|
1. Dominus Deus noster alloquens et consolans nos, profecto quos
respicit ex justo judicio suo in sudore vultus nostri panem manducare
(Gen. III, 19), ex nobis nobis loqui dignatur, ut ostendat
quia non solum est conditor noster, sed et habitator. Voces istae
Psalmi, quas audivimus, et ex parte cantavimus, si dicamus quod
nostrae sint, verendum est quemadmodum verum dicamus: sunt enim voces
magis Spiritus Dei quam nostrae. Rursum si dicamus nostras non
esse, profecto mentimur. Non enim est gemitus nisi laborantium: aut
omnis ista vox, quae hic sonuit, plena doloris et lacrymarum, potest
esse ejus qui nunquam potest esse miser. Dominus ergo misericors, nos
miseri: misericors loqui dignatus miseris, dignatur etiam uti in ipsis
voce miserorum. Ita utrumque verum est, et nostram esse vocem, et
nostram non esse; et Spiritus Dei esse vocem, et ipsius non esse.
Spiritus Dei vox est, quia ista nisi illo inspirante non diceremus:
ipsius autem non est, quia ille nec miser est, nec laborat. Istae
autem voces miserorum et laborantium sunt. Rursus nostrae sunt, quia
voces sunt indicantes miseriam nostram: item non sunt nostrae, quia ex
dono ejus vel gemere meremur.
2. [vers. 1.] Psalmus David priusquam liniretur. Hoc habet
titulus Psalmi : Psalmus David priusquam liniretur, hoc est,
priusquam ungeretur. Unctus est enim ille ut rex (I Reg. XVI,
13). Et solus tunc ungebatur rex, et sacerdos: duae istae illo
tempore unctae personae. In duabus personis praefigurabatur futurus
unus rex et sacerdos, utroque munere unus Christus, et ideo Christus
a chrismate. Non solum autem caput nostrum unctum est, sed et corpus
ejus nos ipsi. Rex autem est, quia nos regit et ducit; sacerdos,
quia pro nobis interpellat (Rom. VIII, 34). Et quidem solus
ille sacerdos talis extitit, ut ipse esset etiam sacrificium.
Sacrificium obtulit Deo non aliud quam seipsum. Non enim inveniret
praeter se mundissimam rationalem victimam, tanquam agnus immaculatus
fuso sanguine suo redimens nos, concorporans nos sibi, faciens nos
membra sua, ut in illo et nos Christus essemus. Ideo ad omnes
Christianos pertinet unctio: prioribus autem Veteris Testamenti
temporibus ad duas solas personas pertinebat. Inde autem apparet
Christi corpus nos esse, quia omnes ungimur: et omnes in illo et
Christi et Christus sumus, quia quodammodo totus Christus caput et
corpus est. Unctio ista perficiet nos spiritualiter in illa vita,
quae nobis promittitur. Est autem haec vox desiderantis illam vitam;
est vox quaedam desiderantis gratiam Dei, quae in nobis in fine
perficietur: ideo dictum est, Priusquam liniretur. Ungimur enim
modo in sacramento, et sacramento ipso praefiguratur quiddam quod
futuri sumus. Et illud nescio quid futurum ineffabile desiderare
debemus, et in sacramento gemere, ut in ea re gaudeamus quae
sacramento praemonstratur.
3. Ecce quid dicit: Dominus illuminatio mea, et salutaris meus,
quem timebo? ille me illuminat, recedant tenebrae; ille me salvat,
recedat infirmitas; ambulans in lumine firmus, quem timebo? Non enim
talem salutem dat Deus, quae ab aliquo possit extorqueri; aut tale
lumen est, quod ab aliquo possit obtenebrari. Dominus illuminans,
nos illuminati; Dominus salvans, nos salvati: si ergo ille
illuminans, nos illuminati; et ille salvans, nos salvati; praeter
ipsum nos tenebrae et infirmitas. Habentes autem in ipso spem certam
et fixam et veram, quem timebimus? Dominus illuminatio tua, Dominus
salutaris tuus. Inveni potentiorem, et time. Ad potentissimum
omnium, ad omnipotentem, sic pertineo, ut et illuminet me, et salvet
me, nec timeo aliquem praeter ipsum. Dominus protector vitae meae, a
quo trepidabo?
4. [vers. 2.] Dum appropinquant super me nocentes, ut edant
carnes meas: qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt, et
ceciderunt. Itaque ego quid timebo, aut quem timebo? ego quem
trepidabo, aut quid trepidabo? Qui me persequuntur, ipsi
infirmantur, ipsi cadunt. Quare autem persequuntur? Ut edant carnes
meas. Quae sunt carnes meae? Carnales affectus mei. Saeviant
persequendo, nihil in me moritur nisi mortale. Erit in me aliquid,
quo persecutor pervenire non possit, ubi habitat Deus meus.
Manducent carnes meas: finitis carnibus spiritus ero, et
spiritualis. Et quidem tantam salutem mihi promittit Dominus meus,
ut etiam modo ista caro mortalis, quae videtur permitti manibus
persequentium, non pereat in aeternum; sed quod demonstratum est in
capite meo resurgente, hoc omnia membra sperent. Quem timeat anima
mea, quam inhabitat Deus? Quem timeat caro mea, cum corruptibile
hoc induerit incorruptionem? Vultis nosse quia carnes illi manducant,
qui nos persequuntur, nec ipsi autem carni nostrae metuendum est?
Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale (I Cor. XV,
44). Quanta autem fiducia debet esse in eo qui novit dicere:
Dominus illuminatio mea, et salutaris meus, quem timebo? Dominus
protector vitae meae, a quo trepidabo? Protegitur imperator
scutatis, et non timet; protegitur a mortalibus mortalis, et securus
est: protegitur mortalis ab immortali, et timebit et trepidabit?
5. [vers. 3.] Quanta autem fiducia debeat esse in eo qui ista
dicit, audite: Si consistant adversum me castra, non timebit cor
meum. Castra munita sunt, sed quid munitius Deo? Si exsurgat in me
bellum. Quid mihi facit bellum? Potest mihi auferre spem meam?
potest mihi auferre quod dat Omnipotens? Sicut non vincitur qui dat,
sic non aufertur quod dat. Si auferri potest datum, vincitur dator.
Ergo nec ipsa quae temporaliter accipimus, auferre nobis quisquam
potest, fratres mei, nisi solus ille qui dedit. Spiritualia quae
donat, non auferet, nisi tu dimiseris : carnalia vero et temporalia
ipse aufert; quia et quisquis alius aufert, ipso donante potestatem,
aufert. Novimus hoc, et legimus in libro Job, quia nec ille qui
videtur quasi maximam habere potestatem ad tempus diabolus, potest
aliquid nisi permissus (Job I). Accepit potestatem in infima, et
amisit maxima et summa. Et non est ista potestas irati, sed poena
damnati. Nec ipse ergo potest habere aliquam potestatem, nisi
permissus. Et in illo libro habes quem commemoravi, et in Evangelio
Dominus dicit: Hac nocte postulavit satanas, ut vos cribraret sicut
triticum, et ego rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua
(Luc. XXII, 31). Permittitur autem aut ad poenam nostram,
aut ad probationem. Ergo quia nobis nemo potest auferre quod dat
Deus, non timeamus nisi Deum: quidquid aliud fremuerit, quidquid
aliud superbierit adversus nos, non timeat cor nostrum.
6. [vers. 4.] Si exsurgat in me bellum, in hac ego sperabo.
In qua? Unam, inquit, petii a Domino. Feminino genere appellavit
quoddam beneficium, tanquam diceret, Unam petitionem. Et quomodo
solemus loquentes dicere, verbi gratia, Duas habes; non dicimus
Duo, hoc more loquendi usa est Scriptura: Unam, inquit, petii a
Domino, hanc requiram. Videamus quid petit qui nihil timet. Magna
securitas cordis. Vultis nihil timere? Hanc unam petite, quam unam
petit qui nihil timet, aut quam petit ut nihil timeat? Unam,
inquit, petii a Domino, hanc requiram. Hoc hic agitur ab eis qui
bene ambulant. Quid est hoc? quae est illa una? Ut inhabitem in
domo Domini omnes dies vitae meae. Haec est una: domus enim ea
dicitur ubi semper manebimus. In ista peregrinatione dicitur domus,
sed proprie tabernaculum appellatur: tabernaculum peregrinantium, et
quodammodo militantium, et adversus hostem pugnantium est. Quando
ergo tabernaculum est in hac vita, manifestum est quia est et hostis:
nam simul habere tabernacula, hoc est esse contubernales; et nostis
hoc nomen esse militantium. Ergo hic tabernaculum, ibi domus. Sed
et hoc tabernaculum interdum per abusionem vicinitatis dicitur domus,
et domus aliquando secundum eumdem modum dicitur tabernaculum: proprie
tamen illa domus, hoc tabernaculum.
7. Quid autem acturi simus in illa domo, habes evidenter expressisse
alium psalmum: Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum
laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Hac iste, si dicendum
est, cupiditate ardens, et amore isto aestuans, desiderat omnes dies
vitae suae in domo Domini habitare: in domo Domini omnes dies vitae
suae, non quasi finiendos, sed aeternos. Sic enim dicuntur dies,
quomodo anni, de quibus dictum est, et anni tui non deficient
(Psal. CI, 28). Nam dies vitae aeternae unus dies est sine
occasu. Hoc ergo dixit ad Dominum, Concupivi hanc, Unam petii,
Hanc requiram. Et quasi diceremus ei, Et quid ibi facturus es?
quae ibi delectatio tua? quod avocamentum cordis? quae illae
deliciae, unde gaudia suppetent? Non enim ibi perdurabis, nisi felix
eris. Felicitas autem illa unde succedet? Habemus enim hic
felicitates diversas generis humani, et miser quisque dicitur quando
illi subtrahitur quod amat. Amant ergo homines diversas res; et
quando quisque quod amat habere videtur, felix vocatur. Vere autem
felix est, non si id habeat quod amat; sed si id amet quod amandum
est. Multi enim miseri magis habendo quod amant, quam carendo:
amando enim res noxias miseri, habendo sunt miseriores. Et propitius
Deus, cum male amamus, negat quod amamus: iratus autem dat amanti
quod male amat. Habes evidenter dicentem Apostolum: Tradidit illos
Deus in concupiscentiam cordis eorum (Rom. I, 24). Dedit ergo
quod amabant, sed damnando. Habes rursum negantem petitum: Propter
quod ter Dominum rogavi, inquit, ut auferret eum a me (stimulum
videlicet carnis), et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam
virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 8 et 9).
Ecce illos dedit in concupiscentiam cordis eorum; Paulo apostolo
negavit quod oravit: illis dedit ad damnationem, huic negavit ad
sanitatem. Cum autem id amamus quod vult Deus ut amemus, procul
dubio daturus est nobis. Haec est illa una, quae debet amari, ut
habitemus in domo Domini per omnes dies vitae nostrae.
8. Et quia in istis terrenis habitationibus, diversis deliciis et
voluptatibus homines oblectantur, et unusquisque in ea vult domo
habitare, ubi non habeat quod offendat animum, et habeat multa quae
delectent; si autem subtrahantur ea quae delectabant, vult homo
undecumque migrare: interrogemus quasi curiosius, et dicat iste, quid
nos ipsi, quid acturus est in illa domo, ubi cupit et optat,
desiderat et hoc unum petit a Domino, habitare in ea omnes dies vitae
suae. Quid ibi agis, quaeso te? quid est quod desideras? Audi
quid: Ut contempler delectationem Domini. Ecce quod amo, ecce
quare volo habitare in domo Domini per omnes dies vitae meae. Habet
ibi magnum spectaculum, delectationem ipsius Domini contemplari.
Vult finita nocte sua haerere in luce ipsius. Tunc enim erit mane
nostrum nocte transacta: unde alio loco psalmus dicit: Mane astabo
tibi, et contemplabor (Psal. V, 5). Modo ideo non contemplor,
quia cecidi: tunc astabo, et contemplabor. Haec vox humana est.
Cecidit enim homo, et non mitteretur qui erigeret, nisi
cecidissemus. Nos cecidimus, ille descendit. Ille ascendit, nos
levamur: quia nemo ascendit, nisi qui descendit (Joan. III,
13). Qui ruit, levatur; qui descendit, ascendit . Et non ideo
desperemus, quia ille solus ascendit. Levat enim nos, ad quos
cadentes descendit: et stabimus, et contemplabimur, et magna
delectatione perfruemur. Ecce dixi hoc, et exclamastis desiderio
cujusdam speciei nondum visae. Excedat cor vestrum omnia usitata, et
excedat intentio universas cogitationes vestras solemnes ex carne,
eductas a sensibus carnis, et imaginantes nescio quae phantasmata .
Totum ab animo rejicite, quidquid occurrerit negate: cognoscite
infirmitatem cordis vestri, et quia vel occurrit quod cogitare
possetis, dicite: Non est illud; non enim si illud esset, mihi jam
occurrisset. Ita desiderabitis quoddam bonum. Quale bonum? Omnis
boni bonum, unde omne bonum, bonum cui non additur quid sit ipsum
bonum. Dicitur enim bonus homo, et bonus ager, et bona domus, et
bonum animal, et bona arbor, et bonum corpus, et bona anima:
adjunxisti, quoties dixisti, Bonum. Est bonum simplex, ipsum bonum
quo cuncta sunt bona, ipsum bonum ex quo cuncta sunt bona: ipsa est
delectatio Domini; hanc contemplabimur. Jam videte, fratres, si
nos delectant bona ista quae appellantur bona, si nos delectant bona
quae non sunt per se bona (omnia enim mutabilia non sunt per se
bona), qualis erit contemplatio incommutabilis boni, aeterni, semper
eodem modo manentis? Quandoquidem ista quae dicuntur bona, nullo
pacto nos delectarent, nisi essent bona; nec alio pacto essent bona,
nisi ab illo essent qui simpliciter bonus est.
9. Ecce quare habitare volo, inquit, in domo Domini per omnes dies
vitae meae. Dixi vobis quare: Ut contempler delectationem Domini.
Ut autem semper contempler, et nulla molestia me contingat
contemplantem, nulla suggestio avertat, nulla auferat alicujus
potentia, nullum inimicum patiar in contemplando, et perfruar deliciis
securus, ipso Domino Deo meo, quid fiet mihi? Proteget me. Non
solum ergo contemplari volo delectationem Domini, ait, sed etiam
protegi templum ejus. Ut templum suum me protegat, ero templum ejus,
et protegar ab eo. Numquid tale est templum Dei, qualia templa sunt
simulacrorum? Simulacra gentium templis suis proteguntur: Dominus
Deus noster templum suum proteget, et securus ero. Contemplabor ad
delectationem, et protegar ad salutem. Quam erit illa contemplatio
perfecta, tam ista perfecta protectio; et quam illud perfectum gaudium
contemplandi, tam perfecta etiam incorruptio sanitatis. Ad ista duo
verba quae dixit, contempler delectationem Domini, et protegar
templum ejus, pertinent illa duo unde Psalmus coepit, Dominus
illuminatio mea, et salutaris meus, quem timebo? Quia contemplabor
delectationem Domini, illuminatio mea est: quia proteget me templum
suum, salutaris meus est.
10. [vers. 5.] Quare autem nobis hoc praestat in finem?
Quoniam abscondit me in tabernaculo suo, in die malorum meorum. Erit
ergo mihi in domo habitatio per omnes dies vitae meae, ad hoc ut
contempler delectationem Domini, et protegar templum ejus. Ut autem
illuc perveniam, unde mihi promitto? Quoniam abscondit me in
tabernaculo suo, in die malorum meorum. Tunc non erunt dies malorum
meorum, sed vidit me in diebus malorum meorum. Qui ergo me longe
positum misericorditer respexit, secum positum quomodo beabit ?
Propterea ergo non impudenter unam illam petivi; nec mihi dixit cor
meum: Quid petis , aut a quo petis? Audes enim a Deo aliquid
petere, peccator inique? audes sperare aliquam contemplationem Dei te
habiturum, infirme, immundo corde? Audeo, inquit, non de me, sed
de ipsius delectatione; non de mea praesumptione, sed de illius
pignore. Qui tantum pignus dedit peregrinanti, deseret pervenientem?
Quoniam abscondit me in tabernaculo suo, in die malorum meorum. Ecce
dies malorum nostrorum, vita ista est. Dies malorum aliter habent
impii, aliter fideles. Nam etiam credentes, sed adhuc peregrinantes
a Domino (Quamdiu enim sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino
[II Cor. V, 6]. hoc Apostolus dixit), si dies malorum non
agunt, unde vox Dominicae orationis, Libera nos a malo (Matth.
VI, 13), si non sumus in diebus malorum? sed longe discretius
dies malorum agunt qui adhuc non crediderunt: nec ipsos ille despexit.
Etenim Christus pro impiis mortuus est (Rom. V, 6). Audeat
ergo praesumere anima humana, et unam illam petere; secura habebit,
secura possidebit. Tantum dilecta est foeda, pulchra quomodo
fulgebit! Quoniam abscondit me in tabernaculo suo, in die malorum
meorum: protexit me in abscondito tabernaculi sui. Quid est
absconditum tabernaculi ipsius? quid est hoc? Multa enim quasi membra
tabernaculi forinsecus videntur. Et est quasi adytum, quod dicitur
penetrale secretum (Hebr. IX, 3), interius templi . Et quid
est hoc? quod solus sacerdos intrabat. Et forte ipse sacerdos est
absconditum tabernaculi Dei. Accepit enim de isto tabernaculo
carnem, et fecit nobis absconditum tabernaculi : ut tabernaculum ejus
alia membra ipsius credentes in eum sint, absconditum autem tabernaculi
ipse sit. Mortui enim estis, ait Apostolus, et vita vestra
absconditu est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3).
11. [vers. 6.] An vis nosse quia inde dicit? Petra nempe est
Christus (I Cor. X, 4). Audite quid sequitur: Quoniam
abscondit me in tabernaculo suo, in die malorum meorum: protexit me in
abscondito tabernaculi sui. Quaerebas quid sit absconditum
tabernaculi, audi quod sequitur: In petra exaltavit me. Ergo in
Christo exaltavit me. Quia in pulvere humiliasti te, in petra
exaltavit te. Sed Christus sursum est, tu autem adhuc deorsum.
Audi sequentia: Et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos.
Et nunc, antequam veniam ad illam domum, ubi volo habitare per omnes
dies vitae meae, antequam veniam ad illam contemplationem Domini, Et
nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Adhuc patior inimicos
corporis Christi, adhuc non sum exaltatus super inimicos; sed caput
meum exaltavit super inimicos meos. Jam caput nostrum Christus in
coelo est, adhuc inimici nostri possunt in nos saevire: nondum sumus
exaltati super illos; sed caput nostrum jam ibi est. Unde hoc dixit:
Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Se dixit
in nobis esse hic deorsum: ergo et nos in illo sumus ibi sursum, quia
et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Ecce quale pignus
habemus, unde et nos fide et spe et charitate cum capite nostro sumus
in coelo in aeternum: quia et ipsum divinitate, bonitate, unitate
nobiscum est in terra usque in consummationem saeculi (Matth.
XXVIII, 20).
12. Circumivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam
jubilationis: immolamus hostiam jubilationis, immolamus hostiam
laetitiae, hostiam gratulationis, hostiam gratiarum actionis, quae
verbis explicari non potest. Immolamus autem, ubi? In ipso
tabernaculo ejus, in sancta Ecclesia. Quid ergo immolamus?
Abundantissimum et inenarrabile gaudium, nullis verbis, voce
ineffabili . Haec est hostia jubilationis. Unde quaesita, unde
inventa est? Circumeundo, Circumivi, inquit, et immolavi in
tabernaculo ejus hostiam jubilationis. Circumeat animus tuus per
universam creaturam: undique tibi clamabit creatura: Deus me fecit.
Quidquid te delectarit in arte , artificem commendat; magisque si
circumeas universa, consideratio concipit artificis laudem. Vides
coelos, magna opera Dei sunt. Vides terram, Deus fecit seminum
numeros, diversitates germinum, multitudinem animalium. Circumi
adhuc coelos usque ad terram, nihil relinquas: undique tibi omnia
resonant conditorem; et ipsae species creaturarum, voces sunt quaedam
creatorem laudantium. Quis autem explicet universam creaturam? quis
illam explicet laudibus? quis digne laudet coelum et terram, mare, et
omnia quae in eis sunt? Et ista quidem visibilia. Quis digne laudet
Angelos, Sedes, Dominationes, Principatus, et Potestates?
Quis digne laudet hoc ipsum quod in nobis viget, vegetans corpus,
movens membra, sensus exserens , et memoria tam multa complectens,
intellectu tam multa discernens, quis digne laudet? At si in istis
creaturis Dei sic laborat humanus sermo, in creatore quid agit, nisi
sola restet sermone deficiente jubilatio? Circumivi, et immolavi in
tabernaculo ejus hostiam jubilationis.
13. Est et alius sensus, qui mihi videtur ad contextionem Psalmi
magis pertinere. Quia enim dixerat in petra se exaltatum, quod est
Christus; et caput suum exaltatum super inimicos suos, quod est
Christus: etiam se, qui in petra exaltatus est, in eodem capite suo
exaltatum intelligi voluit super inimicos suos, referens hoc ad honorem
Ecclesiae, cui cessit inimicorum persecutio: et quia hoc per fidem
orbis terrarum factum est, Circumivi, inquit, et immolavi in
tabernaculo ejus hostiam jubilationis: id est, consideravi fidem orbis
terrarum, in qua exaltatum est caput meum, super eos qui me
persequebantur; et in ipso tabernaculo ejus, id est in Ecclesia toto
orbe diffusa, ineffabiliter laudavi Dominum.
14. [vers. 7.] Cantabo et psallam Domino: securi erimus, et
securi cantabimus, et securi psallemus, cum contemplabimur
delectationem Domini, et protegemur templum ejus, in illa
incorruptione, quando absorbebitur mors in victoriam (I Cor. XV,
54). Modo quid? Quia jam dicta sunt gaudia illa, quae
habebimus, cum acceperimus illam unam petitionem. Modo quid?
Exaudi, Domine, vocem meam: gemamus modo, oremus modo. Gemitus
non est nisi miserorum, oratio non est nisi indigentium. Transiet
oratio, succedet laudatio; transiet fletus, succedet gaudium.
Interim modo, quando in diebus malorum nostrorum sumus, non cesset
oratio nostra ad Deum, a quo unam illam petamus; et ab ipsa petitione
non desinamus, donec ad eam illo donante ac perducente perveniamus.
Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te; miserere mei, et
exaudi me: unam illam petit, tam diu rogans, flens, gemens, non
petit nisi unam. Finivit omnes cupiditates, remansit illa una quam
petit.
15. [vers. 8.] Audi quia hanc petit: Tibi dixit cor meum,
Quaesivi vultum tuum. Hoc est ergo quod paulo ante dixit: Ut
contempler delectationem Domini. Tibi dixit cor meum, Quaesivi
vultum tuum. Si gaudium nostrum in isto sole esset, non cor nostrum
diceret, Quaesivi vultum tuum; sed oculi corporis nostri. Cor
nostrum cui dicit, Quaesivi vultum tuum, nisi ei qui pertinet ad
oculum cordis? Lucem istam quaerunt oculi carnis, lucem illam
quaerunt oculi cordis. Sed vis illam lucem, quae videtur oculis
cordis, videre: quia ipsa lux Deus est. Deus enim lux est, ait
Joannes, et tenebrae in eo non sunt ullae (I Joan. I, 5).
Vis ergo videre illam lucem? Munda oculum, unde videtur: Beati
enim mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8).
16. [vers. 9.] Tibi dixit cor meum, Quaesivi vultum tuum,
vultum tuum, Domine, requiram: unam petii a Domino, hanc
requiram, vultuum tuum, Non avertas faciem tuam a me. Quomodo se
fixit in ista una petitione! Vis impetrare? Aliud noli petere: uni
suffice, quia una tibi sufficiet. Tibi dixit cor meum, Quaesivi
vultum tuum; vultum tuum, Domine, requiram Ne avertas faciem tuam a
me: ne declines in ira a servo tuo. Magnifice, nihil dici divinius
potest. Sentiunt hoc qui vere amant. Alius vellet beatus et
immortalis esse in his, quas diligit, terrenarum concupiscentiarum
voluptatibus: et forte propterea Deum coleret, et oraret, ut diu hic
viveret in deliciis suis, et non ab eo aliquid periret quod terrena
possidet cupiditas, nec aurum, nec argentum, nec si quid praediorum
oblectaret oculos ejus, nec amici morerentur, nec filii, nec conjux,
nec clientes; in his deliciis vellet semper vivere. Sed quia non
potest semper, novit enim se mortalem; forte ad hoc colit Deum, et
ad hoc orat Deum, et ad hoc gemit Deo, ut ista illi omnia usque in
senectutem suppetant. Et si diceret ei Deus, Ecce facio te in his
immortalem; pro magno bono acciperet, et exsultatione gaudiorum
gratulatus non se caperet. Non vult hoc iste, qui unam petiit a
Domino. Sed quid vult? Contemplari delectationem Domini per omnes
dies vitae suae. Rursusque alius qui hoc modo et hac causa coleret
Deum, si illa sibi temporalia adessent, iratum Deum non timeret,
nisi ne illud auferret. Iste non propter hoc timet iratum;
quandoquidem et de inimicis suis dixit, Ut edant carnes meas. Unde
timet iratum? Ne auferat quod amavit. Quid amavit? Vultum tuum.
Ideo hanc putat iram Domini, si avertat ab illo vultum suum.
Domine, ne declines in ira a servo tuo. Posset illi forte responderi
hoc modo: Quid times, ne declinet a te in ira? Magis si a te
declinaverit in ira, non in te vindicabit: si incurras in illum
iratum, vindicabit in te. Opta ergo potius ut declinet a te in ira.
Non, inquit. Novit enim quid desiderat . Ira ejus non est nisi
aversio vultus ejus. Quid si te faciet in deliciis istis et voluptate
gaudiorum terrenorum immortalem? Respondet amator talis. Nolo;
quidquid mihi praeter illum est, dulce non est: quidquid mihi vult
dare Dominus meus, auferat totum, et se mihi det. Ne declines in
ira a servo tuo. Forte ab aliquibus declinat, non in ira; quomodo a
quibusdam qui illi dicunt: Averte faciem tuam a peccatis meis
(Psal. L, 11). Quando a peccatis tuis avertit faciem suam,
non in ira a te declinat. Avertat ergo faciem suam a peccatis tuis:
sed non avertat faciem suam a te.
17. Adjutor meus esto, ne derelinquas me. Ecce enim in via sum;
petivi a te unam, habitare in domo tua per omnes dies vitae meae,
contemplari delectationem tuam, protegi templum tuum ; hanc petivi
unam: sed ut ad illam perveniam, in via sum. Forte dices mihi:
Nitere , ambula; liberum arbitrium tibi dedi, voluntatis tuae es;
prosequere viam, quaere pacem et sequere eam (Psal. XXXIII,
15); noli a via declinare, noli ibi remanere, noli retro
respicere; persevera in ambulando, quoniam qui perseveraverit usque in
finem, hic salvus erit (Matth. X, 22, et XXIV, 13).
Jam tu accepto libero arbitrio, quasi praesumis unde ambules : noli
de te praesumere; si te dereliquerit, in ipsa via deficies, cades,
aberrabis, remanebis. Dic ergo illi: Voluntatem quidem liberam mihi
dedisti, sed sine te nihil est mihi conatus meus: Adjutor meus esto,
ne derelinquas me; neque despicias me, Deus salutaris meus. Tu enim
adjuvas qui condidisti, tu non deseris qui creasti.
18. [vers. 10.] Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt
me. Fecit se parvulum Deo: ipsum fecit patrem, ipsum fecit matrem.
Pater est, quia condidit, quia vocat, quia jubet, quia regit:
mater, quia fovet, quia nutrit, quia lactat, quia continet. Pater
meus et mater mea dereliquerunt me; Dominus autem assumpsit me, et
regendum et nutriendum. Mortales parentes genuerunt, filii
successerunt, mortales mortalibus, et ad hoc nati sunt qui
succederent, ut qui genuerunt decederent: non decedet qui me creavit,
ego ab illo non recedam. Pater meus et mater mea dereliquerunt me:
Dominus autem assumpsit me. Exceptis etiam illis duobus parentibus,
de quorum carne nati sumus, patre masculo, et matre femina, tanquam
Adam et Eva; exceptis illis duobus parentibus, habemus hic alium
patrem, et aliam matrem, vel potius habuimus. Pater secundum
saeculum diabolus est, et fuit nobis pater cum essemus infideles; nam
infidelibus dicit Dominus: Vos a patre diabolo estis (Joan.
VIII, 44). Si ille pater omnium impiorum, qui operatur in
filiis diffidentiae (Ephes. II, 2), mater quae est? Est
quaedam civitas, quae Babylonia dicitur: civitas ista, societas est
omnium perditorum ab oriente usque in occidentem; ipsa habet regnum
terrenum. Secundum hanc civitatem respublica quaedam dicitur, quam
modo videtis senescere et minui: haec prima fuit mater nostra, in hac
nati sumus. Cognovimus alium patrem, Deum; reliquimus diabolum.
Quando enim audet accedere ad eos, quos ille suscepit qui superat
omnia? Cognovimus aliam matrem, Jerusalem coelestem, quae est
sancta Ecclesia, cujus portio peregrinatur in terra: reliquimus
Babyloniam. Pater meus et mater mea dereliquerunt me: non habent jam
quod mihi praestent; quia et quando mihi praestare videbantur, tu
praestabas, et illis imputabam.
19. A quo enim etiam secundum mundum istum praestatur homini, nisi
a Deo? Aut quid aufertur homini, nisi ille jusserit, aut
permiserit, qui donavit? Sed putant vani homines, quod hoc daemones
praestent, quos adorant; et aliquando dicunt sibi: Deus ad vitam
aeternam necessarius est, ad illam vitam spiritualem; potestates autem
istae debent a nobis coli, propter ista temporalia. O inanitas
generis humani! Plus amas eas res propter quas istos vis colere:
profecto plus habes istos colere, ut non dicam plus, certe vel
tantum. Non vult autem Deus coli cum illis, nec si ipse colatur
multo amplius, et illi multo minus. Quid ergo, inquies, et isti non
sunt necessarii ad haec? Non. Sed timendum est ne irati noceant.
Non nocebunt nisi ille permittat. Isti semper habent voluntatem
nocendi, nec si placentur, nec si rogentur, desinunt nocere velle:
hoc enim malevolentiae illorum proprium est. Ergo quid facies eos
colendo, nisi ut illum offendas, quo offenso in istorum potestatem
daberis : ut qui tibi nihil possent facere illo placato, faciant
quidquid volunt illo irato. Et ut noveris quam frustra istos colas,
quasi propter temporalia quisquis haec cogitas: omnes qui colunt
Neptunum, non naufragaverunt; aut omnes qui blasphemant Neptunum,
ad portum non pervenerunt? omnes mulieres colentes Junonem, bene
pepererunt; aut omnes blasphemantes Junonem, male pepererunt? Hinc
intelligat Charitas Vestra, inanes esse homines, qui istos volunt
colere vel propter ista terrena. Nam si propter ista terrena colendi
essent, soli cultores illorum terrenis omnibus abundarent. Quod
quidem si esset, fugere nos talia dona et unam petere a Domino
deberemus. Huc accedit, quia et ista ille dat, qui offenditur cum
isti coluntur. Ergo relinquat nos pater noster, et mater nostra:
relinquat diabolus, relinquat Babylon civitas: Dominus nos suscipiat
consolandos temporalibus, beatificandos aeternis. Quoniam pater meus
et mater mea dereliquerunt me: Dominus autem assumpsit me.
20. [vers. 11.] Jam ergo assumptus est a Domino, deserta
illa civitate et rectore ejus diabolo, quia rector impiorum diabolus
est, rector mundi tenebrarum harum. Quarum tenebrarum? Peccatorum,
infidelium. Unde jam credentibus dicit Apostolus: Fuistis aliquando
tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V. 8). Ergo jam
suscepti ab illo, quid dicamus? Legem mihi constitue, Domine, in
via tua. Ausus es petere legem? Quid si tibi dicat: Implebis
legem? si dedero legem, implebis eam. Non auderet petere, nisi
primo diceret: Dominus autem suscepit me. Non auderet petere, nisi
primo diceret: Adjutor meus esto. Ergo si tu adjuvas, si tu
suscipis, da legem: Legem mihi constitue, Domine, in via tua.
Ergo legem mihi constitue in Christo tuo. Ipsa enim via locuta est
nobis, et dixit: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV,
6). Lex in Christo, lex cum misericordia est. Ipsa est
sapientia, de qua scriptum est: Legem autem et misericordiam in
lingua portat (Prov. XXXI, 26). Et si offenderis aliquid in
lege, ille qui pro te fudit sanguinem suum, confitenti ignoscit tibi:
tu tantum viam noli deserere; dic illi, Susceptor meus esto, Et
dirige me in semita recta propter inimicos meos. Legem da, sed ne
auferas misericordiam; qui dixit in alio psalmo: Nam et misericordiam
dabit, qui legem dedit (Psal. LXXXIII, 8). Ergo, Legem
mihi constitue, Domine, in via tua, hoc ad praeceptum pertinet: ad
misericordiam quid pertinet? Et dirige me, inquit, in semita recta,
propter inimicos meos.
21. [vers. 12.] Ne tradideris me in animas tribulantium me:
id est, ne consentiam tribulantibus me. Si enim consenseris
tribulanti te in animam ipsius, quodammodo non devorabit carnem, sed
voluntate perversa animam tuam manducabit. Ne tradideris meas animas
tribulantium me. Trade, si hoc placet, in manus tribulantium.
Dixerunt enim hoc illi martyres, et tradidit suos in manus
tribulantium. Sed quid tradidit? Carnem. Quod dicitur in libro
Job, Terra tradita est in manus impii (Job IX, 24): caro
tradita est in manus persecutoris. Ne tradideris me, non carnem
meam, sed me. Anima tibi loquor, mens tibi loquor; non dico, Noli
tradere carnem meam in manus tribulantium me; sed, Noli me tradere in
animas tribulantium me. Et quomodo traduntur homines in animas
tribulantium se? Quoniam insurrexerunt in me testes iniqui. Jam quia
testes iniqui sunt, et multa mala in me dicunt, et in multis mihi
detrahunt; si traditus fuero in animas eorum, mentiar et ego, et ero
socius eorum, non particeps veritatis tuae, sed comparticeps mendacii
adversus te: Exsurrexerunt mihi testes iniqui; et mentita est
iniquitas sibi. Sibi, non mihi: sibi semper mentiatur, mihi autem
non mentiatur. Si tradideris me in animas tribulantium me, id est,
si consensero voluntatibus eorum; jam non sibi mentita erit iniquitas,
sed et mihi: si autem saeviant quantum voluerint, et conentur impedire
cursus meos, non tamen tu me des in animas eorum; non consentiendo
voluntatibus eorum, remanebo ego, et permanebo in veritate tua, et
mentietur iniquitas, non mihi, sed sibi.
22. [vers. 13.] Redit ad illam unam post ista pericula, post
labores, post difficultates, inter manus persequentium et tribulantium
aestuans, anhelans, laborans, et firmus et certus illo suscipiente,
illo juvante, illo ducente, illo regente. Tamen post illum circuitum
et jubilationem, exsultans gaudio, et gemens in laboribus, suspiravit
ad extremum, et ait: Credo videre bona Domini in terra viventium.
O bona Domini dulcia, immortalia, incomparabilia, sempiterna,
incommutabilia! Et quando vos videbo, bona Domini? Credo videre,
sed non in terra morientium. Credo videre bona Domini in terra
viventium. Eruet me Dominus a terra morientium, qui propter me
dignatus est suscipere terram morientium, et mori inter manus
morientium; eruet me Dominus de terra morientium: Credo videre bona
Domini in terra viventium. Suspirans dixit, laborans dixit,
periclitans dixit inter magnam turbam tentationum: sed tamen sperans
totum de misericordia ejus, cui dixit: Legem mihi constitue,
Domine.
23. [vers. 14.] Et quid ille dicit, qui legem illi
constituit? Audiamus et vocem Domini desuper exhortantis nos,
consolantis nos; illius vocem, quem habemus pro patre et matre qui nos
dereliquerunt, illius vocem audiamus. Audivit enim gemitus nostros,
vidit suspiria nostra, intuitus est desiderium nostrum, et unam
petitionem nostram, unam postulationem per advocatum Christum libenter
accepit; et donec peragamus istam peregrinationem, qua dilaturus est,
non ablaturus quod promisit, dixit nobis: Sustine Dominum. Non
sustinebis mendacem, non eum qui poterit falli, non eum qui non est
inventurus quod det. Omnipotens promisit, certus promisit, verax
promisit, Sustine Dominum, viriliter age. Noli dissolvi: ne sis
inter eos quibus dicitur, Vae nis qui perdiderunt sustinentiam
(Eccli. II, 16)! Sustine Dominum, omnibus nobis dicitur,
et uni homini dicitur. Unus sumus in Christo, corpus Christi
sumus, qui unam illam desideramus, qui unam illam petimus, qui in
illis diebus malorum nostrorum ingemiscimus, qui credimus nos videre
bona Domini in terra viventium; nobis omnibus, qui unus in uno
sumus, dicitur, Sustine Dominum, viriliter age; et confortetur cor
tuum, et sustine Dominum. Quid aliud tibi dicat, quam ut hoc
repetat quod audisti? Sustine Dominum, viriliter age. Ergo qui
perdidit sustinentiam, effeminatus est, perdidit vigorem. Hoc viri,
hoc feminae audiant, quia in uno viro vir et femina. Talis in
Christo nec masculus nec femina est (Galat. III, 28).
Sustine Dominum, viriliter age; et confortetur cor tuum, et sustine
Dominum. Sustinendo Dominum habebis eum, habebis quem sustinebis.
Aliud desidera, si majus, si melius, si suavius inveneris.
|
|