IN PSALMUM XXXII. ENARRATIO I.

1. [vers. 1.] Exsultate justi in Domino: exsultate justi, non in vobis, non enim hoc tutum est; sed in Domino. Rectos decet laudatio: ipsi laudant Dominum, qui se subdunt Domino; aliter enim distorti et pravi sunt.

2. [vers. 2.] Confitemini Domino in cithara: confitemini Domino, exhibentes ei corpora vestra hostiam vivam (Rom. XII, 1). In psalterio decachordo psallite ei: serviant membra vestra dilectioni Dei et proximi, in quibus tria et septem praecepta servantur.

3. [vers. 3.] Cantate ei canticum novum: cantate ei canticum gratiae fidei. Bene cantate ei in jubilatione: bene cantate ei in laetitia.

4. [vers. 4.] Quoniam rectus est sermo Domini: quoniam rectus est sermo Domini, ad faciendos vos quod per vos fieri non potestis. Et omnia opera ejus in fide: ne quisquam se meritis operum pervenisse ad fidem putet, cum in ipsa fide sint omnia opera quae diligit Deus.

5. [vers. 5.] Diligit misericordiam et judicium: diligit enim misericordiam, quam nunc praerogat; et judicium, quo id quod praerogaverit exigit. Misericordia Domini plena est terra: per orbem peccata dimittuntur hominibus in misericordia Domini.

6. [vers. 6.] Verbo Domini coeli firmati sunt: non enim a seipsis, sed Verbo Domini justi firmati sunt. Et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum: et sancto ejus Spiritu omnis fides eorum.

7. [vers. 7.] Congregans sicut in utrem aquas maris: congregat populos saeculi in confessionem mortificati peccati, ne per superbiam libere defluant. Ponens in thesauris abyssos: et in eis occulta sua servat ad divitias.

8. [vers. 8.] Timeat Dominum omnis terra: timeat omnis peccator, ut peccare desinat. Ab ipso autem commoveantur: nec terroribus hominum vel cujusquam creaturae, sed ab ipso commoveantur omnes qui inhabitant orbem.

9. [vers. 9.] Quoniam ipse dixit, et facta sunt: non enim ea quae timeant, alius aliquis fecit; sed ipse dixit, et facta sunt. Ipse mandavit, et creata sunt: ipse mandavit Verbo suo, et creata sunt.

10. [vers. 10.] Dominus dissipat consilia gentium: non ejus regnum, sed sua quaerentium regna. Reprobat autem cogitationes populorum: beatitudinem terrenam concupiscentium. Et reprobat consilia principum: talibus populis dominari quaerentium.

11. [vers. 11.] Consilium vero Domini manet in aeternum: consilium vero Domini, quo beatum non facit nisi subditum sibi, manet in aeternum. Cogitationes cordis ejus in saecula saeculorum: cogitationes sapientiae ejus non sunt mutabiles, sed manentes in saeculum saeculi.

12. [vers. 12.] Beata gens cujus est Dominus Deus eorum: una gens beata est, pertinens ad coelestem civitatem, quae sibi Dominum nonnisi Deum suum elegit. Populus quem elegit Dominus in haereditatem sibi: neque haec a seipsa, sed Dei munere electa est, ut possidendo eam, incultam et miseram esse non sinat.

13. [vers. 13.] De coelo respexit Dominus, vidit omnes filios hominum: de anima justa misericorditer vidit Dominus omnes qui in novam vitam renasci volunt.

14. [vers. 14.] De praeparato habitaculo suo: de habitaculo susceptionis humanae, quod praeparavit sibi. Rexpexit super omnes qui inhabitant terram : misericorditer vidit omnes qui inhabitant carnem, ut praesit illis in regendo eos.

15. [vers. 15.] Qui finxit singillatim corda eorum: qui cordibus eorum dona propria spiritualiter tribuit, ut nec totum corpus oculus, nec totum auditus (I Cor. XII, 17); sed alius sic, alius autem sic incorporentur Christo. Qui intelligit omnia opera eorum: apud illum intellecta sunt omnia opera eorum.

16. [vers. 16.] Non salvus fiet rex in multitudine virtutis: non salvus fiet qui carnem suam regit, si in sua virtute multum praesumpserit. Nec gigas salvus erit in multitudine virtutis suae: nec quisquis militat contra consuetudinem concupiscentiae suae, vel contra diabolum et angelos ejus, salvus erit, si se suae fortitudini multum commiserit.

17. [vers. 17.] Mendax equus ad salutem: fallitur, quisquis putat vel per homines inter homines acceptam se salutem adipisci, vel impetu animositatis suae defendi a pernicie. In abundantia autem virtutis suae non erit salvus .

18. [vers. 18.] Ecce oculi Domini super metuentes eum: quia si salutem quaeris, ecce dilectio Domini super timentes eum. Sperantes super misericordiam ejus: et sperantes non in virtute sua, sed in misericordia ejus.

19. [vers. 19.] Ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame: ut det eis alimentum verbi et sempiternae veritatis, quod amiserant dum praesumunt in viribus suis, et ideo nec ipsas vires habent fame justitiae.

20. [vers. 20.] Anima nostra patiens erit Domino: ut autem postea saginetur escis incorruptibilibus, interim dum hic est, anima nostra patiens erit Domino. Quoniam adjutor et protector noster est: adjutor noster est, dum conamur ad eum; et protector, dum resistimus adversario.

21. [vers. 21.] Quia in ipso laetabitur cor nostrum: non enim in nobis, ubi magna sine illo inopia est; sed in ipso laetabitur cor nostrum. Et in nomine sancto ejus speravimus : et ideo speravimus venturos nos ad Deum, quia nobis absentibus per fidem misit nomen suum.

22. [vers. 22.] Fiat misericordia tua, Domine, super nos, sicut speravimus in te: fiat misericordia tua, Domine, super nos; spes enim non confundit, quia speravimus in te.