|
1. [vers. 1.] Ipsi David intelligentiae, qua intelligitur non
meritis operum, sed gratia Dei hominem liberari, confitentem peccata
sua.
2. [vers. 2.] Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum
tecta sunt peccata: et quorum peccata in oblivionem ducta sunt.
Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in ore ejus
dolus: nec in ore suo habet ostentationem justitiae, cum conscientia
ejus peccatis plena est.
3. [vers. 3.] Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea: quoniam
non protuli ore confessionem ad salutem (Rom. X, 10), omnis
firmitas mea in infirmitate consenuit. A clamando me tota die: cum
essem impius atque blasphemus, clamando contra Deum, quasi defendens
et excusans peccata mea.
4. [vers. 4.] Quoniam die ac nocte gravata est super me manus
tua: quoniam continua afflictione flagellorum tuorum, Conversus sum
in aerumna mea , dum configeretur spina. Miser factus sum cognoscendo
miseriam meam, compunctus mala conscientia.
5. [vers. 5.] Peccatum meum cognovi, et injustitiam meam non
operui: id est, injustitiam meam non occultavi. Dixi: Pronuntiabo
adversum me injustitiam meam Domino. Dixi: Pronuntiabo, non
adversum Deum, sicut in clamore impietatis quando tacui, sed adversum
me injustitiam meam Domino. Et tu remisisti impietatem cordis mei:
audiens vocem confessionis in corde, antequam voce proferretur.
6. [vers. 6.] Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore
opportuno: pro hac impietate cordis ad te orabit omnis sanctus. Non
enim meritis suis sancti erunt, sed opportunitate temporis, hoc est in
adventu ejus qui nos a peccatis redemit. Verumtamen in diluvio aquarum
multarum, ad eum non appropinquabunt: verumtamen nemo arbitretur, cum
repente finis venerit, sicut in diebus Noe, remanere confessionis
locum, per quam propinquetur ad Deum.
7. [vers. 7.] Tu mihi es refugium a pressura quae circumdedit
me: tu mihi es refugium a pressura peccatorum, quae circumdedit cor
meum. Exsultatio mea, redime me a circumdantibus me: in te mihi est
gaudium, redime me ab ea tristitia, quam mihi peccata mea faciunt.
8. [vers. 8.] Responsio Dei: Intellectum dabo tibi, et
statuam te in via hac qua gradieris . Intellectum dabo tibi post
confessionem, ut non recedas a via qua ingredieris, ne tuae potestatis
esse velis. Obfirmabo super te oculos meos: ita super te faciam
firmam dilectionem meam.
9. [vers. 9.] Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est
intellectus. Ideo seipsi regere volunt. Et vox Prophetae: In
freno et camo maxillas eorum constringe. Ergo fac illis Deus, quod
fit equo et mulo, ut poenis eos cogas ferre regimen tuum, qui non
propinquant ad te.
10. [vers. 10.] Multa flagella peccatoris: multum
flagellatur, qui non confitens Deo peccata sua, seipsum sibi rectorem
esse vult. Sperantem autem in Domino misericordia circumdabit: qui
autem sperat in Domino, et ei se subdit regendum, misericordia
circumdabit eum.
11. [vers. 11.] Laetamini in Domino, et exsultate, justi:
laetamini, et exsultate, justi, non in vobis, sed in Domino. Et
gloriamini, omnes recti corde: et in eo gloriamini omnes, qui
intellexistis rectum esse illi subdi, ut caeteris praeferamini.
|
|