|
1. Paulus apostolus cum legeretur, audivit nobiscum Sanctitas
Vestra: Sicut est, inquit, veritas in Jesu, deponere vos secundum
priorem conversationem veterem hominem, eum qui corrumpitur secundum
concupiscentias deceptionis; renovamini autem spiritu mentis vestrae,
et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in justitia et
sanctitate veritatis (Ephes. IV, 21-24). Et ne aliquis
arbitraretur deponendam esse aliquam substantiam, quemadmodum se
exspoliat tunica; aut aliquid forinsecus accipiendum, quomodo accipit
aliquod vestimentum, quasi ponens unam tunicam et sumens alteram; et
carnalis iste intellectus non permitteret homines agere in se intus
spiritualiter quod praecipiebat Apostolus: secutus est, et exposuit
quid esset exui veterem hominem, et indui novum. Caetera enim
lectionis ipsius ad eumdem intellectum pertinent. Ait quippe quasi
dicenti: Et quomodo me exuturus sum veterem, aut quomodo induturus
novum? An ipse tertius homo sum depositurus veterem hominem, quem
habui, et accepturus novum, quem non habui; ut tres homines
intelligantur, et sit in medio qui deponit veterem hominem, et accipit
novum? ne ergo quisquam tali carnali cogitatione impeditus, minus
faceret quod jubetur, et non faciens excusaret se de obscuritate
lectionis, dicit in consequentibus: Quapropter deponentes mendacium,
loquimini veritatem. Et ecce hoc est deponere veterem hominem, et
induere novum: Quapropter, deponentes mendacium, loquimini
veritatem, unusquisque cum proximo suo: quia sumus invicem membra
(Ephes. IV, 25).
2. Ne autem quisquam vestrum ita cogitet, fratres, cum christiano
loquendam veritatem et cum pagano mendacium. Cum proximo tuo loquere.
Proximus tuus ille est, qui tecum natus est ex Adam et Eva. Omnes
proximi sumus conditione terrenae nativitatis: sed aliter fratres illa
spe coelestis haereditatis. Proximum tuum debes putare omnem hominem,
et antequam sit christianus. Non enim nosti quid sit apud Deum,
quomodo illum praesciverit Deus ignoras. Aliquando quem irrides
adorantem lapides, convertitur, et adorat Deum, fortasse religiosius
quam tu, qui eum paulo ante irridebas. Sunt ergo proximi nostri
latentes in his hominibus, qui nondum sunt in Ecclesia; et sunt longe
a nobis latentes in Ecclesia. Ideoque qui non scimus futura,
unumquemque proximum habeamus, non solum conditione mortalitatis
humanae, qua in hanc terram eadem sorte devenimus; sed etiam spe
illius haereditatis, quia non scimus quid futurus sit qui modo nihil
est.
3. Ergo attendite caetera in induendo novum hominem et exuendo
veterem. Deponentes, inquit, mendacium, loquimini veritatem
unusquisque cum proximo suo: quia sumus invicem membra. Irascimini;
et nolite peccare. Si propterea irasceris servo tuo quia peccavit: ne
et tu ipse pecces, irascere tibi. Sol non occidat super iracundiam
vestram (Ibid., 26): intelligitur quidem secundum tempus,
fratres; quia etsi ex ipsa humana conditione et infirmitate
mortalitatis, quam portamus, subrepit ira christiano, non debet diu
teneri et fieri pridiana. Ejice illam de corde antequam occidat lux
ista visibilis, ne te deserat lux illa invisibilis. Sed et aliter
bene intelligitur, quia est noster sol justitiae veritas Christus,
non iste sol qui adoratur a Paganis et Manichaeis, et videtur etiam a
peccatoribus; sed ille alius cujus veritate humana natura illustratur,
ad quem gaudent Angeli, hominum autem infirmatae acies cordis etsi
trepidant sub radiis ejus, ad eum tamen contemplandum per mandata
purgantur. Cum coeperit iste sol in homine habitare per fidem, non
tantum in te valeat iracundia quae in te nascitur, ut occidat super
iracundiam tuam, id est, deserat Christus mentem tuam; quia non vult
habitare Christus cum iracundia tua. Videtur enim quasi ipse a te
occidere, cum tu ab ipso occidas: quia ira cum inveteraverit, odium
fit; cum factum fuerit odium, jam homicida es. Omnis enim qui odit
fratrem suum, homicida est (I Joan. III, 15), sicut dicit
Joannes apostolus. Item ipse dicit, quia omnis qui odit fratrem
suum, in tenebris manet (Id. II, 9): et non mirum si ille in
tenebris manet, a quo occidit sol.
4. Ad hoc forte etiam pertinet quod audistis in Evangelio:
Periclitabatur navigium in stagno, et dormiebat Jesus (Luc.
VIII, 23). Navigamus enim per quoddam stagnum, et ventus et
procellae non desunt: tentationibus quotidianis hujus saeculi prope
oppletur nostrum navigium. Unde autem fit, nisi quia dormit Jesus?
Si non dormiret in te Jesus, tempestates istas non patereris; sed
tranquillitatem haberes interius, convigilante tecum Jesu. Quid est
autem, dormit Jesus? Fides tua quae est de Jesu, obdormivit.
Surgunt procellae stagni hujus, vides malos florere, bonos laborare;
tentatio est, fructus est. Et dicit anima tua: O Deus, ipsa est
justitia tua, ut mali floreant, boni laborent? Dicis Deo: Ipsa
est justitia tua? Et Deus tibi: Ipsa est fides tua? Haec enim
tibi promisi? ad hoc christianus factus es, ut in saeculo isto
floreres? torqueris , quia hic mali florent, qui cum diabolo postea
torquebuntur? Sed unde hoc dicis? unde fluctibus stagni et tempestate
turbaris? Quia dormit Jesus, id est, quia fides tua quae est de
Jesu, sopita est in corde tuo. Quid facis ut libereris? Excita
Jesum, et dic, Magister, perimus (Ibid., 24). Movent enim
incerta stagni: perimus. Evigilabit ille, id est, rediet ad te
fides tua; et adjuvante illo, considerabis in anima tua, quia quae
dantur modo malis, non cum illis perseverabunt: aut enim viventes eos
deserunt, aut a morientibus deseruntur; tibi autem quod promittitur,
manebit in aeternum. Illis quod temporaliter conceditur, cito
tollitur. Floruit enim ut flos feni. Omnis enim caro fenum: aruit
fenum, et flos decidit: verbum autem Domini manet in aeternum
(Isai. XL, 6, 8). Pone ergo dorsum ad id quod cadit, et
faciem ad illud quod manet. Evigilante Christo jam tempestas illa non
quatiet cor tuum, non opplebunt fluctus navim tuam: quia fides tua
imperat ventis et fluctibus, et transiet periculum. Ad hoc enim
pertinet, fratres, totum id quod dicit Apostolus, de exuendo veterem
hominem. Irascimini, et nolite peccare: sol non occidat super
iracundiam vestram: neque locum detis diabolo: vetus ergo dabat
locum, novus non det. Qui furabatur, jam non furetur (Ephes.
IV, 26-28): vetus ergo furabatur, novus non furetur. Ipse
homo est, unus homo est: Adam erat, Christus sit: vetus erat,
novus sit; et caetera quae ibi sequuntur.
5. Sed Psalmum videamus paulo diligentius, quia cum quisque
profecerit in Ecclesia, necesse est patiatur malos in Ecclesia. Sed
non eos cognoscit qui talis est; quanquam multi mali murmurent adversus
malos, quomodo facilius unus sanus fert duos aegrotos, quam duo
aegroti se invicem singulos. Itaque hoc praecipimus, fratres, Area
est Ecclesia hujus temporis: saepe diximus, saepe dicimus, Et
paleam habet et frumentum. Nemo quaerat exire totam paleam, nisi
tempore ventilationis. Nemo ante tempus ventilationis deserat aream,
quasi dum non vult pati peccatores: ne praeter aream inventus, prius
ab avibus colligatur, quam ingrediatur in horreum. Quomodo autem
hoc, fratres, dicamus attendite. Grana cum coeperint triturari,
inter paleas jam se non tangunt; ita quasi se non noverunt, quia
intercedit palea. Et quicumque longius attendit aream, paleam solam
putat: nisi diligentius intueatur, nisi manum porrigat, nisi spiritu
oris, id est, flatu purgante discernat, difficile pervenit ad
discretionem granorum. Ergo aliquando et ipsa grana ita sunt, quasi
sejuncta ab invicem, et non se tangentia, ut putet unusquisque cum
profecerit, quod solus sit. Haec cogitatio, fratres, Eliam
tentavit, tantum virum (III Reg. XIX, 10); et dixit ad
Deum, sicut etiam Apostolus commemorat: Prophetas tuos occiderunt,
altaria tua suffoderunt, et ego remansi solus, et quaerunt animam
meam. Sed quid dicit illi responsum divinum? Reliqui mihi septem
millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal (Rom. XI, 3
et 4). Non dixit ei: Habes alios duos aut tres similes tibi.
Noli, inquit, putare te solum. Alia, inquit, septem millia sunt,
et solum te putas! Itaque hoc breviter praecipimus, ut dicere
coeperam. Intendat mecum fraterna Sanctitas Vestra, et adsit
misericordia Dei in cordibus nostris, ut sic a vobis intelligatur, ut
fructificet, et in vobis operetur. Audite breviter: Quisquis adhuc
malus est, non putet neminem bonum esse: quisquis bonus est, non
putet se solum bonum esse. Tenetis hoc? Ecce repeto, videte quia
dico: Quisquis malus est, interrogans conscientiam suam, et male
sibi renuntians, non arbitretur neminem bonum esse: quisquis bonus
est, non arbitretur se solum bonum esse; et non timeat bonus in
commixtione malorum, quia veniet tempus ut inde segregetur. Ad hoc
enim hodie cantavimus, Ne perdas cum impiis animam meam, et cum viris
sanguinum vitam meam. Quid enim est, Ne cum impiis perdas? Ne
simul perdas. Quare timet ne simul perdat? Video enim dictum Deo,
quia modo simul nos pateris, quos pateris simul, noli perdere simul.
Et hoc habet totus psalmus, quem volo breviter cum Sanctitate Vestra
considerare, quia brevis est.
6. [vers. 1.] Judica me, Domine: molesta vota et quasi
periculosa optat sibi, ut judicetur. Quid est judicari quod optat?
Discerni se optat a malis. Alio loco evidenter dicit de ipso judicio
discretionis: Judica me, Domine, et discerne causam meam de gente
non sancta (Psal. XLII, 1). Ostendit quid dixerit,
Judica: ne tanquam sine judicio (quia modo et boni et mali intrant in
Ecclesiam) et boni et mali eant in ignem aeternum. Judica me,
Domine. Quare? Quoniam ego in innocentia mea ambulavi, et in
Domino sperans non movebor. Quid est, in Domino sperans? Ille
enim titubat inter malos, qui non in Domino sperat; hinc factum est
ut schismata fierent . Trepidaverunt inter malos, cum ipsi pejores
essent, et quasi nollent esse boni inter malos. O si frumenta
essent, usque ad tempus ventilationis paleam in area tolerarent. Sed
quia palea erant, flavit ventus ante ipsam ventilationem, et rapuit de
area paleam, et projecit in spinas. Et palea quidem inde projecta
est: sed numquid quod remansit frumentum solum est? Non volat ante
ventilationem nisi palea, remanet autem et frumentum et palea;
ventilabitur vero palea cum venerit tempus ventilationis. Hoc dixit
iste: In innocentia mea ambulavi, et in Domino sperans non movebor.
Si enim speravero in homine, visurus sum fortasse ipsum hominem
aliquando male viventem, nec eas vias tenentem, quas vel didicit vel
docet in Ecclesia bonas, sed quas diabolo docente sectatus est; et
quia spes mea in homine erit, titubante homine titubabit spes mea, et
cadente homine cadet spes mea: quia vero in Domino spero, non
movebor.
7. [vers. 2.] Sequitur, Proba me, Domine, et tenta me; ure
renes meos et cor meum. Quid est, ure renes meos et cor meum? Ure
delectationes meas, ure cogitationes meas (cor pro cogitationibus,
renes pro delectationibus posuit) ne aliquid mali cogitem, ne aliquid
mali me delectet. Unde autem ures renes meos? Igne verbi tui. Unde
ures cor meum? Calore spiritus tui. De quo calore alibi dicitur:
Et non est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 7):
et de quo igne Dominus dicit: Ignem veni mittere in terram (Luc.
XII, 49).
8. [vers. 3.] Ergo sequitur, Quoniam misericordia tua ante
oculos meos est, et complacui in veritate tua: hoc est, non in homine
complacui, sed intus complacui tibi, ubi tu vides; et non timeo si
displiceam ubi homines vident, sicut ait Apostolus, Opus autem suum
probet unusquisque, et tunc in semetipso tantum habebit gloriam, et
non in altero (Gal. VI, 4).
9. [vers. 4, 5.] Non sedi, inquit, cum concilio vanitatis.
Hoc quid est, Non sedi, intendat Sanctitas Vestra. Quomodo videt
Deus, dicit non sedi. Aliquando non es in concilio, et ibi sedes.
Verbi gratia, in theatro non sedes, sed cogitas theatrica, contra
quae dictum est, Ure renes meos: ibi sedes corde, quamvis non sis
ibi corpore. Contingat autem ut tenearis ab aliquo, et ibi
colligeris, aut aliquod officium pium faciat te ibi sedere. Quomodo
potest hoc evenire? Contingit ex officio pietatis ut servo Dei sit
necessitas in amphitheatro esse; liberare volebat nescio quem
gladiatorem, fieri posset ut sederet, et exspectaret donec ille exiret
quem liberare cupiebat. Ecce non sedit in concilio vanitatis, quamvis
illic corpore sedere videretur. Quid est sedere? Consentire cum his
qui ibi sedent: quod si praesens non feceris, non ibi sedisti: si
absens feceris, sedisti ibi. Et cum iniqua gerentibus non introibo .
Odio habui congregationem malignorum. Videtis quia intus est. Et
cum impiis non sedebo.
10. [vers. 6.] Lavabo in innocentibus manus meas: non aqua
ista visibili. Lavas manus, quando pie cogitas de operibus tuis, et
innocenter coram oculis Dei: quia est et altare coram oculis Dei,
quo ingressus est sacerdos, qui pro nobis se primus obtulit. Est
coeleste altare, et non amplectitur illud altare, nisi qui lavat manus
in innocentibus. Nam multi altare hoc tangunt indigni, et tolerat
Deus pati injuriam ad tempus sacramenta sua. Sed numquid, fratres
mei, quomodo sunt parietes isti, sic erit Jerusalem coelestis? Non
quomodo reciperis cum malis intra parietes istos ecclesiae, ita
recipieris cum malis in sinum Abrahae: non ergo timeas, lava manus.
Et circumdabo altare Domini: ubi offers vota Domino, ubi preces
fundis, ubi conscientia tua pura est, ubi dicis Deo qui sis; et si
aliquid est in te forte quod displiceat Deo, curat ille cui
confiteris. Lava ergo in innocentibus manus tuas, et circumda altare
Domini, ut audias vocem laudis.
11. [vers. 7.] Hoc enim sequitur, Ut audiam vocem laudis, et
enarrem universa mirabilia tua. Quid est, Ut audiam vocem laudis?
Ut intelligam, inquit. Hoc est enim audire coram Deo, non quomodo
sonos istos, quos multi audiunt, et multi non audiunt. Quam multi ad
nos audientes sunt, et ad Deum surdi sunt! Quam multi habentes
aures, non habent illas aures de quibus dicit Jesus: Qui habet aures
audiendi, audiat (Matth. XIII, 9)! Ergo quid est audire
vocem laudis? Dicam si potero, adjuvante misericordia Domini, et
orationibus vestris. Audire vocem laudis, est intelligere intus,
quia quidquid in te mali est de peccatis, tuum est; quidquid boni in
justificationibus, Dei est. Ita audi vocem laudis, ut non te laudes
et quando bonus es: nam laudando te bonum, fis malus; bonum enim te
fecerat humilitas, malum te facit superbia. Conversus eras ut
illuminareris, et conversione tua factus es luminosus, factus
illustratus conversione. Sed quo ? numquid ad te? Si ad te
conversus posses illuminari, nunquam posses tenebrari, quia tecum
semper esses. Quare illuminatus es? Quia convertisti te ad aliud
quod tu non eras. Quid est aliud quod tu non eras? Deus lumen est.
Non enim tu lumen eras, quia peccator eras. Dicit enim Apostolus
eis quos vult audire vocem laudis: Fuistis enim aliquando tenebrae,
nunc autem lux (Ephes. V, 8). Quid est, Fuistis aliquando
tenebrae, nisi veteres homines? Nunc autem lux: non sine causa lux
estis, qui fuistis jamdudum tenebrae, nisi quia illuminati estis.
Noli putare teipsum esse lucem: illa est lux, quae illuminat omnem
hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9); tu autem per
teipsum, per malam voluntatem, per aversionem tuam tenebratus eras,
modo luces. Sed subjecit statim, ne superbirent illi quibus dictum
est, Nunc autem lux, et addidit, in Domino. Sic enim ait,
Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ergo si
praeter Dominum, nec lux: si autem ideo lux, quia in Domino; quid
habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi
non acceperis? Hoc enim ipse Apostolus dixit alio loco hominibus
superbientibus, et volentibus sibi tribuere quod Dei est, et de bono
sic gloriari quasi de suo, hoc eis dicit: Quid enim habes quod non
accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis
(I Cor. IV, 7)? Qui dedit humili, aufert superbo: quia qui
dedit, potest auferre. Ad hoc enim pertinet, fratres, si tamen
exposui quod volui, exposui autem quantum potui, etsi non quantum
volui, ad hoc pertinet quod ait, Lavabo in innocentibus manus meas,
et circumdabo altare tuum, Domine, ut audiam vocem laudis tuae: id
est, ex ipso bono meo non de me praesumam, sed de te qui dedisti, ne
laudari velim de me in me, sed de te in te. Ideo sequitur, Ut
audiam vocem laudis tuae, et enarrem universa mirabilia tua: non mea,
sed tua.
12. [vers. 8, 9.] Et jam videte, fratres, videte amatorem
illum Dei de Deo praesumentem, positum inter malos, rogantem Deum
ut non comperdatur cum malis, quia non errat Deus in judicando. Tu
enim cum videris homines in unum locum intrasse, putas ejusdem meriti
esse: Deus autem non fallitur, noli timere. Tu judicante vento
discernis paleam a frumento: ventum vis flare tibi, et tu non es
ventus, sed optas tibi flare ventum: et cum ventilabro utrumque
excusseris, ventus leve tollit, grave manet. Quaeris ergo ventum ad
judicandam aream. Numquid Deus quaerit alterum qui secum judicet, ne
perdat cum malis bonos? Non itaque timeas; securus esto bonus, etiam
in medio malorum; et dic quae audis, Domine, dilexi decorem domus
tuae. Domus Dei, Ecclesia est; adhuc habet malos, sed decor domus
Dei in bonis est, in sanctis est: ipsum decorem domus tuae dilexi.
Et locum habitationis gloriae tuae. Quid est hoc? Et hoc dicam, ad
illum sensum pertinet subobscurum aliquantum: adjuvet me Dominus, et
intentio cordis vestri ab eodem Domino inspirata. Quid ait, locum
habitationis gloriae tuae? Dixit prius, decorem domus tuae: et
exponit quid sit decor domus Dei, Locus, inquit, habitationis
gloriae tuae. Non sufficit dicere, Locus habitationis Dei, sed,
Locus habitationis gloriae Dei. Quae est gloria Dei? De qua paulo
ante dicebam, ut et qui fit bonus, non in se, sed in Domino
glorietur (Id. I, 31). Omnes enim peccaverunt, et egent
gloria Dei (Rom. III, 23). In quibus ergo sic habitat
Dominus, ut et de bonis suis ipse glorificetur, ut non sibi velint
tribuere, et quasi proprium vindicare quod ab illo acceperunt, ipsi
pertinent ad decorem domus Dei. Nec discerni illos vellet
Scriptura, nisi quia sunt quidam qui donum Dei habent quidem, et
nolunt in Deo gloriari, sed in se: habent quidem donum Dei, sed non
pertinent ad decorem domus Dei. Qui enim pertinent ad decorem domus
Dei, in quibus habitat gloria Dei, ipsi sunt locus habitationis
gloriae Dei. In quibus autem habitat gloria Dei, nisi qui sic
gloriantur, ut non in se, sed in Domino glorientur? Ergo quia
dilexi decorem domus tuae, id est, omnes qui ibi sunt et gloriam tuam
quaerunt; sed et non praesumpsi in homine, et non consensi impiis, et
non introibo, et non sedebo in congregatione eorum; quia ita fui in
Ecclesia Dei, quid mihi retribues? Sequitur quid respondeamus: Ne
comperdas cum impiis animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam.
13. [vers. 10-12.] In quorum manibus iniquitates sunt,
dextera eorum repleta est muneribus: munera non solum pecunia est, non
solum aurum et argentum, non solum exenia sunt; neque omnes qui
accipiunt ea, accipiunt munera. Aliquando enim accipiuntur ab
Ecclesia. Quod dico, Petrus accepit, Dominus accepit, loculos
habuit, ea quae mittebantur Judas auferebat. Sed quid est accipere
munera? Propter munera laudare hominem, adulari homini, palpare
blandiendo, judicare contra veritatem propter munera. Propter quae
munera? Non solum propter aurum et argentum et hujusmodi aliquid, sed
etiam propter laudem qui judicat male, munus accipit, et munus quo
nihil inanius. Patuit enim illi manus ad accipiendum judicium linguae
alienae, et perdidit judicium conscientiae suae. Ergo in quorum
manibus iniquitates sunt, dextera eorum repleta est muneribus.
Videtis, fratres, quia coram Deo sunt, et in quorum manibus non
sunt iniquitates, nec dextera eorum repleta est muneribus, utique
coram Deo, et non possunt nisi Deo dicere, Tu scis: non possunt
nisi illi dicere: Ne comperdas cum impiis animam meam, et cum viris
sanguinum vitam meam; qui solus potest videre, quia non accipiunt
munera. Verbi causa, contingit ut duo homines habeant causam apud
servum Dei; nemo nisi suam justam dicit causam; nam si iniquam
putaret causam suam, judicem non quaereret. Et ille se putat justam
causam habere, et ille. Veniunt ad judicem. Antequam proferatur
sententia, ambo dicunt: Amplectimur judicium tuum; quidquid
judicaveris, absit ut respuamus. Quid et tu dicis? Judica quidvis,
tantum judica: prorsus si in aliquo repugnavero, anathema sim. Ambo
amant judicem antequam judicet. Cum autem dicta fuerit sententia,
contra unum erit; et neuter eorum scit contra quem futura est. Ille
ergo si utrisque placere voluerit, accipit munus laudem hominum. Sed
accepto munere isto, videte quod munus amittat. Accipit quod sonat,
et transit: perdit quod dicitur, et nunquam transit. Verbum Dei
semper dicitur, nunquam transit: verbum hominis mox ut dictum fuerit,
transit. Tenet inania, dimittit solida. Si autem Deum intueatur,
prolaturus est sententiam contra unum, considerato Deo, sub quo
judice illam profert. Ille autem contra quem prolata fuerit, et si
jam effringi non potest, quia tenetur jure forte non ecclesiastico,
sed principum saeculi, qui tantum detulerunt Ecclesiae, ut quidquid
in ea judicatum fuerit, dissolvi non possit; si ergo effringi non
potest, jam non vult intueri se, et caecos oculos dirigit in judicem,
detrahit quantum potest. Placere illi, inquit, voluit, diviti
favit, aut aliquid ab illo accepit, aut timuit illum offendere.
Accusat quasi accepta sint munera. Si autem pauper habuerit contra
divitem, et pro paupere fuerit judicatum; dicit item dives, Accepit
munera. Quae munera a paupere? Vidit, inquit, pauperem, et ne
reprehenderetur quod contra pauperem fecerit, oppressit justitiam, et
protulit contra veritatem sententiam. Cum ergo necesse sit ut hoc
dicatur, videte non posse dici ab his qui munera non accipiunt, nisi
coram oculis Dei, qui solus videt quis accipiat, et quis non
accipiat: Ego autem in innocentia mea ambulavi, redime me, et
miserere mei: pes meus stetit in rectitudine. Concussus sum quidem
undique scandalis et tentationibus reprehendentium judicium humana
temeritate : sed pes meus stetit in rectitudine. Quare autem in
rectitudine? Quia superius dixerat: Et in Domino sperans non
movebor.
14. Quid ergo concludit? In Ecclesiis benedicam te, Domine.
Id est, in Ecclesiis non me benedicam, quasi certus de hominibus,
sed te benedicam in operibus meis. Hoc est enim benedicere Deum in
Ecclesiis, fratres, sic vivere ut per mores cujusque benedicatur
Deus. Nam qui benedicit Dominum lingua, et factis maledicit, non
in Ecclesiis benedicit Dominum. Lingua prope omnes benedicunt, sed
non omnes factis. Quidam voce benedicunt, quidam moribus. In quorum
autem moribus non invenitur quod aiunt, faciunt blasphemari Deum, ut
illi qui nondum intrant Ecclesiam, quamvis ament peccata sua, et ideo
nolint esse christiani, tamen excusent se per malos, ut blandiantur
sibi, seducentes seipsos, et dicant: Quid mihi persuades ut
Christianus sim? Ego fraudem a christiano passus sum, et nunquam
feci; falsum mihi juravit christianus, et ego nunquam. Et cum ista
dicunt, impediuntur a salute: ut nihil eis prosit, non quidem quod
jam boni sunt, sed quod mediocriter mali. Quomodo enim nihil prodest
aperire oculos, si sit quisque in tenebris: ita nihil prodest esse in
luce, si clausi sunt oculi. Ita et paganus quidem (ut de illis
potius loquamur velut bene viventibus) patentibus oculis est in
tenebris; quia non agnoscit lucem suam Dominum: christianus autem
male vivens, in luce quidem est nonnisi Dei, sed clausis oculis.
Male vivendo enim videre non vult eum, in cujus nomine tanquam caecus
est in lumine constitutus, nulla visione veri luminis animatus.
|
|