|
1. [vers. 1.] Ecclesia loquitur Christo: Dominus pascit me,
et nihil mihi deerit, Dominus Jesus Christus pastor meus est, et
nihil mihi deerit.
2. [vers. 2.] In loco pascuae ibi me collocavit: in loco
pascuae incipientis ad fidem me perducens, ibi me nutriendum
collocavit. Super aquam refectionis educavit me: super aquam
baptismi, quo reficiuntur qui integritatem viresque amiserant,
educavit me.
3. [vers. 3.] Animam meam convertit. Deduxit me in semitis
justitiae, propter nomen suum. Deduxit me in angustis itineribus,
quae pauci ambulant, justitiae suae; non propter meritum meum, sed
propter nomen suum.
4. [vers. 4.] Nam et si ambulem in medio umbrae mortis: nam et
si ambulem in medio vitae hujus, quae umbra mortis est. Non timebo
mala, quoniam tu mecum es: non timebo mala, quoniam tu habitas in
corde meo per fidem; et nunc mecum es, ut post umbram mortis etiam ego
sim tecum. Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt:
disciplina tua tanquam virga ad gregem ovium, et tanquam baculus jam ad
grandiores filios et ab animali vita ad spiritualem crescentes, ipsa me
non afflixerunt, magis consolata sunt; quia memor es mei.
5. [vers. 5.] Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui
tribulant me: post virgam autem, qua parvulus et animalis in grege
pascuis erudiebar, post illam virgam cum esse coepi sub baculo,
parasti in conspectu meo mensam, ut non jam lacte alar parvulus (I
Cor. III, 2), sed major cibum sumam, firmatus adversus eos qui
tribulant me. Impinguasti in oleo caput meum: laetificasti laetitia
spirituali mentem meam. Et poculum tuum inebrians quam praeclarum est
! et poculum tuum oblivionem praestans priorum vanarum delectationum,
quam praeclarum est!
6. [vers. 6.] Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus
vitae meae: id est, quamdiu vivo in hac mortali vita, non tua, sed
mea. Ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum: subsequetur
autem me non hic tantum, sed etiam ut inhabitem in domo Domini in
aeternum.
|
|