|
1. Hoc certe cantavimus: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti
me, nec jucundasti inimicos meos super me. Si noverimus de
Scripturis sanctis qui sint inimici nostri, cognoscimus hujus cantici
veritatem: si autem nos fallat carnis prudentia, ut non cognoscamus
adversus quos nobis sit colluctatio, in ipso psalmi hujus exordio
invenimus quaestionem, quam solvere non possumus. Cujus enim putamus
vocem esse laudantis Deum et gratias agentis et exsultantis atque
dicentis: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec
jucundasti inimicos meos super me? Primo ipsum Dominum consideremus,
qui secundum id quod homo esse dignatus est, potuit sibi per
praecedentem prophetiam non incongrue verba ista coaptare: ex quo enim
homo, ex hoc et infirmus; ex quo infirmus, ex hoc et orans. Nam
quod modo audivimus, cum Evangelium legeretur, quemadmodum etiam in
desertum secesserit a discipulis suis, quo eum sunt consecuti, et
invenerunt cum: secedens autem ibi orabat, et dictum est a discipulis
qui eum invenerunt, Quaerunt te homines; at ille respondit: Eamus
et in alia loca atque castella praedicare; ad hoc enim veni (Marci
I, 35, 37, 38). Si divinitatem Domini nostri Jesu
Christi consideres, quis orat? ad quem orat? quare orat? Orat
Deus? orat ad aequalem? Causam autem orandi quam habet, semper
beatus, semper omnipotens, semper incommutabilis, aeternus, et
Patri coaeternus? Intuentes ergo quod per Joannem, quasi per
quamdam nubem suam, ipse intonuit, dicens: In principio erat
Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, hoc erat
in principio apud Deum: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso
factum est nihil: quod factum est in illo vita est , et vita erat lux
hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt
(Joan. I, 1-5): huc usque dicentes, non invenimus orationem,
nec causam orandi, nec locum orandi, nec affectum orandi. Sed
quoniam paulo post dicit, Et Verbum caro factum est, et habitavit in
nobis (Ibid., 14); habes majestatem ad quam ores, habes
humanitatem quae pro te oret. Nam hoc dictum est ab Apostolo, etiam
post resurrectionem Domini nostri Jesu Christi: Qui sedet,
inquit, ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis (Rom.
VIII, 34). Quare interpellat pro nobis? Quia mediator esse
dignatus est. Quid est mediatorem esse inter Deum et homines (I
Tim. II, 5)? Non inter Patrem et homines, sed inter Deum et
homines. Quid est Deus? Pater et Filius et Spiritus sanctus.
Quid sunt homines? Peccatores, impii, mortales. Inter illam
Trinitatem et hominum infirmitatem et iniquitatem, mediator factus est
homo, non iniquus, sed tamen infirmus; ut ex eo quod non iniquus,
jungeret te Deo; ex eo quod infirmus, propinquaret tibi: atque ita,
ut inter hominem et Deum mediator existeret, Verbum caro factum est,
id est, Verbum homo factum est. Nomine enim carnis appellati sunt
homines. Inde est: Et videbit omnis caro salutare Dei (Luc.
III, 6). Omnis caro dictum est, omnes homines. Et
Apostolus: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem
(id est adversus homines), sed adversus principes et potestates et
rectores mundi tenebrarum harum (Ephes. VI, 12): de quibus in
consequentibus, si Dominus adjuverit, loquemur. Pertinet enim ista
distinctio ad expositionem Psalmi, quem in nomine Domini suscepimus
enodare Sanctitati Vestrae. Tamen ad hoc dixi haec exempla, ut
noveritis carnem appellatos esse homines; ut quod dictum est, Et
Verbum caro factum est, intelligatis dictum, et Verbum homo factum
est.
2. Neque sine causa hoc dixi. Noverit Sanctitas Vestra fuisse
quamdam haeresim, vel adhuc fortassis haberi reliquias quorumdam qui
dicti sunt Apollinaristae. Aliqui enim ipsorum dixerunt hominem,
quem suscepit Sapientia Dei (et in quo expressit personam suam, non
sicut in caeteris hominibus, sed sicut dictum est in psalmo, Unxit te
Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis [Psal.
XLIV, 8], id est amplius quam participes tuos: ne putetur sic
unctus Christus quomodo caeteri homines, quomodo caeteri justi,
quomodo Patriarchae, Prophetae, Apostoli, et Martyres, et
quidquid magnum est in genere humano. Quando quidem nihil majus
exstitit in genere humano quam Joannes Baptista; nec in natis
mulierum exsurrexit [Matth. XI, 11]. Si quaeris excellentiam
hominis, Joannes Baptista est. Cui autem Joannes se dicit non esse
dignum corrigiam calceamenti solvere [Marci I, 7], quid erat ille
nisi amplius quam caeteri homines? Etiam in ipso homine amplius quam
caeteri homines. Nam secundum Deum, et secundum divinitatem, et
seecundum id quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud
Deum, et Deus erat Verbum, super omnem creaturam aequalis est
Patri: sed agimus de homine. Forte putet quispiam vestrum,
fratres, quia homo ille susceptus a Sapientia Dei, aequalis erat
caeteris hominibus. Si in tuis membris multum distat inter caput et
caetera membra: certe omnia membra faciunt corpus unum, multum tamen
interest inter caput et caetera membra. Etenim in caeteris membris non
sentis nisi tactu; tangendo sentis in caeteris membris: in capite
autem et vides, et audis, et olfacis, et gustas, et tangis. Si
tanta excellentia est capitis ad membra caetera, quanta excellentia est
capitis universae Ecclesiae, id est illius hominis, quem voluit Deus
mediatorem esse inter Deum et homines?), ergo illi haeretici
dixerunt, hominem illum, quem suscepit Verbum, cum Verbum caro
factum est, non habuisse mentem humanam, sed tantum animam sine
intelligentia humana fuisse. Homo enim videtis unde constat: ex anima
et corpore. Sed ipsa anima humana habet aliquid quod non habent animae
pecorum. Nam et pecora animam habent, et animalia vocantur: non enim
vocarentur animalia nisi ab anima; et videmus quia et ipsa vivunt.
Sed quid habet amplius homo, unde factus est ad imaginem Dei? Quia
intelligit et sapit, quia discernit bonum a malo: in hoc factus est ad
imaginem et similitudinem Dei. Habet ergo aliquid quod non habent
pecora. Et quia contemnit in se quo melior est pecoribus; perimit in
se vel deterit , et quodammodo obsolefacit imaginem Dei, ut dicatur
talibus: Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus
(Psal. XXXI, 9). Illi igitur haeretici dixerunt Dominum
nostrum Jesum Christum non habuisse mentem humanam, et illud quod
LOGIKON Graeci dicunt, nos dicimus rationale, unde homo
ratiocinatur, quod non habent caetera animalia. Sed quid dicunt?
Ipsum Verbum Dei, hoc erat in illo homine pro mente. Exclusi sunt
isti, respuit illos catholica fides, et haeresim fecerunt.
Confirmatum est in catholica fide, hominem illum quem suscepit
Sapientia Dei, nihil minus habuisse quam caeteri homines, quantum
pertinet ad integritatem naturae: quantum autem ad excellentiam
personae, aliud quam caeteri homines. Nam caeteri homines possunt
dici participes Verbi Dei, habentes Verbum Dei, nullus autem eorum
potest dici Verbum Dei, quod dictus est ille, cum dictum est,
Verbum caro factum est.
3. Non defuerunt etiam alii quidam ex ipso errore venientes, qui non
solum mentem dicerent non habuisse illum hominem, mediatorem Christum
inter Deum et homines, sed nec animam: sed tantum dixerunt, Verbum
et caro erat, et anima ibi non erat humana, mens ibi non erat humana.
Hoc dixerunt. Sed quid erat? Verbum et caro. Et istos respuit
Ecclesia catholica, et expellit eos ab ovibus, et a simplici et vera
fide: et confirmatum est, quemadmodum dixi, hominem illum mediatorem
habuisse omnia hominis, praeter peccatum. Si enim multa gessit
secundum corpus, ex quo intelligamus quia habuit corpus non in
mendacio, sed in veritate: ut puta, quomodo intelligimus quia habuit
corpus? Ambulavit, sedit, dormivit, comprehensus est, flagellatus
est, colaphizatus est, crucifixus est, mortuus est. Tolle corpus,
nihil horum fieri potuit. Quomodo ergo ex his indiciis cognoscimus in
Evangelio quia verum corpus habuit, sicut et ipse etiam post
resurrectionem dixit: Palpate, et videte, quia spiritus carnem et
ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39):
quomodo ex his rebus, ex his operibus credimus et intelligimus et
novimus quia corpus habuit Dominus Jesus, sic et ex quibusdam aliis
officiis naturalibus quia habuit animam. Esurire, sitire, animae
sunt ista: tolle animam, corpus haec exanime non poterit. Sed si
falsa dicunt ista fuisse, falsa erunt et illa quae de corpore
creduntur: si autem ex eo verum corpus, quia vera officia corporis;
ex eo vera anima, quia vera officia animae.
4. Quid ergo? Quoniam Dominus factus est infirmus propter te, o
homo qui audis; non tibi compares Deum Etenim creatura es, ille
creator tuus. Nec illum hominem tibi conferas, quia propter te homo
Deus tuus, et Verbum Filius Dei: sed illum hominem tibi
praeferas, tanquam mediatorem, Deum autem supra omnem creaturam: et
sic intelligas, quia qui homo factus est propter te, non incongrue
orat pro te. Si ergo non incongrue orat pro te, non incongrue potuit
et ista verba dicere propter te: Exaltabo te, Domine, quoniam
suscepisti me, nec jucundasti inimicos meos super me. Sed ista
verba, si non intelligamus inimicos, falsa erunt, ipsum Dominum
Jesum Christum cogitantes. Quomodo enim verum est, si Christus
Dominus loquitur, Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me? Ex
persona hominis, ex persona infirmitatis, ex persona carnis, quomodo
verum est: quandoquidem jucundati sunt inimici ejus super eum, quando
illum crucifixerunt, tenuerunt eum, et flagellaverunt, et
colaphizaverunt, dicentes, Prophetiza nobis, Christe (Matth.
XXVI, 66, etc)? Ista jucunditas eorum quasi cogit nos putare
falsum esse quod dictum est, Nec jucundasti inimicos meos super me.
Deinde cum in cruce penderet, et transibant vel stabant, et
attendebant, et caput movebant, et dicebant, Ecce Filius Dei,
alios salvos fecit, seipsum non potest, descendat de cruce, et
credimus in eum (Id. XXVII, 42); dicentes ista nonne
jucundabantur super eum? Ubi est ergo ista vox, Exaltabo te,
Domine, quoniam suscepisti me, nec jucundasti inimicos meos super
me?
5. Fortasse non est ista vox Domini nostri Jesu Christi, sed
ipsius hominis, sed universae Ecclesiae populi christiani: quia omnis
homo in Christo unus homo est, et unitas Christianorum unus homo.
Fortasse ipse homo, id est, unitas Christianorum ipsa dicit:
Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec jucundasti inimicos
meos super me. Quomodo et hoc verum est de illis? Non sunt
comprehensi Apostoli, non sunt caesi, non sunt flagellati, non sunt
occisi, non sunt crucifixi, non sunt incensi vivi, non ad bestias
pugnaverunt, quorum memorias celebramus? Quando autem ista illis
faciebant homines, nonne jucundabantur super eos? Quomodo ergo potest
et populus christianus dicere: Exaltabo te, Domine, quoniam
suscepisti me, nec jucundasti inimicos meos super me?
6. [vers. 1.] Intelligemus hoc, si videamus primo titulum
Psalmi. Habet enim: In finem Psalmus Cantici dedicationis domus
ipsi David. In hoc titulo est omnis spes, et universum sacramentum
dissolvendae hujus quaestionis. Dedicabitur domus aliquando, quae
modo fabricatur. Modo enim fabricatur domus, id est Ecclesia,
postea dedicabitur. In dedicatione apparebit gloria populi
christiani, quae modo latet. Saeviant modo inimici, humilient,
faciant non quidquid volunt, sed quidquid desuper permittuntur. Non
enim quidquid passi ab inimicis fuerimus, inimicis deputandum est, et
non Domino Deo nostro. Quando quidem in ipso suo exemplo mediator
demonstravit, quando nobis desuper permittit homines nocere, non
voluntatem nocendi desuper dari, sed potestatem. Unusquisque enim
malus apud se habet voluntatem nocendi: ut autem possit nocere, non
habet in potestate. Ut velit, jam reus est: ut possit, occulta
dispensatione providentiae Dei in alium permittitur ad poenam, in
alium permittitur ad probationem, in alium permittitur ad coronam. Ad
poenam, quomodo permissi sunt ALLOFYLOI, id est alienigenae,
capere populum Israel, quia peccaverunt in Deum (Judic. X, 7,
et XIII, 1, etc.). Ad probationem autem permissus est
diabolus in Job (Job I, 12): probatus est Job, confusus est
diabolus. Ad coronam vero permissi sunt persecutores in martyres:
occisi sunt martyres, quasi vicisse se arbitrati sunt persecutores;
illi in manifesto falso triumpharunt, illi in occulto vere coronati
sunt. Ergo in quem permittitur, occultae dispensationis est
providentiae Dei: ut autem velit nocere, ipsius hominis est; non
enim continuo quem vult occidit.
7. Itaque ipse Dominus judex vivorum et mortuorum, stans ante
hominem judicem, praebens nobis humilitatis et patientiae documentum,
non victus, sed militi pugnandi exemplum demonstrans, minanti judici,
tumenti superbia, et dicenti, Nescis quia potestatem habeo dimittendi
et occidendi te? abstulit typhum inflantis, et tanquam reddens
exsufflationem qua detumesceret, Non haberes, inquit, in me
potestatem, nisi data tibi esset desuper (Joan. XIX, 10,
11). Et Job (nempe diabolus occidit filios ipsius, diabolus
tulit omnem substantiam ipsius), et ille quid? Dominus dedit,
Dominus abstulit; sicut Domino placuit ita factum est, sit nomen
Domini benedictum (Job I, 21). Non triumphet inimicus, quia
ipse fecit: Novi ego, inquit, a quo sit permissus; diabolo
tribuatur nocendi voluntas, Domino meo probandi potestas. In ipso
vulnere corporis accedit uxor relicta, sicut Eva, adjutrix diaboli,
non consolatrix mariti; tentat, et dicit inter multas increpationes:
Dic aliquod verbum in Deum, et morere (Id. II, 9). Et ille
Adam in stercore cautior, quam Adam in paradiso; nam Adam in
paradiso consensit mulieri, ut de paradiso emitteretur; Adam in
stercore respuit mulierem, ut ad paradisum admitteretur. Quid ergo
ille Adam in stercore, parturiens immortalitatem intrinsecus,
vermibus fluescens extrinsecus, quid ait mulieri? Tanquam una ex
insipientibus mulieribus locuta es. Si bona percepimus de manu
Domini, mala non sustinebimus (Ibid., 10)? Iterum et ille
manum Domini dixit in se, quod eum diabolus percusserat: quia non
attendebat quis percuteret, sed quis permitteret. Namque et ipse
diabolus eamdam potestatem, quam sibi volebat dari, manum Domini
appellavit: nam objiciens crimen justo viro, cui Dominus perhibebat
testimonium, ait Deo: Numquid gratis Job colit Dominum? nonne tu
vallasti eum ac domum ejus, universamque substantiam ejus per
circuitum? Operibus manuum ejus benedixisti, et possessio ejus crevit
in terra: tanta bona illi dedisti, propterea te colit; sed mitte
manum tuam, et tange omnia quae sunt ejus, nisi in faciem tuam
benedixerit tibi (Job. I, 9-11). Quid est, mitte manum
tuam, cum ipse vellet mittere? Sed quia ipse non posset mittere manum
suam, ipsam potestatem quam accepit a Deo, manum Dei appellavit.
8. Quid ergo, fratres, quia tanta inimici in Christianos
fecerunt; et exsultaverunt, et jucundati sunt super eos? Sed quando
apparebit quia non sunt jucundati? Quando illi confundentur, illi
exsultabunt in adventu Domini Dei nostri, cum venerit ferens in manu
retributiones, damnationem impiis, regnum justis; societatem cum
diabolo iniquis, societatem cum Christo fidelibus. Quando ergo hoc
ostenderit, quando stabunt justi in magna constantia (de Scripturis
dico, recordamini lectionem de libro Sapientiae: Tunc stabunt justi
in magna constantia adversus eos qui se angustaverunt: illi autem
dicent inter se poenitentes, et prae angustia spiritus gementes: Quid
nobis profuit superbia, et divitiarum jactantia quid contulit nobis?
transierunt enim omnia illa tanquam umbra; et quid dicent de justis?
Quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors
illorum est [Sap. V, 1, etc.]?), tunc erit dedicatio domus,
quae modo in tribulationibus fabricatur; tunc recte dicet populus
ille: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec jucundasti
inimicos meos super me. Vera ergo erit vox ista in populo Dei, qui
populus modo angustatur, modo tribulatur, tantis tentationibus,
tantis scandalis, tantis insecutionibus, tanta pressura. Haec
tormenta animi non sentit in Ecclesia qui non proficit, putat enim
quia pax est: sed incipiat proficere, et tunc videbit in qua pressura
sit; quia cum crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt
et zizania (Matth. XIII, 26): et qui apponit scientiam,
apponit dolorem (Eccle. I, 18). Proficiat, et videbit ubi
sit: existat fructus, et apparebunt zizania. Vox veridica est per
Apostolum, deleri non potest ab initio usque ad finem: Sed et omnes
qui volunt, inquit, pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur.
Maligni autem homines et seductores proficiunt in pejus, ipsi errantes
et alios in errorem mittentes (II Tim. III, 12, 13). Et
unde sunt verba illa psalmi, Sustine Dominum, viriliter age, et
confortetur cor tuum, et sustine Dominum (Psal. XXVI, 14)?
Parum erat semel, Sustine Dominum, nisi repeteret: ne forte
sustineret biduo, triduo, quatriduo, et maneret pressura et
tribulatio; ideo addidit, viriliter age; addidit, et confortetur cor
tuum. Et quia ab initio usque in finem sic erit, quod habet sententia
in capite, hoc habet in fine, et sustine Dominum. Transeunt ista
quae te premunt, et veniet quem sustines, et exterget sudorem:
siccabit lacrymam, ultra non flebis. Modo autem gemamus in
tribulationibus, sicut dicit Job, Nonne tentatio est vita humana
super terram (Job VII, 1)?
9. Tamen, fratres, antequam veniat dies dedicationis domus,
videamus quia jam dedicatum est caput nostrum: jam facta est dedicatio
domus in capite, tanquam dedicatio fundamenti. Caput sursum est,
fundamentum deorsum: ne forte propterea male dixerimus fundamentum esse
Christum; culmen est potius, ascendit in coelum, sedet ad dexteram
Patris. Sed puto nos non errasse. Apostolus enim dixit:
Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum
est, quod est Jesus Christus: si quis autem superaedificaverit supra
fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos. Qui bene
vivunt, qui Deum honorant et laudant, qui patientes sunt in
tribulationibus, qui desiderant patriam, ipsi aedificant aurum,
argentum, lapides pretiosos: qui autem amant adhuc saecularia, et
negotiis terrenis implicati sunt, et dediti sunt vinculis quibusdam et
affectibus carnis, domibus suis, conjugibus, possessionibus, et
tamen christiani sunt, ita ut cor eorum non recedat a Christo, et
nihil praeponant Christo, quomodo in aedificando nihil praeponitur
fundamento; aedificant quidem ipsi ligna, fenum, stipulam: sed quid
secutus est? Uniuscujusque opus quale sit ignis probabit: ignis
tribulationis et tentationis. Iste ignis multos martyres hic
probavit, omne autem genus humanum probat in fine. Inventi sunt
martyres qui haberent ista saecularia. Quam multi divites et senatores
passi sunt! Aedificabant tamen quidam eorum ligna, fenum, stipulam
in affectibus carnalium et saecularium curarum: sed tamen quia
Christum fundamentum habebant super quod aedificabant, arsit fenum,
et ipsi remanserunt in fundamento. Sic dicit Apostolus: Si cujus
opus manserit, mercedem accipiet: et nihil perdet; quia quod amavit,
hoc inveniet. Quid ergo illis fecit ignis tribulationis? Probavit
eos. Si cujus opus permanserit, mercedem accipiet: si cujus opus
arserit, damnum patietur; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per
ignem (I Cor. III, 11-15). Sed aliud est igne non
laedi, aliud per ignem salvari. Et unde? Propter fundamentum. Non
recedat ergo de corde fundamentum. Noli super fenum ponere
fundamentum, hoc est, noli anteponere fenum fundamento, ut fenum
habeat primum locum in corde tuo, et secundum Christus: sed si jam
non potest nisi esse ibi fenum, vel primum locum ibi habeat Christus,
et fenum secundum.
10. Ergo fundamentum est Christus. Quomodo dixi, dedicatum est
caput nostrum, ipsum caput est fundamentum. Sed fundamentum deorsum
solet esse, caput autem sursum. Intelligat Sanctitas Vestra quid
dicam, fortassis explicabo in nomine Christi. Pondera gemina sunt.
Pondus enim est impetus quidam cujusque rei, velut conantis ad locum
suum: hoc est pondus. Fers lapidem manu, pateris pondus; premit
manum tuam, quia locum suum quaerit. Et vis videre quid quaerat?
Subtrahe manum, venit ad terram, quiescit in terra: pervenit quo
tendebat, invenit locum suum. Pondus ergo illud motus erat quasi
spontaneus, sine anima, sine sensu. Sunt alia quae sursum versus
petunt locum. Namque si aquam mittas super oleum, pondere suo in ima
tendit. Locum enim suum quaerit, ordinari quaerit: quia praeter
ordinem est aqua super oleum. Donec ergo veniat ad ordinem suum,
inquietus motus est, donec teneat locum suum. Contra, oleum funde
sub aqua, verbi gratia, quemadmodum si vas olei cadat in aquam, in
abyssum, in mare, et frangatur, non se patitur oleum subter.
Quomodo aqua super oleum missa, pondere ad ima locum suum quaerit:
sic oleum subter aquam fusum, pondere ad summa locum suum quaerit. Si
ergo ita est, fratres, quo tendit ignis et aqua? Ignis sursum
fertur, locum suum quaerit; et aqua locum suum quaerit pondere suo.
Lapis ima petit, et lignum, et columnae, et terra, unde
aedificantur istae domus: de illo ergo sunt genere rerum, quae pondere
suo deorsum feruntur. Manifestum est ergo ideo deorsum accipere
fundamentum, quia pondere suo deorsum versus feruntur; et nisi sit
quod sustineat, totum cadit, quia totum ad terram vergit. Rebus ergo
ad ima tendentibus in imo ponitur fundamentum: Ecclesia vero Dei in
imo posita tendit in coelum. Fundamentum ergo nostrum ibi positum
est, Dominus noster Jesus Christus sedens ad dexteram Patris. Si
ergo intellexit Sanctitas Vestra, quia jam dedicatum est fundamentum
nostrum, audiamus breviter Psalmum, et decurramus.
11. [vers. 2.] Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me,
nec jucundasti inimicos meos super me. Quos inimicos? Judaeos? In
dedicatione fundamenti ipsam dedicationem intelligamus domus futurae.
Quod enim dicitur modo ex persona fundamenti, tunc dicetur ex persona
universae domus. Quos ergo inimicos? Judaeos, an potius diabolum et
angelos ejus, qui confusi discesserunt, postquam Dominus resurrexit?
Praepositus mortis doluit victam mortem. Et non jucundasti inimicos
meos super me: quia teneri apud inferos non potui.
12. [vers. 3.] Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti
me: oravit in monte Dominus ante passionem (Matth. XXVI,
39); sanavit eum. Quem sanavit, qui nunquam aegrotavit, Verbum
Deum, Verbum divinitatem? Non, sed mortem carnis portabat, vulnus
tuum portabat, sanaturus te de vulnere tuo. Sanata est autem caro.
Quando? Cum resurrexit. Audi Apostolum, vide veram sanitatem:
Absorpta est, ait, mors in victoriam. Ubi est, mors, aculeus
tuus? ubi est, mors, contentio tua (I Cor. XV, 54)? Ergo
exaltatio illa nostrae tunc erit vocis, Christi modo est exaltatio.
13. [vers. 4.] Domine, reduxisti ab inferis animam meam. Non
opus est ut exponatur. Salvum fecisti me a descendentibus in lacum.
Qui sunt qui descendunt in lacum? Omnes peccatores mergentes in
profundum: lacus est enim profunditas saeculi. Quae est ista
profunditas saeculi? Abundantia luxuriae et nequitiae: qui ergo
libidinibus sese immergunt et terrenis desideriis, descendunt in
lacum. Tales Christum persecuti sunt. Sed quid dicit? Salvum
fecisti me a descendentibus in lacum.
14. [vers. 5.] Psallite Domino, sancti ejus: quia resurrexit
caput vestrum, hoc sperate membra caetera, quod videtis in capite;
hoc sperate membra, quod credidistis in capite. Proverbium est
antiquum et verum: Ubi caput, et caetera membra. Christus in coelum
ascendit, quo nos secuturi sumus: non remansit apud inferos,
resurrexit, jam non moritur; cum resurrexerimus et nos, jam non
moriemur. Has ergo promissiones habentes, Psallite Domino, sancti
ejus: et confitemini memoriae sanctitatis ejus. Quid est,
confitemini memoriae? Obliti enim eratis eum, sed ipse vos non est
oblitus.
15. [vers. 6.] Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in
voluntate ejus. Ira in indignatione peccatori: Qua die ederitis,
morte moriemini (Gen. II, 17). Tetigerunt, mortui sunt,
dimissi de paradiso, quia ira in indignatione ejus: sed non sine spe,
quia vita in voluntate ejus. Quid est, in voluntate ejus? Non in
viribus nostris, non in meritis nostris: sed quia voluit, salvos nos
fecit; non quia digni eramus. Quo est enim peccator dignus, nisi
supplicio? Vitam dedit. Et si impiis vitam donavit, quid servat
fidelibus?
16. Vespere demorabitur fletus. Nolite timere, quia dixerat
nobis, Psallite; et hic gemitus est: in psallendo exsultatio, in
orando gemitus. Geme de praesentibus, psalle de futuris: ora de re,
psalle de spe. Vespere demorabitur fletus. Quid est, Vespere
demorabitur fletus? Vespera fit quando sol occidit. Occidit sol ab
homine, id est lux illa justitiae, praesentia Dei. Ideo quando
expulsus est Adam, quid dictum est in Genesi? Cum deambularet Deus
in paradiso; ad vesperam deambulabat Deus: jam ille peccator texerat
se intra lignum, nolebat videre faciem Dei (Id. III, 8), ad
quam gaudere consueverat: occiderat illi sol justitiae, non gaudebat
ad praesentiam Dei. Inde inchoata est omnis vita ista mortalis.
Vespere demorabitur fletus. Diu eris in fletu, o genus humanum:
nasceris enim de Adam, et sic est factum; et nos ex Adam sumus, et
quotquot crearunt filios, et creaturi sunt, ex Adam sunt, ex quo et
ipsi creati sunt. Vespere demorabitur fletus: et in matutinum
exsultatio: quando coeperit oriri fidelibus lux, quae occiderat
peccatoribus. Nam ideo et Dominus Jesus Christus in matutino
resurrexit de sepulcro (Matth. XXVIII, 1), ut quod
dedicavit in fundamento, hoc promitteret domui. In Domino nostro
vespera fuit, qua sepultus est; et matutinum, quo resurrexit, tertio
die: sepultus es et tu vespere in paradiso, et resurrexisti tertio
die. Quomodo tertio die? Si saeculum cogites, unus dies est ante
Legem, secundus sub Lege, tertius sub Gratia. Quod triduo illo
ostendit caput tuum, hoc triduo saeculi ostenditur in te. Quando?
In matutino sperandum est, laetandum est; sed perferendum est modo,
et gemendum.
17. [vers. 7.] Ego autem dixi in mea abundantia: Non movebor
in aeternum. In qua abundantia dixit homo: Non movebor in aeternum?
Intelligimus, fratres, personam humilis hominis. Quis hic habet
abundantiam? Nemo. Abundantia hominis quae est? Aerumna,
calamitas. Sed divites habent abundantiam? Plus egent quanto plus
habent: desideriis vastantur, cupiditatibus dissipantur, timoribus
cruciantur, tristitia contabescunt: quae illis abundantia?
Abundantia erat, quando constitutus est homo in paradiso, quando
nihil deerat illi, quando Deo fruebatur: sed dixit, Non movebor in
aeternum. Quomodo dixit, Non movebor in aeternum? Quando libenter
audivit, Gustate, et eritis tanquam dii: cum Deus diceret, Qua
die ederitis, morte moriemini; et diabolus, Non morte moriemini
(Gen. III, 4 et 5). Credens ergo illi talia suadenti dixit:
Non movebor in aeternum.
18. [vers. 8, 9.] Sed quia verum dixerat Dominus, quod
ablaturus esset superbo quod dederat humili quando eum creavit;
sequitur, et dicit: Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo
virtutem: id est, quia non ex me bonus eram et fortis, sed ex te eram
et pulcher et fortis; decori meo virtutem praestiteras, ex voluntate
tua, qua me feceras. Et ut ostenderes mihi, quia ex voluntate tua
hoc eram, Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.
Avertit ergo faciem ab illo quem emisit foras de paradiso (Ibid.
23). Jam hic positus, clamet, et dicat: Ad te Domine,
clamabo, et ad Deum meum deprecabor. In paradiso non clamabas, sed
laudabas; non gemebas, sed fruebaris: foris positus geme, et clama.
Propinquat tribulanti, qui deseruit superbientem. Deus enim superbis
resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6). Ad te,
Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor.
19. [vers. 10.] Jam ex persona Domini hoc sequitur, ipsius
fundamenti nostri: Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in
corruptionem? Quid ergo orat? Ut resurgat. Si enim descendero,
inquit, in corruptionem, si sic fuerit corrupta caro mea, quomodo
caeterorum hominum ut in fine resurgat, utquid fudi sanguinem? Si
enim non modo resurgam, nemini annuntiabo, neminem lucrabor: ut autem
alicui annuntiem mirabilia tua, laudes tuas, vitam aeternam, exsurgat
caro mea, non eat in corruptionem. Nam si ierit quomodo caeterorum
hominum, quae utilitas in sanguine meo? Numquid confitebitur tibi
pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam? Confessio gemina est, aut
peccati, aut landis. Quando nobis male est, in tribulationibus
confiteamur peccata nostra; quando nobis bene est, in exsultatione
justitiae confiteamur laudem Deo: sine confessione tamen non simus.
20. [vers. 11]. Audivit Dominus, et misertus est mei.
Quomodo? Attendite ad dedicationem domus. Audivit, et misertus
est. Dominus factus est adjutor meus.
21. [vers. 12]. Audi jam ipsam resurrectionem: Convertisti
planctum meum in gaudium mihi, conscidisti saccum meum, et accinxisti
me laetitia. Quis est saccus? Mortalitas. Saccus de capris
conficitur et de hoedis, et caprae et hoedi inter peccatores ponuntur
(Matth. XXV, 32). Dominus de numero nostro saccum solum
accepit, non assumpsit meritum sacci. Meritum sacci, peccatum est:
saccus ille , mortalitas est. Assumpsit propter te mortalitatem, qui
meritum mortis non habebat. Meritum enim mortis ille habet qui
peccat: ille autem qui non peccavit, non habuit meritum sacci. Alio
loco ipsius est vox dicentis: Ego autem cum mihi molesti essent,
induebam me cilicio (Psal. XXXIV, 13). Quid est hoc,
induebam me cilicio? Hoc opponebam persequentibus, quod habeo de
cilicio. Ut hominem illum putarent, abscondit se ab oculis
persequentium; quia indigni erant persecutores qui viderent indutum
cilicio. Ergo, conscidisti saccum meum, et cinxisti me laetitia.
22. [vers. 13.] Ut cantet tibi gloria mea, et non compungar.
Quod in capite est, hoc in corpore. Quid est, non compungar? Jam
non moriar. Compunctus est enim cum in cruce penderet, lancea
percussus est (Joan. XIX, 34). Caput ergo nostrum dicit,
Non compungar, jam non moriar. Nos autem quid dicimus propter
dedicationem domus? Non nos compungat conscientia stimulis
peccatorum. Dimittentur enim omnia, et tunc liberi erimus. Ut
cantet tibi, inquit, gloria mea, non humilitas. Si nostra, et
Christi: quia corpus Christi nos. Quare? Quia quamvis Christus
sedeat in coelo, dicturus est quibusdam: Esurivi, et dedistis mihi
manducare (Matth. XXV, 35). Et ibi est, et hic: ibi in
se, hic in nobis. Quid ergo ait? Ut cantet tibi gloria mea, et non
compungar. Gemit tibi humilitas mea, cantabit tibi gloria mea. Jam
in fine: Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi. Quid est,
in aeternum confitebor tibi? In aeternum laudabo te, quia diximus
esse confessionem et in laudibus, non tantum in peccatis. Confitere
ergo modo quod tu fecisti in Deum, et confiteberis quid tibi fecerit
Deus. Quid fecisti? Peccata. Quid Deus? Confitenti iniquitatem
tuam dimittit tibi peccata tua, ut ei postea laudes ipsius confitens in
aeternum, non compungaris peccato.
|
|