|
1. [vers. 1.] Psalmi hujus quem modo cantavimus, quantum
possumus secreta rimemur, et inde sermonem exsculptum reddamus auribus
et mentibus vestris. Titulus ejus est: In finem, Psalmus ipsi
David ecstasis. In finem quid sit, novimus, si Christum novimus;
dicit enim Apostolus: Finis enim legis Christus ad justitiam omni
credenti (Rom X, 4) Finis non consumens, sed perficiens: duobus
enim modis dicimus finem; vel quo fit ut non sit quod erat, vel quo
fit ut perfectum sit quod inchoatum erat. Ergo in finem, in
Christum.
2. Psalmus David ecstasis. Verbum ectasis graecum, latine,
quantum datur intelligi, verbo uno exponi potest, si dicatur
excessus: excessus autem mentis proprie solet ecstasis dici. In
excessu vero mentis duo intelliguntur; aut pavor, aut intentio ad
superna, ita ut quodam modo de memoria labantur inferna: in hac
ecstasi fuerunt omnes sancti, quibus arcana Dei mundum istum
excedentia revelata sunt. De hoc mentis excessu, id est ecstasi,
Paulus cum loqueretur, seipsum insinuans, ait: Sive enim mente
excessimus Deo, sive temperantes sumus vobis, charitas enim Christi
compellit nos (II Cor. V, 13). Hoc est, si ea tantum agere
vellemus, et ea tantum contemplari quae mentis excessu intuemur,
vobiscum non essemus, sed essemus in supernis, tanquam contemptis
vobis: et quando nos ad illa superiora et interiora infirmo passu
sequeremini, nisi rursus compellente nos charitate Christi (qui cum
in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo,
sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens [Philipp. II,
6]), nos consideraremus esse servos, et non ingrati ei a quo
accepimus altiora, propter eos qui infirmi sunt non contemneremus
inferiora, et temperaremus nos eis qui non possunt nobiscum videre
sublimia? Hoc ergo ait, Sive mente excessimus Deo: ille enim videt
quod nos videmus in mentis excessu , ille solus revelat secreta sua.
Quippe ille hoc loquitur, qui se dicit abreptum esse et ablatum in
tertium coelum, et audivisse ineffabilia verba, quae non licet homini
loqui: tantus autem fuit ille mentis excessus, ut diceret: Sive in
corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit (II Cor. XII,
2) Ergo si hunc excessum mentis, id est hanc ecstasim, significat
titulus psalmi hujus, magna profecto et alta quaedam sperare debemus
dicturum eum qui condidit Psalmum, id est Prophetam, imo vero per
Prophetam Spiritum sanctum.
3. Si vero haec ecstasis pavor intelligendus est, neque huic
significationi verbi deerit hujus psalmi contextus; videtur enim de
passione locuturus esse, in qua pavor est. Sed cujus pavor est,
utrum Christi, quia dixit, In finem, et intelligimus finem
Christum? an forte noster pavor? Numquid enim possumus pavorem bene
intelligere in Christo propinquante passione, qui propter eam
venerat? cum venisset ad quod venerat, numquid pavebat moriturus? Si
prorsus ita homo esset, ut Deus non esset, magis gauderet
resurrecturus, quam paveret moriturus? Verumtamen quia dignatus est
assumere formam servi, et in ea nos vestire se; qui non est dedignatus
assumere nos in se, non est dedignatus transfigurare nos in se, et
loqui verbis nostris, ut et nos loqueremur verbis ipsius. Haec enim
mira commutatio facta est, et divina sunt peracta commercia, mutatio
rerum celebrata in hoc mundo a negotiatore coelesti: venit accipere
contumelias, dare honores; venit haurire dolorem, dare salutem;
venit subire mortem, dare vitam. Moriturus ergo ex eo quod nostrum
habebat, non in se, sed in nobis pavebat; quia et hoc dixit, tristem
esse animam suam usque ad mortem (Matth. XXVI, 38), et
utique nos ipsi omnes cum illo. Nam sine illo, nos nihil; in illo
autem, ipse Christus et nos. Quare? Quia totus Christus caput et
corpus. Caput ille salvator corporis, qui jam ascendit in coelum;
corpus autem Ecclesia, quae laborat in terra (Ephes. V, 23).
Hoc autem corpus nisi connexione charitatis adhaereret capiti suo, ut
unus fieret ex capite et corpore, non de coelo quemdam persecutorem
corripiens diceret, Saule, Saule, quid me persequeris (Act.
IX, 4)? quando eum jam in coelo sedentem nullus homo tangebat,
quomodo eum Saulus in terra saeviens adversus Christianos aliquo modo
injuria percellebat? Non ait, Quid sanctos meos, quid servos meos?
sed, quid me persequeris, hoc est, quid membra mea? caput pro
membris clamabat, et membra in se caput transfigurabat. Vocem namque
pedis suscipit lingua. Quando forte in turba contritus pes dolet,
clamat lingua, Calcas me; non enim ait, Calcas pedem meum, sed se
dixit calcari, quam nemo tetigit: sed pes qui calcatus est, a lingua
non separatus est. Ergo etiam sic non incongrue intelligitur
ecstasis, pavor. Quid enim dicam, fratres? Si nullus omnino pavor
esset passuris, diceretur ipsi Petro quod audivimus natali
Apostolorum die, quando ei Dominus praedixit futuram suam passionem:
Cum esses junior, cingebas te, et ibas quo volebas; cum autem senior
factus fueris, alter te cinget, et ducet quo tu non vis? Hoc autem,
inquit, dixit significans qua morte moreretur (Joan. XXI,
18)? Ergo si Petrus apostolus tanta perfectione quo nollet iit
nolens (nolens mortuus est, sed volens coronatus est ), quid mirum
si est aliquis pavor in passione etiam justorum, etiam sanctorum?
Pavor est ex humana infirmitate, spes ex divina promissione. Quod
paves tuum est, quod speras donum Dei est in te. Et melius in pavore
tuo agnoscis te, ut in liberatione tua glorifices qui fecit te.
Paveat humana infirmitas, non in eo pavore deficit divina
misericordia. Denique pavens iste inde coepit: In te, Domine,
speravi, non confundar in aeternum. Videtis quia et pavet, et
sperat: videtis quia pavor iste non est sine spe. Etiam si est aliqua
in humano corde conturbatio, non recedit divina consolatio.
4. Loquitur hic ergo Christus in Propheta; audeo dicere,
Christus loquitur. Dicturus est quaedam in hoc psalmo, quae quasi
Christo videantur non posse congruere, illi excellentiae capitis
nostri, maximeque illi Verbo quod in principio erat Deus apud Deum:
nec ei in forma servi fortasse videbuntur quaedam hic verba congruere,
quam formam servi suscepit ex virgine; et tamen Christus loquitur,
quia in membris Christi Christus. Et ut noveritis, quia unus
dicitur Christus caput et corpus suum; ipse dicit cum de conjugio
loqueretur: Erunt duo in carne una: igitur jam non duo, sed una caro
(Matth. XIX, 5, 6). Sed forte hoc dicat de quocumque
conjugio? Audi apostolum Paulum: Et erunt duo, inquit, in carne
una: sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in
Ecclesia (Ephes. V, 31, 32)? Fit ergo tanquam ex duobus
una quaedam persona, ex capite et corpore, ex sponso et sponsa. Nam
unitatem personae hujus miram et excellentem, commendat etiam Isaias
propheta: nam loquens etiam in eo Christus in prophetia ait: Sicut
sponso alligavit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornamento
(Isai. LXI, 10). Se dixit sponsum, se sponsam: quare se
sponsum, se sponsam, nisi quia erunt duo in carne una? Si duo in
carne una, cur non duo in voce una? Loquatur ergo Christus, quia in
Christo loquitur Ecclesia, et in Ecclesia loquitur Christus; et
corpus in capite, et caput in corpore. Audi Apostolum hoc ipsum
evidentius exprimentem: Sicut enim corpus unum est et membra habet
multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus,
sic et Christus (I Cor. XII, 12). Loquens de membris
Christi, hoc est de fidelibus, non ait, sic et membra Christi; sed
totum hoc quod dixit, Christum appellavit. Sicut enim corpus unum,
et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa,
unum est corpus; sic et Christus membra multa, unum corpus. Ergo
simul omnes nos cum capite nostro Christo, sine capite nostro nihil
valentes. Quare? Quia nos cum capite nostro vitis: sine capite
nostro, quod absit, sarmenta praecisa, non alicui operi agricolarum,
sed igni tantummodo destinata. Ideo et ipse in Evangelio: Ego sum
vitis, vos estis palmites, Pater meus agricola est; et: Sine me,
inquit, nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Domine, si sine
te nihil, totum in te. Etenim quidquid ille operatur per nos, nos
videmur operari. Potest ille multum et totum sine nobis, nos nihil
sine ipso.
5. [vers. 2.] Ergo in quacumque ecstasi loquatur, sive pavore,
sive excessu mentis, congruunt quae dicuntur. Dicamus in Christi
corpore, dicamus omnes quasi unus, quia omnes unitas, dicamus: In
te, Domine, speravi, non confundar in aeternum. Illam, inquit,
confusionem perhorresco, quae est in aeternum. Nam est quaedam
confusio temporalis utilis, perturbatio animi respicientis peccata
sua, respectione horrentis, horrore erubescentis, erubescentia
corrigentis; unde dicit et Apostolus: Quam enim gloriam habuistis
tunc in his, in quibus nunc erubescitis (Rom. VI, 21)? Ergo
erubescere illos dicit jam fideles, non de praesentibus donis, sed de
praeteritis peccatis. Hanc confusionem non formidet christianus: imo
si hanc non habuerit, aeternam habebit. Quae est aeterna confusio?
Quando fiet illud quod dictum est, Et traducent eos ex adverso
iniquitates eorum (Sap. IV, 20). Et fiet traducentibus ex
adverso iniquitatibus omnis grex malus ad sinistram, tanquam hoedis ab
ovibus separatis; et audient, Ite in ignem aeternum, qui paratus est
diabolo et angelis ejus. Quaerunt quare? Esurivi enim, et non
dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 41). Contemnebant tunc
quando esurienti Christo non dabant cibum, quando sitienti non dabant
potum, quando nudum non vestiebant, peregrinum non suscipiebant,
aegrotantem non visitabant, tunc contemnebant: cum coeperint illis
ista enumerari, confundentur, et haec confusio in aeternum erit.
Hanc timens iste qui pavet, vel cujus ad Deum est mentis excessus,
hoc rogat, In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum.
6. Et in tua justitia erue me, et exime me: nam si attendas ad
justitiam meam, damnas me. In tua justitia erue me. Est enim
justitia Dei, quae et nostra fit, cum donatur nobis. Ideo autem
Dei justitia dicitur, ne homo se putet a seipso habere justitiam.
Sic enim dicit apostolus Paulus: Credenti in eum qui justificat
impium (quid est, qui justificat impium? qui ex impio facit justum)
deputatur fides ejus ad justitiam (Rom. IV, 5). Judaei vero
quia suis viribus se putabant implere posse justitiam, offenderunt in
lapidem offensionis (Rom. IX, 32) et petram scandali, et
gratiam Christi non agnoverunt. Acceperunt enim Legem qua fierent
rei, non qua liberarentur a reatu. Denique quid de illis Apostolus
dicit? Testimonium enim perhibeo illis quod zelum Dei habent, sed
non secundum scientiam. Quid est quod dixit, Zelum Dei habent
Judaei, sed non secundum scientiam? Audi quid sit, non secundum
scientiam: Ignorantes enim Dei justitiam et suam volentes
constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Id. X, 2, 3).
Si ergo ideo non secundum scientiam zelum Dei habent, quia ignorant
Dei justitiam et volunt suam constituere, quasi ex seipsis justi
fiant; ideo gratiam Dei non cognoverunt, quia gratis salvari
noluerunt. Quis est qui salvatur gratis? In quo non invenit
Salvator quod coronet, sed quod damnet; non invenit merita bonorum,
sed invenit merita suppliciorum. Si agat tanquam veraciter ex regula
Legis proposita, damnandus est peccator. Hac regula si ageret, quem
liberaret? Omnes peccatores invenit: solus sine peccato venit, qui
nos peccatores invenit. Hoc ait Apostolus: Omnes enim peccaverunt,
et egent gloria Dei (Id. III, 23). Quid est, egent gloria
Dei? Ut ipse liberet, non tu: quia tu te liberare non potes,
indiges liberatore. Quid est quod te jactas? Quid est quod de Lege
et justitia praesumis? Non vides quid intus confligat in te, de te,
adversus te? Non audis pugnantem, et confitentem, et adjutorium in
pugna desiderantem? Non audis athletam Domini ab agonotheta petentem
adjutorium pugnae suae? Non enim sic te exspectat Deus certantem,
quomodo te exspectat editor, si forte pugnes in amphitheatro: ille
tibi praemium dare potest si viceris, adjuvare te periclitantem non
potest. Non sic exspectat Deus. Vide ergo, attende eum qui dicit:
Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem, video autem
aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum
me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego
homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per
Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 22-25).
Quare gratia? Quia gratis datur. Quare gratis datur? Quia merita
tua non praecesserunt, sed beneficia Dei te praevenerunt. Illi ergo
gloria qui nos liberat. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria
Dei. In te ergo, Domine, speravi, non in me: non confundar in
aeternum, quia in eo spero qui non confundit . In tua justitia erue
me, et exime me: quia non invenisti in me justitiam meam, erue me in
tua; hoc est, illud me eruat quod me justificat, quod ex impio pium
facit, quod ex iniquo justum, quod ex caeco videntem, quod ex cadente
surgentem, quod ex flente gaudentem. Hoc me liberat, non ego. In
justitia tua erue me, et exime me.
7. [vers. 3.] Inclina ad me aurem tuam: fecit hoc Deus,
quando ipsum Christum ad nos misit. Illum ad nos misit qui inclinato
capite digito scribebat in terra (Joan. VIII, 6), quando ei
adultera mulier offerebatur punienda. Ille autem inclinaverat se ad
terram, id est, Deus ad hominem, cui dictum est, Terra es, et in
terram ibis (Gen. III, 19). Non enim quasi corporalibus
locis Deus ad nos inclinat aurem suam, aut membris istis corporeis
determinatis finitus est. Omnino nihil horum cogitent humana
phantasmata. Veritas est Deus. Veritas nec quadra est, nec
rotunda, nec longa. Ubique praesens est, si cordis oculus ad eam
pateat. Inclinat tamen aurem suam ad nos Deus misericordiam deponens
super nos. Quae major misericordia, quam ut Unicum suum daret
nobis, non vivere nobiscum, sed mori pro nobis? Inclina ad me aurem
tuam.
8. Accelera ut eximas me: exauditur enim in hoc, cum dicit,
Accelera. Ad hoc enim positum est verbum, ut hoc totum quod nobis
diu videtur quamdiu volvitur saeculum, intelligas punctum esse. Non
est diu quod habet extremum. Ab Adam usque ad hodiernam diem peractum
est, et multo utique plus peractum est quam restat peragendum. Si
adhuc viveret Adam, et hodie moreretur; quid ei prodesset tamdiu
esse, tamdiu vixisse? Ergo celeritas haec quare? Quia transvolant
tempora: et quod tibi tardum est, in oculis Dei breve est. Jam hanc
celeritatem iste intellexerat in ecstasi. Accelera ut eximas me.
Esto mihi in Deum protectorem et in domum refugii, ut salvum me
facias. Domus refugii tu mihi esto, Deus protector, domus refugii.
Aliquando enim periclitor, et volo fugere: quo fugio? ad quem locum
tutus fugio? ad quem montem? ad quam speluncam? ad quae tecta
munita? Quam arcem teneam? quibus muris ambiar? Quocumque iero,
sequor me. Quidquid enim vis potes fugere, homo, praeter
conscientiam tuam. Intra in domum tuam, requiesce in lecto tuo,
intra in interiora: interius habere nihil potes, quo fugias a
conscientia tua, si rodunt te peccata tua. Quia vero dixit:
Accelera ut eximas me, et in tua justitia erue me, ut dimittas
peccata mea, et aedifices in me justitiam tuam: tu mihi eris domus
refugii, ad te confugio. Nam a te quo fugiam? Irascitur tibi
Deus, quo fugies? Audi quid dicat in alio psalmo, timens iram
Dei: Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Si
ascendero in coelum, tu ibi es: si descendero in infernum, ades
(Psal. CXXXVIII, 7, 8). Quocumque iero, ibi te
invenio. Et si irasceris, ultorem te invenio; si placatus es,
adjutorem. Nihil mihi ergo restat, nisi ad te fugere, non a te. Ut
evadas hominem dominum quicumque servus es, fugis in ea loca ubi non
est dominus tuus: ut evadas Deum, fuge ad Dominum. Nam non est quo
fugias Deum. Praesto sunt omnia et nuda Omnipotentis oculis. Tu
ergo mihi, inquit, esto domus refugii. Nam si salvus non fuero,
quomodo fugio? Sana me, et fugio ad te. Nam si me non sanas,
ambulare non possum, fugere quomodo potero? Quo iret, quo fugeret,
si ambulare non posset, semivivus in via, sauciatus vulneribus
latronum? Quem transiens sacerdos praeteriit, transiens Levita
praeteriit, transiens Samaritanus miseratus est (Luc. X, 30),
id est ipse Dominus, qui miseratus est genus humanum. Samarites enim
custos interpretatur. Et quis nos custodit, si ille deserit?
Merito, cum Judaei conviciantes dicerent, Nonne verum dicimus,
quia Samaritanus es, et daemonium habes (Joan. VIII, 48)?
unum respuit, alterum amplexus est: Ego, inquit, daemonium non
habeo: non dixit, Non sum Samaritanus: sic intelligi volens nostrum
se esse custodem. Miseratus ergo accessit, curavit, ad stabulum
perduxit, implevit circa eum misericordiam: ille jam potest ambulare,
potest et fugere. Quo fugeret nisi ad Deum, ubi fecit sibi domum
refugii?
9. [vers. 4.] Quia fortitudo mea et refugium meum es tu, et
propter nomen tuum dux mihi eris, et enutries me: non propter meritum
meum, sed propter nomen tuum, ut tu glorificeris, non quia ego dignus
sum; dux mihi eris, ne aberrem a te; et enutries me, ut validus sim
ad manducandum escam, qua pascis Angelos. Hic enim lacte nos
nutrivit, qui nobis coelestem cibum promisit; et usus est materna
misericordia. Sicut enim mater lactans eamdem escam, cui sumendae
idoneus infans non est, per carnem trajicit, et lac infundit (hoc
enim accipit parvulus quod accepturus erat ad mensam, sed quod per
carnem trajicitur, congruit parvulo); sic Dominus sapientiam suam ut
lac nobis faceret, carne indutus venit ad nos. Ergo corpus Christi
loquitur, Et enutries me.
10. [vers. 5.] Educes me de muscipula ista, quam occultaverunt
mihi. Jam passio significatur, Educes me de muscipula ista, quam
occultaverunt mihi. Nec sola illa passio est, qua passus est Dominus
noster Jesus Christus: muscipulam suam diabolus tetendit usque in
finem. Et vae illi, qui in illam muscipulam cadit: cadit autem omnis
qui non sperat in Deum; qui non dicit: In te, Domine, speravi,
non confundar in aeternum: et in tua justitia erue me, et exime me.
Extenta est et parata muscipula inimici. Posuit in muscipula errorem
et terrorem: errorem quo illiciat, terrorem quo frangat, et rapiat.
Tu claude januam cupiditatis contra errorem; tu claude januam timoris
contra terrorem, et educeris de muscipula. Hujusmodi pugnae exemplum
ipse tibi Imperator tuus, qui propter te etiam tentari dignatus est,
in se demonstravit. Et primo tentatus est illecebris; quia tentata
est in illo janua cupiditatis, quando cum tentavit diabolus dicens:
Dic lapidibus istis ut panes fiant. Adora me, et dabo tibi regna
ista. Mitte te deorsum, quia scriptum est: Quia Angelis suis
mandavit de te, et in manibus tollent te, ne quando offendas ad
lapidem pedem tuum (Matth. IV, 4, 9, 6). Omnis haec
illecebra cupiditatem tentat . At ubi clausam januam invenit
cupiditatis in eo qui tentabatur pro nobis, convertit se ad tentandam
januam timoris, et praeparavit illi passionem. Denique hoc dicit
Evangelista: Et consummata tentatione, diabolus recessit ab eo ad
tempus (Luc. IV, 13). Quid est, ad tempus? Tanquam
rediturus et tentaturus januam timoris, quia clausam invenit januam
cupiditatis. Totum ergo corpus Christi tentatur usque in finem.
Fratres mei, quando jussum est nescio quid contra Christianos mali,
simul impingebatur hoc corpus, totum impingebatur: unde dictum erat in
psalmo: Tanquam cumulus arenae impulsus sum ut caderem, et Dominus
suscepit me (Psal. CXVII, 13). At ubi finita sunt illa
quae totum corpus impingebant ut caderet, coepit tentatio esse per
partes. Tentatur corpus Christi, una Ecclesia non patitur
persecutionem, alia patitur. Non patitur furorem imperatoris, sed
patitur furorem mali populi. Quantae vastationes a plebibus? Quanta
mala ingesta sunt Ecclesiae a malis christianis, ab eis qui capti in
illo retiaculo, tam multiplicati sunt, ut premerent naves (Luc.
V, 7) in piscatione illa Domini ante passionem? Non ergo desunt
pressurae tentationis. Nemo sibi dicat: Non est tempus tentationis.
Qui sibi hoc dicit, pacem sibi promittit: qui sibi pacem promittit,
securus invaditur. Totum ergo corpus Christi dicat: Educes me de
muscipula ista, quam occultaverunt mihi: quia eductum est et caput
nostrum de muscipula, quam absconderunt illi, quibus modo dicebatur in
Evangelio, quia dicturi erant: Hic est haeres, venite occidamus
eum, et nostra erit haereditas. Et in se sententiam dixerunt
interrogati: Quid faciet ille paterfamilias colonis malis? Malos
male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis. Quid, et illud
non legistis: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est
in caput anguli? Quod est enim, reprobaverunt aedificantes; hoc
ait, Ejecerunt extra vineam, et occiderunt (Matth. XXI,
38-42). Ergo erutus est et ille. Caput nostrum sursum est,
liberum est. Haereamus illi per dilectionem, ut melius postea
conglutinemur ei per immortalitatem; et dicamus omnes: Educes me de
muscipula ista, quam occultaverunt mihi; quoniam tu es protector
meus.
11. [vers. 6.] Audiamus vocem Domini, quam dixit in cruce:
In manus tuas commendo spiritum meum. Certe cum verba ejus in
Evangelio de isto psalmo cognoscimus, ipsum hic locutum fuisse non
dubitemus. Habes hoc in Evangelio, dixit, In manus tuas commendo
spiritum meum (Luc. XXIII, 46): et inclinato capite
tradidit spiritum (Joan. XIX, 30). Non sine causa voluit
verba hujus psalmi sua esse, nisi ut te admoneret se locutum esse in
hoc psalmo. Ipsum hic quaere; cogita quomodo in illo psalmo se quaeri
voluit pro susceptione matutina: Foderunt manus meas et pedes meos,
dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et
conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam
miserunt sortem (Psal. XXI, 17-19): ut te admoneret in se
hoc esse completum, in voce sua posuit caput ipsius psalmi, Deus,
Deus meus, utquid me dereliquisti (Ibid., 2)? Et tamen vocem
corporis in se transfiguravit; non enim Unicum suum Pater aliquando
dereliquit. Redemisti me, Domine, Deus veritatis: faciens quod
promisisti, non fallens in pollicitatione tua, Deus veritatis.
12. [vers. 7.] Odisti observantes vanitatem supervacue. Quis
observat vanitatem? Qui timendo mori moritur: timendo enim mori
mentitur, et moritur antequam moriatur, qui ideo mentiebatur ut
viveret. Mentiri vis, ne moriaris: et mentiris, et moreris; et cum
vitas unam mortem quam differre poteris, auferre non poteris, incidis
in duas, ut prius in anima, postea in corpore moriaris. Unde hoc,
nisi observando vanitatem? Quia dulcis est tibi transiens dies, quia
dulcia sunt tibi transvolantia tempora, unde nihil tenes, et insuper
tu teneris. Odisti observantes vanitatem supervacue. Ego autem, qui
non observo vanitatem, in Domino speravi. Speras in pecunia,
observas vanitatem: speras in honore et sublimitate aliqua potestatis
humanae, observas vanitatem: speras in aliquo amico potente, observas
vanitatem. In his omnibus cum speras, aut tu exspiras, et ea hic
dimittis; aut cum vivis, omnia pereunt, et in spe tua deficis. Hanc
vanitatem commemorat Isaias dicens: Omnis caro fenum, et omnis
gloria ejus quasi flos feni: aruit fenum, et flos ejus decidit;
verbum autem Domini manet in aeternum (Isai. XL, 68). Ego
autem, non quomodo illi qui sperant in vanitate, et qui observant
vanitatem; sed in Domino speravi, qui non est vanitas.
13. [vers. 8.] Exsultabo, et jucundabor in tua misericordia:
non in mea justitia. Quia respexisti humilitatem meam, salvam fecisti
de necessitatibus animam meam: nec conclusisti me in manus inimici.
Quae sunt necessitates, unde volumus salvam heri animam nostram?
Quis eas enumeret? quis digne exaggeret? quis congrue vitandas
fugiendasque commendet? Primo in genere humano dura necessitas,
nescire cor alterius, male sentire plerumque de amico fideli, bene
sentire plerumque de amico infideli. O dura necessitas! Et quid
facis ut corda inspicias? quem oculum affers, infirma et plangenda
mortalitas? quid facis ut videas hodie cor fratris tui? Non habes
quid facias. Alia major necessitas, nec tuum vides quale erit cras.
Quid jam dicam de necessitatibus ipsius mortalitatis? Mori necesse
est, et nemo vult. Nemo vult quod necesse est. Nemo vult, quod
erit velit nolit. Dura necessitas nolle quod non potest evitari. Nam
si fieri posset, nollemus utique mori; et effici quod Angeli
vellemus, sed commutatione quadam, non morte, sicut dicit
Apostolus: Aedificationem habemus ex Deo, domum non manufactam,
aeternam in coelis. Etenim in hoc ingemiscimus, habitaculum nostrum
quod de coelo est, superindui cupientes; si tamen induti, et non nudi
inveniamur. Etenim qui sumus in hac habitatione, ingemiscimus
gravati, in quo nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur
mortale a vita (II Cor. V, 1-4). Volumus pervenire ad
regnum Dei, sed per mortem nolumus: et tamen dicit tibi necessitas,
Hac venies. Hac venire dubitas homo, cum hac ad te venerit Deus?
Quae sunt etiam necessitates vincendarum vetustissimarum cupiditatum,
et annosarum malarum consuetudinum? Vincere consuetudinem, dura
pugna, nosti. Vides quam male facias, quam detestabiliter, quam
infeliciter; et facis tamen: fecisti fieri, facturus es hodie. Si
sic tibi displicet cum disputo, quomodo displicet tibi cum cogitas?
Et tamen facturus es hoc. Unde raperis? quis te captivum trahit?
An illa lex in membris tuis repugnans legi mentis tuae? Clama ergo:
Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia
Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 23); et
impletur in te quod modo diximus, Ego autem in Domino speravi:
exsultabo, et jucundabor in tua misericordia; quia respexisti
humilitatem meam, salvam fecisti de necessitatibus animam meam. Unde
enim facta est salva de necessitatibus anima tua, nisi quia respecta
est humilitas tua? Nisi prius humiliareris, non te exaudiret, qui te
a necessitatibus liberaret. Humiliatus est qui dixit: Infelix ego
homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Non sunt humiliati,
qui ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae
Dei non sunt subjecti (Id. X, 3)?
14. [vers. 9.] Nec conclusisti me in manus inimici: non vicini
tui, non compossessoris tui, non ejus cum quo militasti et eum
laesisti, aut forte in tua civitate injuriam ei fecisti; isti enim
tales sunt pro quibus orare debemus. Alium habemus inimicum,
diabolum, serpentem antiquum. Omnes morientes, si bene moriamur, ab
ejus manibus liberamur. Quicumque enim male moriuntur in suis
iniquitatibus, in ejus manus concluduntur, ut cum illo in fine
damnentur. Liberat ergo nos Dominus Deus noster de manu inimici
nostri: ille enim nos per cupiditates nostras vult capere.
Cupiditates autem nostrae quando validae sunt, et quando eis
servimus, necessitates vocantur. Liberante autem Deo animam nostram
de necessitatibus nostris, quid erit quod in nobis teneat inimicus, ut
concludamur in manus ejus?
15. Statuisti in spatioso pedes meos. Certe angusta via est
(Matth. VII, 14): laboranti angusta est, amant, lata est.
Eadem quae angusta est, lata fit. In spatioso, dicit, posuisti
pedes meos, ne angustati pedes mei irent in se, et incurrendo in se
dejicerent me. Ergo quid ait, Posuisti in spatioso pedes meos?
Plane fecisti mihi facilem justitiam, quae mihi erat aliquando
difficilis: hoc est, Posuisti in spatioso pedes meos.
16. [vers. 10, 11.] Miserere mei, Domine, quoniam
tribulor, conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter
meus. Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus.
Sufficiat Charitati Vestrae, adjuvante Domino fortassis implebimus
debitum, ut et Psalmo peracto proficiscamur .
|
|