|
1. [vers. 1.] Ipsi David, non mediatori homini Christo
Jesu, sed omni Ecclesiae jam perfecte in Christo stabilitae ,
attribui potest.
2. Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ambulavi;
judica me, Domine, quoniam post misericordiam quam tu mihi
praerogasti, innocentiae meae habeo aliquod meritum, cujus viam
custodivi. Et in Domino sperans non movebor : nec tamen etiam sic in
me, sed in Domino sperans, permanebo in eo.
3. [vers. 2, 3.] Proba me, Domine, et tenta me: ne quid
tamen occultorum meorum me lateat, proba me, Domine, et tenta me;
notum me faciens, non tibi quem nihil latet, sed mihi atque
hominibus. Ure renes meos et cor meum: adhibe medicinale
purgatorium, quasi ignem, delectationibus et cogitationibus meis,
Quoniam misericordia tua ante oculos meos est: quoniam ne illo igne
consumar, non merita mea, sed misericordia tua, qua me ad talem vitam
perduxisti, ante oculos meos est. Et complacui in veritate tua: et
quia displicuit mihi meum mendacium, complacuit autem veritas tua,
placui etiam ipse cum illa et in illa.
4. [vers. 4.] Non sedi cum concilio vanitatis: non elegi
apponere cor meum his qui providere conantur, quemadmodum, quod fieri
non potest, rerum transeuntium, perfruitione beati sint. Et cum
iniqua gerentibus non introibo: et quia ipsa causa est omnium
iniquitatum, ideo cum iniqua gerentibus absconditam conscientiam non
habebo.
5. [vers. 5.] Odio habui congregationem malignorum: ut autem
veniatur ad ipsum concilium vanitatis, congregationes malignorum
fiunt, quas odio habui. Et cum impiis non sedebo: et ideo cum tali
concilio, cum impiis non sedebo, id est, placitum non collocabo. Et
cum impiis non sedebo.
6. [vers. 6.] Lavabo in innocentibus manus meas: munda faciam
inter innocentes opera mea; lavabo inter innocentes manus meas, quibus
amplexabor sublimia tua. Et circumdabo altare tuum, Domine.
7. [vers. 7.] Ut audiam vocem laudis tuae: ut discam
quemadmodum te laudem. Et enarrem universa mirabilia tua: et cum
didicero, exponam omnia mirabilia tua.
8. [vers. 8.] Domine, dilexi decorem domus tuae: Ecclesiae
tuae. Et locum habitationis gloriae tuae: ubi habitans glorificaris.
9. [vers. 9.] Ne perdas cum impiis animam meam: ne ergo simul
perdas cum his qui te oderunt, animam meam, quae dilexit decorem domus
tuae. Et cum viris sanguinum vitam meam: et cum his qui proximum
oderunt. Nam duobus praeceptis decoratur domus tua.
10. [vers. 10.] In quorum manibus iniquitates sunt: ne itaque
me perdas cum impiis et cum viris sanguinum, quorum opera iniqua sunt.
Dextera eorum repleta est muneribus: et quod eis ad obtinendam salutem
aeternam datum est, ad accipienda hujus saeculi munera converterunt,
existimantes quaestum esse pietatem (I Tim. VI, 5).
11. [vers. 11.] Ego autem in innocentia mea ambulavi: redime
me, et miserere mei: valeat mihi ad perfectionem liberationis, tantum
pretium sanguinis Domini mei; et in periculis hujus vitae,
misericordia tua non deserat me.
12. [vers. 12.] Pes meus stetit in rectitudine: dilectio mea
non recessit a justitia tua. In Ecclesiis benedicam te, Domine:
non occultabo eis quos vocasti benedictionem tuam, Domine; quoniam
dilectioni tuae subinfero proximi dilectionem.
|
|