|
1. [vers. 1.] Tiro Christi loquitur, cum accedit ad fidem.
Dominus illuminatio mea et salutaris meus, quem timebo? Dominus mihi
et notitiam sui et salutem dabit, quis me auferet ei? Dominus
protector vitae meae, a quo trepidabo? Dominus repellet omnes impetus
et insidias hostis mei, a nullo trepidabo.
2. [vers. 2.] Dum appropinquant super me nocentes, ut edant
carnes meas: dum accedunt ad cognoscendum me nocentes, et
insultandum, ut se mihi praeferant mutanti me in melius; ut maledico
dente non me consumant, sed potius carnalia desideria mea. Qui
tribulant me inimici mei: non solum qui me tribulant amico animo
reprehendentes, et a proposito revocare volentes, sed etiam inimici
mei. Ipsi infirmati sunt, et ceciderunt: dum ergo id agunt studio
defendendi sententiam suam, infirmi facti sunt ad credenda meliora; et
verbum salutis, per quod facio quod eis displicet, odisse coeperunt.
3. [vers. 3.] Si consistant adversum me castra, non timebit cor
meum: adversus me autem si contradicentium conspirans multitudo
consistat, non timebit cor meum, ut in eorum partes transfugiam. Si
insurgat in me bellum, in hac ego sperabo: si exsurgat in me
persecutio hujus saeculi, in hac, quam cogito petitionem, figam spem
meam.
4. [vers. 4.] Unam petii a Domino, hanc requiram: unam enim
petitionem petii a Domino, hanc requiram. Ut inhabitem in domo
Domini omnes dies vitae meae: ut quamdiu in hac vita sum, nullae
adversitates me excludant de numero eorum qui unitatem et veritatem
dominicae fidei per orbem terrarum tenent. Ut contempler delectationem
Domini: eo fine scilicet, ut in fide perseveranti appareat mihi
species delectabilis, quam facie ad faciem contempler. Et protegar
templum ejus: et absorpta morte in victoriam, immortalitate induar,
effectus templum ejus.
5. [vers. 5.] Quoniam abscondit me in tabernaculo suo in die
malorum meorum: quoniam abscondit me in dispensatione incarnati Verbi
sui in tempore tentationum, quibus mortalis vita mea subjacet.
Protexit me in abscondito tabernaculi sui: protexit me, corde
credentem ad justitiam (Rom. X, 10).
6. [vers. 6.] In petra exaltavit me: et ut manifestum etiam
fieret ad salutem, quod credidi, in sua firmitate fecit eminere
confessionem meam, Et nunc ecce exaltavit caput meum super inimicos
meos: quid mihi servat in finem, quando et nunc cum corpus mortuum est
propter peccatum (Rom. VIII, 10), sentio ecce mentem meam
servire legi Dei, nec duci captivam sub rebellante lege peccati
(Id. VII, 22, etc.)? Circuivi, et immolavi in tabernaculo
ejus hostiam jubilationis: consideravi orbem credentem in Christum;
et in eo quod pro nobis temporaliter Deus humiliatus est, gaudens
laudavi eum: tali enim hostia delectatur. Cantabo et psallam
Domino: corde atque opere laetabor in Domino.
7. [vers. 7.] Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad
te: exaudi, Domine, vocem interiorem, quam in aures tuas forti
intentione direxi. Miserere mei, et exaudi me: miserere mei, et
exaudi me in ea.
8. [vers. 8.] Tibi dixit cor meum: Quaesivi vultum tuum. Non
enim hominibus me ostentavi; sed in secreto ubi solus audis, tibi
dixit cor meum: Quaesivi non a te aliquod extra te praemium, sed
vultum tuum. Vultum tuum, Domine, requiram: huic inquisitioni
perseveranter instabo; non enim vile aliquid, sed vultum tuum,
Domine, requiram, ut gratis te diligam, quia pretiosius aliquid non
invenio.
9. [vers. 9.] Ne avertas vultum tuum a me: ut inveniam quod
quaero. Ne declines in ira a servo tuo: ne te quaerens, in aliud
incurram. Quid enim hac poena gravius amanti et quaerenti veritatem
vultus tui? Adjutor meus esto: quando hanc inveniam, nisi tu
adjuves? Ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris
meus: neque contemnas quod mortalis aeternum audet inquirere; ut enim
Deus sanas plagam peccati mei.
10. [vers. 10.] Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt
me: quoniam regnum saeculi hujus et civitas saeculi hujus, ex quibus
temporaliter et mortaliter natus sum, dereliquerunt me quaerentem te,
et despicientem quae promittebant, cum id quod quaero dare non
possent. Dominus autem assumpsit me: Dominus autem, qui potest ipse
dare mihi se, assumpsit me.
11. [vers. 11.] Legem mihi constitue, Domine, in via tua:
ad te igitur tendenti, et tantam professionem perveniendi ad sapientiam
a timore inchoanti , legem mihi constitue, Domine, in via tua, ne
aberrantem disciplina tua deserat. Et dirige me in semita recta
propter inimicos meos: et dirige me in rectitudine angustiarum ejus;
non enim inchoare sufficit, cum inimici, donec perveniatur, non
quiescant.
12. [vers. 12.] Ne tradideris me in animas tribulantium me:
ne sinas tribulantes me satiari de malis meis. Quoniam insurrexerunt
mihi testes iniqui: quoniam insurrexerunt in me falsa de me dicentes,
ad amovendum et revocandum me abs te, quasi gloriam ab hominibus
quaeram. Et mentita est iniquitas sibi. Itaque iniquitas mendacio
suo delectata est. Nam me non movit, cui ex hoc promissa est merces
major in coelis.
13. [vers. 13.] Credo videre bona Domini, in terra
viventium: et quoniam haec prior passus est Dominus meus; si ego
quoque linguas morientium contemnam (Os enim quod mentitur occidit
animam [Sap. I, 11]), credo videre bona Domini in terra
viventium, ubi nullus est falsitati locus.
14. [vers. 14.] Sustine Dominum, viriliter age: et
confortetur cor tuum, et sustine Dominum. Sed quando istud erit?
Arduum est mortali, tardum est amanti: sed audi non fallacem vocem
dicentis: Sustine Dominum. Tolera ustionem renum viriliter, et
ustionem cordis fortiter: non tibi negatum putes, quod nondum
accipis. Ne desperatione deficias, vide quia dictum est: Sustine
Dominum.
|
|