|
1. [vers. 1, 2.] Ipsius mediatoris vox est, manu fortis in
conflictu passionis. Quae autem videtur optare inimicis, non
malevolentiae votum est, sed enuntiatio poenae illorum: sicut in
Evangelio civitatibus in quibus miracula cum fecisset, neque
credidissent ei, non malevolentia optat quae dicit, sed quid eis
immineat praedicit (Matth. XI, 20).
2. Ad te, Domine, clamavi, Deus meus ne sileas a me: ad te,
Domine, clamavi, Deus meus ne separes unitatem Verbi tui ab eo quod
homo sum. Nequando sileas a me: et cro similis descendentibus in
lacum: ex eo enim quod aeternitas Verbi tui non intermittit unire se
mihi, fit ut non sim talis homo quales sunt caeteri, qui nascuntur in
profundam miseriam saeculi hujus, ubi tanquam sileas, non cognoscitur
Verbum tuum. Exaudi vocem deprecationis meae, dum oro ad te; dum
extollo manus meas ad templum sanctum tuum: dum crucifigor, ad eorum
salutem, qui credentes fiunt templum sanctum tuum.
3. [vers. 3.] Ne simul trahas cum peccatoribus animam meam, et
cum operantibus iniquitatem ne perdas me: cum his qui loquuntur pacem
cum proximo suo. Cum his qui mihi dicunt: Scimus quia a Deo venisti
magister (Joan. III, 2). Mala autem in cordibus suis: mala
autem loquuntur in cordibus suis.
4. [vers. 4.] Da illis secundum opera ipsorum: da illis
secundum opera ipsorum, quia hoc justum est. Et secundum malignitatem
affectationum ipsorum: mala enim affectantes, bona invenire non
possunt. Secundum opera manuum eorum da eis: quamvis aliis ad salutem
valeat quod fecerunt, secundum opera tamen voluntatum illorum da eis.
Redde retributionem eorum ipsis: quia pro veritate quam audiebant,
voluerunt fallaciam retribuere; fallacia ipsorum ipsos fallat.
5. [vers. 5.] Quoniam non intellexerunt in opera Domini: et
unde manifestum est hoc eis accidisse? Hinc scilicet, quoniam non
intellexerunt in opera Domini: haec ipsa nimirum jam retributio fuit,
ut quem malevolo animo hominem tentaverunt, non cognoscerent Deum quo
consilio incarnatum Pater misit. Et in opera manuum ejus: nec
moverentur ipsis visibilibus operibus, quae porrecta sunt usque ad
oculos eorum. Destrues illos, et non aedificabis eos: nihil mihi
noceant, sed nec conantes rursus adversus Ecclesiam meam erigere
machinas aliquid valeant.
6. Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meae.
7. [vers. 7.] Dominus adjutor meus et protector meus: Dominus
adjuvans tanta patientem, et immortalitate protegens resurgentem. In
ipso speravit cor meum, et adjutus sum. Et refloruit caro mea: id
est, et resurrexit caro mea. Et ex voluntate mea confitebor illi:
unde jam consumpto mortis metu, non timoris necessitate sub Lege, sed
libera voluntate cum Lege confitebuntur illi, qui credunt in me; in
quibus quia ego sum, ego confitebor.
8. [vers. 8.] Dominus fortitudo plebis suae: non illa plebs
ignorans justitiam Dei, et suam volens constituere (Rom. X,
3). Non enim per se fortem se putavit; quia Dominus fortitudo
plebis suae, in hujus vitae difficultatibus cum diabolo dimicantis.
Et protecter salutarium Christi sui est: ut eam salvam factam per
Christum suum, post fortitudinem bellicam, immortalitate pacis ad
ultimum protegat.
9. [vers. 9.] Salvum fac populum tuum , et benedic haereditatem
tuam. Interpello igitur, postquam refloruit caro mea, quia dixisti,
Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II,
8); Salvum fac populum tuum, et benedic haereditatem tuam: quia
omnia mea tua sunt (Joan. XVII, 10). Et rege illos, et
extolle illos usque in saeculum: et rege illos in hac temporali vita,
et in aeternam hinc tolle illos.
|
|