|
1. [vers. 1.] Finis Legis Christus ad justitiam omni credenti
(Rom. X, 4): hic enim finis perfectionem significat, non
consumptionem. Utrum autem omne canticum psalmus sit, an potius omnis
psalmus canticum; an sint quaedam cantica quae non possint dici
psalmi, et quidam psalmi qui non possint dici cantica, quaeri potest.
Sed animadvertendae Scripturae sunt, ne forte Canticum laetitiam
indicet: Psalmi autem dicuntur, qui cantantur ad psalterium; quo
usum esse David prophetam in magno mysterio, prodit historia (I
Par. XIII, 8, et XVI, 5). De qua re non est hic
disserendi locus; quia diuturnam inquisitionem et longam disputationem
desiderat. Nunc interim aut verba Dominici hominis post
resurrectionem exspectare debemus, aut hominis in Ecclesia credentis
et sperantis in eum.
2. [vers. 2.] Cum invocarem, exaudivit me Deus justitiae
meae: cum invocarem, exaudivit me Deus, inquit, a quo est justitia
mea. In tribulatione dilatasti mihi: ab angustiis tristitiae, in
latitudinem gaudiorum me duxisti; tribulatio enim et angustia in omnem
animam hominis operantis malum (Rom. II, 9). Qui autem dicit:
Gaudemus in tribulationibus, scientes quoniam tribulatio patientiam
operatur, usque ad illud ubi ait: Quoniam charitas Dei diffusa est
in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Id.
V, 3, 5), non habet cordis angustias, quamvis extrinsecus a
persequentibus ingerantur. Mutatio autem personae, quod a tertia,
ubi ait, exaudivit, statim transiit ad secundam, ubi ait, dilatasti
mihi, si non varietatis ac suavitatis causa facta est, mirum cur
primum tanquam indicare voluit hominibus exauditum se esse, et postea
compellare exauditorem suum. Nisi forte cum indicasset quemadmodum
exauditus sit in ipsa dilatatione cordis, maluit cum Deo loqui; ut
etiam hoc modo ostenderet quid sit corde dilatari, id est, jam cordi
habere infusum Deum, cum quo intrinsecus colloquatur. Quod in
persona ejus qui credens in Christum illuminatus est, recte
accipitur: in ipsius autem Dominici hominis, quem suscepit Dei
Sapientia, non video quemadmodum hoc possit congruere; non enim ab ea
aliquando desertus est. Sed quemadmodum ipsa ejus deprecatio, nostrae
potius infirmitatis indicium est; sic etiam de ista repentina
dilatatione cordis potest idem Dominus pro fidelibus suis loqui,
quorum personam sibi imposuit etiam cum ait: Esurivi, et non cibastis
me; sitivi, et potum non dedistis mihi (Matth. XXV, 35), et
caetera. Quare hic quoque potest dicere, dilatasti mihi, pro uno ex
minimis suis colloquente cum Deo, cujus charitatem diffusam habet in
corde per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Miserere mei, et
exaudi orationem meam: cur iterum rogat, cum jam se exauditum et
dilatatum indicaverit? An propter nos, de quibus dicitur: Si autem
quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom.
VIII, 25); aut ut in illo qui credidit perficiatur quod
inchoatum est?
3. [vers. 3.] Filii hominum, usquequo graves corde? saltem
usque in adventum, inquit, Filii Dei vester error duraverit; quid
ergo ultra graves corde estis? Quando habituri finem fallaciarum, si
veritate praesente non habetis? Utquid diligitis vanitatem, et
quaeritis mendacium? utquid vultis beati esse de infimis? Sola
veritas facit beatos, ex qua vera sunt omnia. Nam vanitas est
vanitantium , et omnia vanitas, Quae abundantia homini in omni labore
suo, quo ipse laborat sub sole (Eccle. I, 2, 3)? Utquid ergo
temporalium rerum amore detinemini? utquid tanquam prima, extrema
sectamini; quod est vanitas et mendacium? Cupitis enim permanere
vobiscum, quae omnia transeunt tanquam umbra.
4. [vers. 4.] Et scitote quoniam admirabilem fecit Dominus
sanctum suum: quem, nisi eum quem suscitavit ab inferis, et in coelo
ad dexteram collocavit? Increpatur ergo genus humanum, ut ad eum se
tandem ab hujus mundi amore convertat. Sed si quem movet conjunctio
superaddita, quod ait, Et scitote, facile est ut in Scripturis
animadvertat hujus locutionis genus familiare esse illi linguae qua
Prophetae locuti sunt. Nam saepe invenis ita coeptum: Et dixit
Dominus ad illum, Et factum est verbum Domini ad illum. Quae
junctura conjunctionis, cum sententia non praecesserit cui sequens
annectatur, mirabiliter fortassis insinuat prolationem veritatis in
voce cum ea visione quae fit in corde esse conjunctam. Quanquam hic
dici possit, quod superior sententia, Utquid diligitis vanitatem, et
quaeritis mendacium? ita posita est ac si diceretur, Nolite diligere
vanitatem, et quaerere mendacium; quo ita posito, rectissima
locutione sequitur: Et scitote quoniam admirabilem fecit Dominus
sanctum suum. Sed interpositum diapsalma vetat istam cum superiore
conjungi: sive enim hebraeum verbum sit, sicut quidam volunt, quo
significatur Fiat; sive graecum, quo significatur intervallum
psallendi, ut psalma sit quod psallitur, diapsalma vero interpositum
in psallendo silentium; ut quemadmodum sympsalma dicitur vocum
copulatio in cantando, ita diapsalma disjunctio earum, ubi quaedam
requies disjunctae continuationis ostenditur: sive ergo illud, sive
hoc, sive aliud aliquid sit, certe illud probabile est, non recte
continuari et conjungi sensum, ubi diapsalma interponitur.
5. Dominus exaudiet me, dum clamavero ad eum: hic nos admoneri
credo, ut magna intentione cordis, id est, interno et incorporeo
clamore auxilium imploremus Dei; quoniam sicut gratulandum est de
illuminatione in hac vita, ita orandum pro requie post hanc vitam.
Quapropter aut ex persona fidelis evangelizantis, aut ex ipsius
Domini, sic accipiendum est ac si dictum sit: Dominus exaudiet vos,
dum clamaveritis ad eum.
6. [vers. 5.] Irascimini, et nolite peccare : occurrebat
enim: Quis est dignus exaudiri, aut quomodo non frustra clamat
peccator ad Dominum? Ergo Irascimini, inquit, et nolite peccare;
quod duobus modis intelligi potest: aut, Etiam si irascimini, nolite
peccare; id est, Etiam si surgit motus animi, qui jam propter poenam
peccati non est in potestate, saltem ei non consentiat ratio et mens,
quae intus regenerata est secundum Deum, ut mente serviamus legi
Dei, si adhuc carne servimus legi peccati (Rom. VII, 25):
aut, Agite poenitentiam; id est, irascimini vobis ipsis de
praeteritis peccatis, et ulterius peccare desinite. Quae dicitis in
cordibus vestris: subauditur, dicite; ut sit plena sententia: Quae
dicitis, in cordibus vestris dicite; id est, nolite esse populus de
quo dictum est: Labiis me honorant, cor autem eorum longe est a me
(Isai. XXIX, 13). In cubilibus vestris compungimini: hoc
est quod jam dictum est, in cordibus; haec enim sunt cubilia de quibus
et Dominus monet, ut intus oremus clausis ostiis (Matth. VI,
6). Compungimini autem, aut ad poenitentiae dolorem refertur, ut
se ipsam anima puniens compungat, ne in Dei judicio damnata
torqueatur; aut ad excitationem, ut evigilemus ad videndam lucem
Christi, tanquam stimulis adhibitis. Nonnulli autem non
compungimini, sed aperimini, dicunt melius legi; quoniam in graeco
Psalterio est KATANYGETE, quod refertur ad illam
dilatationem cordis, ut excipiatur diffusio charitatis per Spiritum
sanctum.
7. [vers. 6, 7.] Sacrificate sacrificium justitiae, et
sperate in Domino. Idem dicit in alio psalmo: Sacrificium Deo
spiritus contribulatus (Psal. L, 19). Quare non absurde hic
accipitur ipsum esse sacrificium justitiae, quod fit per poenitentiam:
quid enim justius, quam ut suis unusquisque peccatis, quam alienis
potius irascatur, seque ipsum puniens mactet Deo? An sacrificium
justitiae opera justa sunt post poenitentiam? Nam et interpositum
diapsalma, non absurde fortassis insinuat etiam transitum de vita
veteri ad vitam novam: ut exstincto vel infirmato per poenitentiam
vetere homine, sacrificium justitiae secundum regenerationem novi
hominis offeratur Deo, cum se offert ipsa anima jam abluta, et
imponit in altare fidei, divino igne, id est, Spiritu sancto
comprehendenda; ut iste sit sensus, Sacrificate sacrificium
justitiae, et sperate in Domino, id est, Recte vivite, et sperate
donum Spiritus sancti, ut vos veritas, cui credidistis, illustret.
8. Sed tamen Sperate in Domino, clause adhuc dictum est.
Sperantur autem quae, nisi bona? Sed quia unusquisque id bonum vult
a Deo impetrare quod diligit, nec facile inveniuntur qui diligant bona
interiora, id est, ad interiorem hominem pertinentia, quae sola
diligenda sunt, caeteris autem ad necessitatem utendum, non ad gaudium
perfruendum; admirabiliter cum dixisset, Sperate in Domino,
subjecit: Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? Qui sermo, et
quae interrogatio quotidiana est omnium stultorum et iniquorum; sive
pacem et tranquillitatem vitae saecularis desiderantium, et propter
perversitatem generis humani non invenientium, qui etiam caeci accusare
audent ordinem rerum, cum involuti meritis suis putant tempora esse
pejora quam praeterita fuerunt; sive de ipsa futura vita, quae nobis
promittitur, dubitantium vel desperantium, qui saepe dicunt: Quis
novit si vera sunt, aut quis venit ab inferis ut ista nuntiaret?
Magnifice igitur et breviter, sed intrinsecus videntibus, ostendit
quae bona quaerenda sint, respondens illorum interrogationi qui
dicunt: Quis ostendit nobis bona? Signatum est, inquit, in nobis
lumen vultus tui, Domine. Hoc lumen est totum hominis et verum
bonum, quod non oculis, sed mente conspicitur. Signatum autem dixit
in nobis, tanquam denarius signatur regis imagine: homo enim factus
est ad imaginem et similitudinem Dei (Gen. I, 26), quam
peccando corrupit: bonum ergo ejus est verum atque aeternum, si
renascendo signetur. Et ad hoc credo pertinere, quod quidam prudenter
intelligunt, illud quod Dominus viso Caesaris nummo ait: Reddite
Caesari quod Caesaris est, et Deo quod Dei est (Matth.
XXII, 21); tanquam si diceret: Quemadmodum Caesar a vobis
exigit impressionem imaginis suae, sic et Deus; ut quemadmodum illi
redditur nummus, sic Deo anima lumine vultus ejus illustrata atque
signata. Dedisti laetitiam in cor meum. Non ergo foris quaerenda est
laetitia, ab his qui adhuc graves corde diligunt vanitatem et quaerunt
mendacium, sed intus ubi signatum est lumen vultus Dei: in interiore
enim homine habitat Christus (Ephes. III, 17), ut ait
Apostolus; ad ipsum enim pertinet videre veritatem, cum ille
dixerit: Ego sum veritas (Joan. XIV, 6). Et cum loquebatur
in Apostolo dicente: An vultis experimentum ejus accipere qui in me
loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? non ei foris utique;
sed in ipso corde, id est, in illo cubili ubi orandum est (Matth.
VI, 6), loquebatur.
9. [vers. 8, 9.] Sed homines temporalia sectantes, qui certe
multi sunt, nihil aliud noverunt dicere, nisi Quis ostendit nobis
bona? cum vera et certa bona intra semetipsos videre non possint.
Itaque consequenter de his rectissime dicitur, quod adjungit: A
tempore frumenti, vini et olei sui multiplicati sunt. Non enim
vacat, quod additum est, sui: est enim et frumentum Dei, siquidem
est panis vivus qui de coelo descendit (Joan. VI, 51); est et
vinum Dei, nam Inebriabuntur, inquit, ab ubertate domus tuae
(Psal. XXXV, 9) est et oleum Dei, de quo dictum est:
Impinguasti in oleo caput meum (Psal. XXII, 5). Isti autem
multi qui dicunt, Quis ostendit nobis bona? et regnum coelorum intra
se esse non vident (Luc. XVII, 21), a tempore frumenti,
vini et olei sui multiplicati sunt. Non enim multiplicatio semper
ubertatem significat, et non plerumque exiguitatem: cum dedita
temporalibus voluptatibus anima semper exardescit cupiditate, nec
satiari potest, et multiplici atque aerumnosa cogitatione distenta,
simplex bonum videre non sinitur; qualis est illa de qua dicitur:
Corpus enim, quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena
inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Talis
anima temporalium bonorum decessione et successione, id est, a tempore
frumenti, vini et olei sui, innumerabilibus completa phantasmatibus
sic multiplicata est, ut non possit agere quod praeceptum est:
Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite
illum (Id. I, 1); ista enim multiplicitas illi simplicitati
vehementer adversa est. Et ideo istis relictis qui multi sunt,
multiplicati scilicet temporalium cupiditate et dicunt, Quis ostendit
nobis bona, quae non oculis foris, sed intus cordis simplicitate
quaerenda sunt, vir fidelis exsultat et dicit: In pace, in idipsum
obdormiam, et somnum capiam. Recte enim speratur a talibus omnimoda
mentis abalienatio a mortalibus rebus et miseriarum saeculi hujus
oblivio, quae nomine obdormitionis et somni decenter et prophetice
significatur, ubi summa pax nullo tumultu interpellari potest. Sed
hoc jam non tenetur in hac vita, sed post hanc vitam sperandum est.
Hoc etiam ipsa verba ostendunt, quae futuri sunt temporis: non enim
dictum est, aut, Obdormivi et somnum cepi; aut, Obdormio et somnum
capio; sed, Obdormiam et somnum capiam. Tunc corruptibile hoc
induetur incorruptione, et mortale hoc induetur immortalitate; tunc
absorbebitur mors in victoriam (I Cor. XV, 54). Hoc est unde
dicitur: Si autem quod non videmus speramus, per patientiam
exspectamus (Rom. VIII, 25).
10. [vers. 10.] Quapropter congruenter ultimum annectit, et
dicit: Quoniam tu, Domine, singulariter in spe habitare fecisti
me. Hic non dixit, Facies; sed, Fecisti. In quo ergo jam ista
spes est, erit profecto etiam quod speratur. Et bene ait,
singulariter: potest enim referri adversus illos multos qui,
multiplicati a tempore frumenti vini et olei sui, dicunt: Quis
ostendit nobis bona? perit enim haec multiplicitas, et singularitas
tenetur in sanctis, de quibus dicitur in Actibus Apostolorum:
Multitudinis autem credentium erat anima una et cor unum (Act.
IV, 32). Singulares ergo et simplices, id est, secreti a
multitudine ac turba nascentium rerum ac morientium, amatores
aeternitatis et unitatis esse debemus; si uni Deo et Domino nostro
cupimus inhaerere.
|
|