|
1. Quod taceri Deus noluit per Scripturas suas, nec a nobis
tacendum est, et a vobis audiendum. Passio Domini, sicut scimus,
semel facta est; semel enim Christus mortuus est, justus pro injustis
(I Petr. III, 18). Et scimus, et certum habemus, et fide
immobili retinemus, quia Christus resurgens a mortuis, jam non
moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9); verba
ista Apostoli sunt: tamen ne obliviscamur quod factum est semel, in
memoria nostra omni anno fit. Quoties Pascha celebratur, numquid
toties Christus moritur? Sed tamen anniversaria recordatio quasi
repraesentat quod olim factum est, et sic nos facit moveri tanquam
videamus in cruce pendentem Dominum; non tamen irridentes, sed
credentes. Pendens enim in ligno irrisus est, sedens in coelo
adoratur. An forte adhuc irridetur, et jam non est irascendum
Judaeis, qui vel morientem deriserunt, non regnantem? Et quis est
qui Christum adhuc irrideat? Utinam unus esset, utinam duo, utinam
numerari possent! Tota palea areae ipsius irridet eum, et gemit
triticum irrideri Dominum: hoc volo gemere vobiscum; tempus est enim
lugendi. Passio Domini celebratur: tempus gemendi est, tempus
flendi, tempus confitendi et deprecandi. Et quis nostrum est idoneus
ad effundendas lacrymas pro dignitate doloris tanti? Sed quid modo ait
propheta? Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem
lacrymarum (Jerem. IX, 1) si vere fons lacrymarum esset in
oculis nostris, nec ipse sufficeret. Irrideri Christum in re
aperta, in ea re ubi nemo potest dicere, Non intellexi! Possidenti
enim universum orbem terrarum, pars offertur; et dicitur sedenti ad
dexteram Patris, Ecce quid hic habes: et pro tota terra ostenditur
illi sola Africa !
2. Verba quae modo audivimus, fratres, ubi ponimus? Si possent de
lacrymis describi ! Quae fuit mulier quae intravit cum unguento
(Matth. XXVI, 7) Cujus typum portabat? nonne Ecclesiae?
Cujus figura erat illud unguentum? nonne odoris boni, de quo dicit
Apostolus: Christi bonus odor sumus in omni loco (II Cor. II,
14, 15) Ipsius enim Ecclesiae insinuabat personam et
Apostolus: et quod dixit, sumus, fidelibus dixit. Et quid dixit?
Christi bonus odor sumus in omni loco. In omni loco dixit Paulus
Christi bonum odorem esse omnes fideles, et contradicitur, et
dicitur: Africa sola bene olet, totus mundus putet. Christi bonus
odor sumus in omni loco, quis dicit? Ecclesia. Hunc bonum odorem
significabat illud vas unguenti, quo perfusus est Dominus. Videamus
si non coattestatur ipse Dominus. Dum quidam sua quaerentes, avari,
fures, id est Judas ille diceret de illo unguento: Utquid ista
perditio? poterat res pretiosa venumdari, et proficere pauperibus,
odorem enim bonum Christi vendere volebat, quid respondit Dominus?
Utquid molesti estis mulieri? Bonum opus operata est in me. Et quid
amplius dicam, quando ipse dixit: Ubicumque autem praedicabitur hoc
Evangelium in toto mundo, dicetur et quod fecit mulier ista (Matth.
XXVI, 8-10, 13 Est quod addere? est quod detrahere? est
quare aurem calumniatoribus accommodare? Aut mentitus est Dominus,
aut fefellit illum? Eligant quid dicant: aut mentitam dicant
veritatem, aut deceptam dicant veritatem. Ubicumque praedicabitur hoc
Evangelium. Et quasi quaereres ab eo: Ubi enim praedicabitur? In
toto mundo, inquit. Psalmum audiamus, videamus si hoc dicit.
Audiamus quod plangendo cantatur, et vere digna res planctu quando
cantatur surdis. Miror, fratres, si hodie psalmus iste legitur et in
parte Donati. Rogo vos, fratres mei, confiteor vobis, novit
Christi misericordia, quia sic miror quasi lapidei ibi sint, et non
audiant. Quid apertius surdis dicitur? Passio Christi tam evidenter
quasi Evangelium recitatur, et dictum est ante nescio quot annos quam
Dominus de Maria virgine nasceretur: praeco erat nuntians judicem
futurum. Legamus illum quantum angustia temporis patitur, non pro
affectu doloris nostri, sed, ut dixi, quantum angustia temporis
patitur.
3. [vers. 2.] Deus, Deus meus, respice me: quare me
dereliquisti? Istum versum primum in cruce audivimus, ubi Dominus
dixit: Eli, Eli; quod est, Deus, meus, Deus meus: Lama
sabachthani? quod est, quare me dereliquisti (Matth. XXVII,
46) Interpretatus est illud Evangelista, et dixit eum hebraice
dixi se: Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti? Quid voluit
dicere Dominus? Non enim dereliquerat illum Deus, cum ipse esset
Deus; utique Filius Dei Deus, utique Verbum Dei Deus. Audi a
capite illum evangelistam, qui ructabat quod biberat de pectore Domini
(Joan. XIII, 23), videamus si Deus est Christus: In
principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat
Verbum. Ipsum ergo Verbum quod Deus erat, caro factum est, et
habitavit in nobis (Id. I, 1). Et cum Verbum Deus factum
esset caro, pendebat in cruce, et dicebat: Deus meus, Deus meus,
respice me: quare me dereliquisti? Quare dicitur, nisi quia nos ibi
eramus, nisi quia corpus Christi Ecclesia (Ephes. I, 23)
Utquid dixit, Deus meus, Deus meus, respice me: quare me
dereliquisti? nisi quodammodo intentos nos faciens et dicens, Psalmus
iste de me scriptus est? Longe a salute mea, verba delictorum
meorum. Quorum delictorum, de quo dictum est: Qui peccatum non
fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Pet. II, 22)
Quomodo ergo dicit delictorum meorum; nisi quia pro delictis nostris
ipse precatur, et delicta nostra sua delicta fecit, ut justitiam suam
nostram justitiam faceret?
4. [vers. 3.] Deus meus, clamabo ad te per diem, et non
exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi: dixit utique de me,
de te, de illo; corpus enim suum gerebat, id est Ecclesiam. Nisi
forte putatis, fratres, quia quando dixit Dominus, Pater, si fieri
potest, transeat a me calix iste (Matth. XXVI, 39), mori
timebat. Non est fortior miles, quam imperator. Sufficit servo ut
sit sicut dominus ejus (Id. X, 25). Paulus dicit, miles regis
Christi: Compellor e duobus, concupiscentiam habens dissolvi, et
esse cum Christo (Philipp. I, 23). Ille optat mortem, ut sit
cum Christo, et ipse Christus timet mortem? Sed quid nisi
infirmitatem nostram portabat, et pro his qui adhuc timent mortem in
corpore suo constitutis , ista dicebat? Inde erat illa vox,
membrorum ipsius vox erat, non capitis; sic et hic, Per diem et
noctem clamavi, et non exaudies. Multi enim clamant in tribulatione,
et non exaudiuntur: sed ad salutem, non ad insipientiam. Clamavit
Paulus ut auferretur ab eo stimulus carnis, et non est exauditus ut
auferretur; et dictum est ei: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus
in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9). Ergo non est
exauditus; sed non ad insipientiam, sed ad sapientiam: ut intelligat
homo medicum esse Deum, et tribulationem medicamentum esse ad
salutem, non poenam ad damnationem. Sub medicamento positus ureris,
secaris, clamas: non audit medicus ad voluntatem, sed audit ad
sanitatem.
5. [vers. 4.] Tu autem in sancto habitas, laus Israel. In
illis habitas, quos sanctificasti, et quos facis intelligere quia ad
utilitatem quosdam non exaudis, et ad damnationem quosdam exaudis. Ad
utilitatem non est exauditus Paulus, ad damnationem exauditus est
diabolus. Petiit Job ad tentandum, et concessum est (Job I,
11). Daemones petierunt se ire in porcos, et exauditi sunt
(Matth. VIII, 31). Daemones exaudiuntur, Apostolus non
exauditur: sed illi exaudiuntur ad damnationem, Apostolus non
exauditur ad salutem: quia non ad insipientiam mihi. Tu autem in
sancto habitas, laus Israel. Quare non exaudis et tuos? Quare dico
ista? Mementote semper dici, Deo gratias. Et magna est hic
multitudo, et qui non solent venire, venerunt: omnibus dico, quia in
tribulatione positus christianus probatur, si non dereliquit Deum
suum. Nam quando bene est homini, desertus est sibi christianus.
Ignis intrat in fornacem, et fornax aurificis magni sacramenti res
est. Ibi est aurum, ibi est palea, ibi ignis in angusto operatur.
Ignis ille non est diversus, et diversa agit; paleam in cinerem
vertit, auro sordes tollit. In quibus autem habitat Deus, utique in
tribulatione meliores fiunt, tanquam aurum probati. Et si forte
petierit inimicus diabolus, et concessum illi fuerit: sive aliquo
dolore corporis, sive aliquo damno, sive amissione suorum, fixum cor
habeat in illo qui se non subtrahit; et si quasi subtrahit aurem
ploranti, sed apponit misericordiam deprecanti. Novit quid agat qui
nos fecit, novit et reficere nos. Bonus est structor qui aedificavit
domum; et si aliquid ibi ceciderit, novit resarcire.
6. [vers. 5.] Et vide quid dicat: In te speraverunt patres
nostri: speraverunt, et eruisti eos. Et novimus, et legimus quam
multos patres nostros sperantes in se eruit Deus. Eruit ipsum populum
Israel de terra Aegypti (Exod. XII, 51); eruit tres pueros
de camino ignis (Dan. III); eruit Danielem de lacu leonum
(Id. XIV); eruit Susannam de falso crimine (Id. XIII).
Omnes invocaverunt, et eruti sunt. Numquid defecit ad Filium suum,
ut in cruce pendentem non exaudiret? Quare autem ipse non eruitur
modo, qui dixit: In te speraverunt patres nostri, et eruisti eos?
7. [vers. 7.] Ego autem sum vermis, et non homo. Vermis, et
non homo: nam est et homo vermis; sed ille, Vermis, et non homo.
Unde non homo? Quia Deus. Quare ergo sic se abjecit ut diceret,
Vermis? An quia vermis de carne sine concubitu nascitur, sicut
Christus de Maria virgine? Et vermis, et tamen non homo. Quare
vermis? Quia mortalis, quia de carne natus, quia sine concubitu
natus. Quare non homo? Quia in principio erat Verbum, et Verbum
erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
8. Opprobrium hominum et abjectio plebis: videte quanta passus est!
Jam ut dicamus passionem, et ad illam majori gemitu veniamus, videte
quanta modo patitur, et deinde videte quare! Quis enim fructus?
Ecce speraverunt patres nostri, et eruti sunt de terra Aegypti. Et
sicut dixi, tam multi invocaverunt, et statim ad tempus, non in
futura vita, sed continuo liberati sunt. Ipse Job diabolo petenti
concessus est, putrescens vermibus: tamen in hac vita recuperavit
salutem, duplo accepit quae perdiderat (Job XLII, 10):
Dominus autem flagellabatur, et nemo subveniebat; sputis
deturpabatur, et nemo subveniebat; colaphis caedebatur, et nemo
subveniebat; spinis coronabatur, nemo subveniebat; levabatur in
ligno, nemo eruit; clamat, Deus meus, Deus meus, utquid me
dereliquisti? non subvenitur (Matth. XXVII). Quare, fratres
mei? quare? qua mercede tanta passus est? Omnia ista quae passus
est, pretium est. Cujus rei pretio tanta passus est, recitemus,
videamus quae dicat. Primum quaeramus quae passus sit, deinde quare:
et videamus quam sint hostes Christi, qui confitentur quia tanta
passus est, et tollunt quare. Hinc audiamus totum in isto psalmo, et
quae passus sit, et quare. Tenete ista duo, quid et quare. Modo
ipsum quid explicem. Non ibi immoremur, et melius ad vos perveniunt
ipsa verba Psalmi. Videte quae patitur Dominus, attendite
Christiani: Opprobrium hominum et abjectio plebis.
9. [vers. 8, 9.] Omnes qui videbant me, subsannabant me,
locuti sunt labiis, et moverunt caput. Speravit in Dominum, eruat
eum; salvum faciat eum, quoniam vult eum: sed quare dicebant ista?
Quia homo factus erat, dicebant tanquam in hominem.
10. [vers. 10.] Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre:
numquid dicerent talia in illud quod in principio erat Verbum, et
Verbum erat apud Deum? Verbum enim illud per quod facta sunt omnia,
non extractum est de ventre, nisi quia Verbum caro factum est, et
habitavit in nobis. Quoniam tu extraxisti me de ventre: Deus meus ,
ab uberibus matris meae: nam ante saecula Pater meus, ab uberibus
matris meae Deus meus.
11. [vers. 11]. In te jactatus sum ex utero: id est, ut mihi
tu solus esses spes, jam tanquam homo, jam tanquam infirmus, jam
Verbum caro factum. De ventre matris meae Deus meus es tu: non de
te Deus meus; nam de te Pater meus: sed de ventre matris meae,
Deus meus.
12. [vers. 12.] Ne discedas a me: quoniam tribulatio proxima
est, quoniam non est qui adjuvet: videte desertum; et vae nobis, si
ipse nos deserat, quoniam non est qui adjuvet.
13. [vers. 13.] Circumdederunt me vituli multi, tauri pingues
obsederunt me: populus et principes; populus, vituli multi;
principes, tauri pingues.
14. [vers. 14.] Aperuerunt super me os suum, sicut leo
rapiens et rugiens: audiamus rugitum ipsorum in Evangelio,
Crucifige, Crucifige (Joan. XIX, 6)!
15. [vers. 15.] Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt
omnia ossa mea: ossa sua, firmos suos dicit; ossa enim firma sunt in
corpore. Quando dispersit ossa sua? Quando dixit illis: Ecce ego
mitto vos velut agnos in medio luporum (Matth. X, 16; Luc.
X, 3). Firmos suos dispersit, et sicut aqua effusus est: aqua
enim quando effunditur, aut abluit, aut irrigat; effusus est
Christus sicut aqua, abluti sunt sordentes, rigatae sunt mentes .
Factum est cor meum tanquam cera liquescens, in medio ventris mei:
ventrem suum dicit infirmos in Ecclesia sua. Quomodo cor ipsius
factum est sicut cera? Cor ipsius Scriptura ipsius, id est,
sapientia ipsius quae erat in Scripturis. Clausa enim erat
Scriptura; nemo illam intelligebat: crucifixus est Dominus, et
liquefacta est sicut cera, ut omnes infirmi intelligerent Scripturam;
nam inde et velum templi scissum est, quia quod velabatur revelatum
est.
16. [vers. 16.] Exaruit velut testa virtus mea: magnifice
quod dixit, Firmius factum est nomen meum de tribulatione. Quomodo
enim testa ante ignem mollis est, post ignem fortis; sic Domini nomen
ante passionem contemnebatur, post passionem honorificatur. Et lingua
mea adhaesit faucibus meis: quomodo membrum illud in nobis non valet
nisi ad loquendum; sic praedicatores suos, linguam suam, dixit
adhaesisse faucibus suis, ut de interioribus ejus caperent sapientiam.
Et in pulverem mortis deduxisti me.
17. [vers. 17.] Quoniam circumdederunt me canes multi,
concilium malignantium circumdedit me: etiam videte Evangelium.
Foderunt manus meas et pedes meos. Tunc facta sunt vulnera, quorum
vulnerum cicatrices dubitans discipulus contrectavit, ille qui dixit:
Nisi misero digitos meos in cicatrices vulnerum ejus, non credam.
Quando ei dixit, Veni, mitte manum tuam, incredule; et misit manum
suam, et clamavit: Dominus meus et Deus meus! Et ille: Quia
vidisti me, credidisti; beati qui non vident et credunt (Joan.
XX, 25, 27, 28). Foderunt manus meas et pedes meos.
18. [vers. 18.] Dinumeraverunt omnia ossa mea: quando pendens
extentus erat in ligno. Non potuit melius describi extensio corporis
in ligno, quam ut diceret: Dinumeraverunt omnia ossa mea.
19. [vers. 19.] Ipsi vero consideraverunt, et conspexerunt
me: consideraverunt, et non intellexerunt; conspexerunt, et non
viderunt. Usque ad carnem oculos, non usque ad Verbum cor
habuerunt. Diviserunt sibi vestimenta mea: vestimenta sua,
sacramenta ipsius. Attendite, fratres. Vestimenta ipsius,
sacramenta ipsius potuerunt dividi per haereses: sed erat ibi
vestimentum quod nemo divisit. Et super vestimentum meum miserunt
sortem. Erat ibi tunica, dicit evangelista, desuper texta (Joan.
XIX, 23). Ergo de coelo, ergo a Patre, ergo a Spiritu
sancto. Quae est ista tunica, nisi charitas, quam nemo potest
dividere? Quae est ista tunica, nisi unitas? In ipsam sors
mittitur, nemo illam dividit. Sacramenta sibi haeretici dividere
potuerunt, charitatem non diviserunt. Et quia dividere non
potuerunt, recesserunt: illa autem manet integra. Sorte obvenit
quibusdam: qui habet hanc, securus est; nemo illum movet de Ecclesia
catholica, et si foris illam incipiat habere, intromittitur, quomodo
ramus olivae a columba (Gen. VIII, 11).
20. [vers. 20.] Tu autem, Domine, ne longe feceris auxilium
tuum. Et factum est: post triduum resurrexit. In defensionem meam
aspice.
21. [vers. 21.] Erue a framea animam meam: id est a morte;
framea enim gladius est, et per gladium mortem intelligi voluit. Et
de manu canis unicam meam. Animam meam, unicam meam, caput et
corpus: Unicam dixit, Ecclesiam: de manu, id est de potestate
canis. Qui sunt canes? Qui canino more latrant, nec intelligunt
contra quos. Nihil illis fit, et latrant. Quid fecit cani transiens
viam suam? Tamen ille latrat. Qui latrant caecis oculis, non
discernentes contra quos aut pro quibus, canes sunt.
22. [vers. 22.] Salvum me fac de ore leonis: leo rugiens
nostis quis sit, circumiens et quaerens quem devoret (I Petr. V,
8). Et a cornibus unicornium humilitatem meam: unicornes non
diceret, nisi superbos; ideo subjecit, humilitatem meam.
23. [vers. 23.] Audistis quae passus est, et quid oravit, ut
eruatur ab istis: attendamus modo quare passus est. Modo jam videte,
fratres, qui non est in ea sorte, propter quam passus est Christus,
quare christianus est? Ecce, intelligimus quae passus est:
dinumerata sunt ossa ejus, irrisus est, divisa sunt vestimenta ejus,
insuper missa est sors super vestem ipsius, circumdederunt illum
furentes et saevientes, et dispersa sunt omnia ossa ejus, et hic
audimus et in Evangelio legimus. Videamus quare. O Christe Fili
Dei, si nolles, non patereris, ostende nobis fructum passionis
tuae. Audi, inquit, fructum: ego non taceo, sed surdi sunt
homines. Audi, inquit, fructum quare passus sum ista omnia.
Narrabo nomen tuum fratribus meis. Videamus si in parte narrat nomen
Dei fratribus suis. Narrabo nomen tuum fratribus meis: in medio
Ecclesiae cantabo te. Fit hoc modo. Sed videamus ipsa Ecclesia
quae est. Nam dixit: In medio Ecclesiae cantabo te. Ecclesiam
videamus, propter quam passus est.
24. [vers. 24.] Qui timetis Dominum, laudate eum: ubicumque
timetur Deus et laudatur, ibi est Ecclesia Christi. Videte,
fratres mei, si his diebus per totum orbem terrarum sine causa
dicitur, Amen et Alleluia. Non ibi timetur Deus? Non ibi
laudatur Deus? Exivit Donatus, et ait: Prorsus non timetur,
totus mundus periit. Sine causa dicis: Totus mundus periit. Ergo
modica pars remansit in Africa? Ergo non dicit aliquid Christus,
unde obturet ista ora? non dicit aliquid, unde eradicet linguas ista
dicentium? Videamus, ne forte inveniamus. Adhuc nobis dicitur, In
medio Ecclesiae: de Ecclesia nostra dicit. Qui timetis Dominum,
laudate eum: videamus si illi laudant Dominum, et intelligamus si de
ipsis dicit, et si in medio Ecclesiae ipsorum laudatur. Quomodo
laudant Christum, qui dicunt: Perdidit totum orbem terrarum,
diabolus illi totum abstulit, et in parte ipse remansit? Sed adhuc
videamus, apertius dicat, apertius loquatur: non sit quod
interpretari, non sit quod suspicari. Universum semen Jacob,
magnificate eum. Forte adhuc dicunt: Nos sumus semen Jacob. Si
sint ipsi, videamus.
25. [vers. 25.] Timeat eum omne semen Israel. Adhuc
dicant, Nos sumus semen Israel; permittamus, dicant. Quoniam non
sprevit neque despexit precem pauperum: quorum pauperum? Non de se
praesumentium. Videamus si pauperes sunt, qui dicunt: Nos sumus
justi. Christus clamat, Longe a salute mea verba delictorum meorum.
Sed adhuc dicant quod volunt. Neque avertit faciem suam a me, et cum
clamarem ad eum, exaudivit me. Utquid exaudivit? ad quam rem?
26. [vers. 26.] Apud te est laus mea: apud Deum posuit
laudem suam; docuit non praesumi in homine. Adhuc dicant quod
volunt. Jam quidem coeperunt uri, coepit propinquare ignis; non est
qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 7). Sed adhuc
dicant, Et nos apud illum laudem nostram posuimus, et nos in nobis
non praesumimus; dicant adhuc. In Ecclesia magna confitebor tibi:
jam hic puto, quia coepit interiora tangere. Ecclesia magna quid
est, fratres? Numquid exigua pars orbis terrarum Ecclesia magna
est? Ecclesia magna totus orbis est. Modo si quis velit Christo
contradicere: Dic nobis, tu dixisti, In Ecclesia magna confitebor
tibi: quae Ecclesia magna? Ad frustum Africae remansisti , totum
mundum perdidisti: effudisti sanguinem pro toto, sed invasorem passus
es. Ista nos diximus Domino tanquam quaerentes, scientes tamen quid
dicturi. Ponamus nos nescire quid dicat: nonne nobis respondet?
Quiescite, adhuc dico unde nemo dubitet. Exspectemus ergo quid
dicturus est. Jam ego volebam pronuntiare, et non admittere homines
aliud aliquid interpretari, cum dicat Christus: In Ecclesia magna.
Et tu dicis quia in extrema parte remansit. Et adhuc audent dicere,
Et nostra Ecclesia magna est, quid tibi videtur Bagai et Tamugade?
Si non dicit aliquid unde obmutescant, adhuc dicant quia magna est
Ecclesia sola Numidia.
27. [vers. 27, 28.] Videamus, audiamus adhuc Dominum:
Vota mea reddam coram timentibus eum. Quae sunt vota sua?
Sacrificium quod obtulit Deo. Nostis quale sacrificium? Norunt
fideles vota quae reddidit coram timentibus eum: nam sequitur, Edent
pauperes, et saturabuntur. Beati pauperes, quia ideo edunt ut
saturentur: edunt enim pauperes; qui autem divites sunt, non
satiantur, quia non esuriunt. Comedent pauperes: inde erat piscator
ille Petrus, inde erat alius piscator Joannes et Jacobus frater
ipsius, inde erat etiam publicanus Matthaeus. De pauperibus ipsi
erant, qui comederunt et saturati sunt, talia passi qualia
manducaverunt. Coenam suam dedit, passionem suam dedit: ille
saturatur, qui imitatur. Imitati sunt pauperes: ipsi enim sic passi
sunt, ut Christi vestigia sequerentur. Edent pauperes. Sed quare
pauperes? Et laudabunt Dominum qui requirunt eum. Divites se
laudant, pauperes Dominum laudant. Quare sunt pauperes? Quia
Dominum laudant, et Dominum quaerunt. Dominus est divitiae
pauperum: ideo inanis est domus, ut cor plenum divitiis sit. Divites
quaerant unde arcam impleant, pauperes quaerunt unde cor impleant: et
cum impleverint, laudant Dominum qui requirunt eum. Et videte,
fratres, qui vere pauperes sunt, cujus rei divites sint: quia non in
arca, non in horreo, non in apotheca, Vivent corda eorum in saeculum
saeculi.
28. Ergo attendite. Passus est Dominus; omnia quae audistis
passus est Dominus. Quaerimus quare passus est, et coepit narrare:
Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae cantabo te.
Sed adhuc dicunt, Ista est Ecclesia. Timeat eum omne semen
Israel. Dicunt, Nos sumus semen Israel. Quoniam non sprevit
neque despexit precem pauperis. Adhuc dicunt, Nos sumus. Neque
avertit faciem suam a me: ipse Christus Dominus a se, id est ab
Ecclesia sua, quae est corpus ipsius. Apud te laus mea. Vos ipsos
vultis laudare. Sed respondent, Prorsus et nos ipsum laudamus.
Vota mea Domino reddam coram timentibus eum. Sacrificium pacis,
sacrificium charitatis, sacrificium corporis sui norunt fideles:
disputari inde modo non potest. Vota mea reddam coram timentibus eum.
Edant publicani, edant piscatores, manducent, imitentur Dominum,
patiantur, saturentur. Mortuus est ipse Dominus, moriuntur et
pauperes: additur et mors discipulorum morti magistri. Quare? Da
mihi fructum. Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi
fines terrae. Eia fratres, quid quaeritis a nobis quid respondeamus
parti Donati? Ecce Psalmus, et hic legitur hodie, et ibi legitur
hodie. Scribamus illum in frontibus nostris, cum illo procedamus,
non quiescat lingua nostra, ista dicat: Ecce Christus passus est,
ecce mercator ostendit mercedem, ecce pretium quod dedit, sanguis ejus
fusus est. In sacco ferebat pretium nostrum: percussus est lancea,
fusus est saccus, et manavit pretium orbis terrarum. Quid mihi
dicis, o haeretice? Non est pretium orbis terrarum? Africa sola
redempta est? Non audes dicere: Totus orbis redemptus est, sed
periit. Quem invasorem passus est Christus, ut perderet rem suam?
Ecce commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines
terrae. Adhuc satiet te, et dicat. Si diceret fines terrae, et non
diceret universi fines terrae; dicere habebant, Ecce habemus fines
terrae in Mauritania. Universi fines terrae dixit: o haeretice,
universi dixit; qua exiturus es, ut evadas quaestionem? Non habes
qua exeas, sed habes quo intres.
29. [vers. 29.] Rogo vos, nolo inde disputare, ne dicatur,
quia sermo meus aliquid valet: Psalmum attendite, Psalmum legite.
Ecce Christus passus est, sanguis ejus fusus est: ecce redemptor
noster, ecce pretium nostrum. Quid emit, dicatur mihi. Quid
interrogamus? Quid si mihi aliquis dicat: O stulte, quid
interrogas? Codicem portas, ibi habes unde emit, ibi quaere quid
emit. Ecce ibi habes, Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum
universi fines terrae. Fines enim terrae commemorabuntur. Sed
haeretici obliti sunt, et ideo audiunt omni anno. Putas ibi ponunt
aures, quando lector ipsorum dicit: Commemorabuntur, et convertentur
ad Dominum universi fines terrae? Eia, forte unus versus est:
aliunde cogitabas, cum fratre tuo fabulabaris, quando illud dixit:
attende, quia repetit, et surdos pulsat: Et adorabunt in conspectu
ejus universae patriae gentium. Adhuc surdus est, non audit,
pulsetur iterum: Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur
gentium. Tres istos versus tenete, fratres. Hodie cantati sunt et
ibi, aut forte deleverunt eos. Credite mihi, fratres mei, ita
aestuo, ita vim patior, ut mirer nescio quam surditatem et duritiam
cordis ipsorum, ut aliquando dubitem utrum habeant illud in codicibus.
Hodie currunt omnes ad ecclesiam, hodie omnes intenti audiunt
Psalmum, omnes suspenso corde audiunt. Sed fac quia non sunt
intenti: numquid unus versus est, Commemorabuntur, et convertentur
ad Dominum universi fines terrae? Evigilas, sed adhuc fricas
oculos: Et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium.
Excute somnum, adhuc gravaris, audi: Quoniam Domini est regnum,
et ipse dominabitur gentium.
30. Si est adhuc quod dicant, nescio: litigent cum Scripturis,
non nobiscum. Ecce codex ipse, contra illum certent. Ubi est
lingua, Nos servavimus Scripturas, ne arderent ? Servatae sunt,
unde tu ardeas. Quid servasti? Aperi, lege: tu servasti, et tu
oppugnas. Quid servasti a flamma, quod delere vis lingua? Non
credo, non credo quia servasti: prorsus non credo, non servasti.
Verissime dicunt nostri, quia tu tradidisti. Ille probatur
traditor, qui lecto testamento non sequitur. Ecce legitur, et
sequor; legitur, et recusas. Cujus manus misit in flammam? Qui
credit, et sequitur; an qui dolet quia est quod legatur? Nolo scire
quis servaverit: undecumque inventus est codex, testamentum patris
nostri exiit de qualibet caverna: nescio qui fures toliere volebant,
nescio qui persecutores incendere volebant: undecumque prolatum est,
legatur. Quare litigas? Fratres sumus, quare litigamus? Non
intestatus mortuus est pater. Fecit testamentum, et sic mortuus est:
mortuus est, et resurrexit. Tamdiu contenditur de haereditate
mortuorum, quamdiu testamentum proferatur in publicum; et cum
testamentum prolatum fuerit in publicum, tacent omnes, ut tabulae
aperiantur et recitentur: judex intentus audit, advocati silent,
praecones silentium faciunt, universus populus suspensus est, ut
legantur verba mortui, non sentientis in monumento. Ille sine sensu
jacet in monumento, et valent verba ipsius: sedet Christus in coelo,
et contradicitur testamento ejus? Aperi, legamus. Fratres sumus,
quare contendimus? Placetur animus noster, non sine testamento nos
dimisit pater. Qui fecit testamentum, vivit in aeternum: audit voces
nostras, agnoscit suam. Legamus, quid litigamus? Ubi inventa
fuerit ipsa haereditas, ipsam teneamus. Aperi testamentum, lege in
primo capite ipsius Psalterii, Postula a me (Psal. II, 8).
Sed quis dicit? Forte non Christus. Ibi habes, Dominus dixit ad
me, Filius meus es tu, ego hodie genui te (Ibid., 7). Ergo
Filius Dei dicit, vel ad Filium suum Pater dicit. Ergo quid dicit
ad Filium? Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et
possessionem tuam fines terrae. Solet fieri, fratres, ut quando
quaeritur de possessione, quaerantur affines. Inter affines illum et
illum, quaeritur haeres, aut cui donatur, aut qui emit. Inter quos
affines quaeritur? Inter illum et illum possidentes . Qui dimisit
omnes fines, nullos dimisit affines. Quocumque te verteris,
Christus est. Fines terrae habes haereditatem, huc veni, totam
mecum posside. Quare litigando vocas ad partem? Huc veni: bono tuo
vinceris, totum habebis. An adhuc calumniaris? Ego jam testamentum
legi, et tu calumniaris. An adhuc calumniaris, quia fines terrae
dixit, non dixit omnes fines terrae? Legamus ergo. Quomodo lectum
est? Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines
terrae. Et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium.
Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Ipsius
est, non vestrum. Agnoscite Dominum: agnoscite possessionem
Domini.
31. Sed et vos, quia privata vestra vultis possidere, et non
communi cum Christo unitate; dominari enim vultis in terra, non cum
illo in coelo regnare, possidetis domos vestras. Et aliquando venimus
ad illos dicentes, Quaeramus verum, inveniamus verum. Et illi,
Vos tenete quod tenetis: oves tuas habes, oves meas habeo; noli
molestus esse ovibus meis, quia et ego non sum molestus ovibus tuis.
Deo gratias: meae sunt oves, illius sunt oves: Christus quid emit?
Imo nec meae sint, nec tuae: sed illius sint qui illas emit, illius
sint qui illas signavit. Neque qui plantat est aliquid, neque qui
rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). Quare
habeo meas, habes tu tuas? Si ibi est Christus, illo eant meae,
quia non sunt meae: si hic est Christus, huc eant tuae, quia non
sunt tuae. Propter possessiones osculentur nobis caput et manus, et
pereant filii alieni. Non est mea possessio, inquit. Quid est hoc?
Videamus si non est tua possessio, videamus si non illam tibi
vindicas. Ego nomini Christi laboro, tu nomini Donati. Nam si
Christum attendas, ubique est Christus. Tu dicis, Ecce hic est
Christus (Matth. XXIV, 23): ego dico, Per totum est.
Laudate, pueri, Dominum, laudate nomen Domini. Unde laudant?
Usquequo laudant? A solis ortu usque ad occasum laudate nomen Domini
(Psal. CXII, 1). Ecce quam Ecclesiam ostendo, ecce quid
emit Christus, ecce quid redemit, ecce pro quo sanguinem dedit. Sed
tu quid dicis? Et ego illi colligo. Qui mecum, inquit, non
colligit, spargit (Matth. XII, 30). Dividis unitatem,
possessiones tuas quaeris. Et quare habent nomen Christi? Quia ad
defensionem possessionis tuae titulos Christi posuisti. Nonne hoc
faciunt nonnulli in domo sua? Ne domum ipsius invadat aliquis potens,
ponit ibi titulos potentis, titulos mendaces. Ipse vult esse
possessor, et frontem domus suae vult de titulo alieno muniri; ut cum
titulus lectus fuerit, conterritus quis potentia nominis, abstineat se
ab invasione. Fecerunt illud, quando Maximianistas damnaverunt.
Egerunt apud judices, et concilium suum recitaverunt: tanquam titulos
ostendentes, ut episcopi viderentur. Tunc judex interrogavit: Quis
hic alter episcopus est de parte Donati? Respondit Officium: Nos
non novimus nisi Aurelium catholicum. Timentes illi leges, non
responderunt nisi de uno episcopo. Illi autem ut audirentur a judice,
nomen Christi imponebant: in possessione sua titulos illius
imposuerunt. Bonus est Dominus, qui illis parcat, et ubi invenerit
titulos suos, vindicet illud possessioni suae. Potens est
misericordia ipsius, qui illis illud faciat, quoscumque invenerit
nomen Christi portare, congreget illos. Et videte, fratres, quando
potens aliquis invenerit titulos suos, nonne jure rem sibi vindicat,
et dicit, Non poneret titulos meos, nisi res mea esset? Titulos
meos posuit, mea res est: ubi nomen meum invenio, meum est. Numquid
titulos mutat? Titulus qui erat, ipse est: possessor mutatur,
titulus non mutatur. Sic et qui baptismum habent Christi, si veniunt
ad unitatem, non mutamus titulos, aut delemus titulos; sed agnoscimus
titulos regis nostri, titulos imperatoris nostri. Sed quid dicimus?
O domus misera, ille te possideat cujus titulos habes; Christi
titulos habes, noli esse Donati possessio.
32. Multa diximus, fratres; sed illud de memoria vestra non
recedat, quod hodie legitur. Ecce iterum dico, et saepe dicendum
est: per ipsum diem, id est per sacramenta hujus diei constringo vos,
ut non vobis exeat de cordibus. Commemorabuntur, et convertentur ad
Dominum universi fines terrae. Et adorabunt in conspectu ejus
universae patriae gentium. Quoniam Domini est regnum, et ipse
dominabitur gentium. Contra tam apertam et manifeste demonstratam
possessionem Christi, non audiatis verba calumniatoris. Quidquid
contradicunt, homines dicunt: hoc autem Deus dicit.
|
|