|
Conversi ad Dominum Deum Patrem omnipotentem, puro corde ei,
quantum potest parvitas nostra, maximas atque veras gratias agamus:
precantes toto animo singularem mansuetudinem ejus, ut preces nostras
in beneplacito suo exaudire dignetur; inimicum quoque a nostris actibus
et cogitationibus sua virtute expellat, nobis fidem multiplicet,
mentem gubernet, spirituales cogitationes concedat, et ad beatitudinem
suam perducat: per Jesum Christum filium suum Dominum nostrum, qui
cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia
saecula saeculorum. Amen.
|
|