|
1. [vers. 1.] In finem Psalmus ipsi David, mediatori manu
forti in persecutionibus. Nam et ecstasis, quae addita est titulo,
excessum mentis significat, quae fit vel pavore, vel aliqua
revelatione. Sed in hoc psalmo pavor maxime apparet perturbati populi
Dei persecutione omnium gentium, et defectu per orbem fidei. Sed
prior loquitur ipse mediator: deinde redemptus sanguine ipsius populus
gratias agit: ad extremum perturbatus diu loquitur, quod ad ecstasim
pertinet: Prophetae vero ipsius persona bis interponitur, prope
finem, et in fine.
2. [vers. 2.] In te, Domine, speravi, non confundar in
aeternum: in te Domine speravi, nunquam confundar, dum tanquam
homini simili caeteris insultabitur. In justitia tua erue me, et
exime me: et in tua justitia erue me de fovea mortis, et exime me de
numero eorum.
3. [vers. 3.] Inclina ad me aurem tuam: humilem me exaudi,
proximus mihi. Accelera ut eximas me: ne differas in finem saeculi,
sicut omnium credentium mihi, segregationem meam a peccatoribus. Esto
mihi in Deum protectorem: protector Deus mihi esto. Et in domum
refugii, ut salvum me facias: et tanquam domus, quo refugiens salvus
fiam.
4. [vers. 4.] Quia fortitudo mea et refugium meum es tu: quia
fortitudo mea ad tolerandos persecutores meos, et refugium meum ad
relinquendos tu mihi es. Et propter nomen tuum dux mihi eris, et
enutries me: et ut per me innotescas omnibus gentibus, per omnia
sequar voluntatem tuam, et paulatim mihi aggregatis sanctis adimplebis
corpus meum, et perfectam staturam meam.
5. [vers. 5] Educes me de muscipula ista, quam occultaverunt
mihi: edoces me de insidiis istis, quas occultaverunt mihi. Quoniam
tu es protector meus.
6. [vers. 6.] In manus tuas commendo spiritum meum: potestati
tuae commendo spiritum meum, cito recepturus. Redemisti me, Domine
Deus veritatis. Dicat et populus redemptus passione Domini sui, et
laetus clarificatione capitis sui: Redemisti me, Domine Deus
veritatis.
7. [vers. 7.] Odisti observantes vanitatem supervacue: odisti
observantes falsam beatitudinem saeculi. Ego autem in Domino
speravi.
8. [vers. 8] Exsultabo, et jucundabor in tua misericordia: quae
me non fallit. Quia respexisti humilitatem meam: qua me vanitati in
spe subjecisti. Salvam fecisti de necessitatibus animam meam: salvam
fecisti de necessitatibus timoris animam meam, ut tibi charitate libera
serviat.
9. [vers. 9] Nec conclusisti me in manus inimici: nec
conclusisti me, ut non haberem aditum respirandi in libertatem, et
darer in sempiternam potestatem diaboli, cupiditate hujus vitae
illaqueantis, et morte terrentis. Statuisti in loco spatioso pedes
meos: resurrectione cognita Domini mei et mea promissa mihi,
spatiatur permanens in latitudinem libertatis ab angustiis timoris
educta charitas mea.
10. [vers. 10.] Miserere mei, Domine, quoniam tribulor.
Sed quae est ista insperata persequentium crudelitas, magnum mihi
pavorem incutiens? Miserere mei, Domine. Non enim de morte jam
terreor, sed de cruciatibus atque tormentis. Conturbatus est in ira
oculus meas: habebam oculum in te, quo non me desereres; iratus es,
et conturbasti eum. Anima mea et venter meus: in eadem ira conturbata
est anima mea, et memoria qua tenebam quid pro me pertulerit, et quid
mihi promiserit Deus meus.
11. [vers. 11.] Quoniam defecit in dolore vita mea: quoniam
vita mea est confiteri te, sed defecit in dolore, cum dixisset
inimicus: Torqueantur donec negent. Et anni mei in gemitibus:
tempora quae ago in hoc saeculo, non mihi morte auferuntur, sed
manent, atque in gemitibus sunt. Infirmatus est in egestate vigor
meus: egeo sanitate hujus corporis, nec parcitur cruciatibus; egeo
resolutione corporis, et parcitur morti: et in hac egestate infirmata
est fiducia mea. Et ossa mea conturbata sunt: et firmitas mea
conturbata est.
12. [vers. 12.] Super omnes inimicos meos factus sum
opprobrium. Inimici mei sunt omnes iniqui; et tamen pro sceleribus
suis usque ad confessionem torquentur: superavi ergo opprobrium eorum,
cujus confessionem non mors sequitur, sed cruciatus insequitur. Et
vicinis meis nimium: nimium hoc visum est eis qui jam propinquabant
cognoscere te et tenere fidem quam teneo. Et timor notis meis: et
ipsis notis meis exemplo horribilis tribulationis meae timorem incussi.
Qui videbant me, foras fugiebant a me: quoniam non intelligebant
interiorem et invisibilem spem meam, in exteriora et visibilia fugerunt
a me.
13. [vers. 13.] Oblitus sum, tanquam mortuus a corde: et
obliti sunt me, tanquam mortuus sim a corde ipsorum. Factus sum
tanquam vas perditum: visus sum mihi periisse usibus Domini, vivens
in hoc saeculo, et neminem lucrifaciens, cum omnes timerent aggregari
mihi.
14. [vers. 14.] Quoniam audivi vituperationem multorum
accolentium in circuitu: quoniam audivi vituperantes me multos in
peregrinatione hujus terrae juxta me, sequentes circuitum temporum, et
mecum in patriam aeternam redire recusantes. Dum congregarentur ipsi
simul adversum me, ut acciperent animam meam consiliati sunt: ut
consentiret eis anima mea, quae morte posset de potestate illorum
facile exire, excogitaverunt consilium, quo nec mori me sinerent.
15. [vers. 15.] Ego autem in te speravi, Domine; dixi: Tu
es Deus meus: non enim mutatus es, ut non salvum facias qui emendas.
16. [vers. 16.] In manibus tuis sortes meae: in potestate tua
sunt sortes meae. Non enim ullum video meritum, quo de universa
impietate generis humani me potissimum elegisti ad salutem: et si est
apud te justus et occultus ordo electionis meae, ego tamen quem hoc
latet, ad tunicam Domini mei sorte perveni (Joan. XIX, 24).
Erue me de manibus inimicorum meorum, et a persequentibus me.
17. [vers. 17.] Illustra faciem tuam super servum tuum: notum
fac hominibus qui non putant me ad te pertinere, super me esse
intendentem faciem tuam, meque tibi servire. Salvum me fac in tua
misericordia.
18. [vers. 18.] Domine, non confundar, quoniam invocavi te:
Domine, non erubescam insultantibus mihi, ex eo quod te invocavi.
Erubescant impii, et deducantur in infernum: erubescant potius qui
lapides invocant, et umbris socientur.
19. [vers. 19.] Muta efficiantur labia dolosa: nota faciens
populis sacramenta in me tua, fac obstupescere labia fingentium de me
falsa. Quae loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia et
contemptu: quae loquuntur adversus Christum iniquitatem,
superbientes, et contemnentes tanquam hominem crucifixum.
20. [vers. 20, 21.] Quam magna multitudo dulcedinis tuae,
Domine: exclamat hic Propheta ista cernens, et mirans quam multis
modis copiosa est dulcedo tua, Domine. Quam abscondisti timentibus
te: etiam eos quos emendas, multum amas; sed ne dissoluta securitate
negligentius agant, abscondis ab eis dulcedinem amoris tui, quibus
utile est timere te. Perfecisti sperantibus in te: perfecisti autem
hanc dulcedinem sperantibus in te; non enim subtrahis eis quod usque in
finem perseveranter exspectant. In conspectu filiorum hominum: non
enim latet filios hominum, jam non secundum Adam, sed secundum filium
hominis viventes, Abscondes eos in abscondito vultus tui, quam sedem
perpetuam serves in abscondito notitiae tuae sperantibus in te. A
conturbatione hominum: ut jam nullam humanam conturbationem patiantur.
21. Proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum:
sed hic interim dum eis maledicae linguae obstrepunt dicentes, Quis
hoc novit, aut quis inde venit? proteges eos in tabernaculo fidei
earum rerum, quas Dominus pro nobis temporaliter gessit et pertulit.
22. [vers. 22.] Benedictus Dominus, quoniam mirificavit
misericordiam suam in civitate circumstantiae: benedictus Dominus,
quoniam post emendationem acerrimarum persecutionum, omnibus mirabilem
fecit misericordiam suam per orbem terrarum, in circuitu societatis
humanae.
23. [vers. 23.] Ego dixi in ecstasi mea: unde ille populus
iterum loquens, ait: Ego dixi in pavore meo, cum horribiliter gentes
in me saevirent. Projectus sum a facie oculorum tuorum: non enim si
me respiceres, pati me ista sineres. Ideo exaudisti, Domine, vocem
orationis meae, cum clamarem ad te: ideo modum ponens emendationi, et
ostendens me pertinere ad curam tuam, exaudisti, Domine, vocem
orationis meae, cum eam ex tribulatione nimis intenderem.
24. [vers. 24.] Diligite Dominum omnes sancti ejus: hortatur
iterum Propheta ista cernens, et dicit: Diligite Dominum, omnes
sancti ejus: quoniam veritatem requiret Dominus. Quando si justus
vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt (I Petr. IV,
18)? Et retribuet his qui abundanter faciunt superbiam: et
retribuet his qui nec victi convertuntur, quia multum superbiunt.
25. [vers. 25.] Viriliter agite, et confortetur cor vestrum:
bonum sine defectione operantes, ut tempore proprio metatis. Omnes
qui speratis in Domino: id est, qui eum recte timetis vel colitis,
sperate in Domino.
|
|