|
1. Quod de Psalmo restat, unde duos jam sermones habuimus,
aliquanto est amplius quam tertia pars, et videmus nobis hodie debitum
esse complendum. Unde peto Charitatem Vestram, ut libenter habeatis
nos in verbis ejus planioribus non immorari, ut ea nos teneant, quorum
est necessitas exponendi. Multa enim sunt animis fidelium sponte
occurrentia, multa quae brevi admonitione opus habent: quaedam vero,
et ea rariora, quibus insudandum est, ut possint intelligi. Ut ergo
tempus sufficiat viribus et nostris et vestris, videte quam aperta sunt
haec; et nobiscum potius agnoscite, et in his nobiscum Deum laudate:
et si orat Psalmus, orate; et si gemit, gemite; et si gratulatur,
gaudete; et si sperat, sperate; et si timet, timete. Omnia enim
quae hic conscripta sunt, speculum nostrum sunt.
2. [vers. 16.] Erue me de manibus inimicorum meorum, et a
persequentibus me: dicamus hoc, et unusquisque de inimicis suis dicat
hoc; bonum est enim, et orare debemus ut nos Deus eruat de manibus
inimicorum nostrorum. Sed intelligendi sunt inimici, pro quibus
orandum sit, et contra quos orandum sit. Inimici homines,
qualescumque fuerint, non sunt odio habendi; ne cum odit malus quem
patitur malum, sint duo mali. Diligat bonus et quem patitur malum,
ut vel unus sit malus. Illi inimici sunt contra quos orandum est,
diabolus et angeli ejus: ipsi nobis invident regnum coelorum, ipsi
nolunt ut ascendamus unde illi dejecti sunt: ab his oremus erui animam
nostram. Nam et quando adversum nos homines incitantur, vasa ipsorum
fiunt. Proinde Paulus apostolus admonens nos quam cauti esse contra
inimicos debeamus, ait servis Dei qui tribulationes patiebantur,
utique seditionibus, improbitatibus, inimicitiis hominum: Non est
vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est, non adversus
homines, sed adversus principes et potestates et rectores mundi
(Ephes. VI, 12). Cujus mundi? coeli et terrae? Absit.
Hujus mundi rector non est nisi Creator. Sed quem dicit mundum?
Amatores mundi. Denique addit, et exponit, Quod dico mundi,
tenebrarum harum. Quarum utique tenebrarum, nisi infidelium et
impiorum? Nam ex impiis et infidelibus cum essent facti pii et
fideles, sic eos alloquitur idem apostolus, Fuistis enim aliquando
tenebrae, nunc autem lux in Domino (Id. V, 8). Adversus
spiritualia, inquit, nequitiae in coelestibus, adversus diabolum et
ejus angelos dimicatis (Id. VI, 12): hostes vestros non
videtis, et vincitis. Erue me de manibus inimicorum meorum; et a
persequentibus me.
3. [vers. 17.] Illustra faciem tuam super servum tuum, salvum
me fac in tua misericordia. Superius dicebamus , si meminit hesternae
disputationis Charitas Vestra, quicumque affuistis, quoniam illi
maxime persequuntur Ecclesiam qui christiani nolunt bene vivere. Per
hos enim opprobrium habet Ecclesia, et ab his inimicitias sustinet:
quando corripiuntur, quando male vivere non permittuntur, quando cum
eis vel verbo agitur, ipsi mala in suis cordibus meditantur, et
erumpendi occasionem requirunt. Inter hos est gemens iste, et si
volumus nos sumus; quoniam plures sunt ipsi, et inter multitudinem
eorum vix apparent boni, tanquam grana in area, de quibus tamen
purgatis horrea replenda sunt Domini (Matth. III, 12; Luc.
III, 17). Ergo inter hos gemens iste ait: Illustra faciem
tuam super servum tuum. Confusio enim quaedam putatur, cum omnes
Christiani dicuntur, et qui bene vivunt, et qui male vivunt, omnes
uno charactere signantur, omnes ad unum altare accedunt, omnes eodem
baptismo abluuntur, omnes eamdem orationem dominicam proferunt, omnes
iisdem mysteriis celebrandis intersunt, Quando discernuntur qui
gemant, et pro quibus gematur, nisi illustret ille faciem suam super
servum suum? Quid est ergo, Illustra faciem tuam super servum tuum?
Appareat quia pertineo ad te, nec sic dicat et christianus impius quia
pertinet ad te, ne sine causa tibi in alio psalmo dixerim: Judica
me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta (Psal.
XLII, 1). Quod ibi dixit, Discerne causam meam; hoc dicit
hic, Illustra faciem tuam super servum tuum. Et tamen ne et ipse
superbiat, et quasi se justificare videatur, adjungit, et ait,
Salvum me fac in tua misericordia: hoc est, non in mea justitia, non
in meis meritis, sed in tua misericordia; non quia ego sum dignus,
sed quia tu misericors es. Noli me audire secundum judiciariam
severitatem, sed secundum misericordissimam bonitatem. Salvum me fac
in tua misericordia.
4. [vers. 18.] Domine, non confundar, quoniam invocavi te:
magnam causam dixit, Non confundar, quoniam invocavi te. Vis ut
confundatur qui invocavit te? Vis ut dicatur: Ubi est de quo
praesumpsit? Quis autem etiam ipsorum impiorum non invocat Deum?
Nisi ergo proprio modo quodam diceret, Invocavi te, qui non possit
communis esse cum multis, nullo modo de hac invocatione tantam mercedem
auderet exigere. Responderet enim illi Deus quodammodo in
cogitatione, et diceret: Quid a me petis ut non confundaris?
Quare? Quia invocasti me? Nonne quotidie homines, ut impleant
forte adulteria quae concupiscunt, invocant me? nonne quotidie
homines, ut moriantur illi a quibus exspectant haereditatem, invocant
me? nonne quotidie homines qui fraudem cogitant, ut eam prospero exitu
compleant, invocant me? Quid ergo est quod pro magna mercede exigis,
ut dicas: Non confundar, quoniam invocavi te? Invocant quidem
illi, sed non invocant te. Invocas Deum, quando in te vocas Deum.
Hoc est enim illum invocare, illum in te vocare, quodam modo eum in
domum cordis tui invitare. Non autem auderes tantum patrem familias
invitare, nisi nosses ei habitaculum praeparare. Si enim tibi dicat
Deus: Ecce invocasti me, venio ad te, quo intrabo? Tantas sordes
conscientiae tuae sustinebo? Si servum meum in domum tuam invitares,
nonne prius eam mundare curares? Invocas me in cor tuum, et plenum
est rapinis. Quo invocatur Deus plenum est blasphemiis, plenum est
adulteriis, plenum est fraudibus, plenum est malis concupiscentiis,
et invocas me! De talibus denique quid ait alio loco psalmus?
Dominum non invocaverunt (Psal. XIII, 5, et LII, 6).
Et utique invocaverunt, nec tamen invocaverunt. Breviter dico,
quoniam nata est quaestio, ut tantam mercedem exigat homo allegans unum
meritum, dicendo, quia invocavi te; cum videamus a tam multis malis
invocari Deum, nata est quaestio: unde non transeundum est. Dico
ergo breviter homini avaro: Invocas Deum? Quare invocas Deum? Ut
det mihi lucrum. Lucrum ergo invocas, non Deum. Quia hoc lucrum
quod concupiscis, non potes habere per servum tuum, non potes habere
per colonum tuum, per clientem tuum, per amicum tuum, per satellitem
tuum; invocas Deum, ministrum lucri tui facis Deum: viluit tibi
Deus. Vis invocare Deum? Gratis invoca. Avare, an parum est
tibi, si te impleat ipse Deus? Deus si ad te veniat sine auro et
argento, non vis illum? Quid ergo tibi de his quae fecit Deus
sufficit, cui Deus ipse non sufficit? Merito ergo rogat iste, Non
confundar, quoniam invocavi te. Invocate Dominum, fratres, si non
vultis confundi. Confusionem enim quamdam timet iste, de qua in
superioribus Psalmi locutus est: In te, Domine, speravi, non
confundar in aeternum. Nam ut sciatis quia istam confusionem timet,
quid addidit, cum dixisset, Non confundar in aeternum, quoniam
invocavi te? Erubescant impii, et deducantur in infernum: confusione
utique illa in aeternum.
5. [vers. 19.] Muta efficiantur labia dolosa, quae loquuntur
adversus justum iniquitatem, in superbia et contemptu. Justus iste
Christus est: multa labia loquuntur adversus eum iniquitatem in
superbia et contemptu. Quare in superbia et contemptu? Quia
contemptibilis superbis apparuit, qui tam humilis venit. Non vis ut
contemnatur ab eis qui honores amant, ille qui tantas contumelias
accepit? Non vis ut contemnatur ab his qui pro magno habent istam
vitam, ille qui mortuus est? Non vis ut contemnatur ab eis qui quasi
damnationis mortem crucis turpem putant, ille qui crucifixus est? Non
vis ut contemnatur a divitibus, ille qui pauperem vitam gessit in
mundo, cum esset creator mundi? Omnia ista quae amant homines, quia
noluit illa habere Christus, ut non habendo ostenderet contemnenda,
non quia in potestate non habuit possidenda; omnes qui amant haec,
contemnunt illum. Et quicumque voluerit servorum ejus sequi vestigia
ipsius, ut ambulet et ipse in ea humilitate, in qua didicit ambulasse
Dominum suum, contemnitur in Christo quasi membrum Christi: et cum
caput et membra contemnuntur, totus ipse Christus contemnitur, quia
totus ipse justus est caput et corpus. Et necesse est ut contemnatur
totus ipse Christus a superbis et impiis, ut fiat illis quod dicitur:
Muta efficiantur labia dolosa, quae loquuntur adversus justum
iniquitatem, in superbia et contemptu. Quando efficientur muta labia
ista? In hoc saeculo? Nunquam . Quotidie clamant contra
Christianos, maxime humiles; quotidie blasphemant, quotidie
latrant: augent linguis suis poenas, quibus apud inferos sitiant, et
aquae stillam sine causa desiderent. Non ergo nunc muta efficiuntur
labia istorum. Sed quando? Quando traducent eos ex adverso
iniquitates eorum, sicut dicitur in libro Sapientiae: Tunc stabunt
justi in magna constantia adversus eos qui se angustaverunt. Tunc
dicent illi: Hi sunt quos aliquando habuimus in risum et in
similitudinem improperii. Quomodo computati sunt inter filios Dei,
et inter sanctos sors illorum est? Nos insensati, vitam illorum
oestimabamus insaniam (Sap. V, 1-5). Tunc efficientur labia
eorum muta, qui loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia et
in contemptu. Modo enim dicunt nobis: Ubi est Deus vester? Quid
colitis? Quid videtis? Creditis, et laboratis: certum est quod
laboratis, incertum est quod speratis. Quando venerit certum quod
speramus, muta efficientur labia dolosa.
6. [vers. 20.] Proinde vide quid sequitur, quia muta
efficientur labia dolosa, quae loquuntur adversus justum iniquitatem,
in superbia et contemptu. Attendit iste qui sic gemit, vidit bona
Dei intus in spiritu, vidit haec bona quae in occulto videntur, sed
ab impiis non videntur. Vidit eos propterea loqui adversus justum
iniquitatem in superbia et contemptu, quia bona hujus saeculi videre
norunt, bona autem futuri saeculi nec cogitare sciunt. Sed ut
commendaret ipsa bona futuri saeculi hominibus, quos jubet tolerare,
non amare praesentia, exclamavit et addidit: Quam multa multitudo
dulcedinis tuae, Domine! Hic homo impius si dicat: Ubi est ista
multitudo dulcedinis? Respondebo: Quomodo tibi ostendam multitudinem
hujus dulcedinis, qui palatum de febre iniquitatis perdidisti? Mel si
non nosses, quam bene saperet non clamares, nisi gustasses. Palatum
cordis non habes ad haec bona gustanda; quid tibi faciam? Quomodo
ostendam? Non est cui dicere: Gustate, et videte quoniam suavis est
Dominus (Psal. XXXIII, 9). Quam multa multitudo
dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! Quid est
abscondisti illis? Servasti illis, non negasti, ut soli ad eam
perveniant (bonum est enim quod justis et impiis non potest esse
commune); ut timendo perveniant. Quamdiu enim adhuc timent, nondum
et ipsi pervenerunt: sed credunt se perventuros, et a timore
incipiunt. Nihil enim dulcius est immortalitate sapientiae, sed
initium sapientiae timor Domini (Prov. I, 7; Psal. CX,
10). Quam abscondisti timentibus te.
7. Perfecisti autem sperantibus in te in conspectu filiorum hominum.
Non, Perfecisti in conspectu filiorum hominum; sed, sperantibus in
te in conspectu filiorum hominum: id est, eis perfecisti dulcedinem
tuam, qui sperant in te in conspectu filiorum hominum. Quomodo dicit
Dominus: Qui me negaverit coram hominibus, negabo et ego illum coram
Patre meo (Matth. X, 33). Ergo si speras in Domino, coram
hominibus spera: ne forte abscondas ipsam spem tuam in corde tuo, et
timeas confiteri, cum tibi pro crimine objiciatur quia christianus es.
Cui autem modo objicitur quia christianus est? Tam pauci non
christiani remanserunt, ut eis magis objiciatur quia christiani non
sunt, quam ipsi audeant aliquibus objicere quia christiani sunt.
Tamen dico vobis, fratres mei, incipe, quicumque me audis, vivere
quomodo christianus, et vide si non tibi objiciatur et a christianis,
sed nomine, non vita, non moribus. Nemo sentit nisi qui expertus
est. Ergo intende, intuere quod audis. Vis vivere ut christianus?
vis sequi vestigia Domini tui? Objiciatur tibi, erubescis, et
erubescendo dimittis. Viam perdidisti. Videris tibi corde credidisse
ad justitiam, sed perdidisti; ore confessio fit ad salutem (Rom.
X, 10). Si ergo vis ambulare viam Domini, etiam in conspectu
hominum spera in Deum, id est, noli erubescere de spe tua. Quomodo
vivit in corde tuo, sic habitet in ore tuo: quia non sine causa signum
suum Christus in fronte nobis figi voluit, tanquam in sede pudoris,
ne Christi opprobria christianus erubescat. Hoc ergo in conspectu
hominum si feceris, si inde coram hominibus non erubueris, si in
conspectu filiorum hominum nec ore nec factis Christum negaveris;
spera tibi perfici dulcedinem Dei.
8. [vers. 21.] Quid sequitur? Abscondes eos in abscondito
vultus tui. Qualis est locus iste? Non dixit, Abscondes eos in
coelo tuo: non dixit, Abscondes eos in paradiso: non dixit,
Abscondes eos in sinu Abrahae. Multis enim fidelibus loca futura
sanctorum in Scripturis sanctis posita sunt. Vilescat totum quidquid
praeter Deum est. Qui nos tuetur in loco vitae hujus, ipse post
istam vitam sit locus noster: quia et iste psalmus hoc ei ait
superius: Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii. Ergo
erimus in vultu Dei absconditi. Quis sinus est in facie Dei, a me
exspectatis audire? Purgate cor, ut ipse illuminet, et quem
invocatis intret. Esto domus ejus, et erit domus tua: habitet in
te, et tu habitabis in eo. Si eum in hoc saeculo exceperis corde
tuo, ille post hoc saeculum excipiet te vultu suo. Abscondes,
inquit, eos. Ubi? In abscondito vultus tui. A conturbatione
hominum: ibi enim non conturbantur, cum absconduntur; in abscondito
vultus tui non conturbantur. Putas est quisquam ita felix in hoc
mundo, ut cum coeperit audire opprobria hominum, propterea quod
Christo servit, fugiat ad Deum corde, et incipiat spem habere in
dulcedine ipsius, et a conturbatione hominum, a quibus audit
opprobria, intret in vultum Dei cum conscientia sua? Intrat plane,
sed si habeat cum quo intret, id est, si non sit onerosa ipsa
conscientia, si non illi faciat sarcinam grandem, ad angustam januam.
Abscondes ergo eos in abscondito vultus tui, a conturbatione hominum.
Proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum.
Aliquando abscondes eos in abscondito vultus tui, a conturbatione
hominum; ut prorsus in eis conturbatio humana deinceps esse non
possit: sed interim cum peregrinantur in hoc saeculo, quia multas
patiuntur linguas contradicentes qui tibi serviunt, quid eis facis?
Proteges eos in tabernaculo tuo. Quod est tabernaculum? Ecclesia
hujus temporis; tabernaculum ideo dicitur, quia adhuc in hac terra
peregrinatur. Tabernaculum enim habitaculum est militum in expeditione
positorum. Ipsa dicuntur tabernacula. Domus non est tabernaculum.
Pugna in expeditione peregrinus; ut salvus factus in tabernaculo,
gloriosus recipiaris in domum. Erit enim in coelo domus tua aeterna,
si modo bene in hoc tabernaculo vixeris. Ergo in hoc tabernaculo
proteges eos a contradictione linguarum. Contradicunt linguae multae;
diversae haereses, diversa schismata personant; linguae multae
contradicunt veraci doctrinae: tu curre ad tabernaculum Dei,
Ecclesiam catholicam tene, a regula veritatis noli discedere, et
protegeris in tabernaculo a contradictione linguarum.
9. [vers. 22.] Benedictus Dominus, quoniam mirificavit
misericordiam suam in civitate circumstantiae. Quae est civitas
circumstantiae? In una Judaea populus Dei erat positus, quasi in
medio mundo, ubi dicebantur laudes Deo, eique sacrificia
offerebantur, ubi prophetia non cessabat canendo futura, quae modo
videmus impleri: iste populus quasi in medio gentium erat. Attendit
propheta iste, et vidit futuram Ecclesiam Dei in omnibus gentibus:
et quia omnes gentes circum undique erant, quae in medio ponebant unam
gentem Judaeorum; has undique circumstantes gentes appellavit
civitatem circumstantiae. Mirificasti quidem, Domine, misericordiam
tuam in civitate Jerusalem; ibi passus est Christus, ibi
resurrexit, ibi ascendit in coelum, ibi multa mirabilia fecit: sed
major laus tua est, quia mirificasti misericordiam tuam in civitate
circumstantiae, id est, in omnibus gentibus diffudisti misericordiam
tuam. Nec unguentum tuum in illa Jerusalem, quasi in vase tenuisti;
sed tanquam confracto vase, unguentum per mundum diffusum est, ut
impleretur quod dicitur in Scripturis sanctis: Unguentum effusum est
nomen tuum (Cant. I, 2). Et ita mirificasti misericordiam tuam
in civitate circumstantiae. Ascendit enim in coelum, sedet ad
dexteram Patris, post decem dies misit Spiritum sanctum (Act.
I): impleti sunt Spiritu sancto discipuli, coeperunt praedicare
magnalia Christi; lapidati, occisi, fugati sunt (Id. VIII).
Et cum inde tanquam ex uno loco fugarentur, quasi ligna ardentia igne
divino, totam silvam mundi accensam fervore Spiritus et lumine
veritatis impleverunt: et mirificavit Dominus misericordiam suam in
civitate circumstantiae.
10. [vers. 23.] Ego dixi in ecstasi mea: recordamini titulum
Psalmi, ecce est illa ecstasis. Videte quid dicat: Ego dixi,
inquit, in ecstasi mea: Projectus sum a facie oculorum tuorum. In
pavore meo dixi, hoc est, dixi in ecstasi mea. Vidit se paventem
intus nescio qua tribulatione magna, sicut non desunt: attendit cor
suum pavidum et trepidum, et ait: Projectus sum a facie oculorum
tuorum. Si in facie tua essem, non sic timerem; si me attenderes,
non sic trepidarem. Sed quoniam dicit in alio psalmo, Si dicebam,
motus est pes meus, misericordia tua, Domine, adjuvabat me (Psal.
XCIII, 18); continuo et hic ait: Ideo exaudisti vocem
orationis meae. Quia confessus sum, quia dixi, Projectus sum a
facie oculorum tuorum; quia non superbus exstiti, sed cor meum
accusavi, et in tribulatione mea titubans ad te exclamavi: exaudisti
orationem meam. Impletum est ergo quod commendavi de illo psalmo.
Quod enim est, Ego dixi in ecstasi mea: Projectus sum a facie
oculorum tuorum; hoc est in illo psalmo, Si dicebam, Motus est pes
meus. Et quod est in illo, Misericordia tua, Domine, adjuvabat
me; hoc est in isto, Ideo exaudisti, Domine, vocem orationis
meae. Attende illud in Petro videt Dominum ambulantem in aquis,
putat phantasma. Exclamat Dominus, Ego sum, noli timere.
Confidit Petrus, et dicit, Si tu es, jube me venire ad te super
aquas: hinc probo si tu es, si in verbo tuo potuero quod tu potes.
Ait ille, Veni, Et verbum jubentis facta est potestas audientis.
Veni, inquit. Et descendit: coepit ire, ibat intrepidus, tanquam
in illo sperans: videns autem ventum validum, timuit. Ego dixi in
ecstasi mea: Projectus sum a facie oculorum tuorum. Et cum coepisset
mergi, clamavit, Domine, pereo. Et Jesus porrigens ei manum,
levavit eum dicens, Modicae fidei, quare dubitasti (Matth.
XIV, 26-32)? Dixi ergo in pavore meo, Projectus sum a
facie oculorum tuorum: et tanquam jam perire incipientis in mari,
exaudisti, Domine, vocem orationis meae. Exaudisti autem, cum
clamarem ad te. Clamor ad Deum non est voce, sed corde. Multi
silentes labiis, corde clamaverunt: multi ore strepentes, corde
averso nihil impetrare potuerunt. Si ergo clamas, clama intus, ubi
audit Deus. Cum clamarem, inquit, ad te, exaudisti vocem orationis
meae.
11. [vers. 24.] Jam ergo expertus quid nos hortatur?
Diligite Dominum, omnes sancti ejus. Tanquam diceret, Credite
mihi, ego sum expertus; habui tribulationes; invocavi, et non sum
deceptus; speravi in Deum, et non sum confusus: cogitationes meas
illuminavit, trepidationem meam firmavit. Diligite Dominum, omnes
sancti ejus: id est, vos diligite Dominum, qui non diligitis
mundum, hoc est, omnes sancti ejus. Nam cui dico ut diligat
Dominum, qui adhuc diligit amphitheatrum? Cui dico ut diligat
Dominum, qui adhuc diligit mimum, qui adhuc diligit pantomimum , qui
adhuc diligit vinolentiam, qui adhuc diligit pompas saeculi, et
vanitates omnes, et insanias mendaces? Cui dico: Disce non
diligere, ut discas diligere; avertere, ut convertaris; funde, ut
implearis. Diligite Dominum, omnes sancti ejus.
12. Quoniam veritatem requiret Dominus. Nostis quia modo multi
malefici videntur; nostis quia modo in suis vanitatibus extolluntur:
veritatem requiret Dominus. Et retribuet his qui abundanter faciunt
superbiam. Ferte donec efferatis, tolerate donec careatis: necesse
est enim ut Dominus veritatem requirens, retribuat his qui abundanter
faciunt superbiam. Jam dicturus es: Quando retribuet? Quando
vult. Quia retribuet certus sis; de retributione non dubites, de
tempore non audeas Deo dare consilium. Prorsus veritatem requiret,
et retribuet his qui abundanter faciunt superbiam. Aliquibus et hic
retribuet, et vidimus et didicimus quia retribuit. Etenim quando
humiliantur qui Deum timent, si forte in aliqua dignitate hujus
saeculi refulserant, humiliati non ceciderunt, quia Deum de corde non
excluserunt: altitudo ipsorum Deus est. Humiliatus videbatur Job
perdita substantia sua, perditis filiis suis, perditis quae servabat,
perditis quibus servabat; remansit sine haereditate, et, quod est
tristius, sine haerede (Job I); remansit ad solam uxorem, non
suam consolatricem, sed diaboli potius adjutricem (Id. II, 9):
humiliatus videbatur; vide si miser factus est, vide si non erat in
abscondito vultus Dei. Nudus, ait, exii de utero matri meae, nudus
revertar in terram: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino
placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Id. I,
21). Istae gemmae laudis Dei unde sunt? Videte foris pauperem,
intus divitem. Istae gemmae laudis Dei exirent de ejus ore, nisi
thesaurum haberet in corde? Qui divites esse vultis, tales divitias
concupiscite, quas nec in naufragio potestis amittere. Ergo tales
quando humiliantur, nolite eos putare miseros. Erratis, non scitis
quid intus habeant. Ex vobis conjicitis, qui mundum diligitis, quia
vos cum talia perditis, miseri remanetis. Prorsus nolite hoc putare;
habent intus quo gaudeant. Interior est dominator eorum, interior est
pastor et consolator ipsorum. Ipsi sunt qui male cadunt, qui spem
suam in hoc saeculo ponunt. Aufertur quod nitebat foris, nihil
remanet intus nisi fumus malae conscientiae. Unde se consolentur non
habent, non habent quo foras exeant, non habent quo intro redeant,
deserti pompa saeculari, inanes gratia spirituali, vere humiliantur.
Et multis facit Deus ista in isto tempore, sed non omnibus. Si enim
nemini faceret, quasi non videretur vigilare divina providentia: si
omnibus faceret, non servaretur divina patientia. Tu tamen,
christiane, tolerare didicisti, non vindictam retribuere. Vindicari
vis, christiane? Nondum vindicatus est Christus. An tu passus es
improbum, et ille non passus est? Nonne prior pro te passus est, qui
non habebat quare pateretur? Nam in te tribulatio fornax aurificis est
(si tamen aurum sis, et non palea), ut sordibus careas, non in
cinerem convertaris.
13. [vers. 25.] Diligite Dominum, omnes sancti ejus:
quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet his qui abundanter
faciunt superbiam. Sed quando retribuet? O si modo retribueret!
modo eos volebam videre humiliatos atque prostratos. Audite quid
sequitur: Viriliter agite. Nolite lassas manus in tribulationibus
dimittere, non nutent genua vestra. Viriliter agite, et confortetur
cor vestrum: ad perpetienda et toleranda omnia mala hujus saeculi
confortetur cor vestrum. Sed qui sunt quibus haec dicit Propheta:
Viriliter agite, et confortetur cor vestrum? numquid his qui diligunt
mundum? Non. Sed quibus dicit, audite: Omnes qui speratis in
Domino.
|
|