|
1. Psalmus gratiae Dei et justificationis nostrae nullis
praecedentibus meritis nostris, sed praeveniente nos misericordia
Domini Dei nostri, commendatus maxime ore apostolico, sicut
praecedens hunc psalmum lectio omnibus intimavit, a nostra tenuitate
susceptus est cum Vestra Charitate tractandus. Unde primum
infirmitatem meam orationibus vestris commendo, sicut dicit
Apostolus, ut detur mihi sermo in apertione oris mei (Ephes. VI,
19), sic loqui vobis, quemadmodum et mihi dicere periculosum non
sit, et vobis audire salutare sit. Anceps enim animus humanus, et
fluctuans inter confessionem infirmitatis et audaciam praesumptionis,
plerumque hinc atque inde contunditur, et ita impellitur ut ei in
quamlibet partem cadere praecipitium sit. Si enim se infirmitati
propriae omni ex parte donaverit, et in hanc cogitationem se
inclinaverit, ut dicat, quia misericordia Dei omnibus peccatoribus,
in quibuslibet peccatis perseverantibus, tantum credentibus quia Deus
liberat, Deus ignoscit, ita in fine parata est ut nemo pereat
fidelium iniquorum; id est, nemo pereat eorum qui sibi dicunt,
Quidvis faciam, quibuslibet facinoribus et flagitiis inquiner,
quantumlibet peccem, liberat me Deus misericordia sua, quia credidi
in eum. Qui ergo dicit neminem perire talium, cogitatione mala
inclinatur in impunitatem peccatorum; et Deus ille justus, cui
cantatur misericordia et judicium (Psal. C, 1), non sola
misericordia, sed et judicium, invenit hominem male de se
praesumentem, et ad interitum suum misericordia Dei abutentem, et
necesse est ut damnet. Talis itaque cogitatio praecipitat hominem:
qua quisque territus , si se in audaciam quamdam praesumptionis
erexerit, et de suis viribus justitiaque praesumpserit, et proposuerit
animo implere justitiam, et omnia quae praecipiuntur in Lege ita
facere ut in nullo offendat, atque in potestate sua se habere vitam
suam, ut omnino nusquam labatur, nusquam deficiat, nusquam titubet,
nusquam caliget, sibique hoc tribuat, et potentatui voluntatis suae:
etiam si forte impleverit omnia quae justa videntur coram oculis
hominum, ita ut nihil inveniatur in vita ejus, quod possit reprehendi
ab hominibus, ipsam praesumptionem jactationemque superbiae damnat
Deus. Quid igitur fit, si se homo justificaverit, et de justitia
sua praesumpserit? Cadit. Si considerans et cogitans infirmitatem
suam et praesumens de misericordia Dei, neglexerit vitam suam mundare
a peccatis suis, et se omni gurgite flagitiorum demerserit; et ipse
cadit. Praesumptio de justitia, quasi dextera est: cogitatio
impunitatis peccatorum, quasi sinistra est. Audiamus vocem Dei
dicentem nobis: Ne declines in dexteram aut sinistram (Prov. IV,
27). Ne praesumas ad regnum de justitia tua, ne praesumas ad
peccandum de misericordia Dei. Ab utroque te revocat praeceptum
divinum; et ab illa altitudine, et ab ista profunditate. Illuc si
ascenderis, praecipitaberis; hac si lapsus fueris, demergeris. Ne,
inquit, declines in dexteram aut sinistram. Iterum dico quod breviter
fixum omnes animo teneatis: Ne praesumas ad regnum de justitia tua,
ne praesumas ad peccandum de misericordia Dei. Respondebis: Quid
ergo faciam? Psalmus iste docet nos: quo perlecto atque tractato,
arbitror adjuvante misericordia Domini, visuros nos viam vel ubi jam
ambulemus, vel quam tenere debeamus. Unusquisque pro modulo suo
audiat; et sicut sibi conscius fuerit, ita vel doleat corrigendus,
vel gaudeat approbandus. Si se deviasse invenerit, redeat ut in via
ambulet: si se in via invenerit, ambulet ut perveniat. Nemo sit
superbus extra viam, nemo piger in via.
2. Hunc autem psalmum ad eam gratiam pertinere, qua christiani
sumus, testatus est apostolus Paulus: unde ipsam lectionem vobis legi
voluimus. Hoc dixit Apostolus, cum commendaret justitiam quae ex
fide est, adversus eos qui gloriantur de justitia quae est ex
operibus, hoc ait: Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem
nostrum secundum carnem? Si enim Abraham ex operibus justificatus
est, habet gloriam, sed non ad Deum (Rom. IV, 1, 2).
Avertat ipse Deus a nobis talem gloriam, et illud potius audiamus:
Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Multi
enim gloriantur de operibus, et invenis multos paganos propterea nolle
fieri christianos, quia quasi sufficiunt sibi de bona vita sua. Bene
vivere opus est, ait: quid mihi praecepturus est Christus? Ut bene
vivam? Jam bene vivo: quid mihi necessarius est Christus? Nullum
homicidium, nullum furtum, nullam rapinam facio, res alienas non
concupisco, nullo adulterio contaminor. Nam inveniatur aliquid in
vita mea quod reprehendatur, et qui reprehenderit faciat christianum.
Habet gloriam, sed non ad Deum. Non autem sic pater noster
Abraham. Haec enim sententia Scripturae ad hoc vult intentionem
nostram dirigere. Quia enim fatemur, et ipsa est fides nostra de
sancto Patriarcha, qui placuit Deo, ut dicamus eum et noverimus ad
Deum habere gloriam, ait Apostolus: Certe notum est nobis et
manifestum, quia Abraham ad Deum habet gloriam: at si ex operibus
justificatus est Abraham, habet gloriam, sed non ad Deum: ad Deum
autem habet gloriam; non ergo ex operibus justificatus est. Si ergo
non ex operibus justificatus est Abraham, unde justificatus est?
Sequitur, et dicit unde: Quid enim Scriptura dicit? id est, Unde
dicit Scriptura justificatum Abraham? Credidit autem Abraham Deo,
et reputatum est illi ad justitiam (Rom. IV, 3; Gen. XV,
6). Ergo ex fide justificatus est Abraham.
3. Jam qui audit, non ex operibus, sed ex fide; observet illam
voraginem, de qua locutus sum: Vides ergo, quia ex fide, non ex
operibus justificatus est Abraham; faciam ergo quidquid volo, quia
etsi bona opera non habuero, et tantum credidero in Deum, deputatur
mihi ad justitiam. Si dixit et decrevit, lapsus demersus est: si
adhuc cogitat et fluctuat, periclitatur. Scriptura autem Dei
verusque intellectus, non solum periclitantem a periculo liberat, sed
et demersum a profundo elevat. Respondeo ergo tanquam contra
Apostolum, et dico de ipso Abraham, quod invenimus etiam in
Epistola alterius apostoli, qui volebat corrigere homines, qui male
intellexerant istum apostolum. Jacobus enim in Epistola sua, contra
eos qui nolebant bene operari de sola fide praesumentes, ipsius
Abrahae opera commendavit, cujus Paulus fidem: et non sunt sibi
adversi Apostoli. Dicit autem opus omnibus notum, Abraham filium
suum immolandum Deo obtulit (Jacobi II, 21). Magnum opus,
sed ex fide. Laudo superaedificationem operis, sed video fidei
fundamentum: laudo fructum boni operis, sed in fide agnosco radicem.
Si autem hoc praeter fidem rectam faceret Abraham, nihil illi
prodesset qualecumque illud opus esset. Rursum si sic teneret fidem
Abraham, ut cum ei Deus imperaret offerre sibi immolandum filium
suum, diceret apud semetipsum, Non facio, et tamen credo quia me
etiam contemnentem jussa sua liberat Deus; fides sine operibus mortua
esset, et tanquam radix sine fructu sterilis atque arida remaneret.
4. Quid ergo? Debemus nulla opera praeponere fidei, id est ut ante
fidem, quisquam dicatur bene operatus? Ea enim ipsa opera quae
dicuntur ante fidem, quamvis videantur hominibus laudabilia, inania
sunt. Ita mihi videntur esse, ut magnae vires et cursus celerrimus
praeter viam. Nemo ergo computet bona opera sua ante fidem: ubi fides
non erat, bonum opus non erat. Bonum enim opus intentio facit,
intentionem fides dirigit. Non valde attendas quid homo faciat, sed
quid cum facit aspiciat, quo lacertos optimae gubernationis dirigat.
Fac enim hominem optime gubernare navim, et perdidisse quo tendit;
quid valet quia artemonem optime tenet, optime movet, dat proram
fluctibus, cavet ne latera infligantur; tantis est viribus, ut
detorqueat navim quo velit, atque unde velit: et dicatur ei,
Usquequo is; et dicat, Nescio: aut non dicat, Nescio; sed
dicat, Ad illum portum eo, nec in portum, sed in saxa festinet?
Nonne iste quanto sibi videtur in navi gubernanda agilior et
efficacior, tanto periculosius eam sic gubernat, ut ad naufragium
properando perducat? Talis est et qui optime currit praeter viam.
Nonne ergo erat melius et tolerabilius, ut esset gubernator ille
aliquanto invalidior, ut cum labore et aliqua difficultate gubernacula
regeret, et tamen rectum debitumque cursum teneret; rursumque ille
pigrius etiam et imbecillius, tamen in via ambularet, quam praeter
viam fortiter curreret? Optimus ergo ille qui et viam tenet, et bene
ibi ambulat: sequentis autem spei, qui etsi aliquantum claudicat, non
omnino ut erret, aut remaneat , sed progreditur etsi paulatim.
Fortasse enim sperandum est, eum quo tendit etiam tardius
perventurum.
5. Ergo, fratres, ex fide justificatus est Abraham: sed si fidem
opera non praecesserunt, tamen secuta sunt. Numquid enim fides tua
sterilis erit? Si sterilis non es, sterilis non est ipsa. Aliquid
mali credidisti, et igne malitiae tuae radicem tuae fidei concremasti.
Tene ergo fidem operaturus. Sed dicis, Non hoc ait apostolus
Paulus. Imo hoc ait Paulus apostolus: Fides, inquit, quae per
dilectionem operatur (Gal. V, 6); et alio loco: Plenitudo ergo
legis, charitas (Rom. XIII, 10); et alio loco: Omnis enim
lex in uno sermone impletur, in eo quod scriptum est: Diliges
proximum tuum tanquam teipsum (Gal. V, 14). Vide si non vult
te operari qui dicit: Non adulterabis, Non homicidium facies, Non
concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone
recapitulatur: Diliges proximum tuum tanquam teipsum: dilectio
proximi malum non operatur: Plenitudo autem legis, charitas (Rom.
XIII, 9, 10). Numquid charitas permittit aliquid mali te
facere ei quem diligis? Sed forte tantummodo mali nihil facis, non
etiam aliquid boni. Ergone charitas permittit te non praestare
quidquid potes ei quem diligis? Nonne illa est charitas quae orat
etiam pro inimicis? Ergo deserit amicum, qui bene optat inimico?
Itaque si fides sine dilectione sit, sine opere erit. Ne autem multa
cogites de opere fidei, adde illi spem et dilectionem, et noli
cogitare quid opereris. Ipsa dilectio vacare non potest. Quid enim
de quoquam homine etiam male operatur, nisi amor? Da mihi vacantem
amorem et nihil operantem. Flagitia, adulteria, facinora,
homicidia, luxurias omnes, nonne amor operatur? Purga ergo amorem
tuum: aquam fluentem in cloacam, converte ad hortum: quales impetus
habebat ad mundum, tales habeat ad artificem mundi. Num vobis
dicitur: Nihil ametis? Absit. Pigri, mortui, detestandi, miseri
eritis, si nihil ametis. Amate, sed quid ametis videte. Amor
Dei, amor proximi, charitas dicitur: amor mundi, amor hujus
saeculi, cupiditas dicitur. Cupiditas refrenetur, charitas
excitetur. Ipsa enim charitas bene operantis dat ei spem bonae
conscientiae. Spem enim gerit bona conscientia: quomodo mala
conscientia tota in desperatione est, sic bona conscientia tota in
spe. Et erunt tria haec, de quibus dicit Apostolus, Fides,
Spes, Charitas (I Cor. XIII, 13). Et alio loco ipsa
tria, sed pro spe bonam conscientiam posuit: Finis enim praecepti
est, dixit. Quid est finis praecepti? Quo perficiuntur praecepta,
non quo consumuntur. Aliter enim dicimus, Finitus est cibus; aliter
dicimus, Finita est tunica quae texebatur: finitur cibus ut non sit;
finitur tunica ut perfecta sit: et hic finis dicitur, et ibi. Non
ergo hic finem praecepti dixit, quo quasi pereant praecepta; sed quo
perficiantur, et consummentur, non consumantur. Finis ergo propter
tria illa: Finis, inquit, praecepti est charitas de corde puro, et
conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5). Pro spe
bonam conscientiam posuit. Ille enim sperat, qui bonam conscientiam
gerit. Quem vero pungit mala conscientia, retrahit se a spe, et non
sibi sperat nisi damnationem. Ut ergo speret regnum, habeat bonam
conscientiam; et ut habeat bonam conscientiam, credat, et operetur.
Quod credit fidei est, quod operatur charitatis est. Illo ergo loco
a fide coepit Apostolus, Fides, Spes, Charitas: alio loco ab
ipsa charitate coepit, Charitas de corde puro, et conscientia bona,
et fide non ficta. Modo nos a medio coepimus, ab ipsa conscientia et
spe. Qui vult, inquam, habere bonam spem, habeat bonam
conscientiam; ut autem habeat bonam conscientiam, credat, et
operetur. A medio imus ad initium et finem: credat, et operetur.
Quod credit, fidei est: quod operatur, charitatis est.
6. Quomodo ergo dicit Apostolus justificari hominem, sine operibus
ex fide (Rom. III, 28); cum alio loco dicat: Fides quae per
dilectionem operatur (Gal. V, 6)? Non ergo Jacobum apostolum
Paulo, sed ipsum Paulum ipsi Paulo opponamus, et dicamus ei: Hac
nos quodammodo permittis impune peccare, cum dicis, Arbitramur
justificari hominem per fidem sine operibus: et hac dicis, Fides quae
per dilectionem operatur. Quomodo hac quasi securus fio, si operatus
non fuero: hac autem nec spem, nec ipsam fidem videor habere bonam,
nisi operatus fuero per dilectionem? Teipsum audio, Apostole.
Certe fidem mihi hic sine operibus vis commendare: opus autem fidei
dilectio est; quae dilectio vacare non potest, nisi et mali nihil
operetur, et quidquid potest boni operetur. Quid enim facit
dilectio? Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI,
37). Hanc ergo fidem sine operibus commendas; et alio loco dicis:
Etsi fidem habeam, ita ut montes transferam, charitatem autem non
habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 2). Ergo si nihil
prodest fides sine charitate, charitas autem ubi fuerit necesse est ut
operetur, fides ipsa per dilectionem operatur. Quomodo ergo
justificabitur homo per fidem sine operibus? Respondet ipse
Apostolus: Propterea hoc tibi dixi, o homo, ne quasi de operibus
tuis praesumere videreris, et merito operum tuorum te accepisse fidei
gratiam. Noli ergo praesumere de operibus ante fidem. Noveris quia
peccatorem te fides invenit, etsi te fides data fecit justum, impium
invenit quem faceret justum. Credenti, inquit, in eum qui justificat
impium, deputatur fides ejus ad justitiam (Rom. IV, 5). Si
justificatur impius, ex impio fit justus: si ex impio justus fit,
quae sunt opera impiorum? Jactet etiam impius opera sua, et dicat:
Do pauperibus, nihil alicui aufero, non uxorem alienam concupisco,
non quemquam occido, nulli fraudem facio, depositum apud me nullo
teste repraesento; haec omnia dicat: quaero utrum pius sit, an
impius. Et quomodo sum impius, inquit, ista faciens? Quomodo
illi, de quibus dictum est: Et servierunt creaturae potiusquam
Creatori, qui est benedictus in saecula (Id. I, 25). Quomodo
es impius? Quid si de his omnibus bonis operibus, aut illud speras
quod sperandum est, sed non ab illo a quo sperandum est; aut hoc
speras, quod sperandum non est, etiam ab illo a quo aeterna vita
speranda est? Pro bonis operibus sperasti terrenam quamdam
felicitatem, impius es. Non est ista merces fidei. Cara res est
fides, vili illam addixisti . Impius ergo es, et nulla sunt ista
opera tua. Moveas licet in bonis operibus lacertos, et videaris navim
optime gubernare, in saxa festinas. Quid si quod sperandum est
speras, id est vitam aeternam, sed non a Domino Deo per Jesum
Christum, per quem solum datur vita aeterna; sed putas te ad vitam
aeternam posse pervenire per militiam coeli, per solem et lunam, per
potestates aeris, et maris, et terrae, et siderum? Impius es.
Crede in eum qui justificat impium, ut possint et bona opera tua esse
opera bona. Nam nec bona illa appellaverim, quamdiu non de radice
bona procedunt. Quid est hoc? Aut vitam temporalem ab aeterno Deo
speras, aut vitam aeternam a daemonibus speras: in qualibet parte
impius es. Corrige fidem, dirige fidem , dirige viam: et si habes
bonos pedes, ambula jam securus, curre, viam tenes: quanto melius
cucurreris, tanto facilius pervenies. Sed forte claudicas
aliquantum. Saltem a via noli recedere; etsi tardius, perventurus
es: noli remanere, noli retro converti, noli deviare.
7. Quid ergo? Qui sunt beati? Non in quibus non invenerit Deus
peccatum: nam in omnibus invenit. Omnes enim peccaverunt, et egent
gloria Dei (Id. III, 23). Si ergo in omnibus peccata
inveniuntur, remanet ut non sint beati, nisi quorum remissa sunt
peccata. Hoc ergo Apostolus sic commendavit: Credidit Abraham
Deo, et reputatum est ei ad justitiam. Et ei qui operatur (id est,
de operibus praesumit, et eorum merito sibi dicit datam esse gratiam
fidei), merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum
(Id. IV, 3, 4). Quid est hoc, nisi quod merces nostra
gratia vocatur? Si gratia est, gratis datur. Quid est, gratis
datur? Gratis constat. Nihil boni fecisti, et datur tibi remissio
peccatorum. Attenduntur opera tua, et inveniuntur omnia mala. Si
quod debetur illis operibus, Deus redderet, utique damnaret:
Stipendium enim peccati mors (Rom. VI, 23). Malis operibus
quid debetur, nisi damnatio? Bonis quid debetur? Regnum coelorum.
Tu autem in malis operibus inventus es: si reddatur tibi quod
debetur, puniendus es. Quid ergo fit? Non tibi Deus reddit debitam
poenam, sed donat indebitam gratiam. Debebat vindictam, dat
indulgentiam. Incipis ergo esse in fide per indulgentiam; jam fides
illa assumpta spe et dilectione incipit bene operari: sed nec tunc
glorieris, et extollas te: memento a quo in via positus sis; memento
quia et sanis pedibus et velocibus errabas; memento quia etsi
languebas, et in via semivivus jacebas, levatus es in jumentum, et
perductus in stabulum (Luc. X, 30). Ei autem, inquit, qui
operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum
debitum. Si vis esse alienus a gratia, jacta merita tua. Ille autem
videt quid sit in te, et novit quid cui debeat. Ei vero qui non
operatur, quid? Ecce pone aliquem impium peccatorem, non operatur.
Quid autem? Credit autem in eum qui justificat impium. Ex eo enim
quia non operatur bene, impius est: etsi bona videatur facere,
tamen, quia sine fide, nec bona vocanda sunt. Credenti autem in eum
qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam; sicut et
David dicit, beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam
sine operibus (Rom. IV, 5, 6). Justitiam autem quam?
Fidei, quam bona opera non praecesserunt, sed quam bona opera
consequuntur.
8. Intendite ergo vos: alioquin male intelligendo projicitis vos in
illam voraginem impune peccandi: et ego liber sum, sicut ipse
Apostolus ab omnibus male intelligentibus liber fuit. Libenter enim
male intellexerunt, ne bona opera sequerentur. Nolite esse de numero
talium, fratres. Dicitur in quodam psalmo, de quodam homine tali,
id est de tali genere, quasi de uno: Noluit, inquit, intelligere ut
bene ageret (Psal. XXXV, 4). Non dictum est, Non potuit
intelligere. Vos ergo oportet ut velitis intelligere, ut bene
agatis. Intellectus enim vobis non deerit manifestus. Quis est
manifestus intellectus? Nemo jactet bona opera sua ante fidem, nemo
sit piger in bonis operibus accepta fide. Dat Deus ergo indulgentiam
omnibus impiis, et eos justificat ex fide.
9. [vers. 1, 2.] Beati quorum remissae sunt iniquitates, et
quorum tecta sunt peccata. Beatus vir cui non imputavit Dominus
peccatum, nec est in ore ejus dolus. Jam Psalmus incipit, et
incipit intellectus. Intellectus ergo vel intelligentia ipsa est, ut
noveris nec jactare te debere de meritis tuis, nec praesumere de
impunitate peccati. Psalmi enim titulus ita est: Huic David
intellectus. Intelligentiae vocatur psalmus iste. Prima ergo
intelligentia, ut te noveris peccatorem. Consequens intelligentia
est, ut cum ex fide per dilectionem bene coeperis operari, ne hoc
viribus tuis, sed gratiae Dei deputaveris. Ita non erit dolus in
corde tuo, hoc est in ore interiore tuo; nec aliud in labiis habebis,
aliud in cogitatione. Non eris de illis Pharisaeis, de quibus dictum
est: Similes estis monumentis dealbatis; a foris quidem apparetis
hominibus justi, intus autem pleni estis dolo et iniquitate (Matth.
XXIII, 27). Qui ergo cum sit iniquus justum se praetendit,
nonne dolosus est? Non ille Nathanael est, de quo Dominus dicit:
Ecce vere Israelita in quo dolus non est? Unde autem in illo
Nathanaele dolus non erat? Cum esses, inquit, sub arbore fici,
vidi te (Joan. I, 47, 48). Sub arbore fici erat, sub
conditione carnis erat. Si sub conditione carnis erat, quia impietate
propaginis tenebatur; sub illa arbore fici erat, in qua gemitur in
alio psalmo: Ecce enim in iniquitate conceptus sum (Psal. L,
7). Sed vidit eum ille qui venit cum gratia. Quid est, Vidit
eum? Misertus est ejus. Ergo hominem sine dolo sic commendat, ut
gratiam suam in illo commendet. Cum esses sub arbore fici, vidi te.
Vidi te, quid magnum est, nisi intelligas aliquo modo dictum? Quid
magnum est videre hominem sub arbore fici? Si non vidisset sub ista
ficu genus humanum Christus, aut aresceremus omnino, aut, quomodo
Pharisaei, in quibus dolus erat, id est, justificabant se verbis,
factis autem mali erant, folia sola invenirentur in nobis, non
fructus. Nam talem arborem fici quando vidit Christus, maledixit,
et aruit. Video, inquit, sola folia, id est sola verba, absque
fructu: Arescat (Matth. XXI, 19), inquit, ut nec folia
habeat. Utquid et verba tollit? Arbor arida enim nec folia potest
habere. Sic ergo erant Judaei, Pharisaei arbor illa erant: verba
habebant, facta non habebant: ex sententia Domini ariditatem
meruerunt. Videat ergo nos Christus sub arbore fici: videat in carne
nostra etiam fructum boni operis, ne ejus maledictione arescamus. Et
quia totum gratiae ejus imputatur, non meritis nostris, Beati quorum
remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata: non in quibus
non sunt inventa peccata, sed quorum tecta sunt peccata. Cooperta
sunt peccata, tecta sunt, abolita sunt. Si texit peccata Deus,
noluit advertere; si noluit advertere, noluit animadvertere; si
noluit animadvertere, noluit punire; si noluit punire, noluit
agnoscere, maluit ignoscere. Beati quorum remissae sunt iniquitates,
et quorum tecta sunt peccata. Nec sic intelligatis quod dixit,
peccata cooperta sunt, quasi ibi sint et vivant. Tecta ergo peccata
quare dixit? Ut non viderentur. Quid enim erat Dei videre peccata,
nisi punire peccata? Ut noveris quia hoc est Dei videre peccata,
quod punire peccata, quid ei dicitur? Averte faciem tuam a peccatis
meis (Psal. L, 11). Peccata ergo tua non videat, ut te
videat. Quomodo te videat? Quomodo Nathanaelem, Cum esses sub
arbore fici, vidi te. Umbra fici non impedivit oculos misericordiae
Dei.
10. Nec est in ore ejus dolus. At vero qui nolunt confiteri
peccata, laborant sine causa in defensione peccatorum suorum. Et
quanto laborant in defensione peccatorum suorum jactantes merita sua,
non videntes iniquitates suas, tanto plus robur eorum et fortitudo
deficit. Ille enim fortis est, qui non in se, sed in Deo fortis
est. Propter illud, Ter Dominum rogavi ut auferret eum a me; et
dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea. Gratia mea, dixit; non,
Virtus tua. Sufficit, inquit, tibi gratia mea; nam virtus in
infirmitate perficitur. Unde alio loco ipse ait: Quando infirmor,
tunc fortis sum (II Cor. XII, 8-10). Ergo qui vult
fortis esse, velut praesumens de se, et jactans merita sua,
qualiacumque illa sint, erit similis Pharisaeo illi, qui quod a Deo
se dicebat accepisse, superbe tamen jactabat: Gratias, inquit,
tibi. Attendite, fratres mei, quale genus superbiae commendet
Deus: vere quale potest subintrare justo homini, quale potest
subrepere etiam bonae spei viro. Gratias tibi, dicebat. Ergo cum
dicebat, Gratias tibi, fatebatur ab illo se accepisse quod habebat.
Quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Ergo,
Gratias tibi ago, dixit; Gratias tibi ago, quia non sum sicut
caeteri homines, raptores, injusti, adulteri, sicut et Publicanus
iste. Unde ergo superbus? Non quia de bonis suis Deo gratias
agebat, sed quia super alterum se de ipsis bonis extollebat.
11. Attendite, fratres: nam unde coeperit dicere similitudinem
ipsam Dominus, evangelista praemisit. Cum enim Christus dixisset,
Putas veniens Filius hominis inveniet fidem in terra? et ne
existerent quidam haeretici, qui attendentes et putantes quasi lapsum
totum mundum, omnes enim haeretici in paucis et in parte sunt,
jactarent se, quod in ipsis remansit quod de toto mundo perierit; ibi
statim ubi ait Dominus, Putas veniens Filius hominis inveniet fidem
in terra? subjecit Evangelista et ait: Dixit autem et ad quosdam,
qui sibi justi videbantur, et spernebant caeteros, similitudinem
hanc: Quidam Pharisaeus et Publicanus venerunt in templum orare, et
caetera quae nostis. Pharisaeus ergo ille dicebat, Gratias tibi
ago. Sed unde superbus? Quia spernebat caeteros. Unde probas? In
ipsis verbis. Quomodo? Pharisaeus, inquit, ille contempsit de
longe stantem, cui Deus confitenti propinquabat. Publicanus,
inquit, de longinquo stabat: sed Deus ad illum de longinquo non
stabat? Quare Deus ab illo de longinquo non stabat? Quia alio loco
dicitur: Prope est Dominus his qui obtriverunt cor (Psal.
XXXIII, 19). Videte si Publicanus iste obtriverat cor, et
ibi videbitis quia prope est Dominus his qui obtriverunt cor.
Publicanus autem de longinquo stabat, et neque volebat ad coelum
oculos suos levare, sed percutiebat pectus suum. Tunsio pectoris,
obtritio cordis. Quid dicebat tundens pectus? Deus propitius esto
mihi peccatori. Et quid sententiae Dominus ? Amen dico vobis,
descendit justificatus de templo Publicanus ille, magis quam ille
Pharisaeus. Quare? Hoc est judicium Dei. Non sum sicut
Publicanus iste, non sum sicut caeteri homines, injusti, raptores,
adulteri: jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo.
Ille non audet ad coelum levare oculos suos, attendit conscientiam
suam, longe stat, et justificatus est magis quam ille Pharisaeus.
Quare? Rogo te, Domine, expone nobis hanc justitiam tuam, expone
nobis aequitatem juris tui. Exponit Deus regulam legis suae .
Vultis audire quare? Quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et
qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XVIII, 8-14).
12. Intendat ergo Charitas Vestra. Diximus non ausum fuisse
oculos ad coelum levare Publicanum. Quare coelum non attendebat?
Quia se attendebat. Se attendebat, ut primo sibi displiceret, et
sic Deo placeret. Tu autem jactas te, erecta cervice es. Ait
Dominus superbo, Non vis ad te attendere? ego attendo. Vis autem
ut non attendam? tu attende. Ideo Publicanus non audebat oculos ad
coelum levare; quia seipsum intuebatur, conscientiam suam puniebat:
ipse sibi judex erat, ut ille intercederet; ipse puniebat, ut ille
liberaret; ipse accusabat, ut ille defenderet. Adeo defendit cum,
quia dixit pro ipso sententiam. Descendit justificatus Publicanus
ille magis quam ille Pharisaeus: quia omnis qui se exaltat,
humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur. Attendit se,
inquit, et nolui ego attendere: audivi dicentem, Averte oculos tuos
a peccatis meis. Quis est enim qui illud dixit, nisi qui etiam illud
dixit, Quoniam iniquitatem meam ego agnosco (Psal. L, 5,
11)? Itaque, fratres mei, erat et Pharisaeus ille peccator.
Non enim quia dicebat, Non sum sicut caeteri homines, injusti,
raptores, adulteri; neque quia jejunabat bis in sabbato; neque quia
decimas dabat, non erat peccator. Quod si sine ullis peccatis esset,
ipsa superbia grande crimen erat: et tamen ecce illa omnia dicebat.
Quis tandem sine peccato? Quis gloriabitur castum se habere cor, aut
quis gloriabitur mundum se esse a peccatis (Prov. XX, 9)?
Habebat ergo ille peccata; sed perversus, et nesciens quo venisset,
erat tanquam in statione medici curandus, et sana membra ostendebat,
vulnera tegebat. Deus tegat vulnera; noli tu. Nam si tu tegere
volueris erubescens, medicus non curabit. Medicus tegat, et curet;
emplastro enim tegit. Sub tegmine medici sanatur vulnus, sub tegmine
vulnerati celatur vulnus. Cui celas? Qui novit omnia.
13. [vers. 3, 6.] Itaque hic, fratres, videte quid dixit:
Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, a clamando me tota die.
Quid est hoc? Quasi contrarium videtur, Quoniam tacui,
inveteraverunt ossa mea a clamando. Si a clamando, quomodo tacuit?
Tacuit quiddam, non tacuit quiddam: tacuit unde proficeret, non
tacuit unde deficeret; tacuit confessionem, clamavit praesumptionem.
Tacui enim dixit, non sum confessus. Ibi oportebat ut loqueretur;
taceret merita sua, clamaret peccata sua: nunc autem perverse tacuit
peccata sua, clamavit merita sua. Et quid illi contigit?
Inveteraverunt ossa ejus. Intendite quia si clamaret peccata sua, et
taceret merita sua, innovarentur ossa ejus, id est virtutes ejus:
esset robustus in Domino, quia inveniretur in se infirmus. Modo
autem quia in se voluit esse firmus, factus est infirmus, et
inveteraverunt ossa ejus. Remansit in vetustate, qui noluit
confitendo amare novitatem. Qui enim fiunt novi, nostis, fratres:
quia, Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt
peccata. Noluit iste sibi dimitti iniquitates, exaggeravit, defendit
illas, jactavit merita sua. Ergo quoniam tacuit a confessione,
inveteraverunt ossa ejus. A clamando me tota die. Quid est, A
clamando me tota die? Perseverando in defensione peccatorum suorum.
Et tamen videte qualis sit, quia agnoscit se. Erit enim modo
intelligentia: nihil praeter se respiciet, et displicebit sibi, quia
agnoscit se. Modo audietis, ut sanemini.
14. Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in ore
ejus dolus. Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, a clamando me
tota die. Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua. Quid
est, gravata est super me manus tua? Magna res, fratres. Respicite
illam sententiam rectam inter duos, Pharisaeum et Publicanum. Quid
dictum est de Pharisaeo? Quoniam humiliatur. Quid dictum est de
Publicano? Quoniam exaltatur. Quare ille humiliatur? Quia
exaltavit se. Quare iste exaltatur? Quia humiliavit se. Ergo ut
exaltantem se humiliet Deus, gravat super illum manum. Noluit
humiliari confessione iniquitatis suae, humiliatus est pondere manus
Dei. Quando ille perferret manum gravem humiliantis? Quam levis
fuit manus sublevantis ! Et in illo fortis, et in illo fortis:
fortis ad illum premendum, fortis ad illum sublevandum.
15. Ergo, Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua:
conversus sum in aerumna mea, dum configeretur spina. Ex ipsa
aggravatione manus tuae, ex ipsa humiliatione conversus sum in aerumna
mea, factus sum miser, confixa est mihi spina, compuncta est
conscientia mea. Quid factum est cum configeretur spina? Datus est
ei sensus doloris, invenit infirmitatem suam. Et ille qui tacuerat
confessionem peccati sui, ut clamando in defensione peccati sui
inveterasceret virtus ejus, id est, ossa ejus converterentur in
vetustatem, modo quid fecit confixa spina? Peccatum meum cognovi.
Ergo jam cognoscit. Si ille cognoscit, ille ignoscit. Audite quid
sequitur: videte si non ipse dicit, Peccatum meum cognovi, et
injustitiam meam non operui. Hoc jam dudum dicebam: Noli operire
tu, et operit Deus. Beati quorum remissae sunt iniquitates, et
quorum tecta sunt peccata. Qui tegunt peccata, nudantur: iste autem
nudavit, ut cooperiretur. Iniquitatem meam non operui. Quid est,
non operui? Jam dudum tacueram: modo quid? Dixi. Quiddam
contrarium illi taciturnitati. Dixi. Quid dixisti? Pronuntiabo
adversum me injustitiam meam Domino; et tu dimisisti impietatem cordis
mei. Dixi. Quid dixisti? Non jam pronuntiat, promittit se
pronuntiaturum; et ille jam dimittit. Attendite, fratres; magna
res: dixit, Pronuntiabo: non dixit, Pronuntiavi, et tu
dimisisti; dixit, Pronuntiabo et tu dimisisti: quia eo ipso quod
dixit, Pronuntiabo, ostendit quia nondum ore pronuntiaverat, sed
corde pronuntiaverat. Hoc ipsum dicere Pronuntiabo, pronuntiare
est: ideo et tu dimisisti impietatem cordis mei. Confessio ergo mea
ad os nondum venerat; dixeram enim, Pronuntiabo adversum me:
verumtamen Deus audivit vocem cordis mei. Vox mea in ore nondum
erat, sed auris Dei jam in corde erat. Tu dimisisti impietatem
cordis mei; quia dixi, Pronuntiabo.
16. Sed non suffecerat: non dixit, Pronuntiabo injustitiam meam
Domino: non sine causa dixit, Pronuntiabo adversum me: et hoc
interest. Multi enim pronuntiant iniquitatem suam, sed adversus ipsum
Dominum Deum: quando inveniuntur in peccatis dicunt, Deus hoc
voluit. Si enim homo dicat, Non feci; aut, Hoc factum quod arguis
non est peccatum: non pronuntiat nec adversum se, nec adversus Deum.
Si dicat, Prorsus feci, et peccatum est, sed Deus hoc voluit,
quid ego feci? Hoc est pronuntiare adversus Deum. Forte dicatis,
Nemo hoc dicit: quis est qui dicat, Deus hoc voluit? Multi et hoc
dicunt: sed et qui hoc non dicunt, quid aliud dicunt, qui dicunt,
Fatum mihi fecit, stellae meae fecerunt? Ita jam per circuitum ad
Deum volunt pervenire. Per circuitum volunt pervenire ad Deum
accusandum, qui nolunt de compendio venire ad Deum placandum, et
dicunt, Fatum mihi fecit. Quid est fatum? Stellae meae fecerunt.
Quid sunt stellae? Certe istae quas in coelo conspicimus. Et quis
eas fecit? Deus. Quis eas ordinavit? Deus. Ergo vides quod
voluisti dicere, Deus fecit ut peccarem. Ita ille injustus, tu
justus: quia nisi ille fecisset, tu non peccasses. Tolle istas
excusationes in peccatis: memento illius psalmi: Ne declines cor meum
in verba maligna ad excusandas excusationes in peccatis, cum hominibus
operantibus iniquitatem. At enim magni viri sunt, qui defenduat
peccata sua; magni sunt et qui numerant sidera, et qui computant
stellas et tempora, et dicunt quis quando vel peccet vel bene vivat,
et quando Mars faciat homicidam, et Venus adulteram: magni, docti
viri, et electi videntur in hoc saeculo. Sed quid ait in psalmo? Ne
declines cor meum in verba mala, cum hominibus operantibus
iniquitatem, et non communicabo cum electis corum (Psal. CXL,
4). Dicant illi electos et doctos numeratores siderum, dicant illi
sapientes eos qui quasi digerunt in digitis fata humana, et describunt
de stellis mores humanos. Cum libero arbitrio me creavit Deus: si
peccavi, ego peccavi: ut non solum pronuntiem iniquitatem meam
Domino, sed adversum me, non adversus eum. Ego dixi, Domine,
miserere mei: clamat aeger ad medicum, Ego dixi. Quare, Ego
dixi? Sufficeret, dixi: Ego cum emphasi dictum est; Ego, ego,
non fatum, non fortuna, non diabolus; quia nec ipse coegit, sed ego
persuadenti consensi: Ego dixi, Domine, miserere mei, sana animam
meam, quoniam peccavi tibi (Psal. XL, 5). Sic et hic
statuit, et proposuit, Dixi: Pronuntiabo adversum me iniquitatem
meam Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei.
17. [vers. 6.] Pro hac orabit ad te omnis sanctus, in tempore
opportuno. Quo tempore? Pro hac. Pro cua hac? Pro impietate.
Pro qua? Pro ipsa venia peccatorum. Pro hac orabit ad te omnis
sanctus, in tempore opportuno. Inde orabit ad te omnis sanctus, quia
dimisisti peccata. Nam si non dimitteres peccata, non esset sanctus
qui ad te oraret, Pro hac orabit ad te omnis sanctus, int tempore
opportuno: quando manifestabitur Novum Testamentum, quando
manifestabitur gratia Christi, quod est tempus opportunum. Cum autem
venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex
muliere, id est ex femina; indiscrete enim vocabant hoc Antiqui,
factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant, redimeret (Gal.
IV, 4, 5). Unde redimeret? A diabolo, a perditione, a
peccatis suis, ab eo cui se vendiderant. Ut eos qui sub Lege erant
redimeret. Sub Lege enim erant, quia premebat eos Lex. Conditio
eos premebat, convincendo de reatu, non salvando. Et quidem mala
prohibebat: sed quia illi vires non habebant per seipsos justificandi
se, clamandum erat ad illum, quomodo clamabat qui captivus ducebatur
sub lege peccati: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis
hujus (Rom. VII, 23, 24)? Erant omnes homines sub Lege,
non in Lege: jam illa deprimente, illa de reatu convincente.
Demonstravit enim peccatum Lex: illa fixit spinam, illa fecit cor
compungi; ipsa admonuit ut reum se quisque cognosceret, et pro venia
clamaret ad Deum. Pro hac orabit ad te omnis sanctus, in tempore
opportuno. Ergo dicebam de tempore opportuno: Cum venit plenitudo
temporis, misit Deus Filium suum. Item dicit Apostolus: Tempore
acceptabili et placito exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Et
quia hoc de omnibus Christianis praedictum erat a Propheta, subjecit
Apostolus: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis
(II Cor. VI, 2). Pro hac orabit ad te omnis sanctus, in
tempore opportuno.
18. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non
appropinquabunt. Ad eum: ad quem? Ad Deum. Solet enim personam
mutare: quomodo est, Domini est salus, et super populum tuum
benedictio tua (Psal. III, 9). Non dixit, Domini est
salus, et super populum ejus benedictio ejus: aut, Domine, tua est
salus, et super populum tuum benedictio tua: sed cum inciperet,
Domini est salus, non ad illum, sed de illo dicens; ibi conversus
est ad illum, et ait, Et super populum tuum benedictio tua. Sic et
hic cum audis primo ad te, deinde ad eum, ne putes alium esse; Pro
hac orabit ad te omnis sanctus, in tempore opportuno. Verumtamen in
diluvio aquarum multarum, ad eum non appropinquabunt. Quid est, in
diluvio aquarum multarum? Qui natant in diluvio aquarum multarum, non
appropinquant ad Deum. Quid est diluvium aquarum multarum?
Multiplicitas variarum doctrinarum. Intendite, fratres. Multae
aquae sunt variae doctrinae. Doctrina Dei una est, non sunt multae
aquae, sed una aqua, sive sacramenti baptismi, sive doctrinae
salutaris. De ipsa doctrina qua irrigamur per Spiritum sanctum,
dicitur: Bibe aquam de tuis vasis, et de puteorum tuorum fontibus
(Prov. V, 15). Ad istos fontes non accedunt impii, sed
credentes in eum qui justificat impium (Rom. IV, 5), jam
justificati accedunt. Aliae aquae multae, multae doctrinae inquinant
animas hominum, quod paulo ante dicebam. Alia doctrina est, Fatum
mihi fecit. Alia doctrina, Casus mihi fecit, fortuna fecit. Si
casibus reguntur homines, nulla providentia aliquid geritur: et ipsa
doctrina est. Alius dixit, Est gens contraria tenebrarum, quae
rebellavit adversus Deum, ipsa facit peccare homines. In hoc diluvio
aquarum multarum ad Deum non appropinquabunt. Quae est illa aqua,
illa vera quae manat de intimo fonte purae venae veritatis? Quae illa
aqua est, fratres, nisi quae docet confiteri Domino? Quae est illa
aqua, nisi quae docet, Bonum est confiteri Domino (Psal. XCI,
2)? Quae est illa aqua, nisi quae docet hanc vocem, Dixi,
Pronuntiabo adversum me injustitiam meam Domino: et, Ego dixi,
Domine, miserere mei, sana animam meam, quoniam peccavi tibi? Haec
aqua confessionis peccatorum, haec aqua humiliationis cordis, haec
aqua vitae salutaris, abjicientis se, nihil de se praesumentis, nihil
suae potentiae superbe tribuentis. Haec aqua in nullis alienigenarum
libris est, non in epicureis, non in stoicis, non in manichaeis, non
in platonicis. Ubicumque etiam inveniuntur optima praecepta morum et
disciplinae, humilitas tamen ista non invenitur. Via humilitatis
hujus aliunde manat: a Christo venit. Haec via ab illo est, qui cum
esset altus, humilis venit. Quid enim aliud docuit humiliando se,
factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp.
II, 8)? Quid aliud docuit solvendo quod non debebat, ut nos a
debito liberaret? Quid aliud docuit baptizatus qui peccatum non
fecit, crucifixus qui reatum non habebat? Quid aliud docuit, nisi
hanc humilitatem? Non immerito ait: Ego sum via et veritas et vita
(Joan. XIV, 6). In hac ergo humilitate propinquatur ad
Deum, quia prope est Dominus his qui obtriverunt cor (Psal.
XXXIII, 19). In diluvio autem aquarum multarum extollentium
se adversus Deum, et docentium superbas impietates, ad Deum non
appropinquabunt.
19. [vers. 7.] Tu autem quid, qui etiam justificatus es,
inter medias illas aquas es? Undique, fratres mei, etiam cum
confitemur peccata, perstrepunt circa nos aquae illae diluvii. Non
sumus in ipso diluvio, sed circumdamur ab ipso diluvio. Premunt nos,
sed non opprimunt, urgent nos, sed non demergunt. Quid ergo tu
facies, quia in medio diluvio es, ambulans in hoc saeculo? Num enim
non audit tales doctores, non audit tales superbos, aut non ex verbis
eorum quotidianas patitur in corde suo persecutiones? Quid ergo dicat
iste jam justificatus et praesumens de Deo, qui circumdatur diluvio
isto? Tu mihi es refugium a pressura quae circumdedit me. Refugiant
illi, vel ad deos suos, vel ad daemones suos, vel ad vires suas, vel
ad defensionem peccatorum suorum: mihi in isto diluvio non est refugium
nisi tu, a pressura quae circumdedit me.
20. Exsultatio mea, redime me. Si jam exsultas, quid vis
redimi? Exsultatio mea, redime me. Audio vocem gaudii, Exsultatio
mea: audio gemitum, Redime me. Gaudes, et gemis. Ita, inquit,
et gaudeo, et gemo: gaudeo in spe, gemo adhuc in re. Exsultatio
mea, redime me. Spe gaudentes, ait Apostolus. Ergo recte,
Exsultatio mea, redime me. Unde redime me? Sequitur, In
tribulatione patientes (Rom. XII, 12). Exsultatio mea,
redime me. Jam justificatus erat et Apostolus: et quid ait? Non
solum, inquit, sed etiam nos ipsi primitias habentes Spiritus, et
ipsi in nobismetipsis ingemiscimus. Unde redime me? Quia ipsi in
nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem
corporis nostri. Ecce ergo unde redime me; quia adhuc exspectamus in
nobis ingemiscentes redemptionem corporis nostri. Unde ergo exsultatio
mea? Ibi sequitur idem apostolus, et dicit, Spe enim salvi facti
sumus: spes autem quae videtur, non est spes. Quod enim videt quis,
quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam
exspectamus (Id. VIII, 23-25). Si speras, gaudes; si
per patientiam exspectas, adhuc gemis: non enim opus est patientia,
ubi nihil mali perpeteris. Tolerantia quae dicitur, patientia quae
dicitur, sustinentia quae dicitur, longanimitas quae dicitur, non est
nisi in malis. Ubi premeris, ibi angustia est. Ergo si per
patientiam exspectamus, adhuc dicimus, Redime me a pressura quae
circumdedit me: quia vero spe salvi facti sumus, simul utrumque
dicimus, Exsultatio mea, redime me.
21. [vers. 8.] Respondetur: Intellectum dabo tibi. Ipse est
psalmus intelligentiae. Intellectum dabo tibi, et statuam te in via
hac, qua gradieris. Quid est, statuam te in via hac, qua
gradieris? Non ut haereas ibi, sed ut ab ea non aberres. Dabo
intellectum, ut cognoscas te semper, et semper gaudeas in spe ad
Deum; donec ad illam patriam pervenias, ubi jam non spes, sed res
erit. Obfirmabo super te oculos meos: non a te auferam oculos meos,
quia et tu non auferes a me oculos tuos. Jam justificatus, jam post
remissionem peccatorum leva oculos tuos ad Deum. Putruerat enim cor
tuum cum esset in terra. Non gratis audis, Sursum cor, ne putreat.
Ergo et tu leva jam oculos tuos semper in Deum, ut firmet super te
oculos suos. Sed quid times ne cum habes oculos ad Deum, offendas,
ne non respicias ante te, et forte incurras in laqueum? Noli timere:
ibi enim sunt oculi ipsius, quos obfirmat super te; Nolite, inquit,
solliciti esse (Matth. VI, 31); et apostolus Petrus: Omnem
sollicitudinem vestram super illum mittite, quia illi cura est de vobis
(I Petr. V, 7). Ergo obfirmabo super te oculos meos. Tu ergo
oculos tuos in illum erige, et non timebis, ut dixi, ne in laqueum
incurras. Audi alium psalmum: Oculi mei semper ad Dominum. Et
quasi diceretur illi: Quid agis de pedibus tuis, cum non ante te
attendis? Quoniam ipse, inquit, evellet de laqueo pedes meos
(Psal. XXIV, 15). Obfirmabo super te oculos meos.
22. [vers. 9.] Promisit huic et intellectum et protectionem
suam: convertit se ad superbos defendentes peccata sua, et ostendit
nobis quid sit intellectus, Nolite esse sicut equus et mulus, quibus
non est intellectus. Equus et mulus erecta cervice sunt. Non sunt
equus et mulus, sicut ille bos qui agnovit possessorem suum, et asinus
praesepe domini sui (Isai. I, 3). Nolite esse sicut equus et
mulus, quibus non est intellectus. Quid enim patiuntur tales? In
freno et camo maxillas eorum constringe, qui non appropinquant ad te.
Equus et mulus vis esse, vis non habere sessorem? Constringetur os
tuum et maxillae tuae in freno et camo: ipsum os tuum constringetur,
quo jactas merita tua, et faces peccata tua. Maxillas eorum
constringe, qui non appropinquant ad te humiliando se.
23. [vers. 10.] Multa flagella peccatoris. Non est mirum si
adhibito freno sequuntur flagella. Indomitum enim animal esse
cupiebat, domatur freno et flagello: atque utinam perdometur!
Verendum est enim ne nimium resistendo, indomitum relinqui mereatur,
et ire in suam vagam licentiam, ut dicatur de illo: Prodiet tanquam
ex adipe iniquitas eorum (Psal. LXXII, 7): sicut de illis,
quibus modo sunt impunita peccata. Ergo cum flagellatur, corrigatur,
dometur; quia et iste sic se dixit edomitum. Equum et mulum se
dixerat, quoniam tacuit: sed unde domitus est? Flagellis.
Conversus sum, inquit, in aerumna mea, dum configeretur spina.
Sive flagella dicas, sive stimulos dicas, domat Deus jumentum cui
insidet: quia jumento expedit ut insideatur. Non enim defatigatus
Deus ambulando pedibus, insidet jumento. Aut vero non plenum
mysterii est, quod asellus adductus est Domino (Matth. XXI,
7)? Populus mitis et mansuetus portans bene Dominum, asellus est,
et tendit in Jerusalem. Diriget enim mites in judicio, sicut dicit
alius psalmus, docebit mansuetos vias suas (Psal. XXIV, 9).
Quos mansuetos? Non erigentes cervicem adversus domitorem suum,
patientes flagella et frenum; postea sic domiti, ut sine flagello
ambulent, et sine freno et camo viam teneant. Si carueris isto
sessore, tu cades, non ille. Multa flagella peccatoris: sperantem
autem in Domino misericodia circumdabit. Quomodo est refugium a
pressura? Quem primo circumdat pressura, postea circumdat
misericordia: quoniam misericordiam dabit, qui legem dedit (Psal.
LXXXIII, 8); legem in flagellis, misericordiam in
consolationibus. Sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
24. [vers. 11.] Ergo quid concluditur? Laetamini in
Domino, et exsultate justi. O qui laetamini in vobis! o impii, o
superbi, qui laetamini in vobis: jam credentes in eum qui justificat
impium, deputetur fides vestra ad justitiam (Rom. IV, 5).
Laetamini in Domino, et exsultate justi. Et exsultate, subaudi,
in Domino. Quare? Quia jam justi. Unde justi? Non meritis
vestris, sed gratia illius. Unde justi? Quia justificati.
25. Et gloriamini omnes recti corde. Quid est, recti corde? Non
resistentes Deo. Intendat Charitas Vestra, et intelligite rectum
cor. Breviter dico, sed tamen maxime commendandum: Deo autem
gratias, quod in fine est, inhaereat sensibus vestris. Inter rectum
cor, et pravum cor hoc interest: quisquis homo quidquid patitur
praeter voluntatem, afflictiones, moerores, labores, humiliationes,
non tribuit nisi voluntati Dei justae, non illi dans insipientiam,
quod quasi nesciat quid agat, quia talem flagellat, et talibus
parcit; ipse est rectus corde: perversi autem corde sunt, et pravi et
distorti, qui omnia quae patiuntur mala, inique se pati dicunt,
dantes illi iniquitatem, per cujus voluntatem patiuntur; aut quia non
ei audent dare iniquitatem, auferunt ei gubernationem. Quia ipse,
inquit, non potest facere iniquum, iniquum autem est ut ego patiar,
et ille non patiatur; concedo enim ut sim peccator, certe sunt pejores
qui laetantur, et ego tribulor: quia ergo hoc iniquum est, ut etiam
pejores me laetentur, et ego tribuler, qui aut justus, aut minus
peccator quam illi sum, et certum est apud me hoc esse injustum, et
certum est apud me quia Deus non facit injustum; Deus non gubernat
res humanas, nec cura est illi de nobis. Ergo pravi corde, id est
distorti corde, tres habent sententias. Aut, Non est Deus: dixit
enim stultus in corde suo, Non est Deus (Psal. XIII, 1).
Et fuit dictum de diluvio illo : non defuit talis doctrina
philosophorum, non defuerunt qui dicerent non esse Deum, qui gubernat
omnia et condidit omnia; sed esse multos deos vacantes sibi praeter
mundum, non curantes ista. Ergo aut, Non est Deus: hoc dicit
impius, cui displicet quidquid illi accidit praeter voluntatem, et
alteri non accidit cui se praeponit: aut, Injustus Deus est, cui
ista placent, et qui haec facit: aut, Non gubernat Deus res
humanas, nec cura est illi de omnibus . In istis tribus sententiis
magna impietas, aut negare Deum, aut dicere injustum, aut auferre
illi gubernationem rerum. Quare hoc? Quia distortus est corde.
Rectus est Deus, et ideo distortum cor illi non acquiescit. Quod in
alio psalmo est, Quam bonus Deus Israel, rectis corde! Et quia
talem habebat ipse aliquando sententiam , Quomodo scivit Deus, aut
si est scientia Altissimo? ideo ibi subjecit: Mei autem pene moti
sunt pedes (Psal. LXXII, 1, 11, 2). Quomodo distortum
lignum, etsi ponas in pavimento aequali, non collocatur, non
compaginatur, nec adjungitur, semper agitatur et nutat; non quia
inaequale est ubi posuisti, sed quia distortum est quod posuisti: ita
et cor tuum quamdiu pravum est et distortum, non potest colliniari
rectitudini Dei, et non potest in illo collocari ut haereat illi, et
fiat Qui adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI,
17). Ideo recti corde gloriamini dixit. Quomodo recti corde
gloriantur? Audite gloriationem ipsorum: Non solum autem, dicit
Apostolus, sed et gloriamur in tribulationibus. Nam non est magnum
gloriari in gaudiis, gloriari in laetitiis: rectus corde etiam in
tribulatione gloriatur. Et audi quomodo gloriatur in tribulatione;
quia non frustra quisquam, non supervacue: vide rectum cor,
Scientes, inquit, quia tribulatio patientiam operatur, patientia
autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit, quia
charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui
datus est nobis (Rom. V, 3-5).
26. Sic est ergo rectum cor, fratres. Cuicumque aliquid accidit,
dicat: Dominus dedit, Dominus abstulit. Ecce rectum cor: Sicut
Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job
I, 21). Quis abstulit? quid abstulit? cui abstulit? quando
abstulit? Sit nomen Domini benedictum. Et non dixit, Dominus
dedit, diabolus abstulit. Intendat ergo Charitas Vestra, ne forte
dicatis: Haec mihi diabolus fecit. Prorsus ad Deum tuum refer
flagellum tuum, quia nec diabolus tibi aliquid facit, nisi ille
permittat qui desuper habet potestatem, aut ad poenam, aut ad
disciplinam: ad poenam impii, ad disciplinam filii. Flagellat autem
omnem filium quem recipit (Heb. XII, 6). Nec te sine flagello
speres futurum, nisi forte cogitas exhaeredari. Flagellat omnem
filium quem recipit. Itane omnem? Ubi te volebas abscondere?
Omnem: et nullus exceptus, nullus sine flagello erit. Quid? ad
omnem? Vis audire quam omnem? Etiam Unicus sine peccato, non tamen
sine flagello. Unde ipse Unicus portans infirmitatem tuam, et
praefigurans in se personam tuam, tanquam caput gestans personam etiam
corporis sui, cum appropinquaret passioni, ex homine quem gerebat
contristatus est, ut te laetificaret; contristatus est, ut te
consolaretur. Potuit enim utique sine tristitia esse Dominus, iturus
ad passionem. Si potuit miles, non potuit imperator? Quomodo potuit
miles? Attende Paulum exsultantem, propinquantem passioni: Ego
autem jam, inquit, immolor, et tempus resolutionis meae instat.
Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de caetero
superest mihi corona justitiae, quam mihi Dominus reddet in illa die
justus judex. Non solum autem mihi, sed et omnibus qui diligunt
adventum ejus (II Tim. IV, 6-8). Videte quemadmodum
exsultat, venturus ad passionem. Ergo gaudet coronandus:
contristatur coronaturus. Quid igitur portabat? Infirmitatem
quorumdam, qui veniente tribulatione vel morte contristantur. Sed
vide quomodo eos ducit in directionem cordis. Ecce tu volebas vivere,
non volebas tibi aliquid accidere; sed Deus aliud voluit: duae
voluntates sunt; sed voluntas tua corrigatur ad voluntatem Dei, non
voluntas Dei detorqueatur ad tuam. Prava est enim tua, regula est
illa: stet regula, ut quod pravum est, ad regulam corrigatur.
Videte quomodo hoc docet Dominus Jesus Christus: Tristis est anima
mea usque ad mortem: et, Pater, si fieri potest, transeat a me
calix iste. Ecce ostendit humanam voluntatem. Sed vide rectum cor:
Verum non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater (Matth.
XXVI, 38, 39). Hoc ergo fac, gaudens in his quae tibi
accidunt: et si venerit dies ille ultimus, gaude. Aut si subrepit
humanae cujusdam voluntatis fragilitas, cito dirigatur in Deum; ut
sis in eis quibus dicitur, Gloriamini omnes recti corde.
|
|