|
1. Ad reliqua Psalmi nostra revertatur intentio, et nos ipsos
agnoscamus in verbis Prophetae. Quoniam si nos inspexerimus in
tempore tribulationis, gaudebimus in tempore retributionis.
Commendaveram Charitati Vestrae, cum primas partes hujus psalmi
exponerem , quod Christus loquatur; et quomodo sit accipiendus
Christus totus cum capite et corpore, non tacueram: testimoniis etiam
Scripturarum, quantum mihi videtur, satis idoneis luculentisque
firmaveram; ita ut omnino dubitari non posset Christum esse caput et
corpus, sponsum et sponsam, Filium Dei et Ecclesiam, Filium Dei
factum filium hominis propter nos, ut filios hominum faceret filios
Dei; atque ita essent duo in carne una in sacramento magno, qui
agnoscuntur in Prophetis duo in voce una. Gratulatio superius
expressa est ipsius dicentis: Respexisti humilitatem meam, salvam
fecisti de necessitatibus animam meam, nec conclusisti me in manus
inimici, statuisti in loco spatioso pedes meos: gratulatio est
liberati hominis a tribulatione, liberatorum membrorum Christi ab
afflictione et insidiis. Et rursus dicit: Miserere mei, Domine,
quoniam tribulor. In tribulatione utique angustia est: quomodo ergo,
Posuisti in spatioso pedes meos? Si adhuc tribulatur, quomodo sunt
in spatioso pedes? An forte una quidem vox est, quia unum quidem
corpus; sed in aliquibus membris spatium sentitur, in aliquibus
angustia, id est, alii sentiunt facilitatem justitiae, alii laborant
in tribulatione? Nam si non alia membra illud, alia illud
paterentur, non diceret Apostolus: Si patitur unum membrum,
compatiuntur omnia membra; et si glorificatur unum membrum, congaudent
omnia membra (I Cor. XII, 26). Aliquae Ecclesiae, verbi
gratia, pacem habent; aliquae in tribulatione sunt: in istis quae
pacem habent, in spatioso sunt pedes; illae quae in tribulatione
sunt, angustias patiuntur: sed et istos contristat illorum
tribulatio, et illos pax istorum consolatur. Sic est enim unum
corpus, ut non sit discissio; non autem facit discissionem nisi
dissensio. Charitas autem compagem facit, compages complectitur
unitatem, unitas servat charitatem, charitas pervenit ad claritatem.
Dicat ergo ex quibusdam membris: Miserere mei, Domine, quoniam
tribulor; conturbatus est in ira oculus meus, anima mea et venter
meus.
2. Quaerimus unde sit ista tribulatio, quoniam liberatus paulo ante
gaudere videbatur, justitia quadam infusa sibi largiter dono Dei, et
inde facto spatio pedibus suis in latitudine charitatis. Unde ergo et
ista existit tribulatio, nisi forte ex illo quod Dominus dicit:
Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Matth.
XXIV, 12)? Primo enim commendata paucitate sanctorum, tanquam
missis retibus, multiplicata est Ecclesia, et capti sunt
innumerabiles, de quibus praedictum erat. Annuntiavi et locutus sum,
multiplicati sunt super numerum (Psal. XXXIX, 6); qui etiam
navigia premerent, et retia rumperent, sicut est positum in illa prima
piscatione (Luc. V, 6) ante passionem Domini. Ex his igitur
multitudinibus exaggerati sunt, quibus per Pascha sic referciuntur
ecclesiae, ut turbas ipsorum parietum recuset angustia. Quomodo autem
non tribuletur iste de hac multitudine, quando videt ipsos implere
theatra et amphitheatra, qui paulo ante ecclesias impleverunt? ipsos
in nequitiis, qui paulo ante in laudibus Dei? ipsos blasphemare
Deum, qui respondebant, Amen Deo? Permaneat, duret, non
deficiat etiam in multitudine copiosa iniquorum, quia nec granum
deficit in multitudine palearum, quo usque post ventilationem mittatur
in horreum, et ibi sit in societate sanctorum, ne turbulenti aliquid
pulveris patiatur. Perduret ergo, quia et Dominus cum dixisset,
Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum; ne
praenuntiata ista abundantia iniquitatis labarent nutarentque pedes
nostri, continuo subjecit, quod fideles erigeret, quod consolaretur
atque firmaret, dicens: Qui perseveraverit usque in finem, hic
salvus erit (Matth. XXIV, 13).
3. Attende itaque istum, quantum mihi videtur, in hac tribulatione
constitutum. Quando quidem positus in tribulatione quasi dolere
deberet (tribulatio enim dolorem habet congruum), iratum se dicit in
tribulatione, et ait: Miserere mei, Domine, quoniam tribulor,
conturbatus est in ira oculus meus. Si tribularis, quare irasceris?
Irascitur iste alienis peccatis. Quis non irascatur, videns homines
confitentes ore Deum, negantes moribus? Quis non irascatur, videns
homines saeculo verbis, et non factis renuntiantes? Quis est qui non
irascatur, videns fratres insidiantes fratribus, fidem non servantes
osculo quod infigunt in sacramentis Dei? Et quis enumeret omnia,
quibus irascitur corpus Christi, quod intus vivit de spiritu
Christi, quod gemit tanquam granum inter paleas? Vix enim apparent
isti qui sic gemunt, qui sic irascuntur: quomodo vix apparent grana,
quando area trituratur. Qui nescit quantae spicae missae sunt, putat
totum paleam esse: et ex hoc quod totum palea putatur, inde magna
massa purgabitur. In his ergo non apparentibus et gementibus
irascitur, qui dicit alio loco: Zelus domus tuae comedit me (Psal.
LXVIII, 10). Dicit et alibi quando quidem videt multos mala
facientes, Taedium detinuit me a peccatoribus relinquentibus legem
tuam (Psal. CXVIII, 53). Dicit et alio loco, Vidi
insensatos, et tabescebam (Ibid., 158).
4. Haec autem ira, metuendum est, ne tanta sit, ut in odium
vertatur. Ira enim nondum est odium: nam irasceris filio, non odisti
filium; ei servas haereditatem, qui te sentit iratum; et ad hoc
irasceris, ne perdat quod servaveris, male vivens moribus pravis.
Ergo ira nondum est odium: nondum odimus eos quibus irascimur; sed
ista ira si manserit, et non cito evulsa fuerit, crescit et fit
odium. Ideo ut recens ira evellatur, et in odium non convertatur,
hoc nos docet Scriptura, dicens: Non occidat sol super iracundiam
vestram (Ephes. IV, 26). Invenis autem aliquando fratrem
odium habentem, et reprehendit irascentem: in illo est odium, et in
alio culpat iram; ipse habet trabem in oculo suo, et reprehendit
festucam in oculo fratris sui (Matth. VII, 3). Sed festuca
ista et surculus, nisi cito evellatur, trabes futura est. Non ergo
ait, Exstinctus est oculus meus prae ira; sed turbatus: nam si
exstinguitur, jam odium est, non ira. Et vide quia exstinctus est.
Hinc ait Joannes: Qui odit fratrem suum, in tenebris est usque
adhuc (I Joan. II, 11). Antequam ergo eatur in tenebras,
conturbatur oculus in ira: sed cavendum est, ne ira vertatur in
odium, et oculus exstinguatur . Iste ergo dicit: Turbatus est prae
ira oculus meus, anima mea et venter meus; hoc est, turbata sunt
interiora mea. Ventrem pro interioribus posuit. Aliquando enim
iniquis et perversis et a lege deviantibus et male viventibus irasci
licet, clamare non licet. Cum irascimur et clamare non possumus,
interiora nostra turbantur. Tanta est enim aliquando perversitas, ut
nec corripi possit.
5. [vers. 11.] Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei
in gemitibus. Defecit, inquit, in dolore vita mea. Dicit
Apostolus: Nunc vivimus, si vos statis in Domino (I Thess.
III, 8). Quicumque perfecti sunt ex Evangelio et gratia Dei,
non hic vivunt nisi propter alios; nam vita eorum in hoc saeculo, eis
jam non est necessaria. Sed quia dispensatio eorum aliis necessaria
est, fit in eis quod ait idem Apostolus: Concupiscentiam habens
dissolvi, et esse cum Christo; multo enim magis optimum: manere
autem in carne necessarium propter vos (Philipp. I, 23, 24).
Quando autem videt homo ex dispensatione sua, ex laboribus suis, ex
praedicatione sua, non proficere homines, infirmatur in egestate vita
hominis. Vere miserabilis egestas et fames: quandoquidem eos quos
Domino lucramur, quodammodo manducat Ecclesia. Quid est manducat?
In corpus suum trajicit: quidquid enim manducamus, in corpus nostrum
trajicimus. Hoc agit Ecclesia per sanctos: esurit quos lucrari
vult, et quos lucrata fuerit aliquo modo, manducat quodammodo. Cujus
personam gerebat Petrus, quando ei de coelo submissus est discus
plenus omnibus animalibus quadrupedibus, serpentibus, et volatilibus:
quibus generibus omnes gentes significantur. Praefigurabat Dominus
Ecclesiam, quod omnes gentes erat transvoratura, et in corpus suum
conversura; et ait Petro, Macta, et manduca (Act. X, 13).
O Ecclesia, (hoc est Petre, quia super hanc petram aedificabo
Ecclesiam meam [Matth. XVI, 18]), macta, et manduca:
prius macta, et sic manduca; occide quod sunt, et fac quod es. Cum
ergo praedicatur Evangelium, et videt qui praedicat non proficere
homines, quare non clamet: Quoniam defecit in dolore vita mea, et
anni mei in gemitibus: Infirmatus est in egestate vigor meus, et ossa
mea conturbata sunt? Anni nostri isti, quos hic ducimus, in
gemitibus sunt. Unde? Quia abundavit iniquitas, refrigescit
charitas multorum. In gemitibus, non in claris vocibus: quando videt
Ecclesia multos in perversum ire, gemitus suos devorat apud se, ut
dicat Deo, Gemitus meus non est absconditus a te (Psal.
XXXVII, 10): in alio psalmo dicitur, sed congruit huic; et
hoc est dicere, Gemitus meus, etsi absconditus est ab hominibus, a
te non est absconditus. Infirmatus est in egestate vigor meus, et
ossa mea conturbata sunt: de hac egestate supra diximus: ossa vero
fortes intelliguntur Ecclesiae, qui etiam si non conturbantur
persecutionibus alienorum, conturbantur tamen iniquitatibus fratrum.
6. [vers. 12.] Super omnes inimicos meos factus sum
opprobrium, et vicinis meis nimium, et timor notis meis. Super omnes
inimicos meos factus sum opprobrium: qui sunt inimici Ecclesiae?
Pagani, Judaei? Omnibus pejus vivunt mali christiani. Vis videre
quam omnibus pejus vivant mali christiani? De talibus dicit propheta
Ezechiel, quia comparantur sarmentis inutilibus (Ezech. XV,
2). Pone Paganos ligna esse silvatica extra Ecclesiam, adhuc
potest inde fieri aliquid; quomodo de lignis fabrilibus est lignum
fabro aptum, et si adhuc nodosum et curvum et corticosum, tamen quod
doletur, ascietur, deplanetur, et possit venire ad aliquam fabricam
usus humani: de sarmentis autem praecisis fabri nihil facere possunt;
ignis ea solus exspectat. Attendite, fratres. Cum silvatico ligno
ubique praeponatur sarmentum manens in vite, quia sarmentum dat
fructum, illud lignum non dat fructum: praeciso tamen sarmento de vite
si comparetur lignum silvaticum, intelligitur esse melius; quia de
illo faber aliquid facere potest; hoc autem non quaerit, nisi qui foco
ministrat. Attendens itaque multitudinem male viventium in Ecclesia,
Super omnes, inquit, inimicos meos factus sum opprobrium. Pejus,
inquit, vivunt mali in sacramentis meis, quam qui ad illa nunquam
accesserunt. Latine aperte cur non dicamus, vel quando psalmum
exponimus? Et si aliis forte temporibus dicere non audemus, saltem
necessitas exponendi habeat libertatem corripiendi. Super omnes,
inquit, inimicos meos factus sum opprobrium. De talibus dicit
apostolus Petrus: Facta sunt illis posteriora deteriora prioribus:
melius enim erat illis non cognoscere viam justitiae, quam
cognoscentibus retrorsum reflecti a tradito sibi sancto mandato. Cum
dicit, Melius erat illis non cognoscere viam justitiae; nonne
judicavit meliores esse inimicos foris positos, quam intus male
viventes, quibus premitur et gravatur Ecclesia? Melius, inquit,
illis fuerat non cognoscere viam justitiae, quam cognoscentibus
retrorsum reflecti a tradito sibi sancto mandato. Denique vide quam
horribili rei eos comparavit: Contingit illis res veri proverbii,
Canis reversus ad suum vomitum (II Petr. II, 20-22).
Istis itaque talibus cum sint plenae Ecclesiae, nonne veraciter illic
dicunt pauci, imo ex paucorum voce ipsa Ecclesia: Super omnes
inimicos meos factus sum opprobrium, et vicinis meis nimium, et timor
notis meis? Vicinis meis nimium opprobrium factus sum, id est, qui
mihi jam appropinquabant ut crederent: hoc est, vicini mei nimium
deterriti sunt, mala vita malorum et falsorum christianorum. Quam
multos enim putatis, fratres mei, velle esse christianos, sed offendi
malis moribus christianorum? Ipsi sunt vicini qui jam
appropinquabant, et nimium opprobrium illis visi sumus.
7. [item vers. 12.] Timor factus sum notis meis. Quid tam
timendum? Timor, inquit, factus sum notis meis. Quid tam
timendum, quam cum videt homo multos male viventes, et de quibus bene
sperabatur in multis malefactis inventos? Timet ne tales sint omnes
quos putabat bonos, et veniunt in suspicionem malam prope omnes boni.
Qualis vir? quomodo cecidit? quomodo inventus est in illa
turpitudine, in illo scelere, in illo facto malo? putas non tales
sunt omnes? Hoc est timor notis meis, ut et ipsis quibus noti sumus,
plerumque in dubium veniamus. Et nisi te consoletur quod es, si
aliquid es, non credis esse alterum talem. Consolatur hominem
qualiscumque conscientia, ut dicat sibi homo qui bene vivit: O tu qui
modo vereris ne tales sint omnes, tu talis es? Respondet
conscientia: Non sum. Ergo si talis non es, solus es? Vide ne
pejor sit ista superbia, quam illa nequitia. Noli solum te dicere.
Nam et Elias aliquando taedio multitudinis impiorum ait: Prophetas
tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus,
et quaerunt animam meam. Sed quid dicit illi responsum divinum?
Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante
Baal (III Reg. XIX, 10; Rom. XI, 3, 4). Ergo,
fratres, inter haec scandala unum est remedium, ne male sentias de
fratre tuo. Humiliter esto quod vis eum esse, et non putabis cum esse
quod non es. Sed tamen sit etiam timor notis, etiam expertis.
8. [vers. 13.] Qui videbant me, foras fugerunt a me.
Ignoscendum esset si foras fugissent a me qui non videbant me: etiam
qui videbant me, foras fugerunt a me. Sed si qui me non videbant,
foras fugerunt a me (nec dicendum est, foras fugerunt; quia intus non
fuerunt: si intus enim fuissent, vidissent me, id est, cognovissent
corpus Christi, cognovissent membra Christi, cognovissent unitatem
Christi): illud est magis gemendum, illud omnino intolerabile, quia
multi qui viderunt me, foras fugerunt a me, id est, qui cognoverunt
quid esset Ecclesia, exierunt foras, et haereses et schismata contra
Ecclesiam fecerunt. Hodie hominem invenis, verbi gratia, natum in
parte Donati, nescit quid sit Ecclesia, ubi natus est tenet: non
illi evellis consuetudinem quam suxit cum lacte nutricis. Illum,
illum da qui volvitur quotidie in Scripturis, qui legit, qui
praedicat: itane tandem non ibi videt, Postula a me, et dabo tibi
Gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae
(Psal. II, 8)? non ibi videt, Commemorabuntur, et
convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in
conspectu ejus universae patriae gentium (Psal. XXI, 28)? Si
vides ibi totius orbis unitatem, quid foras fugis, ut non solum ipse
patiaris, verum et aliis facias caecitatem? Qui videbant me, id
est, qui noverant quid sit Ecclesia, qui eam in Scripturis
intuebantur, foras fugerunt a me. Putatis enim, fratres mei, quia
illi omnes qui fecerunt haereses per loca et partes, non noverant in
Scripturis Dei, quia Ecclesia non est praedicta , nisi toto
terrarum orbe diffusa? Vere dico Charitati Vestrae: Certe omnes
christiani sumus, vel christiani omnes dicimur, et omnes Christi
signo signamur: obscurius dixerunt Prophetae de Christo, quam de
Ecclesia; puto propterea quia videbant in Spiritu, contra Ecclesiam
homines facturos esse particulas, et de Christo non tantam litem
habituros, de Ecclesia magnas contentiones excitaturos. Ideo illud
unde majores lites futurae erant, planius praedictum et apertius
prophetatum est, ut ad judicium illis valeat qui viderunt, et foras
fugerunt.
9. Exempli gratia unum commemorabo. Abraham pater noster fuit, non
propter propaginem carnis, sed propter imitationem fidei: justus et
placens Deo, per fidem suscepit filium sibi promissum Isaac de Sara
sterili uxore sua in senectute sua (Gen. XXI, 2): jussus est
immolare Deo eumdem filium, nec dubitavit, nec disceptavit, nec de
jussu Dei disputavit, nec malum putavit quod jubere optimus potuit;
duxit filium suum ad immolandum, imposuit ei ligna sacrificii,
pervenit ad locum, erexit dexteram ut percuteret, eo prohibente
deposuit, quo jubente levaverat (Id. XXII, 3); qui
obtemperaverat ut feriret, obtemperavit ut parceret; ubique obediens,
nusquam timidus: ut tamen impleretur sacrificium, et sine sanguine non
discederetur, inventus est aries haerens in vepre cornibus, ipse
immolatus est, peractum est sacrificium. Quaere quid sit: figura est
Christi involuta sacramentis. Denique ut videatur discutitur, ut
videatur pertractatur, ut quod involutum est evolvatur. Isaac tanquam
filius unicus dilectus figuram habens Filii Dei, portans ligna sibi,
quomodo Christus crucem portavit (Joan. XIX, 17). Ille
postremo ipse aries Christum significavit. Quid est enim haerere
cornibus, nisi quodam modo crucifigi? Figura est ista de Christo.
Continuo praedicanda erat Ecclesia, praenuntiato capite
praenuntiandum erat et corpus: coepit Spiritus Dei, coepit Deus ad
Abraham praedicare velle Ecclesiam, et tulit figuram. Christum
figurate praedicabat, Ecclesiam aperte praedicavit; ait enim ad
Abraham: Quoniam obaudisti vocem meam, et non pepercisti filio tuo
dilecto propter me, benedicens benedicam te, et implendo implebo semen
tuum sicut stellas coeli, et sicut arenam maris, et benedicentur in
semine tuo omnes gentes terrae (Gen. XXII, 16). Et pene
ubique Christus aliquo involucro sacramenti praedicatus est a
Prophetis, Ecclesia aperte: ut viderent illam et qui futuri erant
contra illam, et impleretur in eis ista nequitia quam praedixit
Psalmus, Qui videbant me, foras fugerunt a me. Ex nobis exierunt,
sed non erant ex nobis (I Joan. II, 19): hoc apostolus
Joannes de illis dixit.
10. [vers. 13.] Oblitus sum, tanquam mortuus a corde.
Oblitus sum, in oblivionem veni, obliti sunt me illi qui viderunt
me: obliti sunt me, et sic me obliti sunt, tanquam mortuus fuerim a
corde ipsorum. Oblitus sum, tanquam mortuus a corde: factus sum
tanquam vas perditum. Quid est hoc, factus sum tanquam vas perditum?
Laborabat iste, et nulli proderat: vidit se vas esse, et nulli
prodesse, et se tanquam vas perditum dicit.
11. [vers. 14.] Quoniam audivi vituperationem multorum in
accolentium circuitu: multi accolunt in circuitu meo, et reprehendunt
me quotidie. Quanta mala dicunt in malos christianos, quae maledicta
perveniunt ad omnes Christianos! Numquid enim dicit, qui maledicit,
aut qui reprehendit Christianos, Ecce quae faciunt non boni
christiani? Sed, Ecce quae faciunt Christiani: non separat, non
discernit. Illi tamen ista dicunt, qui accolunt in circuitu, id
est, circumeunt, et non intrant. Quare circumeunt, et non intrant?
Quia rotam temporis amant: non intrant ad veritatem, quia non amant
aeternitatem; temporalibus dediti tanquam rotae constricti, de quibus
alibi dicitur, Pone principes eorum ut rotam (Psal. LXXXII,
14); et alibi, In circuitu impii ambulant (Psal. XI, 9).
Dum congregarentur ipsi simul adversum me, ut acciperent animam meam
consiliati sunt. Quid est, ut acciperent animam meam consiliati
sunt? Ut consentirem pravitatibus eorum. Illis enim qui maledicunt,
et non intrant, parum est quia non intrant; et ejicere hinc volunt
vituperando. Si ejecerunt te de Ecclesia, acceperunt animam tuam,
id est, tenuerunt consensionem tuam; et eris in circuitu, non in
mansione.
12. [vers. 15.] Ego autem, inter haec opprobria, inter haec
scandala, inter haec mala, inter istas seductiones, foris
iniquitates, et perversitates intus, cum attenderem homines justos et
quaererem, et deessent quos imitarer, quid feci? quod consilium
inveni? Ego autem, in te speravi, Domine. Nihil salubrius, nihil
securius. Volebas imitari nescio quem, invenisti illum non bonum:
tolle imitationem hanc. Alium quaesisti, nescio quid displicuit:
tertium quaesisti, et ipse non placuit: numquid quia et ille et ille
displicuit, et tu peribis? Tolle ab homine spem, quia maledictus
omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5). Si
attendis adhuc hominem, et cum quaeris imitari, et ex illo pendere,
adhuc lacte vis nutriri; et fies mammothreptus, quales dicuntur pueri
qui diu sugunt, quod non decet. Etenim lacte uti, tanquam per carnem
velle sibi cibum trajici, hoc idem est per hominem vivere. Idoneus
esto ad mensam, inde cape unde ille cepit, aut fortasse non cepit.
Forte utiliter et in malum incidisti, quem bonum putasti, ut in ubere
quasi materno amaritudinem invenires, et ea offensione repellereris,
et ad cibum validiorem invitareris. Faciunt enim hoc nutrices
mammothreptis, ut aliqua amara ponant in papillis suis, quibus offensi
parvuli ab ubere resiliant, et ad mensam inhient. Ergo dicat; Ego
autem in te speravi, Domine, dixi: Tu es Deus meus. Tu es Deus
meus: recedat Donatus, recedat Caecilianus; nec ille, nec iste
Deus meus est. Non ad hominis nomen ambulo, Christi nomen teneo.
Ipsum Paulum audi dicentem: Numquid Paulus pro vobis crucifixus
est, aut in nomine Pauli baptizati estis (I Cor. I, 13)?
Perirem si essem de parte Pauli; quomodo non pereo si fuero de parte
Donati? Prorsus recedant humana nomina, humana crimina, humana
figmenta. In te, Domine, speravi: dixi, Tu es Deus meus. Non
homo quisquam, sed tu es Deus meus. Unus deficit, unus proficit:
Deus meus non deficit, neque proficit; nec habet quo proficiat
perfectus, nec habet unde deficiat aeternus. Dixi Domino: Deus
meus es tu.
13. [vers. 16.] In manibus tuis sortes meae: non in manibus
hominum, sed in manibus tuis. Quae sunt istae sortes? quare sortes?
Audito nomine sortium, non debemus sortilegos quaerere. Sors enim
non aliquid mali est: sed res est in dubitatione humana divinam
indicans voluntatem. Nam et sortes miserunt Apostoli, quando Judas
tradito Domino periit, et, sicut de illo scriptum est, Abiit in
locum suum: coepit quaeri quis in locum ejus ordinaretur, electi sunt
duo judicio humano, et electus de duobus unus judicio divino: de
duobus consultus est Deus, quemnam ipsorum esse vellet, et cecidit
sors super Matthiam (Act. I, 26). Quid igitur est, In
manibus tuis sortes meae? Sortes dixit, quantum ego existimo,
gratiam qua salvi facti sumus. Quare sortis nomine appellat gratiam
Dei? Quia in sorte non est electio, sed voluntas Dei. Nam ubi
dicitur, Iste facit, iste non facit, merita considerantur; et ubi
merita considerantur, electio est, non sors: quando autem Deus nulla
merita nostra invenit, sorte voluntatis suae nos salvos fecit, quia
voluit, non quia digni fuimus. Haec est sors. Merito tunica illa
Domini desuper texta (Joan. XIX, 23), quae significat
charitatis aeternitatem, cum dividi a persecutoribus non posset, sors
super eam missa est: ad quos pervenit, eos significavit qui videntur
ad sortem pervenire sanctorum. Gratia salvi facti estis per fidem,
ait apostolus Paulus, Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non
ex vobis (vide sortem), et hoc non ex vobis; sed Dei donum est.
Non ex operibus (quasi vos benefeceritis, ut ad hoc accedere digni
essetis), non ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim
sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis (Ephes.
II, 8-10). Haec quodam modo sors occulta est voluntas Dei;
in humano genere sors est, sors veniens de Dei occulta voluntate,
apud quem non est iniquitas (Rom. IX, 14): non enim ille
personas accipit, sed occulta illius justitia tibi sors est.
14. Attendat itaque Charitas Vestra, videte hoc ipsum quemadmodum
firmetur ab apostolo Petro. Cum Simon ille magus baptizatus a
Philippo adhaereret ei, credens miraculis divinis factis in conspectu
suo; venerunt Apostoli ad Samariam, ubi crediderat etiam et ipse
magus, et ubi fuit baptizatus, et imposuerunt Apostoli manus
hominibus baptizatis, et acceperunt Spiritum sanctum, et coeperunt
linguis loqui. Admiratus est ille, et obstupefactus tanto divino
miraculo, quod ad impositionem humanarum manuum venit Spiritus
sanctus, et implevit homines; et desideravit istam, non gratiam, sed
potentiam; non unde liberaretur, sed unde extolleretur: at ubi
desideravit hoc, et implevit superbia cor ejus, et diabolica impietas
et celsitudo dejicienda, ait Apostolis: Quantam vultis pecuniam a me
accipere, ut et ad mearum impositionem manuum accipiant homines
Spiritum sanctum? Qui quaerebat saecularia, qui in circuitu
accolebat, pecunia putavit posse se emere donum Dei. Qui se putavit
pecunia comparare Spiritum sanctum, etiam Apostolos avaros arbitratus
est, sicut erat ipse impius et superbus. Continuo Petrus: Pecunia
tua, inquit, tecum sit in perditionem, quia existimasti donum Dei
pecunia comparari. Non est tibi sors neque pars in fide hac (Act.
VIII, 13-21); id est, non pertines ad istam gratiam, quam
gratis omnes accipimus, quia pecunia te putas emere quod gratis datur.
Ex eo autem quod gratis datur, sors vocatur: Non est tibi sors neque
pars in fide hac. Ista dixi, ne expavesceremus quod ait, In manibus
tuis sortes meae. Quae sunt enim sortes? Haereditas Ecclesiae.
Quousque est haereditas Ecclesiae? inter quos fines ? Usque ad
omnes fines: dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam
fines terrae (Psal. II, 8). Non mihi ergo promittat homo
nescio quam particulam: Deus meus, In manibus tuis sortes meae.
Jam sufficiat Charitati Vestrae: quod restat, in nomine Domini
crastina die ipso adjuvante reddemus.
|
|