|
1. [vers. 1.] In finem Psalmus laetitiae resurrectionis atque
in immortalem statum mutationis atque innovationis corporis, non tantum
Domini, sed etiam totius Ecclesiae. Nam in superiori psalmo
tabernaculum consummatum est, ubi habitamus belli tempore: nunc autem
domus dedicatur, quae in sempiterna pace permanebit.
2. [vers. 2.] Christus itaque totus loquitur: Exaltabo te,
Domine, quoniam suscepisti me: sublimitatem tuam laudabo, Domine,
quoniam suscepisti me. Nec jucundasti inimicos meos super me: nec eos
qui toties variis per orbem persecutionibus me opprimere conati sunt,
jucundasti super me.
3. [vers. 3.] Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti
me: Domine Deus meus, clamavi ad te, et corpus mortalitate saucium
et aegrum jam non gero.
4. [vers. 4.] Domine, reduxisti ab inferis animam meam, salvum
fecisti me a descendentibus in lacum: salvum fecisti me a conditione
profundae caecitatis, atque infimi limi corruptibilis carnis.
5. [vers. 5.] Psallite Domino sancti ejus: exsulta: Propheta
futura ista cernens, et dicit , Psallite Domino sancti ejus. Et
confitemini memoriae sanctitatis ejus: et confitemini ei quod
sanctitatis, qua vos sanctificavit. non est oblitus, cum totum hoc
medium tempus desiderio vestro longum esset.
6. [vers. 6.] Quoniam ira in indignatione ejus: quoniam
vindicavit in vos primum peccatum, quod morte solvistis. Et vita in
voluntate ejus: et vitam aeternam, ad quam redire nullis vestris
viribus possetis, quia voluit dedit. Vespere demorabitur fletus :
vespere coepit, ubi sapientiae lumen recessit a peccante homine,
quando morte damnatus est; ab ipso vespere moras habebit fletus,
quamdiu in laboribus et tentationibus populus Dei exspectat diem
Domini. Et in matutinum exsultatio: usque in matutinum, quo
exsultatio resurrectionis futura est, quae in matutina Domini
resurrectione praefloruit.
7. [vers. 7.] Ego autem dixi in abundantia mea, Non movebor in
aeternum: ego autem ille populus, qui ab initio loquebar, dixi in mea
abundantia, jam nullam patiens egestatem: Non movebor in aeternum.
8. [vers. 8.] Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo
virtutem: sed hanc abundantiam, Domine, non ex me mihi esse, sed in
voluntate tua praestitisse te decori meo virtutem ex eo didici,
Avertisti autem faciem tuam a me, et factus sum conturbatus; quod
avertisti aliquando a peccante faciem tuam, et factus sum conturbatus,
recedente a me illuminatione notitiae tuae.
9. [vers. 9.] Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum
deprecabor: quod tempus conturbationis et miseriae meae recolens, et
tanquam in eo constitutus, audio vocem primogeniti tui, capitis mei
pro me morituri, et dicentis: Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum
meum deprecabor.
10. [vers. 10.] Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo
in corruptionem? quae utilitas in effusione sanguinis mei, dum
descendo in corruptionem? Numquid confitebitur tibi pulvis? Si enim
non statim resurrexero, corruptumque fuerit corpus meum, numquid
confitebitur tibi pulvis, id est turba impiorum, quam mea
resurrectione justificabo? Aut annuntiabit veritatem tuam? aut
annuntiabit ad salutem caeterorum veritatem tuam?
11. [vers. 11.] Audivit Dominus, et misertus est mihi;
Dominus factus est adjutor meus: nec dedit sanctum suum videre
corruptionem (Psal. XV, 10).
12. [vers. 12.] Convertisti planctum meum in gaudium mihi:
quem primogenitum a mortuis consecuta Ecclesia, nunc in dedicatione
domus tuae dico, Convertisti planctum meum in gaudium mihi.
Conscidisti saccum meum, et praecinxisti me laetitia: conscidisti
velamentum peccatorum meorum, tristitiam mortalitatis meae; et
cinxisti me stola prima, immortali laetitia.
13. [vers. 13.] Ut cantet tibi gloria mea, et non compungar:
ut jam non plangat, sed cantet tibi, non humilitas, sed gloria mea,
quia jam ex humilitate exaltasti me; et non compungar conscientia
peccati, timore mortis, timore judicii. Domine Deus meus, in
aeternum confitebor tibi: et haec est gloria mea, Domine Deus meus,
ut in aeternum confitear tibi, quod nihil mihi ex me, sed omnia bona
ex te, qui es Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28.)
|
|