|
1. [vers. 1.] Psalmus iste admonet nos exsultare in Domino.
Inscribitur autem, Ipsi David. Qui ergo pertinent ad sacratissimum
semem David, audiant vocem suam, et dicant vocem suam, et exsultent
in Domino. Sic autem incipit: Exsultate justi in Domino. Injusti
exultent in saeculo: finito saeculo, finitur exsultatio injustorum.
Exsultare autem justi in Domino: quia permanente Domino, permanebit
justorum exsultatio. Exsultare autem in Domino ita convenit, ut
laudemus illum qui solus non habet quod nobis displiceat, et nemo tam
multa habet quae infidelibus displicent. Et breve praeceptum est:
Ille placet Deo, cui placet Deus. Nec leve putetis hoc,
carissimi. Videtis enim quam multi disputent contra Deum, quam
multis displiceant opera ejus. Cum enim facere voluerit contra
voluntatem hominum, quia Dominus est, et novit quid faciat, nec tam
attendit nostram voluntatem quam utilitatem; illi qui malunt suam
voluntatem impleri quam Dei, volunt ad suam voluntatem flectere
Deum, non suam corrigere ad Deum. Talibus hominibus infidelibus,
impiis, iniquis, quod piget dicere, sed tamen dicam, nostis enim
quam verum dicam, facilius placet pantomimus quam Deus.
2. Propterea cum dixisset, Exsultate justi in Domino; quia
exsultare in illo nisi laudando non possumus, cum autem laudamus, cui
tanto magis placemus quanto magis ipse nobis placuerit; Rectos,
inquit, decet laudatio. Qui sunt recti? Qui dirigunt cor secundum
voluntatem Dei; et si eos perturbat humana fragilitas, divina
consolatur aequitas: quamvis enim corde mortali privatim aliquid
velint, quod suae interim causae vel negotio, vel praesenti
necessitati conveniat; ubi intellexerint et cognoverint aliud Deum
velle, praeponunt voluntatem melioris voluntati suae, et voluntatem
omnipotentis voluntati infirmi, et voluntatem Dei voluntati hominis.
Quantum enim Deus distat ab homine, tantum voluntas Dei a voluntate
hominis. Unde gerens hominem Christus, et regulam nobis proponens,
docens nos vivere, et praestans nobis vivere, ostendit hominis quamdam
privatam voluntatem, in qua suam figuravit et nostram, quia caput
nostrum est, et ad eum, sicut nostis, tanquam membra utique
pertinemus: Pater, inquit, si fieri potest, transeat a me calix
iste. Haec humana voluntas erat, proprium aliquid et tanquam privatum
volens. Sed quia rectum corde voluit esse hominem, ut quidquid in
illo aliquantum curvum esset, ad illum dirigeret qui semper est
rectus; Verum non quod ego volo, ait, sed quod tu, Pater
(Matth. XXVI, 39). Sed quid posset mali velle Christus?
Quid postremo aliud posset velle, quam Pater? Quorum una est
divinitas, non potest esse dispar voluntas. Sed ex persona hominis
transfigurans in se suos, quos in se transfiguravit, cum ait,
Esurivi, et dedistis mihi manducare (Id. XXV, 35); quos in
se transfiguravit, cum furenti et sanctos persequenti Saulo clamavit
desuper, quem nemo tangebat, Saule, Saule, quid me persequeris
(Act. IX, 4)? ostendit quamdam hominis propriam voluntatem;
ostendit te, et correxit te. Ecce vide, inquit, te in me; quia
potes aliquid proprium velle, ut aliud Deus velit, conceditur hoc
humanae fragilitati, conceditur humanae infirmitati; aliquid proprium
velle, difficile est ut non tibi contingat: sed statim cogita qui sit
supra te; illum supra te, te infra illum; illum creatorem, te
creaturam; illum dominum, te servum; illum omnipotentem, te
infirmum, corrigens te, subjungensque voluntati ejus, ac dicens,
Verum non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater: quomodo disjunctus
es a Deo, qui jam hoc vis quod Deus? Eris ergo rectus, et te
decebit laudatio; quoniam rectos decet laudatio.
3. Si autem curvus fueris, laudas Deum quando tibi bene est,
blasphemas quando tibi male est: quod quidem male si justum est, non
est male; justum est autem, quoniam ab illo fit qui injuste facere
nihil potest: et eris insulsus puer in domo patris, amans patrem si
tibi blandiatur, et odio habens quando te flagellat; quasi non et
blandiens et flagellans haereditatem paret. Vide autem quemadmodum
deceat rectos laudatio, audi vocem recti laudantis ex alio psalmo:
Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo
(Psal. XXXIII, 2). Quod est, in omni tempore; hoc est,
semper: et quod est, benedicam; hoc est, laus ejus in ore meo.
Omni tempore et semper, sive in prosperis sive in adversis. Nam si
in prosperis et non in adversis, quomodo omni tempore, quomodo
semper? et audivimus multas multorum tales voces: quando illis
provenit aliqua felicitas, exsultant, gaudent, cantant Deo, laudant
Deum; non sunt improbandi, imo gaudendum est illis, quia multi nec
tunc. Sed isti qui jam Deum laudare ex prosperitatis parte
coeperunt, docendi sunt patrem agnoscere et flagellantem, nec
murmurare adversus corrigentis manum; ne semper pravi remanentes
exhaeredari mereantur, ut facti jam recti, (quid est recti? Ut
nihil illis displiceat quod fecerit Deus.) possint et in adversis
Deum laudare, et dicere: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut
Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job
I, 21). Tales rectos decet laudatio, non primo laudaturos, et
postea vituperaturos.
4. Ergo justi recti, exsultate in Domino: quia vos decet
laudatio. Nemo dicat: Quis ego justus, aut quando ego justus?
Nolite vos abjicere et desperare de vobis. Homines estis, ad
imaginem Dei facti estis: qui vos homines fecit, pro vobis et homo
factus est: ut multi filii ad haereditatem sempiternam adoptaremini,
sanguis Unici pro vobis effusus est. Si vos vobis terrena fragilitate
viluistis, ex pretio vestro vos appendite: quid manducetis, quid
bibatis, quo subscribatis Amen , digne cogitate. Numquid hoc vos
monemus, ut superbi sitis, et vobis aliquam perfectionem audeatis
arrogare? Sed non iterum ab omni justitia vos putare debetis exules
fieri. Nolo enim vos interrogare de justitia vestra; fortassis enim
nemo vestrum mihi audeat respondere, Justus sum: sed interrogo vos de
fide vestra. Sicut nemo vestrum audet dicere, Justus sum; sic nemo
audet dicere, Fidelis non sum. Nondum quaero quid vivas, sed quaero
quid credas. Responsurus es credere te in Christum. Non audisti
Apostolum: Justus ex fide vivit (Rom. I, 17)? Fides tua,
justitia tua: quia utique si credis, caves; si autem caves,
conaris; et conatum tuum novit Deus, et voluntatem tuam inspicit, et
luctam cum carne considerat, et hortatur ut pugnes, et adjuvat ut
vincas, et certantem exspectat , et deficientem sublevat, et
vincentem coronat. Ergo, Exsultate justi in Domino: hoc dixerim,
Exsultate fideles in Domino, quia justus ex fide vivit. Rectos
decet laudatio. Discite gratias agere Deo et in prosperitatibus, et
in tribulationibus. Discite habere in corde quod habet omnis homo in
lingua: Quod vult Deus. Ipsa lingua popularis, plerumque est
doctrina salutaris. Quis non quotidie dicit: Quod vult Deus hoc
agat? Et rectus erit inter eos qui exsultant in Domino, et quos
decet laudatio: quales alloquitur consequenter Psalmus, et dicit:
Confitemini Domino in cithara, in psalterio decem chordarum psallite
ei. Hoc enim etiam modo cantabamus, hoc ore consono exprimentes,
corda vestra docebamus.
5. [vers. 2.] Nonne id egit institutio in nomine Christi
Vigiliarum istarum , ut ex isto loco citharae pellerentur? Et ecce
ipsae jubentur sonare: Confitemini, inquit, Domino in cithara, in
psalterio decem chordarum psallite ei. Nemo convertat cor ad organa
theatrica. Quod ei jubetur, in se habet, sicut alibi dicitur: In
me sunt Deus vota, quae reddam laudis tibi (Psal. LV, 12).
Meminerunt qui pridem affuerunt, quando quid intersit inter psalterium
et citharam , sicut potuimus, sermone discrevimus, et ad intellectum
omnium perducere interim conati sumus: quantum autem effecerimus,
viderint qui audierunt. Et nunc non importune repetimus, ut in ista
diversitate duorum instrumentorum musicorum, diversitatem factorum
humanorum inveniamus, significatam per haec, implendam autem per vitam
nostram. Cithara lignum illud concavum tanquam tympanum pendente
testudine, cui ligno chordae innituntur, ut tactae resonent: non
plectrum dico quo tanguntur, sed lignum illud dixi concavum cui
superjacent, cui quodammodo incumbunt, ut ex illo cum tanguntur
tremefactae, et ex illa concavitate sonum concipientes, magis canorae
reddantur: hoc ergo lignum cithara in inferiore parte habet,
psalterium in superiore. Haec est distinctio. Jubemur autem modo
confiteri in cithara, et psallere in psalterio decem chordarum. Non
dixit in cithara decem chordarum, neque in hoc psalmo, neque, si non
fallor, alicubi. Legant, et considerent melius et otiosius filii
nostri Lectores: tamen quantum mihi videor meminisse, multis locis
invenimus psalterium decem chordarum, citharam decem chordarum nusquam
mihi lectum occurrit. Mementote citharam ex inferiore parte habere quo
sonat, psalterium ex superiore. Ex inferiore vita, id est terrena,
habemus prosperitatem et adversitatem, unde Deum laudemus in utroque,
ut semper sit laus ejus in ore nostro, et benedicamus Dominum in omni
tempore (Psal. XXXIII, 2). Est enim quaedam terrena
prosperitas, est quaedam terrena adversitas: ex utroque laudandus est
Deus, ut citharizemus. Quae est terrena prosperitas? Cum sani
sumus secundum carnem, cum abundant omnia quibus vivimus, cum
incolumitas nostra servatur, cum fructus large proveniunt, cum solem
suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et
injustos (Matth. V, 45). Haec omnia ad vitam terrenam valent.
Quisquis inde non laudat Deum, ingratus est. Numquid quia terrena,
ideo non Dei sunt? Aut ideo alter ea dare cogitandus est, quia
dantur et malis? Multiplex est enim misericordia Dei, patiens est,
longanimis. Inde magis significat quid servet bonis, cum ostendit
quanta donet et malis. Adversitates autem, ex inferiore utique
parte, de fragilitate generis humani, in doloribus, in languoribus,
in pressuris, in tribulationibus, in tentationibus. Ubique laudet
Deum qui citharizat. Non attendat quia inferiora sunt, sed quia et
regi et gubernari non possunt, nisi ab illa Sapientia, quae attingit
a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap.
VIII, 1). Non enim coelestia regit, et terrena deserit: aut
non illi dicitur, Quo abibo a spiritu tuo, et a facie tua quo
fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es; si descendero in
infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 7, 8)? Ubi ergo deest
qui nusquam non est? Ergo confitere Domino in cithara. Sive tibi
abundet terrenum aliquid, gratias age illi qui dedit; sive tibi
desit, vel forte damno tibi auferatur, cithariza securus. Non est
enim ille tibi ablatus qui dedit, quamvis tibi ablatum fuerit quod
dedit. Etiam sic, inquam, cithariza securus; certus in Deo tuo,
tange chordas in corde, et dic tanquam in cithara in inferiore parte
bene sonante: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino
placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job I,
21).
6. Jam vero cum attendis superiora dona Dei, quid tibi contulerit
praeceptorum, qua doctrina coelesti te imbuerit, quid tibi desuper ex
illius veritatis fonte praeceperit , convertere et ad psalterium,
psalle Domino in psalterio decem chordarum. Praecepta enim legis
decem sunt: in decem praeceptis Legis habes psalterium. Perfecta res
est. Habes ibi dilectionem Dei in tribus, et dilectionem proximi in
septem. Et utique nosti, Domino dicente, quia in his duobus
praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 40).
Dicit tibi Deus desuper, quia Dominus Deus tuus, Deus unus est:
habes unam chordam. Non accipias in vanum nomen Domini Dei tui:
habes alteram chordam. Observa diem sabbati, non carnaliter, non
judaicis deliciis, qui otio abutuntur ad nequitiam. Melius enim
utique tota die foderent, quam tota die saltarent. Sed tu cogitans
requiem in Deo tuo et propter ipsam requiem omnia faciens, abstine ab
opere servili. Omnis enim qui facit peccatum, servus est peccati
(Joan. VIII, 34): et utinam hominis, et non peccati! Haec
tria pertinent ad dilectionem Dei, cujus cogita unitatem, veritatem
et voluptatem . Est enim quaedam voluptas in Domino, ubi verum
sabbatum, vera requies. Unde dicitur: Delectare in Domino, et
dabit tibi petitiones cordis tui (Psal. XXXVI, 4). Quis
enim sic delectat, quam ille qui fecit omnia quae delectant? In his
tribus charitas Dei, in septem aliis charitas proximi, ne facias alii
quod pati non vis. Honores patrem et matrem: quia vis te honorari a
filiis tuis. Non maecheris: quia nec moechari uxorem tuam post te
vis. Non occidas: quia et occidi non vis. Non fureris: quia furtum
pati non vis. Non falsum testimonium dicas: quia odisti adversum te
falsum testimonium dicentem. Non concupiscas uxorem proximi tui: quia
et tuam non vis ab alio concupisci. Non concupiscas rem aliquam
proximi tui (Exod. XX, 1-17; Deut. V, 6-21): quia
si quis tuam concupiscit, displicet tibi. Converte et in te linguam,
quando tibi displicet qui tibi nocet. Haec omnia praecepta Dei sunt,
sapientia donante data sunt, desuper sonant. Tange psalterium, imple
Legem, quam Dominus Deus tuus non venit solvere, sed adimplere
(Matth. V, 17). Implebis enim amore, quod timore non
poteras. Qui enim timendo non facit male, mallet facere, si
liceret. Itaque etsi facultas non datur, voluntas tenetur. Non
facio, inquit. Quare? Quia timeo. Nondum amas justitiam, adhuc
servus es: esto filius. Sed ex bono servo fit bonus filius. Interim
timendo noli facere, disces et amando non facere. Est enim quaedam
pulchritudo justitiae. Poena te deterreat. Habet justitia formam
suam, oculos quaerit, accendit amatores suos. Pro hac Martyres
saeculum calcantes, sanguinem fuderunt. Quid amabant, quando istis
omnibus renuntiabant? Num enim illi non erant amatores? aut hoc vobis
dicimus, ut non ametis? Qui non amat, friguit, obriguit. Ametur,
sed illa pulchritudo quae cordis oculos quaerit. Ametur, sed illa
pulchritudo quae laudata justitia incendit animos. Promunt verba,
edunt voces, undique dicunt, Bene, Optime. Quid viderunt?
Justitiam viderunt, in qua pulcher est curvus senex. Non enim si
procedat senex justus, est aliquid in ejus corpore quod ametur, et
tamen amatur ab omnibus. Ibi amatur, ubi non videtur; imo ibi
amatur, corde videtur. Delectet vos ergo, et rogate Dominum ut
delectet. Dominus enim dabit suavitatem, et terra nostra dabit
fructum suum (Psal. LXXXIV, 13): ut per charitatem
impleatis quod per timorem implere difficile est. Quid dico difficile
est? Non potest adhuc animus: mallet non esse quod praecipitur, si
ad faciendum amore non ducitur, sed timore coarctatur. Noli furtum
facere, time gehennas: mallet non esse gehennas, in quas mitteretur.
Quando incipit amare justitiam, nisi quando mallet furta non esse,
etsi gehennae non essent, in quas fures mitterentur? Hoc est amare
justitiam.
7. Et ipsa justitia qualis est? quis illam pingit? Sapientia Dei
quam pulchritudinem habet? Per illam pulchra sunt omnia, quae oculis
placent: ei videndae, complectendae, corda mundanda sunt. Hujus nos
amatores profitemur: ipsa nos componit, ut ei non displiceamus. Et
quando nos reprehendunt homines in his rebus, in quibus ei quam
diligimus placemus, quomodo parvi habemus reprehensores nostros,
quomodo illos contemnimus et omnino nihili pendimus ? Amatores lubrici
et damnabiles feminarum, quando amatae ipsorum componunt illos secundum
oculos suos, si ipsis placeant, non curant eos quibus displicent,
putantes sibi sufficere quod earum oculis placent, ad quas affectant:
et plerumque gravibus displicent, imo semper gravibus displicent, et
meliore judicio reprehenduntur. Non bene tonsus es, dicit vir gravis
lascivo adolescenti, non te decet cum talibus cincinnis incedere.
Novit autem ille capillos illos placere nescio cui: odit te
reprehendentem vero judicio, et servat in se quod placet perverso
consilio. Inimicum te putat, quia turpitudinem demis . Fugit oculos
tuos, et omnino non curat qua regula justitiae reprehendatur. Si ergo
illi non curant reprehensores veraces, ut sint formosi fallaces; nos
in his rebus in quibus placemus sapientiae Dei, debemus curare
irrisores injustos, non Habentes oculos unde videant quod amamus?
Haec cogitantes recti corde, Confitemini Domino in cithara, in
psalterio decem chordarum psallite ei.
8. [vers. 3.] Cantate ei canticum novum. Exuite vetustatem:
nostis canticum novum. Novus homo, Novum Testamentum; novum
canticum. Non pertinet novum canticum ad homines veteres: non illud
discunt nisi homines novi, renovati per gratiam ex vetustate, et
pertinentes jam ad Testamentum novum, quod est regnum coelorum. Ei
suspirat omnis amor noster, et cantat canticum novum. Cantet canticum
hovum, non lingua, sed vita. Cantate ei canticum novum: bene
cantate ei. Quaerit unusquisque quomodo cantet Deo. Canta illi,
sed noli male. Non vult offendi aures suas. Bene canta, frater.
Si alicui bono auditori musico, quando tibi dicitur, Canta ut
placeas ei, sine aliqua instructione musicae artis cantare trepidas ,
ne displiceas artifici; quia quod in te imperitus non agnoscit,
artifex reprehendit: quis offerat : Deo bene cantare, sic judicanti
de cantore, sic examinanti omnia, sic audienti? Quando potes afferre
tam elegans artificium cantandi, ut tam perfectis auribus in nullo
displiceas? Ecce veluti modum cantandi dat tibi: noli quaerere
verba, quasi explicare possis unde Deus delectatur. In jubilatione
cane: hoc est enim bene canere Deo, in jubilatione cantare. Quid
est in jubilatione canere? Intelligere, verbis explicare non posse
quod canitur corde . Etenim illi qui cantant, sive in messe, sive in
vinea, sive in aliquo opere ferventi, cum coeperint in verbis
canticorum exsultare laetitia, veluti impleti tanta laetitia, ut eam
verbis explicare non possint, avertunt se a syllabis verborum, et eunt
in sonum jubilationis. Jubilum sonus quidam est significans cor
parturire quod dicere non potest. Et quem decet ista jubilatio, nisi
ineffabilem Deum? Ineffabilis enim est, quem fari non potes: et si
eum fari non potes, et tacere non debes, quid restat nisi ut jubiles;
ut gaudeat cor sine verbis, et immensa latitudo gaudiorum metas non
habeat syllabarum? Bene cantate ei in jubilatione.
9. [vers. 4.] Quoniam rectus est sermo Domini, et omnia opera
ejus in fide. In quo etiam displicet non rectis, rectus est ille.
Et omnia opera ejus in fide. Tua sint opera in fide. quia justus ex
fide vivit (Rom. I, 17), et fides per dilectionem operatur
(Gal. V, 6): tua sint opera in fide, quia in Deum credendo
fidelis efficeris. Opera Dei quomodo possunt esse in fide, quasi et
Deus ex fide vivat? Invenimus et Deum fidelem, et hoc non verbis
nostris dicitur, Apostolum audi: Fidelis, inquit, Deus qui vos
non permittat tentari supra quam potestis ferre, sed faciat cum
tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere (I Cor. X,
13). Audistis fidelem Deum, audite et alibi: Si tolerabimus,
et conregnabimus; si negaverimus, et ipse nos negabit; si non
credimus, ille fidelis permanet, negare semetipsum non potest (II
Tim. II, 12, 13). Habemus ergo et fidelem Deum:
distinguamus potius fidelem Deum a fideli homine. Fidelis homo est
credens promittenti Deo; fidelis Deus est exhibens quod promisit
homini. Teneamus fidelissimum debitorem, quia tenemus
misericordissimum promissorem. Neque enim aliquid ei mutuum
commodavimus, ut debitorem teneamus; cum ab illo habeamus quidquid
illi offerimus, et ex illo sit quidquid boni sumus. Omnia bona quibus
gaudemus, ab illo sunt. Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis
consiliarius ejus fuit; aut quis prior dedit ei, et retribuetur illi?
Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI,
34-36). Ergo non ei aliquid dedimus; et tenemus debitorem.
Unde debitorem? Quia promissor est. Non dicimus Deo, Domine,
redde quod accepisti; sed, Redde quod promisisti. Quoniam rectus
est sermo Domini. Quid est, rectus est sermo Domini? Non te
fallit, tu eum noli fallere: imo tu te noli fallere. Quis enim
fallit omnia scientem? Sed mentita est iniquitas sibi (Psal.
XXVI, 12). Quoniam rectus est sermo Domini, et omnia opera
ejus in fide.
10. [vers. 5.] Diligit misericordiam et judicium. Fac ista,
quia facit. Intendite ipsam misericordiam et judicium. Misericordiae
tempus modo est, judicii tempus post erit. Unde est misericordiae
tempus? Vocat modo aversos, donat peccata conversis: patiens est
super peccatores, donec convertantur: quandocumque conversi fuerint,
praeterita obliviscitur, futura promittit: hortatur pigros,
consolatur afflictos, docet studiosos, adjuvat dimicantes: neminem
deserit laborantem et exclamantem ad se: donat unde sibi sacrificetur,
ipse tribuit unde placetur. Magnum misericordiae tempus non transeat,
fratres, non nos transeat. Venturum est judicium: erit et tunc
poenitentia, sed jam infructuosa. Dicent intra se poenitentiam
agentes, et prae angustia spiritus gementes, certe ista scripta sunt
in libro Sapientiae, Quid nobis profuit superbia, et divitiarum
jactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia tanquam umbra
(Sap. V, 3, 8, 9). Modo dicamus, Transeunt omnia tanquam
umbra. Modo fructuose dicamus, Transeunt: ne tunc dicamus
infructuose, Transierunt. Hoc est ergo tempus misericordiae, erit
et judicii.
11. Ne putetis autem, fratres, quia ista a se possunt in Deo
aliquo modo separari. Videntur enim sibi aliquando contraria, ut qui
misericors est, non servet judicium; et qui judicii tenax est,
obliviscatur misericordiam. Omnipotens est Deus, nec in misericordia
amittit judicium, nec in judicio misericordiam. Miseretur enim,
considerat imaginem suam, fragilitatem nostram, errorem nostrum,
caecitatem nostram, et vocat: et conversis ad se donat peccata, non
conversis non donat. Misericors est injustis? Numquid et judicium
amisit, aut non debuit judicare inter conversos et non conversos? An
vobis justum videtur, ut conversus et non conversus aequaliter
habeantur; ut eo modo suscipiatur confitens et mentiens, humilis et
superbus? Ergo habet et judicium in ipsa misericordia. Rursus in
illo judicio habebit et misericordiam, in eos utique quibus dicturus
est: Esurivi, et dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 35).
Etenim dicitur in quadam Epistola apostolica: Judicium enim sine
misericordia illi qui non fecit misericordiam (Jacobi II, 13).
Beati, inquit, misericordes, quoniam ipsorum miserebitur (Matth.
V, 7). Ergo in illo judicio erit et misericordia, sed non sine
judicio. Si enim non in quemlibet, sed in eum erit misericordia, qui
praerogavit misericordiam; et ipsa misericordia justa erit, quia
confusa non erit. Misericordia est certe ut dimittantur peccata,
misericordia est ut tribuatur vita aeterna: vide ibi judicium,
Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis (Luc.
VI, 37, 38). Certe, dabitur vobis, et dimittetur vobis,
misericordia est. Si inde recessisset judicium , non diceret: In
qua mensura mensi fueritis, in ea remetitur vobis (Matth. VII,
2).
12. Audisti quemadmodum exhibeat Deus misericordiam et judicium;
exhibe et tu misericordiam et judicium. An forte ad Deum pertinent
ista, ad hominem non pertinent? Si ad hominem non pertinerent, non
diceret Dominus Pharisaeis: Reliquistis graviora Legis,
misericordiam et judicium (Id. XXIII, 23). Ergo pertinent
ad te misericordia et judicium. Ne putes quod ad te misericordia
pertineat, judicium autem non ad te pertineat. Aliquando audis causam
inter duos, quorum duorum unus est dives, et alius pauper; et
contingit ut pauper habeat causam malam, dives autem bonam: jam si tu
non es eruditus in regno Dei, videris tibi bene facere, si quasi
pauperem miseratus, abscondas et contegas iniquitatem illius, et velis
eum justificare, ut quasi causam bonam habere videatur: et si
reprehensus fueris quod male judicasti, quasi de misericordia
respondes: Novi, et ego scio; sed pauper erat, misericordia ei
debebatur. Quomodo tenuisti misericordiam, et perdidisti judicium?
Et quomodo, inquis, si tenerem judicium, non amitterem
misericordiam? Pronuntiarem adversus pauperem, qui unde redderet non
haberet; aut si haberet, cum reddidisset unde postea viveret non
inveniret? Ait tibi Deus tuus: Ne accipias personam pauperis in
judicio (Exod. XXIII, 3). Caeterum facile est ut admoneamur
personam divitis non accipere; hoc omnis homo videt, atque utinam sic
omnis homo faceret! illud est ubi fallitur, veluti qui vult placere
Deo, si personam pauperis in judicio accipiat, et dicat Deo: Favi
pauperi. Imo teneres utrumque, et misericordiam et judicium.
Primo, qualem misericordiam fecisti in eum, cujus iniquitati
lavisti? Ecce saccello pepercisti, cor percussisti: pauper iste
iniquus remansit; et tanto iniquior, quanto te quasi hominem justum
favere vidit iniquitati suae. A te recessit injuste adjutus, Deo
remansit juste damnandus. Qualem misericordiam praebuisti ei, quem
injustum fecisti? Ecce crudelior inveniris quam misericordior. Quid
ergo, inquis, facerem? Judicares primo secundum causam, argueres
pauperem, flecteres divitem. Alius est judicandi, alius petendi
locus. Quando te ille dives videret tenuisse justitiam, non erexisse
iniqui pauperis cervicem, sed pro merito peccati sui objurgasse te
juste, nonne flecteretur ille ad misericordiam petente te, qui laetus
redditus erat judicante te? Quamvis ergo, fratres, Psalmi plura
restent, consulendum est tamen viribus et animae et corporis propter
varietatem audientium: quia et cum relicimur ex eodem tritico velut
multi sapores nobis fiunt, ad detergenda fastidia: haec vobis
sufficiant.
|
|