|
1. Psalmus iste nihil quidem obscurum et quod expositore indigeat,
videtur habere in textu suo: titulus autem ejus intentos facit, et
pulsantes desiderat. Sed quemadmodum hic scriptum est, quia beatus
vir qui sperat in eum: speremus omnes quod pulsantibus aperturus est.
Non enim hortaretur nos ut pulsaremus, si nollet aperire pulsantibus
(Matth. VII, 7). Si enim aliquando contingit, ut qui
disponebat semper claudere, taedio compulsus ad manum pulsantis contra
dispositionem suam surgat et aperiat, ne diu pulsantem patiatur
(Luc. XI, 8): quanto magis sperare debemus citius aperturum
illum qui ait: Pulsate, et aperietur vobis? Pulso ego nunc
intentione cordis ad Dominum Deum, ut dignetur nobis hoc mysterium
revelare: pulset mecum et Charitas Vestra intentione audiendi, et
humilitate orandi pro nobis. Est enim, quod fatendum est, arcanum et
grande mysterium.
2. Sic enim se habet titulus Psalmi: Psalmus David, cum mutavit
vultum suum coram Abimelech, et dimisit eum, et abiit. Quaerimus in
Scripturis secundum res gestas, quae nobis de David conscriptae
sunt, quando sit factum: quemadmodum invenimus titulum psalmi: Cum
fugeret David a facie Abessalon filii sui (Psal. III, 1).
Legimus enim in Regnorum libris et invenimus quando David fugeret a
facie filii sui Abessalon (II Reg. XV, 14): et verissimum
est, quia contigit, et quod contigit scriptum est; et quamvis titulus
psalmi in mysterio sic scriptus sit, tamen ductus est de re quae gesta
est. Sic credo et quod hic scriptum est, Cum mutavit vultum suum
coram Abimelech, et dimisit eum, et abiit, scriptum esse in
Regnorum libris, ubi omnia nobis scripta sunt quae pertinent ad res
gestas David: sed non invenimus hoc, et tamen aliquid invenimus unde
appareat hoc esse tractum. Nam scriptum est quia cum fugeret David
persecutorem Saül, contulit se ad Achis regem Geth, id est ad
regem cujusdam gentis vicinae regno Judaeorum: ibi latitabat, ut
persecutionem Saülis evitaret. Recens autem erat gloria ejus, unde
pro benefacto meruit invidiam, quando Goliam interfecit, et in una
pugna gloriam securitatemque regni et regi et populo comparavit. Saül
autem cum provocante Golia aestuaret, prostrato Golia hostis esse
coepit ei, per cujus manum hostem necaverat, et invidit gloriae
David: maxime quia populus in exsultatione constitutus, et choro jam
facto mulieres cantaverunt gloriam David, quod Saül percussisset in
millibus, et David in denis millibus. Hinc ille commotus, quod
coeperat habere majorem gloriam per unam pugnam puer, et jam in
laudibus omnium regi praeponebatur, ut se habet pestilentia livoris et
superbia saeculi, invidere coeperat, et persequi. Tunc ille se, ut
dixi, contulerat ad regem Geth, qui vocabatur Achis. Suggestum est
autem regi ipsi, quod illum apud se haberet, qui magnam gloriam habere
coeperat in populo Judaeorum, et dictum est illi: Nonne iste est
David, cui chorum fecerunt mulieres Israelitae, dicentes: Saül
percussit in millibus, et David in denis millibus? Si autem propter
hanc gloriam invidere illi coeperat Saül, nonne metuendum erat
David, ne et ille rex ad quem confugerat, vellet opprimere eum, quem
posset de vicino hostem habere, si salvum servaret? Timuit et illum,
et, sicut scriptum est, mutavit vultum suum coram ipsis, et
affectabat, et tympanizabat ad ostia civitatis, et ferebatur in
manibus suis, et procidebat ad ostia portae, et salivae discurrebant
super barbam ejus. Vidit eum rex ille apud quem latebat, et ait
suis: Utquid mihi arreptitium istum adduxistis? numquidnam intraturus
est in domum meam? Et sic illum dimisit projiciens illum: et recessit
inde David incolumis per istam figurationem furoris (I Reg.
XVII, XVIII, XIX, XXI, 10-15; XXII, 1).
Pro ista ergo figuratione furoris videtur ad ipsam historiam pertinere
quod hic scriptum est: Psalmus David, cum mutavit vultum suum coram
Abimelech et dimisit eum, et abiit. Sed ille Achis erat, non
Abimelech. Nomen enim solum non videtur convenire: nam res gesta
prope ipsis verbis pariter designata est in Psalmis, quibus scripta
est in Regnorum libro. Ideo magis movere nos debet ad quaerendum
sacramentum, quia nomen mutatum est. Nam neque illud sine causa
factum est, quamvis sit factum; sed quia aliquid figurabat: neque hoc
sine causa scriptum est, et nomine commutato.
3. Videtis certe, fratres, profunditatem sacramentorum. Si non
est in mysterio, quod a puero Golias occisus est; non est in
mysterio, quia immutavit vultum suum, et affectabat, et
tympanizabat, et cadebat ad ostia civitatis et ad ostia portae, et
salivae decurrebant super barbam ejus. Unde fieri potest ut non hoc
aliquid significaret? quando quidem aperte dicit Apostolus: Haec
autem in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in
quos finis saeculorum obvenit. Si nihil significat manna, de quo
dicit Apostolus: Et cibum spiritualem manducaverunt: si nihil
significat quod divisum est mare, et per medium ductus est populus, ut
evaderent persecutionem Pharaonis, cum dicat Apostolus: Nolo enim
vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et
omnes in Moysen baptizati sunt in nube et in mari: si nihil significat
quod percussa petra aqua profluxit, cum dicat Apostolus: Petra autem
erat Christus (I Cor. X, 11, 1-4): si ergo illa nihil
significant, quamvis sint gesta: si nihil denique significant duo
filii Abrahae nati secundum ordinem nascendi hominum, et tamen ipsos
duos filios duo Testamenta appellat Apostolus, Vetus et Novum, et
dicit: Haec sunt duo Testamenta, quae sunt in allegoria (Gal.
IV, 24): si ergo illa nihil significant, quae videtis
auctoritate apostolica in mysterio futurarum rerum gesta esse; debemus
arbitrari nihil significare etiam hoc quod vobis ex libro Regnorum de
David paulo ante narravi. Non ergo nihil significat, et quod nomen
mutatum est, et dictum est coram Abimelech .
4. Intendite mecum. Omnia enim quae dixi modo, quasi ad manum
pertinent pulsantis, nondum apertum est. Pulsavimus, cum ista
diceremus; pulsastis et vos, cum ista audiretis: adhuc pulsemus
orando, ut Dominus aperiat nobis . Nominum hebraeorum habemus
interpretationem: non defuerunt docti viri, qui nobis nomina ex
hebraeo in graecam linguam, et inde in latinam transferrent.
Consulentes ergo nomina ista, invenimus interpretari Abimelech,
Patris mei regnum; et interpretari Achis, Quomodo est. Haec
nomina attendamus, inde incipit nobis aperiri pulsantibus. Si
quaeris, Quid est Achis? respondetur, Quomodo est. Quomodo est,
verbum est admirantis, et non intelligentis. Abimelech, Patris mei
regnum: David, Manu fortis. In figura Christi David, sicut
Golias in figura diaboli: et quod David prostravit Goliam,
Christus est qui occidit diabolum. Quid est autem Christus qui
diabolum occidit? Humilitas occidit superbiam. Cum ergo Christum
nomino, fratres mei, maxime nobis humilitas commendatur. Viam enim
nobis fecit per humilitatem: quia per superbiam recesseramus a Deo,
redire ad eum nisi per humilitatem non poteramus, et quem nobis
praeponeremus ad imitandum, non habebamus. Omnis enim mortalitas
hominum superbia tumuerat. Et si existeret aliquis humilis vir in
spiritu, sicut erant Prophetae, Patriarchae, dedignabatur genus
humanum imitari humiles homines. Ne ergo dedignaretur homo imitari
hominem humilem, Deus factus est humilis, ut vel sic superbia generis
humani non dedignaretur sequi vestigia Dei.
5. Erat autem, ut nostis, sacrificium Judaeorum antea secundum
ordinem Aaron in victimis pecorum, et hoc in mysterio: nondum erat
sacrificium corporis et sanguinis Domini, quod fideles norunt, et qui
Evangelium legerunt, quod sacrificium nunc diffusum est toto orbe
terrarum. Proponite ergo vobis ante oculos duo sacrificia, et illud
secundum ordinem Aaron, et hoc secundum ordinem Melchisedech.
Scriptum est enim: Juravit Dominus, et non poenitebit eum, tu es
sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec (Psal. CIX,
4). De quo dicitur: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem
Melchisedec? De Domino nostro Jesu Christo. Quis erat
Melchisedec? Rex Salem. Salem civitas fuit antea, illa quae
postea, sicut docti prodiderunt, Jerusalem dicta est. Ergo antequam
ibi regnarent Judaei, ibi erat ille sacerdos Melchisedec, qui
scribitur in Genesi Sacerdos Dei excelsi (Gen. XIV, 18).
Ipse occurrit Abrahae, quando liberavit Lot de manu persequentium,
et prostravit eos a quibus ille tenebatur, et liberavit fratrem: post
liberationem fratris occurrit ei Melchisedec. Et tantus erat
Melchisedec, a quo benediceretur Abraham. Protulit panem et vinum,
et benedixit Abraham, et dedit ei decimas Abraham. Videte quid
protulit, et quem benedixit. Et dictum est postea: Tu es sacerdos
in aeternum secundum ordinem Melchisedec. David hoc in Spiritu dixit
longe post Abraham: temporibus autem Abrahae fuit Melchisedec. De
quo alio dicit, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem
Melchisedec, nisi de illo cujus nostis sacrificium?
6. Sublatum est ergo sacrificium Aaron, et coepit esse sacrificium
secundum ordinem Melchisedec. Ergo mutavit nescio quis vultum suum.
Quis est iste nescio quis? Non sit nescio quis: notus est enim
Dominus noster Jesus Christus. In corpore et sanguine suo voluit
esse salutem nostram. Unde autem commendavit corpus et sanguinem suum
(Matth. XXVI, 26)? De humilitate sua. Nisi enim esset
humilis, nec manducaretur, nec biberetur. Respice altitudinem
ipsius: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et
Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Ecce cibus sempiternus: sed
manducant Angeli, manducant supernae Virtutes, manducant coelestes
Spiritus, et manducantes saginantur, et integrum manet quod eos
satiat et laetificat. Quis autem homo posset ad illum cibum? Unde
cor tam idoneum illi cibo? Oportebat ergo ut mensa illa lactesceret,
et ad parvulos perveniret. Unde autem fit cibus lac? unde cibus in
lac convertitur, nisi per carnem trajiciatur? Nam mater hoc facit.
Quod manducat mater, hoc manducat infans: sed quia minus idoneus est
infans, qui pane vescatur, ipsum panem mater incarnat, et per
humilitatem mammillae et lactis succum, de ipso pane pascit infantem.
Quomodo ergo de ipso pane pavit nos Sapientia Dei? Quia Verbum
caro factum est, et habitavit in nobis (Ibid. 14). Videte ergo
humilitatem: quia panem Angelorum manducavit homo, ut scriptum est,
Panem coeli dedit eis, panem Angelorum manducavit homo (Psal.
LXXVII, 24): id est, Verbum illud quo pascuntur Angeli
sempiternum, quod est aequale Patri, manducavit homo: quia cum in
forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo.
Saginantur illo Angeli: sed semetipsum exinanivit, ut manducaret
panem Angelorum homo, formam servi accipiens, in similitudinem
hominum factus, et habitu inventus ut homo; humiliavit se factus
obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II,
6-8): ut jam de cruce commendaretur nobis caro et sanguis Domini
novum sacrificium. Quia mutavit vultum suum coram Abimelech, id est
coram regno patris. Regnum enim patris, regnum erat Judaeorum.
Quomodo regnum patris? Regnum David, regnum Abrahae. Nam regnum
Dei Patris, magis Ecclesia quam populus Judaeorum: sed secundum
carnem regnum patris populus Israel. Dictum est enim: Et dabit ei
Deus sedem David patris ejus (Luc. I, 32). Demonstratur ergo
secundum carnem pater Domini esse David: secundum divinitatem autem
Christus non filius, sed Dominus David. Judaei vero Christum
secundum carnem norunt, secundum divinitatem non norunt. Ideo fecit
illis quaestionem, et dixit: Cujus filium esse dicitis Christum?
Et responderunt: Filium David. Et ille: Quomodo ergo David in
spiritu vocat eum Dominum, ubi ait: Dixit Dominus Domino meo,
Sede ad dexteram meam, donec ponam omnes inimicos tuos sub pedibus
tuis? Si ergo David in spiritu vocat eum Dominum, quomodo filius
ejus est? Et non potuerunt illi respondere (Matth. XXII,
42-46): quia non noverant in Domino Christo, nisi quod
videbatur oculis, non quod corde intelligebatur. Si autem intus
haberent oculos sicut habebant foris, ex eo quod foris videbant
intelligerent filium David; ex eo quod intus intelligebant,
intelligerent Dominum David.
7. Mutavit ergo vultum suum coram Abimelech. Quid est, coram
Abimelech? Coram regno patris. Quid est, Coram regno patris?
Coram Judaeis. Et dimisit eum, et abiit. Quem dimisit? Ipsum
populum Judaeorum dimisit, et abiit. Quaeris modo Christum apud
Judaeos, et non invenis. Unde dimisit et abiit? Quia mutavit
vultum suum. Haerentes enim illi sacrificio secundum ordinem Aaron,
non tenuerunt sacrificium secundum ordinem Melchisedec (Hebr.
VII, 11); et amiserunt Christum, et coeperunt eum habere
Gentes, quo non miserat ante praecones. Nam ad illos praecones
miserat, ipsum David, Abraham, Isaac et Jacob, Isaiam,
Jeremiam, et caeteros Prophetas miserat, et pauci inde cognoverunt,
et ipsi pauci in comparatione pereuntium: nam multi erant. Millia
enim legimus fuisse. Scriptum enim est: Reliquiae salvae fient
(Rom. IX, 27). Sed quaeris modo circumcisos christianos, et
non invenis. Erant autem de circumcisione recentibus temporibus fidei
multa millia christianorum. Quaeris modo, et non invenis. Merito
non invenis. Mutavit enim vultum suum coram Abimelech, et dimisit
eum, et abiit. Et coram Achis mutavit vultum suum, et dimisit eum,
et abiit. Ideo enim mutata sunt nomina, ut ad mysterii
significationem nos excitaret mutatio nominum: ne putaremus non narrari
aut commemorari in Scripturis Psalmorum, nisi quod in libris
Regnorum gestum invenitur, et non ibi quaereremus figuras futurorum,
sed tanquam res gestas acciperemus. Cum ergo nomina mutantur, quid
tibi dicitur? Clausum est hic aliquid; pulsa, noli haerere in
littera; quia littera occidit: sed desidera spiritum; spiritus enim
vivificat (II Cor. III, 6): intellectus spiritualis
credentem salvum facit.
8. Quomodo ergo dimisit Achis regem, attendite, fratres. Achis
dixi interpretari, Quomodo est. Recordamini Evangelium: quando
loquebatur Dominus noster Jesus Christus de corpore suo, ait: Nisi
quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit
in se vitam: caro enim mea vere esca est, et sanguis meus vere potus
est (Joan. VI, 54, 56). Et discipuli ejus qui eum
sequebantur, expaverunt, et exhorruerunt sermonem, et non
intelligentes putaverunt nescio quid durum dicere Dominum nostrum
Jesum Christum, quod carnem ejus quam videbant, manducaturi erant,
et sanguinem bibituri: et non potuerunt tolerare, quasi dicentes,
Quomodo est? Error enim et ignorantia et stultitia in persona regis
Achis. Ubi enim dicitur, Quomodo est, non intelligitur: ubi non
intelligitur, tenebrae ignorantiae sunt. Erat ergo in illis regnum
ignorantiae, quasi rex Achis: id est, regnum erroris eis
dominabatur. Ille autem dicebat, Nisi quis manducaverit carnem
meam, et biberit sanguinem meum. Quia mutaverat vultum suum, quasi
furor iste et insania videbatur, dare carnem suam manducandam
hominibus, et bibendum sanguinem. Ideo quasi insanus putatus est
David, quando dixit ipse Achis: Arreptitium hunc mihi adduxistis.
Nonne videtur insania, Manducate carnem meam, et bibite sanguinem
meum? Et dicens, Quicumque non manducaverit carnem meam, et biberit
sanguinem meum, non habebit in se vitam, quasi insanire videtur. Sed
regi Achis insanire videtur, id est stultis et ignorantibus. Ideo
dimisit eos et abiit: fugit de corde eorum intellectus, ne eum possint
comprehendere. Et quid dixerunt illi? Quasi, Quomodo est, quod
interpretatur Achis. Dixerunt enim: Quomodo potest hic nobis dare
manducare carnem suam (Ibid., 53)? Arreptitium putabant
Dominum, et nescire quid loqueretur, et insanire. Ille autem qui
noverat quod dicebat in illa mutatione vultus sui, et quasi furore et
insania, sacramenta praedicabat, et affectabat, et tympanizabat ad
ostia civitatis.
9. Quaerendum est quid sit, et ipsum affectabat, et ad ostia
tympanizabat. Non sine causa dictum est, Procidebat ad ostia
portae: non sine causa dictum est, Et salivae decurrebant super
barbam ejus: non frustra dicta sunt. Mercede intelligentiae diuturnus
sermo onerosus esse non debet. Nostis, fratres, Judaeos ipsos,
coram quibus ille mutavit vultum suum, et dimisit eos, et abiit,
hodie vacare. Si illi qui Christum amiserunt, quos dimisit, et
abiit, habent inanem vacationem; nos habemus fructuosam vacationem,
ut intelligamus Christum qui illos dimisit, et venit ad nos. Omnia
non frustra facta sunt, et in illo furore David, quod dicitur
affectabat, et tympanizabat ad ostia civitatis, et ferebatur in
manibus suis, et procidebat ad ostia portae, et salivae decurrebant
super barbam ejus. Affectabat ille: quid est, affectabat? Affectum
habebat. Quid est affectum habere? Quia compassus est infirmitatibus
nostris: et ideo voluit ipsam carnem suscipere, in qua mortem
occideret. Compassus ergo nobis, affectasse dictus est. Ideo
reprehendit Apostolus eos qui duri sunt et sine affectu. Reprehendens
enim quosdam, ait: Sine affectu, sine misericordia (Rom. I,
31). Ubi est affectus, ibi misericordia. Ubi misericordia est?
Miseratus est nos desuper. Nam si exinanire se nollet, manens in ea
forma in qua aequalis erat Patri sempiternus, semper nos in morte
remansissemus: sed ut nos de morte sempiterna liberaret, quo nos
peccatum superbiae perduxerat, humiliavit se, factus subditus usque ad
mortem, mortem autem crucis. Ergo affectavit, quia pervenit usque ad
mortem crucis. Et quoniam qui crucifigitur, in ligno extenditur; ut
autem tympanum fiat, caro, id est corium, in ligno extenditur:
dictum est, et tympanizabat, id est crucifigebatur, in ligno
extendebatur. Affectabat, id est, affectum in nos habebat, ut
animam suam poneret pro ovibus suis (Joan. X, 15).
Tympanizabat. Quomodo? Ad ostia civitatis. Ostium nobis est quod
aperitur, ut credamus in Deum. Clauseramus ostia contra Christum,
et aperueramus diabolo; contra vitam aeternam clausum cor habebamus:
ille autem Dominus Deus noster, quia clausum cor habebamus homines
adversus vitam aeternam, nec poteramus videre Verbum quod vident
Angeli, cruce aperiebat corda mortalium, hoc est, tympanizabat ad
ostia civitatis.
10. Et ferebatur in manibus suis. Hoc vero, fratres, quomodo
posset fieri in homine, quis intelligat? Quis enim portatur in
manibus suis? Manibus aliorum potest portari homo, manibus suis nemo
portatur. Quomodo intelligatur in ipso David secundum litteram. non
invenimus; in Christo autem invenimus. Ferebatur enim Christus in
manibus suis, quando commendans ipsum corpus suum, ait: Hoc est
corpus meum (Matth. XXVI, 26). Ferebat enim illud corpus in
manibus suis . Ipsa est humilitas Domini nostri Jesu Christi, ipsa
multum commendatur hominibus. Ad ipsam nos hortatur, fratres, ut
vivamus, id est humilitatem ejus imitemur: ut percutiamus Goliam, et
tenentes Christum vincamus superbiam. Procidebat enim ad ostia
portae. Quid est, Procidebat? Ad humilitatem se ipse dejiciebat.
Quid est, ad ostia portae? Ad initium fidei, quo salvi efficimur.
Nemo enim incipit nisi ab initio fidei, sicut dicitur in Canticis
canticorum: Venies, et pertransies ab initio fidei (Cant. IV,
8, sec. LXX). Venturi sumus facie ad faciem; sicut scriptum
est: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid
erimus; scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam
videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Videbimus:
quando? Cum ista transierint. Audi etiam Paulum apostolum:
Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem
(I Cor. XIII, 12). Antequam ergo videamus facie ad faciem
Verbum, quod vident Angeli, opus nobis est adhuc ostiis portae, ad
quae procidit Dominus, humilians se usque ad mortem.
11. Quid est quod salivae decurrebant super barbam ejus? In hoc
enim immutavit vultum suum coram Abimelech, vel Achis, et dimisit
eum, et abiit. Non intelligentes dimisit. Ad quos abiit? Ad
Gentes. Ergo nos intelligamus quod ipsi non potuerunt. Decurrebant
super barbam David salivae: quid sunt salivae? Quasi verba
infantilia: salivae enim currunt infantibus. Nonne erant tanquam
infantilia verba: Manducate carnem meam, et bibite sanguinem meum?
Sed ista infantilia verba tegebant virtutem ipsius. Virtus enim in
barba intelligitur. Salivae igitur decurrentes super barbam ejus,
quid sunt, nisi verba infirma virtutem ejus tegentia? Intellexit, ut
arbitror, Sanctitas Vestra titulum psalmi hujus. Si velimus jam
Psalmum exponere, timendum est ne illa quae audistis labantur de
cordibus vestris. Titulum psalmi hujus exposuerimus in nomine Domini
nostri Jesu Christi: quoniam crastinus dies dominicus est, et
debemus vobis sermonem, differamus in crastinum, ut etiam Psalmi
textum libenter audiatis.
|
|