|
1. [vers. 1.] In finem, pro resurrectione sua ipse Dominus
Jesus Christus loquitur. Matutina enim fuit prima sabbati
resurrectio ejus, qua susceptus est in aeternam vitam, cui mors ultra
non dominabitur (Rom. VI, 9). Dicuntur autem ista ex persona
crucifixi: nam de capite psalmi hujus sunt verba quae ipse clamavit cum
in cruce penderet, personam etiam servans veteris hominis, cujus
mortalitatem portavit. Nam vetus homo noster confixus est cruci cum
illo (Ibid., 6).
2. [vers. 2.] Deus, Deus meus respice me, quare me
dereliquisti longe a salute mea ? longe factus a salute mea; quoniam
longe est a peccatoribus salus (Psal. CXVIII, 155).
Verba delictorum meorum: nam haec verba sunt non justitiae, sed
delictorum meorum. Vetus enim homo confixus cruci loquitur; etiam
causam ignorans quare eum dereliquerit Deus: aut certe, Longe a
salute mea sunt verba delictorum meorum.
3. [vers. 3.] Deus meus, clamabo ad te per diem, nec exaudies
: Deus meus, clamabo ad te in rebus prosperis hujus vitae, ut non
mutentur; nec exaudies, quia verbis delictorum meorum ad te clamabo.
Et nocte, et non ad insipientiam mihi: et in adversis utique hujus
vitae clamabo ut prosperentur, et similiter non exaudies. Neque hoc
facis ad insipientiam mihi, sed potius ut sapiam quid clamare me
velis; non verbis delictorum ex desiderio temporalis vitae, sed verbis
conversionis ad te in vitam aeternam.
4. [vers. 4.] Tu autem in sancto habitas, laus Israel: tu
autem in sancto habitas, et ideo immunda delictorum verba non
exaudies. Laus videntis te, non ejus qui laudem suam quaesivit in
gustando vetito cibo, ut apertis corporeis oculis abscondere se
conaretur a conspectu tuo (Gen. III).
5. [vers. 5.] In te speraverunt patres nostri: omnes justi
scilicet, non quaerentes suam laudem, sed tuam; speraverunt, et
eruisti eos.
6. [vers. 6.] Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt: ad te
clamaverunt, non verbis delictorum a quibus longe est salus, et ideo
salvi facti sunt. In te speraverunt, et non sunt confusi: in te
speraverunt, nec eos fefellit spes; non enim in se illam posuerunt.
7. [vers. 7.] Ego autem sum vermis, et non homo: ego autem jam
non ex persona Adam loquens, sed ego proprie Jesus Christus sine
semine in carne natus sum , ut essem in homine ultra homines; ut vel
sic dignaretur imitari humana superbia humilitatem meam. Opprobrium
hominum et abjectio plebis: in qua factus sum opprobrium hominum, ita
ut pro convicioso maledicto diceretur; Tu sis discipulus ejus
(Joan. IX, 28), et plebs me contemneret.
8. [vers. 8.] Omnes qui conspiciebant me, subsanabant me:
omnes qui conspiciebant me, irridebant me, Et locuti sunt labiis, et
moverunt caput: et locuti sunt non in corde, sed in labiis.
9. [vers. 9.] Nam irridenter moverunt caput, dicentes:
Speravit in Dominum, eruat eum; salvum faciat eum, quoniam vult
eum. Haec verba erant, sed in labiis dicebantur.
10. [vers. 10.] Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre:
quoniam tu es qui extraxisti me, non solum de illo ventre virginali,
nam omnibus hominibus lex ista nascendi est ut de ventre extrahantur,
sed etiam de ventre Judaicae gentis; cujus tenebris obtegitur, et
nondum in lucem Christi natus est, quisquis in carnali observatione
sabbati et circumcisionis caeterorumque talium salutem ponit. Spes mea
ab uberibus matris meae: spes mea Deus, non ex quo uberibus virginis
lactari coepi, nam et ante utique; sed ab uberibus Synagogae, sicut
de ventre dixi, extraxisti me, ne carnalem consuetudinem sugerem.
11. [vers. 11.] In te confirmatus sum ex utero: ipse est
uterus Synagogae, qui me non pertulit, sed jactavit me: non autem
cecidi, quia continuisti me. De ventre matris meae Deus meus es tu.
De ventre matris meae: non effecit venter matris meae ut tanquam
parvulus oblitus essem tui.
12. [vers. 12.] Deus meus es tu, ne discedas a me: quoniam
tribulatio proxima est. Deus meus ergo es tu, ne discedas a me:
quoniam tribulatio juxta me est; nam est in corpore meo. Quoniam non
est qui adjuvet: quis enim adjuvat, si tu non adjuvas?
13. [vers. 13.] Circumdederunt me vituli multi: circumdedit
me multitudo luxuriantis plebis. Tauri pingues obsederunt me: et
principes ejus de oppressione mea laeti, obsederunt me.
14. [vers. 14.] Aperuerunt in me os suum: aperuerunt in me
os, non de Scripturis tuis, sed de cupiditatibus suis. Sicut leo
rapiens et rugiens: sicut leo cujus rapina est, quod apprehensus
adductus sum; et rugitus, Crucifige, Crucifige (Id. XIX,
6)!
15. [vers. 15.] Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt
omnia ossa mea: sicut aqua effusus sum, ubi lapsi sunt persecutores
mei; et timore dispersa sunt a me firmamenta corporis, hoc est
Ecclesiae, discipuli mei. Factum est cor meum sicut cera
liquescens, in medio ventris mei: sapientia mea, quae in sanctis
libris de me conscripta est, tanquam dura et clausa non
intelligebatur; sed postquam ignis meae passionis accessit, tanquam
liquefacta, manifestata est, et excepta est in memoria Ecclesiae
meae.
16. [vers. 16.] Exaruit velut testa virtus mea: exaruit
passione virtus mea; non velut fenum, sed velut testa, quae fit igne
firmior. Et lingua mea adhaesit faucibus meis: et servaverunt apud se
praecepta mea illi, per quos locuturus eram. Et in pulverem mortis
deduxisti me: et in impios morti destinatos, quos tanquam pulverem
projicit ventus a facie terrae, deduxisti me.
17. [vers. 17.] Quoniam circumdederunt me canes multi:
quoniam circumdederunt me, non pro veritate, sed pro consuetudine,
latrantes multi. Concilium malignantium circumdedit me. Foderunt
manus meas et pedes : foderunt clavis manus meas et pedes.
18. [vers. 18.] Dinumeraverunt omnia ossa mea: dinumeraverunt
in ligno crucis extenta omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et
conspexerunt me: ipsi vero, id est non mutati, consideraverunt et
conspexerunt me.
19. [vers. 19.] Diviserunt sibi vestimenta mea, et super
vestem meam miserunt sortem.
20. [vers. 20.] Tu autem, Domine, ne longe feceris auxilium
tuum a me: tu autem, Domine, non in fine saeculi, sicut caeteros;
sed statim resuscita me. In defensionem meam aspice: aspice, ne quid
mihi noceant.
21. [vers. 21.] Erue a framea animam meam: erue animam meam a
lingua dissensionis. Et de manu canis unicam meam: et de potestate
populi ex consuetudine latrantis Ecclesiam meam.
22. [vers. 22.] Salvum me fac de ore leonis: salvum me fac de
ore regni saecularis. Et a cornibus unicornuorum humilitatem meam: et
a sublimitatibus superborum se singulariter erigentium, consortesque
non ferentium, salvam fac humilitatem meam.
23. [vers. 23.] Narrabo nomen tuum fratribus meis: narrabo
nomen tuum humilibus, et se invicem diligentibus sicut a me dilecti
sunt fratribus meis. In medio Ecclesiae cantabo te: in medio
Ecclesiae gaudens praedicabo te.
24. [vers. 24.] Qui timetis Dominum, laudate eum: qui
timetis Dominum, nolite quaerere laudem vestram, sed ipsum laudate.
Universum semen Jacob, magnificate eum: universum semen ejus cui
major serviet, magnificate eum.
25. [vers. 25.] Timeat eum omne semen Israel: timeant eum
omnes ad novam vitam nati, et ad visionem Dei reparati. Quoniam non
sprevit neque despexit precem pauperis: quoniam non sprevit precem,
non illius qui verbis delictorum clamans ad Deum vitam vanam transire
nolebat, sed precem pauperis non tumentis in pompis transeuntibus.
Neque avertit faciem suam a me: sicut ab illo qui dicebat, Clamabo
ad te, nec exaudies. Et cum clamarem ad eum, exaudivit me.
26. [vers. 26.] Apud te laus meas: non enim laudem meam
quaero, quia tu mihi es laus, qui in sancto habitas, et jam sanctum
te deprecantem exaudis, laus Israel. In Ecclesia magna confitebor
tibi: in Ecclesia orbis terrarum confitebor tibi. Vota mea reddam
coram timentibus eum: sacramenta corporis et sanguinis mei reddam coram
timentibus eum.
27. [vers. 27.] Edent pauperes, et saturabuntur : edent
humiles et contemptores saeculi, et imitabuntur; ita enim nec copiam
hujus saeculi concupiscent, nec timebunt inopiam. Et laudabunt
Dominum qui requirunt eum: nam laus Domini est eructatio saturitatis
illius. Vivent corda eorum in saeculum saeculi: nam cibus ille cordis
est.
28. [vers. 28.] Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum
universi fines terrae: commemorabuntur; exciderat enim Deus Gentibus
mortaliter natis et in exteriora tendentibus; et tunc convertentur ad
Dominum universi fines terrae. Et adorabunt in conspectu ejus
universae patriae gentium: et adorabunt in conscientiis suis universae
patriae gentium.
29. [vers. 29.] Quoniam Domini est regnum, et ipse
dominabitur gentium: quoniam Domini est regnum, non superborum
hominum; et ipse dominabitur gentium.
30. [vers. 30.] Manducaverunt et adoraverunt omnes divites
terrae: manducaverunt corpus humilitatis Domini sui etiam divites
terrae, nec sicut pauperes saturati sunt usque ad imitationem, sed
tamen adoraverunt. In conspectu ejus procident universi qui descendunt
in terram: solus enim videt quomodo procidant universi, qui coelestem
conversationem deserentes, in terra eligunt beati apparere hominibus,
non videntibus ruinam eorum.
31. [vers. 31.] Et anima mea ipsi vivet: et anima mea quae in
contemptu saeculi hujus quasi mori videtur hominibus, non sibi, sed
ipsi vivet. Et semen meum serviet illi: et opera mea, vel per me
credentes in eum, servient illi.
32. [vers. 32.] Annuntiabitur Domino generatio ventura:
annuntiabitur in honorem Domini generatio Novi Testamenti. Et
annuntiabunt coeli justitiam ejus: et annuntiabunt Evangelistae
justitiam ejus. Populo qui nascetur quem fecit Dominus: populo qui
nascetur ex fide Domino.
|
|