|
1. Et in annuntiando et in audiendo verbo veritatis, labor est.
Quem laborem, fratres, aequo animo toleramus, si sententiae
dominicae et conditionis nostrae meminerimus. Ab ipso enim nostri
generis exordio audivit homo, non ab homine fallace, nec a diabolo
seductore, sed ab ipsa veritate ex ore Dei, In sudore vultus tui
edes panem tuum (Genes. III, 19). Proinde si panis noster
est verbum Dei, sudemus in audiendo, ne moriamur in jejunando.
Psalmi hujus primarum partium pauci versus Vigiliarium nuper actarum
solemnitate tractati sunt: quod restat audiamus.
2. [vers. 5, 6.] Hinc autem incipit pars quae restat, quod
modo cantavimus. Misericordia Domini plena est terra. Verbo Domini
coeli firmati sunt. Idipsum est enim, Sermone Domini coeli solidati
sunt. Dixerat superius, Bene canite ei in jubilatione, id est,
ineffabiliter canite: Quoniam rectus est sermo Domini, et omnia
opera ejus in fide. Nihil promittit et non reddit: fidelis ille
factus est debitor, esto tu avarus exactor. Deinde cum dixisset,
Omnia opera ejus in fide; adjunxit quare: Diligit misericordiam et
judicium. Qui ergo misericordiam diligit, miseretur. Qui autem
miseretur, potest promittere et non dare, qui posset dare etiamsi non
promitteret? Ergo quia diligit misericordiam, oportet ut exhibeat
quod promittit: et quia diligit judicium, oportet ut exigat quod
dedit. Unde ipse Dominus dicit cuidam servo: Dares tu pecuniam
meam, et ego veniens cum usuris exigerem (Luc. XIX, 23).
Quod ideo monemus, ut sciamus quod modo audivimus. Ipse enim dicit
alio loco in Evangelio: Ego non judico quemquam: sermo quem locutus
sum eis, ipse judicabit eos in novissimo die (Joan. VIII,
15; XII, 48). Nec se excuset, qui audire non vult ne quasi
sit quod ab illo exigatur. Idipsum enim exigitur, quia noluit
accipere cum daretur. Aliud est enim non posse accipere, aliud
nolle: illic excusatio necessitatis est, hic reatus voluntatis.
Ergo, omnia opera ejus in fide: diligit misericordiam et judicium.
Accipite misericordiam, et timete judicium; ne ille cum venerit ut
exigat nos, sic nos exigat ut inanes dimittat. Exigit enim rationem;
reddita ratione, donat aeternitatem. Accipite ergo misericordiam,
fratres, accipiamus omnes. Nemo nostrum in accipiendo dormiat, ne ad
reddendum male excitetur. Accipite misericordiam: sic ad nos clamat
Deus, tanquam si tempore famis diceretur, Accipite frumentum. Quod
cum audires tempore famis, profecto ipso stimulo necessitatis concitus
curreres, versans te hac atque illac, quaereres unde acciperes quod
dictum est, Accipite. Et cum invenires , quando te teneres? quam
moram interponeres? Sic et nunc dictum est, Accipite misericordiam.
Diligit enim misericordiam et judicium. Cum acceperis, bene utere;
ut bonam rationem reddas, cum judicium venerit ejus qui tibi modo
praerogat in ista fame misericordiam.
3. [vers. 5.] Nolo ergo mihi dicas, Unde accipio? quo eo?
Recordare quod cantasti, Misericordia Domini plena est terra. Ubi
jam non Evangelium praedicatur? ubi sermo Domini tacet? ubi salus
cessat? Opus est ut velis accipere: plena sunt horrea. Haec ipsa
plenitudo et abundantia non te venientem exspectaverunt, sed ad
dormientem ipsa venerunt. Non dictum est, Surgant gentes, et eant
ad unum locum: sed annuntiata sunt ista gentibus ubi erant, ut
adimpleretur exinde prophetia dicens: Adorabit eum unusquisque de loco
suo (Soph. II, 11).
4. [vers. 6.] Misericordia Domini plena est terra. Quid
coeli? Audi quid coeli. Non enim indigent misericordia, ubi nulla
est miseria. In terra abundat hominis miseria, superabundat Domini
misericordia: miseria hominis plena est terra, et misericordia Domini
plena est terra. Coeli ergo, ubi nulla est miseria, numquid quia non
indigent misericordia, non indigent Domino? Omnia indigent Domino,
et misera et felicia. Sine illo miser non sublevatur, sine illo felix
non regitur . Ergo, ne forte de coelis quaereres, cum audires,
Misericordia Domini plena est terra, audi quia Domino et coeli
indigent; Sermone Domini coeli solidati sunt. Nam non a se sibi
solidamentum fuerunt, nec ipsi coeli firmitatem sibi propriam
praestiterunt. Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris
ejus omnis virtus eorum. Non habuerunt aliquid ex se, et tanquam
supplementum a Domino perceperunt. Spiritu enim oris ejus non pars,
sed omnis virtus eorum.
5. Sane, fratres, videte eadem opera Filii et Spiritus sancti.
Non enim negligenter praetereundum est, propter quosdam iniquos
discretores et turbulentos confusores. Utrumque enim male fit.
Confundunt illi, male discernendo, creaturam cum Creatore; et cum
sit creator Spiritus Dei, inter creaturas eum numerant. Illi
discernunt, et confundunt: confundantur, ut convertantur. Audi modo
unum opus Filii et Spiritus sancti. Verbum certe Dei Filius est,
et Spiritus oris ejus Spiritus sanctus est. Verbo Domini coeli
solidati sunt. Quid est autem solidatos esse, nisi habere stabilem et
firmam virtutem? Et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Posset et
sic dici, Spiritu oris ejus coeli solidati sunt, et Verbo Domini
omnis virtus eorum. Quod est enim omnis virtus eorum, hoc est
solidati sunt. Hoc ergo facit Filius et Spiritus sanctus. Numquid
sine Patre? Quis ergo facit per Verbum suum et Spiritum suum, nisi
cujus Verbum est, et cujus Spiritus? Trinitas ergo haec unus
Deus. Hunc adorat qui novit adorare, hunc ubique habet qui se
converterit. Non enim quaeritur ab aversis; sed ipse vocat aversos,
ut impleat conversos.
6. Sane, fratres, exceptis illis coelis superioribus ignotis nobis
in terra laborantibus, et per humanas conjecturas utcumque ista
quaerentibus; exceptis ergo illis coelis, qui quomodo sint super
invicem vel quot sint, vel quibus modis distincti sint, quibus incolis
impleti sint, qua dispositione regantur, quomodo ibi unus quidam
hymnus indeficiens concinens ab omnibus praedicet Deum , multum est ad
nos invenire, satagimus tamen pervenire. Ibi est enim patria nostra,
quam longa fortasse peregrinatione obliti sumus. Vox enim nostra est
in illo psalmo: Heu me, quoniam peregrinatio mea longinqua facta est
(Psal. CXIX, 5)! Ergo de illis coelis et mihi difficile est
disputare, si tamen non impossibile, et vobis intelligere. Certe qui
me in his rebus intellectu praevenit, fruatur quo praecessit, et oret
pro me ut sequar ego. Interim exceptis illis coelis, habeo de quibus
hic utcumque disseram, nobis proximos coelos sanctos Dei Apostolos,
praedicatores verbi veritatis, per quos coelos compluti sumus, ut per
totum mundum seges Ecclesiae pullularet; etsi cum zizaniis interim
communem bibens pluviam, sed tamen horreum non habitura commune.
7. Ergo cum dictum esset, Misericordia Domini plena est terra:
quasi quaereres, Unde impleta est terra misericordia Domini? Prius
missi sunt coeli, qui misericordiam Domini spargerent super terram,
et hoc super totam terram. Nam vide quid de ipsis coelis alibi
dicitur: Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat
firmamentum. Quod coeli, hoc firmamentum. Dies diei eructat
verbum, et nox nocti annuntiat scientiam. Non cessatur, non
tacetur. Sed ubi praedicaverunt, et quousque pervenerunt? Non sunt
loquelae, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. Sed hoc
pertinet ad id quia omnium linguis locuti sunt in uno loco (Act.
II, 4). Omnium linguis locuti, impleverunt quod dictum est,
Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum.
Sed quaero, ipsa vox in omnibus linguis quousque pervenerit, quae
impleverit. Audi ergo quod sequitur: In omnem terram exiit sonus
eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII,
2-5). Quorum, nisi coelorum qui enarrant gloriam Dei? Ergo si
in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba
eorum, quid praedicaverint nobis, indicet nobis qui illos misit.
Indicat plane, fideliter indicat: quia et antequam fierent praedixit
futura, ille cujus omnia opera in fide. Resurrexit enim a mortuis,
et contrectatis membris suis agnitus a discipulis suis ait: Oportebat
pati Christum, et resurgere a mortuis tertio die, et praedicari in
nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum. Unde, et
quousque? Per omnes gentes, ait, incipientibus ab Jerusalem
(Luc. XXIV, 46, 47). Quam misericordiam vero omnes
exspectamus, fratres, uberiorem a Domino, nisi ut peccata nostra
dimittantur? Cum ergo ea sit magna misericordia Domini, remissio
peccatorum, et hanc remissionem peccatorum praedixit Dominus
praedicari per omnes gentes. Misericordia Domini plena est terra.
Unde plena est terra? Misericordia Domini. Quare? Quia ubique
dimittit peccata Deus, quia misit coelos qui terram compluerent.
8. Et quomodo ausi sunt ipsi coeli ire cum fiducia, ex hominibus
infirmis coeli fieri, nisi quia Verbo Domini coeli solidati sunt?
Unde enim haberent tantam virtutem oves inter lupos, nisi quia
Spiritu oris ejus omnis virtus eorum? Ecce, inquit, mitto vos sicut
oves in medio luporum (Matth. X, 16). O Domine
misericordissime! Certe hoc facis, ut misericordia tua plena sit
terra. Si ergo ita es misericors, ut impleas terram misericordia,
vide quos mittis, vide quo mittis. Quo, inquam, mittis, et quos
mittis? Oves in medium luporum. Unus lupus si mittatur in medium
innumerabilium ovium, quis ei resistit? Quid non conturbat, nisi
forte quia cito satiatur? Nam omnia devoraret. Mittis infirmos inter
saevos? Mitto, inquit, quia coeli fiunt, ut terram compluant.
Unde coeli homines infirmi? Sed Spiritu oris ejus omnis virtus
eorum. Ecce lupi tenebunt vos, et tradent vos, et offerent
potestatibus propter nomen meum. Jam vos armate vos. Virtute
vestra? Absit. Nolite cogitare quid loquamini: non enim vos estis
qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis
(Ibid. 19, 20): quia Spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
9. Facta sunt haec; missi sunt Apostoli, pertulerunt pressuras.
Numquid modo tantas ferimus ut audiamus haec, quantas illi ut
seminarent haec? Non. Erit ergo, fratres, infructuosus labor
noster? Non. Video constipationem vestram, sed et vos videtis
sudorem nostrum. Si toleramus, et conregnabimus (II Tim. II,
12). Ecce facta sunt illa. Ex illis ovibus missis in medium
luporum et memorias martyrum celebramus. Locus iste, quando martyris
beati corpus percussum est, lupis plenus erat: vicit tot lupos una
ovis capta, et implevit locum ovibus ovis occisa. Saeviebat tunc mare
ingentibus persequentium fluctibus, ibat in aridam sitientem coelum
Dei. Modo autem per illa quae illi passi sunt, qui aciem ruperunt,
glorificatum est nomen Christi: occupavit etiam ipsas potestates
ambulans super capita tumentium gurgitum. Et quia ista facta sunt,
modo etiam qui vident, nondum credentes, conventicula nostra,
celebrationes, solemnitates, laudes jam manifestas et publicas Dei
nostri, putatis eos non dolere, putatis non fremere? Sed nunc
impletur quod de illis dictum est: Peccator videbit, et irascetur.
Quid ergo, quia irascetur? Ne timeas, ovis, lupum. Modo minas
eorum et fremitus non timeatis. Irascitur: sed quid sequitur?
Dentibus suis frendet et tabescet (Psal. CXI, 10).
10. [vers. 7-9.) Quia ergo modo salsa maris aqua, quae
remansit, in Christianos saevire non audet, occultum autem murmur
rodit in se, et intra mortalem pellem fremit conclusa salsugo; videte
quid sequitur: Congregans sicut in utrem aquas maris. Cum ergo antea
mare liberis fluctibus saeviebat, modo autem intra mortalia pectora
inclusum amarum est, ille fecit qui in illis vicit, qui posuit tunc
mari terminos, ut in se remeantes comminuerentur fluctus ejus. Ipse
congregavit velut in utrem aquam maris: mortalis pellis contegit amaram
cogitationem. Timentes enim pelli suae, intus tenent quod non audent
emittere. Nam eadem est amaritudo: sic oderunt, sic detestantur.
Sed quod tunc aperte saeviebat, nunc occulte; quid aliud dicam quam
quod dictum est, Frendet, et tabescet? Eat ergo Ecclesia,
ambulet: facta est via, strata nostra ab imperatore munita est.
Ferveamus in itineribus bonorum operum, hoc est enim ambulare
nostrum. Et si quando existunt tentationum pressurae unde non
sperabatur, jam congregatis velut in utrem aquis maris, intelligamus
Dominum facere hoc ad disciplinam, ut excutiat a nobis male
praefidentem de temporalibus securitatem, et dirigat nos in regnum suum
composito desiderio. Quod desiderium tribulationibus hinc atque hinc
contundentibus producitur, ut simus canori auribus Domini tanquam
tubae ductiles. Dictum est enim et hoc in Psalmis, ut in labis
ductilibus laudemus Deum (Psal. XCVII, 6). Tuba ductilis
malleo producitur, ita christianum cor in Deum pressurarum plagis
extenditur.
11. Meminerimus ergo, fratres, jam his temporibus, quibus
congregata est velut in utrem aqua maris, non deesse Deo unde proferat
quo nos emendet: cum emendatione nobis opus est. Ideo enim sequitur.
Ponens in thesauris abyssos. Thesauros Dei dicit secretum Dei.
Novit ille omnium corda, quid ad tempus proferat, unde proferat,
quantam potestatem tribuat malis in bonos, ad judicandos quidem malos,
erudiendos autem bonos. Novit quomodo haec agat, qui ponit in
thesauris abyssos. Fiat ergo quod sequitur: Timeat Dominum omnis
terra. Non glorietur superba laetitia temeraria exsultatione,
dicens: Jam congregata est velut in utrem aqua maris; quis mihi
aliquid faciet? quis nocere audebit? Nescis quia posuit ille in
thesauris abyssos, nescis unde proferat quod opus est ad flagellandum
te pater tuus? Qui quidem in disciplinam tuam habet abyssi thesauros,
quibus te erudiat ad thesauros coelorum. Ergo redi ad timorem, qui
jam ibas in securitatem. Exsultet terra, sed et timeat. Exsultet:
quare? Quia misericordia Domini plena est terra. Timeat: quare?
Quia sic congregavit in utrem aquas maris, ut poneret in thesauris
abyssos. Fit ergo in illa quod alibi breviter utrumque dicitur:
Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal.
II, 11).
12. Timeat Dominum omnis terra: ab ipso autem commoveantur omnes
qui inhabitant orbem terrae. Non timeant alterum pro illo: ab ipso
commoveantur omnes qui inhabitant orbem terrae. Fera saevit? Deum
time. Serpens insidiatur? Deum time. Homo te odit? Deum time.
Diabolus te impugnat? Deum time. Tota enim creatura sub illo est
quem juberis timere. Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse
mandavit, et creata sunt. Hoc in Psalmo sequitur. Cum enim
dixisset, Ab ipso commoveantur omnes qui inhabitant orbem terrae: ne
converteret se homo ad timendum aliquid aliud, et aversus a timore
Dei, timeret pro illo aliquam creaturam, et adoraret quod factum
est, dimisso qui fecit; confirmavit nos in timore Dei tanquam dicens
nobis, et alloquens nos: Quid formidaturus es aliquid de coelo,
aliquid de terra, aliquid de mari? Ipse dixit, et facta sunt;
mandavit, et creata sunt. Qui dixit et facta sunt, mandavit et
creata sunt, cum jubet moventur, cum jubet quiescunt. Et malitia
hominum cupiditatem nocendi potest habere propriam: potestatem autem si
ille non dat, non habet. Non est enim potestas nisi a Deo (Rom.
XIII, 1): definitiva sententia Apostoli est. Non dixit, Non
est cupiditas nisi a Deo. Est enim mala cupiditas, quae non est a
Deo: sed quia ipsa mala cupiditas nulli nocet, si ille non
permittat, Non est, inquit, potestas nisi a Deo. Unde Deus homo
stans ante hominem, Non haberes, inquit, in me potestatem, nisi
data fuisset tibi desuper (Joan. XIX, 11). Ille judicabat,
ille docebat: cum judicabatur, docebat, ut judicaret quos docuerat:
Non haberes, inquit, in me potestatem, nisi esset data tibi
desuper. Quid hoc? Homo tantum non habet potestatem, nisi cum
acceperit desuper? Quid ipse diabolus, ausus est vel unam oviculam
tollere viro sancto Job, nisi prius diceret, Mitte manum tuam, hoc
est, da potestatem? Ille volebat, sed ille non sinebat; quando ille
permisit, ille potuit: non ergo ille potuit, sed qui permisit. Ideo
bene eruditus ipse Job, non ait, sicut jam commemorare vobis
solemus, Dominus dedit et diabolus abstulit; sed, Dominus dedit,
et Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum es. (Job
I, 11, 21); non, sicut diabolo placuit. Videte ergo,
fratres mei, cum tanto labore manducantes salubrem et utilem panem,
videte ne quemquam timeatis nisi Dominum. Praeter eum ne timeas
alium, Scriptura tibi dicit. Proinde timeat Dominum omnis terra,
qui posuit in thesauris suis abyssos. Ab ipso autem commoveantur omnes
qui habitant orbem terrae. Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse
mandavit, et creata sunt.
13. [vers. 10.] Sed jam cessaverunt reges mali, facti sunt
boni: crediderunt et ipsi, signum crucis Christi in fronte jam
portant pretiosius signum qualibet gemma diadematis: illi qui
saevierunt, destructi sunt. Sed quis fecit hoc? Forte tu, ut
extollas te? Dominus dissipat consilia gentium, reprobat autem
cogitationes populorum, et reprobat consilia principum. Quando
dixerunt: Tollamus eos de terra, non erit nomen christianum si hoc
fecerimus: sic occidantur, sic torqueantur, talia et talia illis
infligantur. Dicta sunt haec, et inter haec crevit Ecclesia.
Reprobat cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.
14. [vers. 11.] Consilium vero Domini manet in aeternum,
cogitationes cordis ejus in saecula saeculorum. Repetitio sententiae
est. Quod ante ait consilium, hoc ait postea cogitationes cordis: et
quod supra ait manet in aeternum, hoc ait postea in saecula
saeculorum. Repetitio, confirmatio est. Ne autem putetis,
fratres, quia dixit cogitationes cordis, quasi sedere Deum, et
cogitare quid agat, et exquirere consilium faciendi aliquid vel non
faciendi. Tuae sunt istae, o homo, tarditates: usque in velocitatem
currit verbum ejus. Quando potest mora esse cogitationis in illo
verbo, quod unum est, et omnia complectitur? Sed dicuntur
cogitationes Dei, ut tu intelligas, ut secundum te audeas erigere cor
vel ad verba tuae infirmitati similia: quia res ipsa multum est ad te.
Cogitationes cordis ejus in saecula saeculorum. Quae sunt
cogitationes cordis ejus, et quod est consilium Domini quod manet in
aeternum? Contra quod consilium utquid fremuerunt gentes, et populi
meditati sunt inania (Psal. II, 1)? Quando quidem Dominus
reprobat cogitationes populorum, et reprobat consilia principum. Unde
igitur consilium Domini manet in aeternum, nisi de nobis ante
praescivit et praedestinavit (Ephes. I, 4)? Quis tollit
praedestinationem Dei? Ante mundi constitutionem vidit nos, fecit
nos, emendavit nos, misit ad nos, redemit nos: hoc ejus consilium
manet in aeternum, haec ejus cogitatio manet in saecula saeculorum.
Fremuerunt gentes tunc aperte fluctuantes et saevientes, contabescant
nunc tanquam inclusae et congregatae in utrem: habuerunt liberas
audacias, habeant truces et amaras cogitationes. Quando possunt
destruere quod ille cogitavit, et manet in aeternum?
15. [vers. 12.] Quid est autem hoc? Beata gens Quis est qui
non hoc audito erigat se? Amant enim omnes beatitudinem: et ideo
perversi sunt homines quia mali volunt esse, miseri nolunt: et cum sit
malitiae individua comes miseria, isti perversi non solum mali esse
volunt, et miseri nolunt quod fieri non potest; sed ideo volunt mali
esse, ne miseri sint. Quid est hoc quod dixi: Ideo volunt mali
esse, ne miseri sint? Considerate hoc paululum in omnibus hominibus
qui mala faciunt, beati semper esse volunt. Furtum facit: quaeris,
quare? Propter famem, propter necessitatem. Ergo ne miser sit,
malus est; et ideo miserior est, quia malus est. Depellendae ergo
miseriae causa, et acquirendae beatitudinis causa, faciunt omnes
homines quidquid vel boni faciunt vel mali: semper ergo beati esse
volunt. Sive male viventes, sive bene viventes, beati esse volunt:
et non contingit omnibus quod omnes esse volunt. Omnes enim beati esse
volunt, non autem erunt nisi illi qui justi esse voluerint. Et ecce
nescio quis ut male faciat beatus vult esse. Unde? Ex pecunia, ex
argento et auro, ex praediis, fundis, domibus, mancipiis, pompa
saeculi, honore volatico et perituro. Habendo aliquid volunt beati
esse: quaere ergo quid habeas, ut beatus sis. Cum enim beatus
fueris, melior utique eris, quam cum miser es. Fieri autem non
potest ut res deterior te faciat meliorem. Homo es, deterius te est
quidquid cupis, quo beatus esse desideras. Aurum, argentum,
quaelibet corpora, quibus inhias acquirendis, possidendis, fruendis,
inferiora sunt te. Tu melior es tu potior es: et utique vis melior
esse quam es, cum beatus esse vis, quia miser es. Melius est enim
utique beatum esse, quam miserum. Vis esse melior te: et quaeris,
perquiris per quae id fiat, deteriora te. Quidquid quaesieris in
terra, deterius est quam tu. Hoc omnis homo optat amico suo, sic eum
adjurat: Sic melior sis, sic meliorem te videamus, sic de te meliore
gaudeamus. Quod amico optat, hoc et ipse vult. Accipe ergo fidele
consilium. Melior te vis esse, novi, omnes novimus, omnes volumus:
quaere quod est melius te, ut inde efficiaris melior te.
16. Intuere nunc coelum et terram: non tibi sic pulchra corpora
placeant, ut eis fieri beatus velis. In animo est quod quaeris.
Beatus enim esse vis: ipso animo tuo quaere quid sit melius. Cum
enim duo sint quaedam, hoc est, animus et corpus, eo quod istis
duobus illud melius sit quod animus dicitur, potest corpus tuum melius
fieri per meliorem, quia subjectum est corpus animo. Potest ergo
melius fieri corpus tuum per animum tuum: ut cum fuerit justus animus
tuus, sit postea immortale etiam corpus tuum. Per animi enim
illuminationem meretur corpus incorruptionem, ut fiat inferioris
reparatio per meliorem. Si ergo corporis tui bonum animus tuus est,
quia corpore tuo melior est; cum quaeris bonum tuum, illud quaere quod
melius est animo tuo. Quid est autem animus tuus? Attende, ne forte
contemnens animum tuum, et putans nescio quid esse vile et abjectum,
viliora quaeras quibus beatificetur animus tuus. In animo tuo est
imago Dei, mens hominis capit eam. Accepit eam, et inclinando se ad
peccatum decoloravit eam. Ipse ad eam venit reformator, qui erat ejus
ante formator; quia per verbum facta sunt omnia, et per Verbum
impressa est haec imago. Venit ipsum Verbum, ut audiremus ab
Apostolo, Reformamini in novitate mentis vestrae (Rom. XII,
2). Jam ergo superest, ut quaeras quid sit melius quam animus
tuus. Quid erit, obsecro, nisi Deus tuus? Non invenis aliud
melius animo tuo; quia cum fuerit perfecta natura tua, Angelis
aequabitur. Jam supra non est nisi Creator. Erige te ad illum,
noli desperare, noli dicere, Multum est ad me. Magis multum est ad
te habere forte aurum quod quaeris. Aurum etsi volueris, forte non
habebis; Deum cum volueris, habebis: quia et antequam velles venit
ad te, et cum aversa voluntate esses vocavit te, et cum conversus
esses terruit te, et cum territus confitereris consolatus est te.
Iste qui tibi praestitit omnia, iste qui fecit ut esses, qui cum his
qui tecum sunt etiam malis praestat solem, praestat pluviam, praestat
fructus, fontes, vitam, salutem, tantas consolationes, servat tibi
aliquid quod non det nisi tibi. Quid est autem quod tibi servat, nisi
se? Pete aliud, si melius inveneris: se tibi servat Deus. Avare,
quid inhias coelo et terrae? Melior est qui fecit coelum et terram:
ipsum visurus, ipsum habiturus es. Quid quaeris ut tua sit illa
villa, et transiens per illam dicis: Beatus cujus est possessio
ista? Hoc dicunt quam multi qui transeunt per illam: et tamen cum
dixerint, et transeunt per illam, possunt caput agitare et suspirare,
numquid et possidere? Sonat cupiditas, sonat iniquitas: sed non
concupiscas rem proximi tui (Deut. V, 21). Beatus cujus est
illa villa, cujus est domus ista, cujus est ager iste. Compesce
iniquitatem, audi veritatem: Beata gens cujus est. Quid? Jam
nostis quid dicturus sum. Ergo desiderate ut habeatis, tunc demum
beati eritis. Hoc solo beati eritis: re meliore quam vos estis,
meliores eritis. Deus est, inquam, melior te, qui fecit te. Beata
gens cujus est Dominus Deus eorum. Hoc ama, hoc posside, hoc cum
vis habebis, hoc gratis habebis.
17. Beata gens cujus est Dominus Deus eorum. Noster Deus!
Cujus enim non est Deus? Non plane omnium eodem modo. Noster
magis, noster qui vivimus de illo tanquam de pane nostro. Ipse sit
haereditas nostra, possessio nostra. An forte temere dicimos faciendo
nobis Deum possessionem, cum sit Dominus, cum sit Creator? Non
est ista temeritas: affectus est desiderii, et dulcedo spei. Dicat
anima, omnino secura dicat: Deus meus es tu; qui dicit animae
nostrae: Salus tua ego sum (Psal. XXXIV, 3). Dicat,
secura dicat: non faciet injuriam cum hoc dixerit: imo faciet si non
dixerit. Arbores volebas habere quibus beatus esses? Audi
Scripturam dicentem de sapientia: Lignum vitae est omnibus
possidentibus eam. Ecce possessionem nostram dixit esse sapientiam.
Sed ne putes ipsam sapientiam, quia possessionem tuam dixit
Scriptura, aliquid esse quod sit te inferius, sequitur et adjungit:
Et incumbentibus in eam velat in Dominum, tuta (Prov. III,
18). Ecce Dominus tuus factus est tibi quasi baculus: securus
homo incumbit, quia ille non succumbit. Dic ergo securus, possessio
tua est, possidentibus eam. Scriptura dixit, implevit fiducia
dubitationem tuam: dic securus, ama securus, spera securus. Tua
etiam illa verba sint in Psalmo, Dominus pars haereditatis meae
(Psal. XV, 5).
18. Ergo inde beati erimus, Deum possidendo. Quid ergo? Nos
possidebimus cum, et ille non nos possidebit? Unde ergo Isaias:
Domine, posside nos (Isai. XXVI, 13, sec. LXX)?
Possidet ergo, et possidetur, et totum propter nos. Non enim
quomodo, ut nos ex illo beati simus, possidetur a nobis, ita et
ille, ut beatus sit, possidet nos. Et possidet, et possidetur ,
non ob aliud nisi ut nos beati simus. Possidemus eum, et possidet
nos; quia colimus eum et colit nos. Colimus eum tanquam Dominum
Deum, colit nos tanquam terram suam. Quia colimus eum, nemo
dubitat; quia colit nos, quis nobis indicat? Ille qui ait: Ego sum
vitis, vos estis sarmenta, Pater meus agricola est (Joan. XV,
1, 5). Ecce et in isto psalmo utrumque nobis dicitur, utrumque
nobis indicatur. Jam dixit quia possidemus eum: Beata gens cujus est
Dominus Deus eorum. Cujus est fundus iste? Illius. Cujus ille?
Illius . Cujus est iste? Dicamus de Deo, dicamus cujus est. Et
quomodo nobis solet responderi, quando de fundis et de praediis
aliquibus amplis atque amoenissimis quaerimus: Est quidam senator, et
illud aut illud vocatur, cujus est ista possessio: et dicimus,
Beatus ille homo. Sic si quaeramus, Cujus est Deus iste? Est
quaedam beata gens cujus est: nam Dominus Deus eorum est. Et non
sicut senator ille possidet fundum suum, non autem possidetur a fundo
suo, sic et Deus gentis hujus. Unde ut ejus simus, laborare
debemus: sed alterutrum se possident. Audistis quia gens possidet
eum: Beata gens, cujus est Dominus Deus eorum. Audite quia et
ille possidet illam: Populus quem elegit Dominus in haereditatem
sibi. Beata gens possessione sua, beata haereditas possessore suo,
populus quem elegit Dominus in haereditatem sibi.
19. [vers. 13.] De coelo respexit Dominus, vidit omnes
filios hominum Omnes hic ita accipe, ut gentis illius omnes intelligas
illam haereditatem tenentes, vel illam haereditatem existentes.
Haereditas est enim Dei ipsi omnes. Et ipsos omnes de coelo respexit
Dominus, et vidit eos ille qui ait: Cum esses sub arbore fici, vidi
te (Id. I, 48). Vidit enim eum quia miseratus est eum. Unde
plerumque rogantes misericordiam , dicimus homini, Vide me. Et de
illo qui te contemnit quid dicis? Non me videt. Est ergo quaedam
visio miserantis , non visio punientis. Illa visio ad peccata
animadversio est: quae ille peccata non vult videri, qui dicit:
Averte faciem tuam a peccatis meis (Psal. L, 11). Quod vult
ignosci, non vult agnosci: Averte, inquit, faciem tuam a peccatis
meis. Cum ergo averterit faciem suam a peccatis tuis, non videbit
te? Et unde alibi dicit: Ne avertas faciem tuam a me (Psal.
XXVI, 9)? Ergo avertat a peccatis tuis, non avertat a te:
videat te, misereatur tui, subveniat tibi. De coelo respexit
Dominus, vidit omnes filios hominum: pertinentes ad Filium hominis.
20. [vers. 14.] De praeparato habitaculo suo: quod sibi
praeparavit. Vidit nos de Apostolis, vidit nos de praedicatoribus
veritatis, vidit nos de Angelis, quos ad nos misit. Haec omnia
domus ejus, haec omnia habitaculum ejus: quia haec omnia coeli qui
enarrant gloriam Dei. Vidit omnes filios hominum; de praeparato
habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram. Ipsi sunt,
sui sunt , gens illa est beata, cujus est Dominus Deus eorum;
populus ille est, quem elegit Dominus in haereditatem sibi: quia per
omnes terras est, et non est in parte. Respexit super omnes qui
habitant terram.
21. [vers. 15.] Qui finxit singillatim corda eorum. Manu
gratiae suae, manu misericordiae suae finxit corda, plasmavit corda
nostra, finxit singillatim, singula quaedam corda dans nobis, quae
tamen non dirimant unitatem. Quomodo singillatim membra formata sunt
omnia, singillatim habent opera sua, et tamen in unitate corporis
vivunt; manus facit quod oculus non facit, auris id valet quod nec
oculus nec manus valet; omnia tamen in unitate operantur, et manus et
oculus et auris diversa faciunt, nec sibi adversantur: sic et in
Christi corpore singuli homines, tanquam membra singula donis suis
gaudent, quia ille qui elegit populum in haereditatem sibi, finxit
singillatim corda eorum. Numquid enim omnes apostoli? numquid omnes
prophetae? numquid omnes doctores? numquid omnes dona habent
sanitatum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes
interpretantur? Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae,
alii sermo scientiae, alii fides secundum eumdem Spiritum, alteri
dona curationum (I Cor. XII, 8, 9, 29, 30). Quare?
Quia finxit singillatim corda eorum. Quomodo autem in membris nostris
diversa sunt opera, sed sanitas una: sic in omnibus membris Christi
diversa munera, sed charitas una. Qui finxit singillatim corda
eorum.
22. Qui intelligit omnia opera eorum. Intelligit quid est?
Secretius et interius videt. Habes in psalmo: Intellige clamorem
meum (Psal. V, 2). Non enim quasi vocibus opus est, ut
perveniat aliquid ad aures Dei. Occultus visus intellectus vocatur.
Expressius dixit, quam si diceret, Videt omnia opera eorum: ne tunc
putares videri opera ista, quando et tu vides opus hominis. Homo
factum hominis moto ejus corpore videt, Deus autem in corde videt.
Quia ergo intus videt, dictum est, intelligit omnia opera eorum.
Dant duo pauperibus; unus sibi mercedem quaerit coelestem, alius
humanam laudem: tu in duobus unam rem vides, Deus duas intelligit;
intus enim intelligit et intus agnoscit, fines ipsorum videt,
intentiones ipsas videt. Qui intelligit omnia opera eorum.
23. [vers. 16.] Non salvus fiet rex per multitudinem virtutis
suae. Ad Dominum omnes, in Deo omnes. Spes tua Deus sit,
fortitudo tua Deus sit, firmitas tua Deus sit, exoratio tua ipse
sit, laus tua ipse sit, finis in quo requiescas ipse sit, adjutorium
cum laboras ipse sit. Audi veritatem: Non salvus fiet rex per
multitudinem virtutis suae: nec gigas salvus erit in multitudine
fortitudinis suae. Gigas superbus aliquis est, extollens se adversus
Deum, velut quia est ipse aliquid in se et per se. Non fit iste
salvus in multitudine virtutis suae.
24. [vers. 17, 18.] Sed equum habet magnum, fortem,
validum, velocem; potest si aliquid ingruerit, cito illum de periculo
liberare? Non fallatur, audiat quod sequitur: Mendax equus ad
salutem. Intellexistis quid dictum sit: Mendax equus ad salutem?
Non tibi promittat equus tuus salutem: si tibi promiserit,
mentietur. Si enim Deus voluerit, liberaberis: si Deus noluerit,
cadente equo altius cades. Non ergo putetis dictum, Mendax equus ad
salutem, quasi mendax justus ad salutem, quod velut justi ad salutem
mentiantur. Non est enim scriptum aequus, quod ab aequitate dicitur;
sed equus, animal quadrupes. Hoc graecus codex indicat . Et
redarguuntur mala jumenta, homines qui sibi quaerunt occasiones
mendaciorum: cum Scriptura dicat, Os quod mentitur, occidit animam
(Sap. I, 11); et; Perdes omnes qui loquuntur mendacium
(Psal. V, 7). Quid est ergo, Mendax equus ad salutem?
Mentitur tibi equus quando promittit salutem. Numquid equus alicui
loquitur, et promittit salutem? Sed cum tu vides equum bene
formatum, bonis viribus, magno cursu praeditum, ista omnia velut
promittunt tibi de illo salutem: sed fallunt, si Deus non tuetur,
quia Mendax equus ad salutem. Equum accipe etiam figurate quamlibet
amplitudinem saeculi hujus, quemlibet honorem in quem superbus
ascendis: quo altius ingrederis, eo te non tantum celsiorem, sed
etiam tutiorem falso putas. Quomodo enim te dejiciat nescis, tanto
elisum gravius, quanto sublimius ferebaris. Mendax equus ad salutem:
in abundantia autem virtutis suae non erit salvus. Et unde erit
salvus? Non de virtute, non de viribus, non de honore, non de
gloria, non de equo. Et unde? Quo ibo? Ubi inveniam unde salvus
sim? Noli diu quaerere, noli longe. Ecce oculi Domini super
timentes eum. Videtis quia ipsi sunt quos prospexit de habitaculo
suo. Ecce oculi Domini super timentes eum, sperantes super
misericordiam ejus: non de meritis suis, non de virtute, non de
fortitudine, non de equo, sed de misericordia ejus.
25. [vers. 19.] Ut eruat a morte animas eorum. Vitam
aeternam promittit. Quid in ista peregrinatione? numquid deserit?
Vide quid sequitur: Et alat eos in fame. Tempus famis est modo,
tempus saturitatis post erit. Qui nos in fame hujus corruptionis non
deserit, immortales factos quomodo satiabit? Sed quamdiu tempus est
famis, tolerandum est, durandum est, perseverandum est usque in
finem. Jam currenda sunt omnia, quia et via est plana, et cogitandum
est quid portemus. Adhuc quidem spectatores in amphitheatro forte
insaniunt, et in sole sedent: et nos si stamus, tamen in umbraculo
sumus, et utiliora et pulchriora sunt quae spectamus . Spectemus
pulchra, et a pulchro spectemur. Spectemus nos mente ea quae dicuntur
in sensibus divinarum Scripturarum, et gaudeamus tali spectaculo.
Spectator autem noster quis est? Ecce oculi Domini super timentes
eum, sperantes in misericordia ejus: ut eruat a morte animas eorum,
et alat eos in fame.
26. [vers. 20.] Sed propter peregrinationis tolerantiam
quamdiu fames est, et exspectamus in via refici , ne deficiamus; quid
nobis imponitur , vel quid profiteri debemus? Anima nostra patiens
erit Domino. Secura exspectabit misericorditer promittentem,
misericorditer et veraciter exhibentem: et donec exhibeat, quid
agamus? Anima nostra patiens erit Domino. Sed quid, si in ipsa
patientia non durabimus? Imo plane durabimus: Quoniam adjutor et
protector noster est. Adjuvat in pugna, protegit ab aestu, non te
deserit, tolera, dura. Qui perseveraverit usque in finem, hic
salvus erit (Matth. XXIV, 13).
27. [vers. 21.] Et quid cum perduraveris, cum patiens
fueris, cum usque ad finem perveneris, quid tibi erit? Qua mercede
toleras? utquid tanta dura tamdiu pateris? Quoniam in ipso laetabitur
cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus. Spera hic, ut
laeteris ibi: esuri et siti hic, ut epuleris ibi.
28. [vers. 22.] Hortatus est ad omnia, implevit nos gaudio
spei, proposuit nobis quid amemus, in quo solo et de quo solo
praesumamus: post haec fit oratio brevis et salubris: Fiat
misericordia tua, Domine, super nos. Et quo merito? Sicut
speravimus in te. Fui quibusdam onerosus; sentio: quibusdam autem
etiam cito terminavi sermonem; et hoc sentio: ignoscant infirmi
fortioribus, et pro infirmis deprecentur fortiores. In uno corpore
omnia membra simus, a capite nostro vegetemur: et in illo spes nostra
est, et in illo fortitudo nostra est. Non dubitemus exigere de
Domino Deo nostro misericordiam; vult omnino exigi se. Non enim
turbabitur dum exigitur, aut omnino angustabitur, quomodo ille a quo
petis quod non habet, aut quod parum habet, et timet dare ne minus
habeat. Vis nosse quomodo tibi eroget Deus misericordiam? Tu eroga
charitatem: videamus si finis, dum erogas. Quanta est ergo opulentia
in ipsa summitate, si potest tanta esse in imagine?
29. Ergo, fratres, ad hanc maxime exhortamur vos charitatem, non
solum in vos ipsos, sed in eos etiam qui foris sunt, sive adhuc
pagani, nondum credentes in Christum, sive divisi a nobis, nobiscum
caput confitentes et a corpore separati . Doleamus illos, fratres,
tanquam fratres nostros. Velint nolint, fratres nostri sunt. Tunc
esse desinent fratres nostri, si desierint dicere, Pater noster
(Matth. VI, 9). Dixit de quibusdam propheta: His qui dicunt
vobis, Non estis fratres nostri; dicite, Fratres nostri estis
(Isai. LXVI, 5, sec. LXX). Circumspicite de quibus hoc
dicere potuerit: numquid de Paganis? Non, neque enim dicimus eos
fratres nostros secundum Scripturas et ecclesiasticum loquendi morem.
Numquid de Judaeis qui in Christum non crediderunt? Legite
Apostolum, et videte quia fratres quando dicit Apostolus sine aliquo
additamento, non vult intelligi nisi Christianos: Non est autem
subjectus, inquit, frater aut soror in hujusmodi (I Cor. VII,
15): cum diceret de conjugio, fratrem et sororem dixit christianum
vel christianam. Item dicit: Tu autem quid judicas fratrem tuum,
aut tu quid spernis fratrem tuum (Rom. XIV, 10)? Et alio
loco, Vos, inquit, iniquitatem facitis et fraudatis, et hoc
fratribus (I Cor. VI, 8). Isti ergo qui dicunt, Non estis
fratres nostri, paganos nos dicunt. Ideo enim et rebaptizare nos
volunt, dicentes nos non habere quod dant. Unde consequens est error
ipsorum, ut negent nos fratres suos esse. Sed quare nobis dixit
propheta: Vos dicite illis, Fratres nostri estis: nisi quia nos in
eis agnoscimus quod non repetimus? Illi ergo non agnoscendo baptismum
nostrum, negant nos esse fratres: nos autem non repetendo ipsorum,
sed agnoscendo nostrum, dicimus eis: Fratres nostri estis. Dicant
illi: Quid nos quaeritis, quid nos vultis? Respondeamus: Fratres
nostri estis. Dicant: Ite a nobis, non vobiscum habemus rationem.
Nos prorsus vobiscum rationem habemus: unum Christum confitemur, in
uno corpore, sub uno capite esse debemus. Quid ergo me quaeris,
ait, si perii? Magna absurditas, magna vesania. Quid me quaeris,
si perii? Quare quaererem, nisi quia periisti? Si ergo perii,
inquit, quomodo sum frater tuus? Ut dicatur mihi de te: Frater tuus
mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est (Luc. XV,
32). Adjuramus ergo vos, fratres, per ipsa viscera charitatis,
cujus lacte nutrimur, cujus pane solidamur, per Christum Dominum
nostrum, per mansuetudinem ejus, adjuramus vos (tempus est enim ut
impendamus in eos magnam charitatem, abundantem misericordiam in
deprecando Deum pro illis, ut aliquando det illis sensum sobrium, ut
resipiscant , et videant se, quia non habent omnino quod dicant contra
veritatem: non eis remansit nisi sola infirmitas animositatis, quae
tanto est languidior, quanto se majores vires habere existimat) pro
infirmis, pro carnaliter sapientibus, pro animalibus et carnalibus,
tamen pro fratribus nostris, eadem sacramenta celebrantibus, etsi non
nobiscum, eadem tamen; unum Amen respondentibus, etsi non nobiscum,
unum tamen; medullas charitatis vestrae fundatis Deo pro eis .
Aliquid enim pro salute ipsorum egimus in concilio, quod explicari
vobis hodie jam tempus non sufficit. Unde exhortamur vos ut alacriores
et numerosiores (audient enim a vobis fratres nostri qui nunc non
adsunt) conveniatis crastino die ad basilicam Tricliarum .
|
|