|
In tribus Mss. Vaticano, Regio et alio Dominicanorum conventus
Claromontani reperta, proxime ante alteram, quam suo loco habes,
ejusdem Psalmi expositionem: et maxima parte inserta vulgato sub
nomine Hieronymi in Psalmos commentario.
1. [vers. 1.] Opportune quartus decimus psalmus lectus est; et
secundum ordinem ita evenit, ut propemodum de industria lectus esse
videatur. Secundum ordinem lectus est Psalmus, et ex dispensatione
Dei puto factum esse ut quod vobis proderat, in ordine exponendi hodie
recitaretur. Quartus decimus psalmus lectus est, qui praescribitur
Psalmus David. David autem noster Christus est, ut saepe diximus.
Deinde legimus in Exodo, quia quarta decima die agnus immoletur
(Exod. XII, 5, 6); quarta decima die immolatur, quando luna
plena est, quando nihil ei deest de lumine: videte ergo quod Christus
non immolatur nisi in perfecto et pleno lumine. Quoniam argo quarta
decima die immolandus est agnus vobis, nunc Propheta miratur, et
interrogat, et dicit:
2. Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? Vos qui vutis
habitare in tabernaculo Domini, audite quid dicitur. Quis habitabit
in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo? Non
prius in monte, et postea in tabernaculo; sed prius in tabernaculo,
et ita in monte. Tabernaculum non est firma domus, tabernaculum non
habet fundamentum; sed huc illucque mutatur, et cum transmigrante
migrat. Propterea dicitur, PAROIKIA, non habitatio.
Domine, quis accolet in tabernaculo tuo? Quoniam tabernaculum est,
propterea PAROIKIA dicitur. Videamus ergo quid est
tabernaculum, quid est mons: cum tabernaculum non habeat fundamentum,
sed domus incerta sit; montes autem firma habeant fundamenta;
tabernaculum mihi videtur esse istius mundi Ecclesia. Nunc Ecclesiae
quas videtis, tabernacula sunt; non enim hic permanemus habitantes,
sed alio migraturi sumus. Si enim transit schema mundi istius (I
Cor. VII, 31), et dicitur in alio loco, Quia coelum et terra
transibunt (Matth. XXIV, 35): quanto magis et Ecclesiarum
lapides quos videmus? Nunc ergo Ecclesiae tabernacula dicuntur,
quoniam migraturi sumus de istis ad montem sanctum Dei. Quis est iste
mons Domini sanctus? Dicit Ezechiel contra principem Tyri:
Vulneratus es, inquit, a monte Domini. Et quis requiescet in monte
sancto tuo (Ezech. XXVIII, 16, sec. LXX)? Quoniam
ergo de tabernaculis ad montes migraturi sumus; debemus discere qui
sunt isti qui migraturi sunt in montem sanctum Dei.
3. [vers. 2.] Hoc quod dixit, Quis habitabit in tabernaculo
tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo? interrogantis est.
Quod ergo interrogavit Propheta, nunc respondet Spiritus sanctus:
et quid ei dicit? Vis scire, o Propheta, vis scire quis habitet in
tabernaculo meo, aut quis requiescat in monte sancto meo? Audi quae
sequuntur: si haec feceris quae sequuntur, habitabis in monte sancto
meo. Vos ergo qui vultis habitare in tabernaculo, et ascendere in
montem sanctum Dei, non necesse est ut mea verba audiatis: audite
quid Dominus Prophetae responderit; hoc facite quod praecepit
Dominus, et ascendetis in montem sanctum Domini. Qui ingreditur
sine macula, et operatur justitiam. Propterea dicitur et in centesimo
octavo decimo psalmo, Beati immaculati in via (Psal. CXVIII,
1): statim in principio dicitur, Beati immaculati in via. Quomodo
ibi dicitur, immaculati in via; sic et hic dicitur, Qui ingreditur
sine macula. Qui ingreditur, in via est. Qui ingreditur sine
macula. Videte quid praecipitur: non dixit, Qui pervenit ad finem
sine macula; sed, Qui adhuc in itinere est, et maculam non habet.
Dicere aliquis poterat: Non habeo maculam, non feci malum. Non
sufficit nobis malum non facere, nisi fecerimus et bonum. Denique
sequitur: Et operatur justitiam. Non dixit, operatur castitatem;
non dixit, operatur sapientiam, operatur fortitudinem. Et hae quidem
virtutes optimae sunt. Verbi causa, sapientia nobis prodest, ut
persecutionibus erudiamur; fortitudo nobis prodest, ut persecutionibus
resistamus; deinde temperantia et castitas nobis prodest, ne perdamus
animas nostras. Justitia sola magna virtus est et mater omnium.
Dicat aliquis: Quomodo justitia major est caeteris virtutibus?
Caeterae virtutes habentem delectant; justitia non delectat habentem
se, sed alios. Si sum sapiens, sapientia me delectat; si sum
fortis, me delectat fortitudo mea; si fuero castus, castitas mea
laetitia mea est: caeterum justitia non prodest habenti, sed caeteris
miseris non habentibus. Fac aliquem pauperem rixam habere cum fratre
meo; fac fratrem meum potentem esse, et alium, hoc est alienum a me
pauperem et miserum, opprimi per potentiam: sapientia mea quid prodest
pauperi? fortitudo mea quid prodest pauperi? mea castitas quid prodest
pauperi ? Justitia prodest, quoniam non accipio personam fratris,
sed pro veritate judico. Justitia non novit fratrem, non novit
matrem, non novit patrem; veritatem novit: personam non accipit,
Dominum imitatur. Proptereaque dixit, Et operatur justitiam, ne
videretur caeteras virtutes exclusisse. Qui irascitur pro alterius
refrigerio, qui aliorum miseriis non delectatur, iste justus est.
4. [vers. 3.] Dicamus et caetera quae sequuntur. Qui loquitur
veritatem in corde suo. Multi loquuntur veritatem in labiis, et non
in corde, qui videntur vera dicere, sed cor cum labiis non consonat.
Qui non egit dolum in lingua sua. Quia quod mente tractavit, sermone
protulit. Nec fecit proximo suo malum. Quidam putant proximum esse
fratrem, aut vicinum, aut cognatum, aut consanguineum. Sed Dominus
noster docet nos in Evangelio, in ea parabola ubi quidam descendit de
Jerusalem in Jericho: Sacerdos transivit, Levites transivit, non
est misertus; Samarites transivit, et misertus est. Et interrogat
postea Dominus, et dicit, Quis horum proximus fuit? Et statim
dicitur: Qui bene fecit. Et infert Dominus: Ite, et vos
similiter facite (Luc. X, 30-37). Omnes ergo nobis homines
proximi sumus, et nulli debemus malum facere. Sin autem proximos
intelligimus fratres et cognatos; ergo licet nobis alienis male
facere. Sed absit ita credere: omnes homines proximi sumus; unum
enim habemus patrem. Et opprobrium non accepit adversus proximos
suos. Grandis res dicitur. Nunquam, inquit, vicinus murmuratus est
contra eum; nunquam invenit, inquit, aliquam occasionem detrahendi
ei: haec virtus excedit humanam conditionem, Dei gratia est.
5. [vers. 4.] Ad nihilum deductus est in conspectu ejus
malignus. Etsi imperator est, etsi praefectus est, etsi episcopus
est, etsi presbyter (in Ecclesia enim istae sunt dignitates),
quicumque malus est in conspectu sancti, pro nihilo computatur. Et
statim sequitur: Timentes autem Dominum glorificat. Iste sanctus
qui ingreditur sine macula, qui potentes despicit, quia mali sunt; si
quem viderit timere Deum, licet pauper sit, tamen illum glorificat.
Qui jurat proximo suo, et non decipit . Et hic proximum similiter
debemus accipere, ut supra.
6. [vers. 5.] Qui pecuniam suam non dedit ad usuram. Multa
sunt quae dicantur, sed hora excludimur. Quoniam autem nudiustertius
de principio cat haec eos diximus, et propitio Deo de Chaldaea
egressi estis cum Abraham (Gen. XI, 31), et meministis quae
dixeramus, quomodo egressi estis de Chaldaea, et venistis in terram
promissionis. Denique et Abraham postquam venit in terram
promissionis, hinc inde adversarii erant, hostes terram tenebant;
venit Dominus, et educit eum foras, et ponit in montem, et ostendit
ei universam terram, et dicit: Haec omnia tibi dabo et semini tuo
(Id. XIII, 15). Illi promisit, nobis redditurus est.
Explicit tractatus Aurelii Augustini episcopi de Psalmo XIV.
|
|