|
1. [vers. 1.] Hunc psalmum ex persona Christi accipiendum
persuadet quod dictum est: Ego dormivi, et somnum cepi: et
exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me. Magis enim hoc ad passionem
et resurrectionem Domini congruenter sonat, quam ad illam historiam in
qua David scribitur fugisse a facie bellantis adversum se filii sui
(II Reg. XV, 17). Et quoniam scriptum est de discipulis
Christi: Quamdiu cum eis est sponsus, non jejunant filii sponsi
(Matth. IX, 15); non mirum si filius ejus impius,
significatur discipulus impius qui eum tradidit. A cujus facie fugisse
quanquam historice possit accipi, quando illo discedente secessit cum
caeteris in montem; tamen spiritualiter, quando mentem Judae Filius
Dei, id est virtus et sapientia Dei, deseruit, cum eum diabolus
penitus invasit, in eo quod scriptum est, Et intravit diabolus in cor
ejus (Joan. XIII, 2), bene accipitur a facie ejus Christum
fugisse; non quia Christus diabolo cessit, sed Christo discedente
diabolus possedit. Quem discessum fugam esse in hoc psalmo appellatum
celeritatis causa arbitror; quod verbo etiam Domini significatur
dicentis: Quod facis, cito fac (Ibid., 27). Loquimur etiam
sic in consuetudine, ut dicamus: Fugit me, quod in mentem non
venit; et de homine doctissimo dicimus: Nihil eum fugit. Propterea
veritas fugit mentem Judae, cum eum illustrare destitit. Abessalon
autem, sicut quidam interpretantur, in latina lingua dicitur Patris
pax: quod mirum videri potest, sive in historia Regnorum, cum bellum
adversus patrem Abessalon gesserit; sive in historia Novi
Testamenti, cum traditor Domini Judas fuerit, quemadmodum Patris
pax possit intelligi. Sed et ibi qui diligenter legunt, vident in
illo bello David pacatum fuisse filio, qui etiam magno cum dolore
planxit exstinctum, dicens: Abessalon filius meus, quis dabit mihi
mori pro te (II Reg. XVIII, 33)? et in historia Novi
Testamenti, ipsa Domini nostri tanta et tam miranda patientia, quod
eum tamdiu pertulit tanquam bonum, cum ejus cogitationes non
ignoraret, cum adhibuit ad convivium in quo corporis et sanguinis sui
figuram discipulis commendavit et tradidit (Joan. XIII), quod
denique in ipsa traditione osculum accepit (Matth. XXVI,
49), bene intelligitur pacem Christum exhibuisse traditori suo;
quamvis ille tam sceleratae cogitationis interno bello vastaretur. Et
ideo Abessalon Patris pax dicitur, quia pater habuit pacem, quam
ille non habuit.
2. [vers. 2, 3.] Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant
me? tam scilicet multiplicati sunt, ut etiam de numero discipulorum
non defuerit qui numero accesserit persequentium. Multi insurgunt
super me: multi dicunt animae meae: Non est salus illi in Deo ejus.
Manifestum est quod nisi desperarent resurrecturum, non utique
occiderent. Ad hoc valent illae voces: Descendat de cruce, si
Filius Dei est; et: Alios salvavit, seipsum non potest (Id.
XXVII, 42). Ergo nec Judas eum tradidisset, nisi ex eorum
esset numero qui Christum contemnerent, dicentes: Non est salus illi
in Deo ejus.
3. [vers. 4.] Tu autem, Domine, susceptor meus es: secundum
hominem dicitur Deo; quia hominis susceptio est Verbum caro factum.
Gloria mea: gloriam suam Deum dicit etiam ille, quem sic suscepit
Dei Verbum, ut simul cum eo Deus fieret. Discant superbi, qui non
libenter audiunt cum eis dicitur: Quid autem habes quod non
accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis
(I Cor. IV, 7)? Et exaltans caput meum: mentem ipsam humanam
hic accipiendam puto, quod caput animae non absurde appellatur, quae
ita inhaesit et quodammodo coaluit excellenti supereminentiae Verbi
hominem suscipientis, ut tanta passionis humilitate non deponeretur.
4. [vers. 5.] Voce mea ad Dominum clamavi: id est, non
corporis voce, quae cum strepitu verberati aeris promitur; sed voce
cordis, quae hominibus silet, Deo autem sicut clamor sonat. Qua
voce Suzanna exaudita est (Dan. XIII, 44): et de qua voce
ipse Dominus praecipit, ut in cubiculis clausis, id est, in secretis
cordis sine strepitu oretur (Matth. VI, 6). Nec facile
quisquam dixerit hac voce minus orari, si nullus verborum sonus
reddatur ex corpore; quoniam et silentes cum in cordibus oramus, si
alienae ab affectu orantis cogitationes intercurrant, nondum dici
potest: Voce mea ad Dominum clamavi. Neque hoc recte dicitur, nisi
cum sola anima, nihil carnis nihilque carnalium intentionum in oratione
attrahens, loquitur Domino, ubi solus audit; clamor autem etiam iste
dicitur, propter vim ipsius intentionis. Et exaudivit me de monte
sancto suo : montem quidem ipsum Dominum per Prophetam dictum
habemus, ut scriptum est, lapidem praecisum sine manibus crevisse in
magnitudinem montis (Dan. II, 35). Sed hoc ab ipsius persona
non potest accipi, nisi forte ita dicere voluit: De memetipso,
tanquam de monte sancto suo, me exaudivit, cum habitaret in me, id
est, in ipso monte. Planius autem est et expeditius, si accipiamus
exaudisse Deum de justitia sua: justum enim erat ut innocentem
occisum, et cui retributa sunt mala pro bonis, resuscitaret a
mortuis, et digna persequentibus retribueret; legimus enim: Justitia
tua sicut montes Dei (Psal. XXXV, 7).
5. [vers. 6.] Ego dormivi, et somnum cepi . Non
inconvenienter animadverti potest quod positum est, Ego, ad
significandum quod sua voluntate mortem sustinuit, secundum illud:
Propterea me Pater diligit, quoniam ego pono animam meam, ut iterum
sumam eam. Nemo eam tollit a meipso: potestatem habeo ponendi eam,
et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X, 17, 18):
non ergo, inquit, vos me tanquam invitum cepistis et occidistis, sed
ego dormivi, et somnum cepi; et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet
me. Somnum autem pro morte positum innumerabiliter Scripturae
continent, sicut Apostolus dicit: Nolo vos ignorare, fratres, de
iis qui dormitionem acceperunt (I Thess. IV, 12). Nec
quaerendum est cur additum sit, somnum cepi, cum jam dictum esset,
dormivi; usitatas enim habent Scripturae hujuscemodi repetitiones,
sicut in secundo psalmo multas ostendimus. Nonnulli autem codices
habent, dormivi, et soporatus sum, et alii aliter; quomodo
interpretari potuerunt quod graece positum est, EGO DE
EKOIMETEN KAI YPNOSA. Nisi forte dormitio
morientis, somnus autem mortui accipi potest; ut dormitio sit qua
transitur ad somnum, veluti est expergefactio qua transitur ad
vigilationem. Ne pro inanibus sermonis ornamentis, repetitiones istas
in divinis libris esse arbitremur. Bene ergo accipitur, Ego
dormivi, et somnum cepi; Ego me passioni permisi, et mors consecuta
est. Et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me. Hoc magis
animadvertendum est, quemadmodum in una sententia et praeteriti
temporis verbum posuit, et futuri: et exsurrexi enim dixit, quod est
de praeterito; et suscipiet, quod est de futuro; cum resurgere utique
nisi illa susceptione non posset. Sed in prophetia bene miscentur
futura praeteritis, quo utrumque significetur: quia ea quae ventura
prophetantur, secundum tempus futura sunt; secundum scientiam vero
prophetantium, jam pro factis habenda. Miscentur quoque praesentis
temporis verba, quae suo loco, cum occurrerint, tractabuntur.
6. [vers. 7.] Non timebo millia populi circumdantis me:
scriptum est in Evangelio, quanta eum multitudo patientem et
crucifixum circumsteterit (Matth. XXVII, 39, etc.).
Exsurge, Domine, salvum me fac, Deus meus: non dormienti aut
jacenti dicitur Deo, exsurge; sed moris est divinarum Scripturarum
personae Dei tribuere quod in nobis facit; non quidem ubique, sed ubi
congruenter dici potest, veluti cum ipse loqui dicitur, quando ejus
dono loquuntur Prophetae vel Apostoli, vel quique nuntii veritatis.
Unde illud est: An vultis experimentum accipere ejus qui in me
loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? non enim ait, ejus
quo illuminante aut jubente loquor; sed prorsus ipsam locutionem illi
tribuit cujus munere loquebatur.
7. [vers. 8.] Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine
causa: non ita distinguendum est, quasi una sententia sit, Exsurge,
Domine; salvum me fac, Deus meus, quoniam tu percussisti omnes
adversantes mihi sine causa: non enim propterea salvum facit, quia
percussit inimicos ejus; sed potius ipso salvo facto, illos
percussit. Ergo ad id quod sequitur pertinet; ut iste sit sensus,
Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa, dentes
peccatorum contrivisti; id est, inde contrivisti dentes peccatorum,
quoniam percussisti omnes adversantes mihi. Poena quippe adversantium
est, qua dentes eorum contriti sunt, id est, in irritum quasi in
pulverem perducta verba peccatorum dilacerantium maledictis Filium
Dei; ut sic accipiamus dentes, verba maledica, quibus dentibus dicit
Apostolus: Si autem mordetis invicem, videte ne consumamini ab
invicem (Gal. V, 15). Possunt et dentes peccatorum accipi
principes peccatorum, quorum auctoritate quisque de societate secte
viventium praeciditur, et quasi incorporatur male viventibus. His
dentibus contrarii sunt dentes Ecclesiae, quorum auctoritate ab errore
gentilium variorumque dogmatum praeciduntur credentes, et in eam quae
Christi corpus est transferuntur: his dentibus dictum est Petro ut
manducaret mactata animalia (Act. X, 13); id est, occidendo in
Gentibus quod erant, et transmutando in id quod ipse esset. Et de
his dentibus Ecclesiae dicitur: Dentes tui sicut grex detonsarum
ascendens de lavacro, quae omnes geminos pariunt, et sterilis non est
in illis (Cant. IV, 2, et VI, 5). Hi sunt qui recte
praecipiunt, et quemadmodum praecipiunt ita vivunt; qui faciunt quod
dictum est: Luceant opera vestra coram hominibus, ut benedicant
Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16): horum enim
auctoritate commoti, Deo per illos loquenti et operanti homines
credunt, et separati a saeculo cui conformati erant, in Ecclesiae
membra transeunt. Et ideo recte isti, per quos haec fiunt, dentes
dicuntur detonsis ovibus similes, quia terrenarum curarum onera
deposuerunt, et ascendentes de lavacro, de sordium saeculi ablutione
per sacramentum baptismatis, omnes geminos pariunt. Operantur enim
duo praecepta, de quibus dictum est: In his duobus praeceptis tota
Lex pendet et Prophetae (Id. XXII, 40), diligentes Deum
ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente; et proximum
tanquam seipsos. In quibus sterilis non est, quoniam tales fructus
reddunt Deo. Secundum ergo istum intellectum sic accipiendum est,
dentes peccatorum contrivisti; id est, in irritum adduxisti principes
peccatorum, percutiendo omnes adversantes mihi sine causa: principes
enim eum secundum evangelicam historiam persecuti sunt, cum multitudo
inferior honoraret.
8. [vers. 9.] Domini est salus, et super populum tuum
benedictio tua . In una sententia et praecepit hominibus quid
crederent, et pro credentibus oravit: nam, Domini est solus cum
dicitur, ad homines sermo dirigitur; nec ita sequitur, Et super
populum suum benedictio ejus, ut totum hominibus dictum sit; sed ad
ipsum Deum oratio convertitur, pro ipso populo cui dictum est:
Domini est salus. Quid ergo ait, nisi hoc? Nemo de se praesumat,
quoniam Domini est salvos facere de morte peccatis nam Infelix ego
homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei, per
Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 24, 25); tu
autem, Domine, benedic populum tuum de te salutem sperantem.
9. Potest et iste psalmus accipi ad personam Christi alio modo, id
est, ut totus loquatur. Totus dico, cum corpore suo cui caput est,
secundum Apostolum qui dicit: Vos autem estis corpus Christi et
membra (I Cor. XII, 27); ergo ille caput est hujus
corporis. Propter quod alio loco dicit: Veritatem autem facientes in
charitate, augeamur in illo per omnia, qui est caput Christus, ex
quo totum corpus connexum et compactum est (Ephes. IV, 15,
16). Loquitur ergo apud Prophetam simul Ecclesia et caput ejus,
inter procellas persecutionum constituta per universum orbem terrarum,
quod jam contigisse scimus: Domine, quid multiplicati sunt qui
tribulant me? multi insurgunt adversum me, christianum nomen
exterminare cupientes. Multi dicunt animae meae: Non est salus illi
in Deo ejus: non enim aliter sperarent posse se perdere Ecclesiam
latissime pullulantem, nisi ad Dei curam pertinere non crederent. Tu
autem, Domine, susceptor meus es: in Christo utique; nam in illo
homine et Ecclesia suscepta est a Verbo, quod caro factum est, et
habitavit in nobis (Joan. I, 14); quia et in coelestibus nos
sedere fecit una cum illo (Ephes. II, 6): praecedente enim
capite, membra caetera consequentur; quis enim nos separabit a
charitate Christi (Rom. VIII, 35)? Recte ergo dicit etiam
Ecclesia: Susceptor meus es, gloria mea; non enim sibi tribuit quod
excellit, cum intelligit cujus gratia et misericordia talis est. Et
exaltans caput meum, ipsum scilicet qui primogenitus a mortuis ascendit
in coelum. Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte
sancto suo. Haec est oratio omnium sanctorum, odor suavitatis qui
ascendit in conspectu Domini: jam enim exauditur Ecclesia de ipso
monte, quod etiam caput ejus est; vel de illa justitia Dei, qua et
liberantur electi ejus, et persecutores eorum puniuntur. Dicat
populus Dei etiam illud: Ego dormivi, et somnum cepi; et
exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me, ut adjungatur et cohaereat
capiti suo; huic enim populo dictum est: Surge qui dormis, et
exsurge a mortuis, et continget te Christus (Ephes. V, 14);
quoniam de peccatoribus assumptus est, de quibus generaliter dictum
est: Qui autem dormiunt, nocte dormiunt (I Thess. V, 7).
Dicat etiam: Non timebo millia populi circumdantis me;
circumvallantium scilicet gentium, ad exstinguendum nomen, si
possent, ubicumque christianum. Sed quomodo timerentur, cum tanquam
oleo sanguine martyrum in Christo ardor charitatis inflammaretur?
Exsurge, Domine, salvum me fac, Deus meus: potest hoc ipsi capiti
suo corpus dicere; illo enim exsurgente salvum factum est, qui
ascendit in altum, captivam egit captivitatem, dedit dona hominibus
(Psal. LXVII, 19): hoc enim in praedestinatione a Propheta
dicitur, quo usque ad terras Dominum nostrum, illa de qua in
Evangelio dicitur, messis matura (Matth. IX, 37) deposuit,
cujus salus est in ejus resurrectione, qui pro nobis dignatus est
mori. Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa,
dentes peccatorum contrivisti: jam regnante Ecclesia, inimici nominis
christiani confusione percussi sunt, et sive maledica verba eorum,
sive principatus, in irritum deducti. Credite ergo, homines, quod
Domini est salus: et, tu, Domine, sit super populum tuum
benedictio tua.
10. Potest etiam unusquisque nostrum dicere, cum vitiorum et
cupiditatum multitudo resistentem mentem ducit in lege peccati:
Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me, multi insurgunt
adversum me? Et quoniam plerumque coacervatione vitiorum subrepit
desperatio sanitatis, tanquam ipsis vitiis insultantibus animae, vel
etiam diabolo et angelis ejus per noxias suggestiones ut desperemus
operantibus, verissime dicitur: Multi dicunt animae meae: Non est
salus illi in Deo ejus. Tu autem, Domine, susceptor meus es; haec
enim spes est, quod naturam humanam in Christo suscipere dignatus
est. Gloria mea: ex illa regula, ne quis sibi aliquid tribuat. Et
exaltans caput meum: sive ipsum qui omnium nostrum caput est, sive
uniuscujusque nostrum spiritum, quod caput est animae et carnis; caput
enim mulieris vir, et caput viri Christus (I Cor. XI, 3).
Exaltatur autem mens, cum jam dici potest, Mente servio legi Dei
(Rom. VII, 25); ut caetera hominis pacata subdantur, cum jam
carnis resurrectione absorbetur mors in victoriam (I Cor. XV,
54). Voce mea ad Dominum clamavi: voce illa intima et
intentissima. Et exaudivit me de monte sancto suo: de ipso per quem
nobis subvenit, et quo mediatore nos exaudit. Ego dormivi, et somnum
cepi; et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me: quis hoc non
potest fidelium dicere, recolens mortem peccatorum suorum, et donum
regenerationis? Non timebo millia populi circumdantis me. Exceptis
his quae universaliter Ecclesia sustinuit et sustinet, habet etiam
unusquisque tentationes quibus circumvallatus haec dicat: Exsurge,
Domine, salvum me fac, Deus meus; hoc est, Fac me exsurgere.
Quoniam tu percussisti omnes adversantes milti sine causa: recte in
praedestinatione dicitur de diabolo et angelis ejus, qui non solum in
totum Christi corpus, sed etiam in singulos quosque privatim
saeviunt. Dentes peccatorum contrivisti: habet unusquisque
maledicentes sibi; habet etiam vitiorum auctores conantes eum a
Christi corpore praecidere. Sed Domini est salus; cavenda superbia
est, et dicendum: Adhaesit anima mea post te (Psal. LXII,
9). Et super populum tuum benedictio tua, hoc est super unumquemque
nostrum.
|
|