|
1. Qui hesterno die adfuistis, non dubito quod memineritis
pollicitationis nostrae. Tempus enim jam est in nomine Domini debitum
solvere. Ipse inspiravit ut promitteremus, ipse dabit ut solvamus,
semper existentes debitores charitatis. Ipsa est enim quae semper
redditur, et semper debetur, sicut dicit Apostolus: Nemini quidquam
debeatis, nisi ut invicem vos diligatis (Rom. XIII, 8).
Psalmi hujus titulum heri exposuimus; cujus expositio cum nos diutius
retineret, ejusdem psalmi textum exponendum distulimus. Audiamus ergo
quid Spiritus sanctus per os Prophetae sancti sui dicat in isto
sermone Psalmi, quod congruat titulo quem hesterno die tractavimus.
Qui non adfuerunt, tanquam et hoc debitum petunt: sed ne forte per
alias tantas moras , fraudemus eos quibus jam reddendum est quod
debemus, breviter commemoratum agnoscant, quantum possunt, qui hodie
adsunt et heri non adfuerunt. Si quid autem eos movet quod diligentius
interrogare debeant, patentes aures nostras invenient in nomine
Christi aliis temporibus, ne ista occupentur .
2. Diximus scriptum esse in libro Regnorum, quod David cum fugeret
Saül, latere voluit apud regem quemdam Geth, nomine Achis. Sed
cum gloria ejus ibi fuisset commemorata, ne per livorem idem rex ad
quem confugerat, aliquid in eum machinaretur, finxit insaniam, et
quasi furore correptus, mutavit vultum suum, et, sicut legimus,
affectabat, et tympanizabat ad ostia civitatis, et ferebatur in
manibus suis, et procidebat ad ostia portae. Et dixit rex Achis:
Quid huc mihi adduxistis istum? Numquid arreptitium ego opus habeo?
Et sic eum dimisit, ut impleatur quod hic scriptum est, Mutavit
vultum suum, et dimisit eum, et abiit. Dimisit autem regem Achis:
hic vero dictum est quod mutavit vultum suum coram Abimelech, et
dimisit eum, et abiit. Diximus autem nomina mutata esse, ut
sacramentum ostenderetur: ne si idem nomen repetitum esset in titulo
Psalmi, non nobis prophetasse aliquid in sacramento, sed quasi gesta
narrasse videretur. Utrumque ergo nomen magnum continet sacramentum.
Nam Achis interpretatur, Quomodo est: Abimelech interpretatur,
Patris mei regnum. In illo verbo quod dicitur, Quomodo est,
ignorantia significatur, ut verbum mirantis et non agnoscentis
intelligas: in isto autem quod dicitur Abimelech, regnum Judaeorum
significatur. Ex Christi enim persona potest dici, Patris mei
regnum; quia pater ipsius secundum carnem, David; et regnum David
erat in gente Judaeorum. Coram regno ergo patris sui mutavit vultum
suum, et dimisit eum, et abiit; quia erat ibi sacrificium secundum
ordinem Aaron, et postea ipse de corpore et sanguine suo instituit
sacrificium secundum ordinem Melchisedec. Mutavit ergo vultum suum in
sacerdotio, et dimisit gentem Judaeorum, et venit ad Gentes. Quid
est ergo, Affectabat? Affectu plenus erat. Quid enim tam plenum
affectu, quam misericordia Domini nostri Jesu Christi, qui videns
infirmitatem nostram, ut nos a sempiterna morte liberaret, temporalem
mortem cum tanta injuria contumeliaque suscepit? Et tympanizabat:
quia tympanum non fit nisi cum corium in ligno extenditur; et
tympanizabat David significans quod crucifigendus esset Christus.
Tympanizabat autem ad ostia civitatis: quae sunt ostia civitatis,
nisi corda nostra quae clauseramus contra Christum, qui de tympano
crucis aperuit corda mortalium? Et ferebatur in manibus suis: quomodo
ferebatur in manibus suis? Quia cum commendaret ipsum corpus suum et
sanguinem suum, accepit in manus suas quod norunt fideles; et ipse se
portabat quodam modo, cum diceret: Hoc est corpus meum (Matth.
XXVI, 26). Et procidebat ad ostia portae: id est, humiliavit
se. Hoc est enim procidere usque ad initium fidei nostrae. Ostium
enim portae initium fidei, unde incipit Ecclesia, et pervenit usque
ad speciem: ut cum credit ea quae non videt, mereatur perfrui, cum
facie ad faciem videre coeperit. Sic se habet titulus Psalmi;
breviter audivimus: audiamus jam ipsa verba affectantis et
tympanizantis ad portam civitatis.
3. [vers. 2.] Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus
ejus in ore meo. Dicit Christus, dicat et christianus; quia et
christianus in corpore Christi est; et propterea Christus homo, ut
posset esse christianus angelus, qui ait , Benedicam Dominum.
Quando benedicam Dominum? Quando tibi benefacit? quando abundant
saecularia? quando multum abundat frumenti, olei, vini, auri,
argenti, mancipiorum, pecorum, salusque ista mortalis invulnerata et
incorrupta persistit, ea quae nascuntur crescunt omnia, nihil immatura
morte subtrahitur, felicitas tota abundat in domo, circumfluunt
omnia, tunc benedices Dominum? Non: sed in omni tempore. Ergo et
tunc, et quando ista secundum tempus et secundum flagella Domini Dei
nostri turbantur, auferuntur, minus nascuntur, jam nata dilabuntur.
Fiunt enim haec, et inde sequitur penuria, egestas, labor, dolor et
tentatio. Sed tu qui cantasti, Benedicam Dominum in omni tempore,
semper laus ejus in ore meo, et quando ista dat, benedic; et quando
ista tollit, benedic. Quia ille dat, ille tollit: sed seipsum a
benedicente se non tollit.
4. Quis est autem qui benedicit Dominum in omni tempore, nisi
humilis corde? Ipsam enim humilitatem docuit Dominus noster in
corpore et sanguine suo: quia cum commendat corpus et sanguinem suum,
humilitatem suam commendat, in eo quod in ipsa historia scriptum est,
in illo quasi furore David, quod praetermisimus, Et salivae
decurrebant super barbam ejus. Cum legeretur Apostolus, audistis
ipsas salivas, sed decurrentes super barbam. Dicit aliquis, Quas
salivas audivimus? Nonne modo lectus est Apostolus, cum diceret:
Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt? Modo lectum
est: Nos autem praedicamus, inquit, Christum crucifixum (tunc enim
tympanizabat) Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam;
ipsis vero vocatis Judaeis et Graecis, Christum Dei Virtutem et
Dei Sapientiam: quia quod stultum est Dei, sapientius est
hominibus; et quod infirmum est Dei, fortius est quam homines (I
Cor. I, 22-26). Salivae enim significant stultitiam,
salivae significant infirmitatem. Sed si quod stultum est Dei,
sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei, fortius est quam
homines: non tanquam salivae offendant, sed attende, quia super
barbam decurrunt. Quomodo enim salivis infirmitas, sic barba virtus
ostenditur. Texit ergo virtutem suam corpore infirmitatis suae: et
quod forinsecus infirmabatur, tanquam in saliva apparebat; intus autem
divina virtus tanquam barba tegebatur. Ergo humilitas nobis
commendatur. Esto humilis, si vis benedicere Dominum in omni
tempore, et semper laus ejus sit in ore tuo. Quia Job non tantum
benedixit Dominum, quando abundabant illi omnia, quibus eum legimus
divitem fuisse et felicem, et pecore, et servis, et domo, felicem
filiis, et omnibus rebus. Ablata sunt omnia uno tempore, et implevit
quod in hoc psalmo scriptum est, dicens: Dominus dedit, Dominus
abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini
benedictum (Job I, 21). Ecce habes exemplum benedicentis
Dominum in omni tempore.
5. [vers. 3.] Quare autem benedicit Dominum homo in omni
tempore? Quia humilis est. Quid est esse humilem? Nolle in se
laudari. Qui in se vult laudari, superbus est. Qui superbus non
est, humilis est. Non vis ergo esse superbus? Ut possis esse
humilis, dic quod dictum est: In Domino laudabitur anima mea;
audiant mansueti, et laetentur. Ergo qui non in Domino volunt
laudari, non sunt mansueti; sed truces, asperi, elati, superbi.
Jumenta mansueta vult habere Dominus: esto jumentum Domini, id
est, esto mansuetus. Sedet ille super te, ipse regit te: noli
timere ne offendas, et eas in praeceps. Infirmitas quidem tua est,
sed attende quis tibi praesideat. Pullus asini es, sed Christum
portas. Nam et ipse in pullo asini venit ad civitatem, et fuit illud
jumentum mansuetum. Numquid laudabatur jumentum illud? Numquid
jumento dicebatur: Hosanna, fili David, benedictus qui venit in
nomine Domini (Matth. XXI, 9)? Asellus portabat: sed ille
qui portabatur, a praecedentibus et consequentibus laudabatur. Et
dicebat forte jumentum: In Domino laudabitur anima mea; audiant
mansueti, et laetentur. Nunquam illud dixit ille asinus, fratres:
sed dicat illud populus qui imitatur jumentum illud, si vult portare
Dominum suum. Irascitur forte populus, quia comparatur asello in quo
sedit Dominus; et dicent mihi aliqui superbi et elati: Ecce asinos
nos fecit. Sit asinus Domini quisquis hoc dicit; ne sit equus et
mulus, quibus non est intellectus. Nostis enim psalmum ubi dicitur:
Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal.
XXXI, 9). Equus enim et mulus erigunt cervicem aliquando, et
sua ferocitate excutiunt a se sessorem. Domantur frenis, camo,
verberibus, donec discant subesse, et portare dominum suum. Tu autem
antequam freno tundantur ora tua, esto mansuetus, et porta Dominum
tuum: noli in te velle laudari, sed laudetur ille qui super te sedet,
et dices: In Domino laudabitur anima mea, audiant mansueti, et
laetentur. Nam quando audiunt non mansueti, non laetantur, sed
irascuntur: et ipsi sunt qui dicunt quod asinos eos fecerimus. Qui
autem mansueti sunt, dignentur audire et esse quod audiunt.
6. [vers. 4.] Sequitur, Magnificate Dominum mecum. Quis est
iste qui exhortatur ut magnificemus cum illo Dominum? Quisquis est,
fratres, in corpore Christi, ad hoc debet dare operam, ut
magnificetur cum illo Dominus. Amat enim Dominum quisquis est iste.
Et quomodo illum amat? Ut non invideat coamatori suo. Quisquis enim
amat carnaliter, necesse est ut cum zelo pestifero amet: si forte pro
magno nudam videre potuerit, quam pestifero amore desideravit, numquid
vult ut videat illam et alius? Necesse est ut zelo et livore
saucietur, si et alius eam viderit . Et sic servatur castitas, si
aut ille videat cui licet, et alius non videat, aut nec ipse. Non
sic est Sapientia Dei: videbimus illam facie ad faciem, et omnes
videbimus, et nemo ibi zelabit. Omnibus se exhibet, et integra est,
et casta est omnibus. Illi mutantur in eam, et ipsa in eos non
mutatur. Ipsa est veritas, ipsa est Deus. Numquid aliquando
audistis, fratres, quod potuerit commutari Deus noster?
Supereminens omnibus veritas est, Verbum Dei est, Sapientia Dei
est, per quem facta sunt omnia: habet amatores suos. Sed quid dicit
amator ipsius? Magnificate Dominum mecum. Nolo solus magnificare
Dominum, nolo solus amare, nolo solus amplecti. Non enim si ego
amplexus fuero, non habet alius ubi manus ponat. Latitudo tanta est
in ipsa Sapientia, ut omnes animae amplectantur et perfruantur. Et
quid dicam, fratres? Erubescant qui sic amant Deum, ut invideant
aliis? Aurigam perditi homines amant, et quisquis amaverit aurigam
aut venatorem, vult ut totus populus cum illo amet; et hortatur, et
dicit: Amate mecum illum pantomimum, amate illam mecum et illam
turpitudinem. Clamat ille in populo, ut ametur cum illo turpitudo:
et christianus non clamat in Ecclesia, ut ametur cum illo veritas
Dei! Excitate ergo in vobis amorem, fratres, et clamate unicuique
vestrorum, et dicite: Magnificate Dominum mecum. Sit in vobis iste
fervor. Quare vobis recitantur ista, et exponuntur? Si amatis
Deum, rapite omnes ad amorem Dei qui vobis junguntur, et omnes qui
sunt in domo vestra: si amatur a vobis corpus Christi, id est unitas
Ecclesiae, rapite eos ad fruendum, et dicite: Magnificate Dominum
mecum.
7. [vers. 4.] Et exaltemus nomen ejus in idipsum. Quid est,
exaltemus nomen ejus in idipsum? Hoc est, in unum. Nam multi
codices sic habent: Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen
ejus in unum. Sive in idipsum dicatur, sive in unum; hoc idem
dicitur. Ergo rapite quos potestis, hortando, portando , rogando,
disputando, rationem reddendo, cum mansuetudine, cum lenitate:
rapite ad amorem; ut si magnificant Dominum, in unum magnificent.
Et pars Donati videtur sibi magnificare Dominum: quid eos offendit
orbis terrarum? Dicamus illis, fratres: Magnificate Dominum
mecum, et exaltemus nomen ejus in unum. Quare in praecisione vultis
magnificare Dominum? Ille unus est, quare duos populos vultis facere
Deo? Quare vultis dissipare corpus Christi? Certe enim ipse
pendebat in cruce, quando tympanizabat: et cum penderet in cruce,
emisit spiritum; et venerunt illi qui eum suspenderant, et invenerunt
eum emisisse spiritum, et non illi fregerunt crura: latronibus autem
adhuc in cruce viventibus fregerunt (Joan. XIX, 32, 33),
ut per ipsum dolorem compendio mortis ab illo cruciatu liberarentur,
quomodo solebat crucifixis fieri. Ergo venit persecutor, invenit
Dominum quiete deposuisse spiritum: quia ipse dixit, Potestatem
habeo ponendi animam meam (Id. X, 18). Pro quibus posuit
animam suam? Pro universa plebe sua, pro toto corpore suo. Venit
ergo persecutor, et non fregit crura Christi: venit Donatus et
disrupit Ecclesiam Christi. Integrum corpus Christi in cruce inter
manus persecutorum est, et inter manus Christianorum non est integrum
corpus Ecclesiae. Clamemus ergo, fratres, cum gemitu quantum
possumus, dicentes: Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen
ejus in unum. Ecclesia enim illis clamat: vox est Ecclesiae,
clamans illis qui se praeciderunt . Unde enim disrupti sunt? Per
superbiam. Docet autem Christus humilitatem, cum commendat corpus et
sanguinem suum: quod diximus Sanctitati Vestrae in hoc Psalmi textu
agi et celebrari, ubi commendatur corpus et sanguis Christi, ubi
commendatur humilitas Christi, quam pro nobis suscipere dignatus est.
8. [vers. 5.] Inquisivi Dominum, et exaudivit me. Ubi
exaudivit Dominus? Intus. Ubi dat? Intus. Ibi oras, ibi
exaudiris, ibi beatificaris. Orasti , exauditus es, beatificatus
es; et non scit qui juxta te stat: gestum est totum in occulto, sicut
Dominus in Evangelio dicit: Intra in cubiculum tuum, claude ostium
tuum, et ora in occulto, et Pater tuus qui videt in occulto, reddet
tibi (Matth. VI, 6). Cum ergo intras cubiculum tuum, intras
cor tuum. Beati qui gaudent quando intrant ad cor suum, et nihil mali
ibi inveniunt. Attendat Sanctitas Vestra: quomodo nolunt intrare
domos suas qui habent malas uxores, quomodo exeunt ad forum, et
gaudent; coepit hora esse, qua intrent in domum suam, contristantur:
intraturi sunt enim ad taedia, ad murmura, ad amaritudines, ad
eversiones; quia non est domus composita, ubi inter virum et uxorem
pax nulla est; et melius illi est foris circumire. Si ergo miseri
sunt, qui cum redeunt ad parietes suos, timent ne aliquibus suorum
perturbationibus evertantur; quanto sunt miseriores, qui ad
conscientiam suam redire nolunt, ne ibi litibus peccatorum evertantur!
Ergo ut possis libens redire ad cor tuum, munda illud: beati enim
mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Id. V, 8). Aufer
inde cupiditatum sordes, aufer labem avaritiae, aufer tabem
superstitionum, aufer sacrilegia et malas cogitationes; odia, non
dico adversus amicum, sed etiam adversus inimicum: aufer ista omnia;
intra in cor tuum, et gaudebis ibi. Cum ibi coeperis gaudere, ipsa
munditia cordis tui delectabit te, et faciet orare: quomodo si venias
ad aliquem locum, silentium est ibi, forte quies est ibi, mundus est
locus; Oremus hic, dicis: et delectat te compositio loci, et credis
quod ibi te exaudiat Deus. Si ergo loci visibilis te delectat
munditia, quare te non offendit immunditia cordis tui? Intra, munda
omnia, leva oculos tuos ad Deum, et statim te exaudiet. Clama, et
dic: Inquisivi Dominum, et exaudivit me; et ex omnibus
tribulationibus meis eruit me. Quare? Quia cum fueris illuminatus,
cum coeperis hic habere bonam conscientiam, restant tribulationes,
quia restat aliquid infirmum, donec mors absorbeatur in victoriam, et
mortale hoc induat immortalitatem (I Cor. XV, 54): necesse
est ut in hoc saeculo flagelleris; necesse est ut aliquas tentationes
suggestionesque patiaris. Mundabit Deus omnia, eruet te ab omni
tribulatione, ipsum quaere.
9. Inquisivi Dominum, et exaudivit me. Qui ergo non exaudiuntur,
non Dominum quaerunt. Intendat Sanctitas Vestra: non dixit,
Inquisivi aurum a Domino, et exaudivit me; inquisivi a Domino
senectutem, et exaudivit me; inquisivi a Domino hoc aut illud, et
exaudivit me. Aliud est aliquid inquirere a Domino, aliud ipsum
Dominum inquirere. Inquisivi, inquit, Dominum, et exaudivit me.
Tu autem quando oras, et dicis, Occide illum inimicum meum; non
Dominum inquiris, sed quasi facis te judicem super inimicum tuum, et
facis quaestionarium Deum tuum. Unde scis ne melior te sit cujus
mortem quaeris? Eo ipso forte, quia ille non quaerit tuam. Ergo
noli aliquid a Domino extra quaerere, sed ipsum Dominum quaere, et
exaudiet te, et adhuc te loquente dicet, Ecce adsum (Isai.
LXV, 24). Quid est, Ecce adsum? Ecce praesens sum, quid
vis, quid a me quaeris? Quidquid tibi dedero, vilius est quam ego:
meipsum habe , me fruere, me amplectere: nondum potes totus ; ex
fide continge me, et inhaerebis mihi (hoc tibi Deus dicit), et
caetera onera tua ego a te deponam, ut totus mihi inhaereas, cum hoc
mortale tuum ad immortalitatem convertero (I Cor. XV, 54); ut
sis aequalis Angelis meis (Matth. XXII, 30), et semper
videas faciem meam, et gaudeas, et gaudium tuum nemo auferet a te
(Joan. XVI, 22); quia inquisisti Dominum, et exaudivit te,
et ex omnibus tribulationibus tuis eruit te.
10 [vers. 6.] Diximus quis esset exhortator, amator ille, qui
non solus vult amplecti quod amat, et dicit: Accedite ad eum, et
illuminamini. Dicit enim quod ipse probavit. Spiritualis enim quidam
in corpore Christi, vel etiam ipse Dominus noster Jesus Christus
secundum carnem, caput exhortans membra caetera, quid dicit?
Accedite ad eum, et illuminamini. Aut potius christianus aliquis
spiritualis ad ipsum Dominum nostrum Jesum Christum invitat ut
accedamus. Sed accedamus ad eum, et illuminemur; non quomodo ad eum
accesserunt Judaei, ut tenebrarentur. Accesserunt enim ad illum, ut
crucifigerent: nos ad eum accedamus, ut corpus et sanguinem ejus
accipiamus. Illi de crucifixo tenebrati sunt: nos manducando
crucifixum et bibendo illuminamur. Accedite ad eum, et illuminamini,
ecce Gentibus dicitur. Crucifixus Christus inter Judaeos erat
saevientes et videntes, Gentes absentes erant: ecce illi accesserunt
qui in tenebris erant, et qui non viderunt illuminati sunt. Unde
accedunt Gentes? Fide sectando, corde inhiando, charitate
currendo. Pedes tui, charitas tua est. Duos pedes habeto, noli
esse claudus. Qui sunt duo pedes? Duo praecepta dilectionis, Dei
et proximi. Istis pedibus curre ad Deum, accede ad illum: quia et
ut curreres ipse hortatus est, et ipse suum lumen aspersit sic, ut
magnifice et divine se sequi possitis . Et vultus vestri non
erubescent. Accedite, inquit, ad eum, et illuminamini: et vultus
vestri non erubescent. Non erubescet vultus nisi superbi. Quare?
Quia elatus vult esse, et quando fuerit passus contumeliam, aut
ignominiam, aut casum secundum saeculum, aut aliquam afflictionem,
erubescit. Sed noli timere, accede ad eum, et non erubesces.
Quidquid fecerit tibi inimicus, videtur te superior esse apud
homines: sed tu apud Deum superior illo es. Ego cepi, ego ligavi,
ego interfeci. Quam superiores sibi videntur qui ista dicunt! Quam
superiores videbantur sibi Judaei quando Dominum colaphizabant,
quando spuebant in faciem ejus, et de canna percutiebant caput, quando
spinis coronabant, quando tunica ignominiosa circumdabant! Quam
superiores erant! Et ille videbatur inferior, quia procidebat ad
ostia portae: sed ille non erubescebat. Lumen enim erat verum, quod
illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9).
Sicut ergo lumen non potest confundi, sic et illuminatum confundi non
sinit. Accedite ergo ad eum, et illuminamini; et vultus vestri non
erubescent.
11. [vers. 7, 8.] Sed dicit aliquis, Quomodo ad eum
accedo? Tantis malis, tantis peccatis oneratus sum, tanta scelera
clamant de conscientia mea, quomodo audeo accedere ad Deum?
Quomodo? Si humiliaveris te per poenitentiam. Sed erubesco, ais,
poenitentiam agere. Accede ergo ad eum, et illuminaberis, et vultus
tuus non erubescet. Si enim timor erubescendi revocat te a
poenitentia, poenitentia autem facit te accedere ad Deum: non vides
quia poenam gestas in vultu, quia ideo erubuit vultus tuus, quoniam
non accessit ad Deum: ideo non accessit, quia non vult agere
poenitentiam? Sicut attestatur propheta: Iste inops clamavit, Et
Dominus exaudivit eum. Docet te quomodo exaudiaris. Ideo non
exaudiris, quia dives es. Ne forte clamabas, et non exaudiebaris,
audi quare: Iste inops clamavit, et Dominus exaudivit eum. Inops
clama, et exaudit Dominus. Et quomodo clamabo inops? Ut etsi habes
aliquid, non inde praesumas de viribus tuis: ut intelligas te
indigentem, ut intelligas te tamdiu esse pauperem, quamdiu non habes
illum qui facit te divitem. Quomodo autem Dominus exaudivit eum? Et
ex omnibus, inquit, tribulationibus ejus salvum fecit eum. Et
quomodo salvos facit ab omnibus tribulationibus? Immittet Angelus
Domini in circuitu timentium eum, et eruet eos. Sic scriptum est,
fratres; non quomodo habent aliqui mendosi codices, Immittet Angelum
Dominus in circuitu timentium eum, et eruet eos: sed sic, Immitte
Angelus Domini in circuitu timentium eum, et eruet eos. Quem hic
dixit Angelum Domini, qui immittet in circuitu timentium eum, et
eruet eos? Ipse Dominus noster Jesus Christus in prophetia dictus
est magni consilii Angelus, magni consilii nuntius: sic illum
dixerunt Prophetae (Isai. IX, 6, sec. LXX.) Ipse ergo
magni consilii Angelus, id est nuntius, immittet in eos qui timent
Dominum, et eruet sos. Noli ergo timere ne lateas: ubicumque
Dominum timueris, novit te ille Angelus qui immittet in circuitu, et
eruet te.
12. [vers. 9.] Aperte modo de ipso sacramento vult dicere, quo
ferebatur in manibus suis. Gustate, et videte quoniam suavis est
Dominus. Nonne aperit se Psalmus, et ostendit tibi illam quasi
insaniam et furorem constantem, sanam insaniam et sobriam ebrietatem
illius David, qui in figura nescio quid ostendebat, quando illi ex
persona regis Achis dixerunt, Quomodo est? quando dicebat Dominus,
Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non
habebit in se vitam? Et illi in quibus regnabat Achis, id est,
error et ignorantia, quid dixerunt? Quomodo iste poterit nobis dare
carnem suam manducare (Joan. VI, 53, 54)? Si ignoras,
gusta, et vide quoniam suavis est Dominus: si autem non intelligis,
rex es Achis. Immutabit faciem suam David, et recedet a te, et
dimittet te, et abibit.
13. Beatus vir qui sperat in eum. Hoc quid opus est diu exponi?
Quisquis non sperat in Domino, miser est. Quis est qui non sperat
in Domino? Qui in se sperat. Aliquando quod pejus est, fratres
mei, attendite, aliquando homines nolunt sperare in se, sed in aliis
hominibus. Salva salute Gaii Seii, nihil mihi potes facere. Et
forte loquitur de homine jam mortuo. In ista civitate dicit, Salva
salute illius, et ille in aliis locis forte mortuus est. Et quam cito
dicunt homines hoc: et non dicunt, Credo Deo, quia non te permittit
nocere mihi. Non dicunt, Credo Deo meo, quia etsi te permiserit ad
aliquid meum, ad animam meam non te permittet. Sed cum dicunt,
Salva salute illius, nec ipsi volunt habere salutem, et illos gravant
per quos putant habere salutem.
14. [vers. 10.] Timete Dominum, omnes sancti ejus, quia
nihil deest timentibus eum. Multi enim propterea nolunt timere
Dominum, ne famem patiantur. Dicitur illis: Nolite fraudem
facere. Et dicunt: Unde me pasco? Non potest ars sine impostura
esse, non potest negotium esse sine fraude. Sed fraudem punit Deus.
Time Deum. Sed si timuero Deum, non habebo unde vivam. Timete
Dominum, omnes sancti ejus, quoniam nihil deest timentibus eum.
Copiam promittit trepido, et dubitanti ne si forte timuerit Dominum
deserant illum superflua. Pascebat te Dominus contemnentem se, et
deseret te timentem se? Attende, et noli dicere: Ille dives est,
et ego pauper sum: ego timeo Dominum, ille non timendo quantum
acquisivit, et ego timendo nudus sum! Videte quid sequitur: Divites
eguerunt et esurierunt, inquirentes autem Dominum non minuentur omni
bono. Si ad litteram accipias, videtur te fallere. Respicis enim
multos divites iniquos mori in divitiis suis, non factos fuisse
pauperes, cum vivunt; vides illos senescere, perduci ad ultimum vitae
inter magnas copias divitiarum, celebrari eis pompam funeris in magnis
effusionibus, perduci usque ad sepulcrum divitem, qui et exspiravit in
lectis eburneis, circumflente familia suorum; et dicis in animo tuo,
si forte nosti aliqua et peccata et scelera ipsius: Ego novi quanta
fecerit iste homo; ecce senuit, mortuus est in lecto suo, deducunt
illum sui, pompa tanta funeris celebratur: ego novi quae fecerit;
decepit me Scriptura, et fefellit, ubi audio et canto: Divites
eguerunt et esurierunt. Quando iste inops fuit? quando esurivit?
Inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono (Psal.
XXXIII, 11). Quotidie ad basilicam surgo, quotidie
genuflecto, quotidie inquiro Dominum, et nihil boni habeo: iste non
inquisivit Dominum, et inter tanta bona defunctus est! Sic
cogitantem suffocat laqueus scandali. Escam enim mortalem quaerit in
terra, et veram mercedem non quaerit in coelo, et mittit caput in
laqueum diaboli, constringuntur ei fauces, et tenet diabolus ad
malefaciendum, ut sic imitetur illum divitem, quem videt in tanta
copia defunctum.
15. Noli ergo sic intelligere. Et quomodo intelligam? In bonis
spiritualibus. Sed ubi sunt? Non videntur oculis, sed corde. Non
video ipsa bona. Videt illa qui amat. Justitiam non video . Non
enim aurum est, non enim argentum est. Si aurum esset, videres:
quia fides est, non vides. Et si non vides fidem, quare amas servum
fidelem? Interroga teipsum, qualem servum diligis. Forte habes
servum formosum, staturosum, bene compositum; sed furem, nequam,
fraudulentum: habes autem alium forte parvum statura, deformem facie,
colore tetro; sed fidelem, parcum, sobrium: attende, rogo te, quem
istorum duorum diligis? Si oculos carnis interrogas, vincit apud te
pulcher injustus; si oculos cordis, vincit deformis fidelis. Vides
ergo, quod vis ut exhibeat tibi alter, id est fidem, exhibe illi et
tu. Quare gaudes ad eum qui fidem tibi exhibet, et laudas eum de his
bonis quae non videntur nisi oculo cordis? Cum repletus fueris
spiritualibus divitiis, pauper eris ? Et ille dives ideo fuit, quia
habebat lectum eburneum; et tu pauper es, cujus cubiculum cordis
plenum est tantis gemmis virtutum, justitiae, veritatis, charitatis,
fidei, patientiae et tolerantiae! Explica divitias tuas, si habes
illas, et compara divitiis divitum. At ille in mercatu invenit mulas
pretiosas, et emit eas. Si fidem invenires venalem, quantum pro illa
dares, quam te voluit Deus gratis habere, et ingratus es? Egent
ergo illi divites, egent: et, quod est gravius, pane egent. Ne
forte putetis, quia auro egent et argento, quanquam et hoc egeant.
Quantum habuit quidam, et quid eum satiavit? Sic mortuus est egens,
quia plura volebat acquirere quam tenebat. Egent et pane. Quare
egent et pane? Si non intelligis panem, ille dixit : Ego sum panis
vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI, 41); et: Beati qui
esuriunt, et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth.
V, 6). Inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. Sed
quo bono jam diximus.
16. [vers. 12.] Venite, filii, audite me, timorem Domini
docebo vos. Putatis , fratres, quia ego dico: putate quia David
dicit, putate quia Apostolus dicit: imo putate quia ipse Dominus
noster Jesus Christus dicit: Venite, filii, audite me. Audiamus
illum simul, audite illum per nos: docere enim vult ille humilis,
ille tympanizans, ille affectans, docere nos vult. Et quid dicit?
Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos. Doceat
ergo, praebeamus aurem, praebeamus cor. Non aperiamus aures carnis,
et cordis claudamus; sed sicut ipse dixit in Evangelio, Qui habet
aures audiendi, audiat (Id. XI, 15). Quis nolit audire
docentem Christum per Prophetam?
17. [vers. 13.] Quis est homo qui vult vitam, et diligit dies
videre bonos? Interrogat. Nonne omnis in vobis respondet, Ego?
An quisquam est in vobis qui non diligit vitam, id est, qui non vult
vitam, et non diligit dies videre bonos? Nonne quotidie hoc
murmuratis, et hoc dicitis: Quamdiu ista patimur? Quotidie pejora
et pejora: apud parentes nostros fuerunt dies laetiores, fuerunt dies
meliores. O si interrogares ipsos parentes tuos, similiter tibi de
diebus suis murmurarent. Puerunt beati patres nostri, nos miseri
sumus, malos dies habemus: dominatus est ille, putabamus quia illo
mortuo posset aliquod refrigerium dari; deteriora venerunt. O Deus,
ostende nobis dies bonos! Quis est homo, qui vult vitam, et diligit
videre dies bonos? Non hic quaerat dies bonos. Bonam rem quaerit,
sed non in regione ejus illam quaerit. Quomodo si aliquem justum
quaereres in ea patria, ubi non habitaret, diceretur tibi: Bonum
virum quaeris, magnum virum quaeris, quaere illum, sed noli hic,
superfluo hic eum quaeris, nunquam eum inventurus es. Dies bonos
quaeris, simul eos quaeramus, nolite hic. Sed habuerunt illos patres
nostri. Fallimini: omnes hic laboraverunt. Legite Scripturas:
ideo voluit Deus ut scriberentur, ut nos consolaremur. Temporibus
Eliae fuit fames, passi sunt eam patres nostri. Capita jumentorum
mortuorum auro vendebantur, occiderunt suos, et comederunt eos: et
duae mulieres statuerunt inter se ut occiderent filios suos, et
manducarent; occidit una filium suum, et manducaverunt eum ambae;
alia nolebat occidere filium suum, et exigebat illa quae prior
occiderat filium suum; et talis rixa venit ante regem, adduxerunt se
ante regem, contendentes de interfectione filiorum (IV Reg. VI,
26-30). De talibus cibis avertat Deus ea quae legimus. Semper
dies mali in saeculo, sed semper dies boni in Deo. Habuit dies bonos
Abraham, sed intus in corde: habuit dies malos, quando a fame
mutavit regionem, et quaerebat cibum (Gen. XII, 10, et
XXVI, 1). Sic omnes quaesierunt. Paulus habuit dies bonos,
qui dicit: In fame et siti, in frigore et nuditate (II Cor.
XI, 27)? Sed non irascantur servi: ipse Dominus non habuit
dies bonos in hoc saeculo; contumelias, injurias, crucem, et tanta
mala patiebatur.
18. [vers. 14.] Non ergo christianus murmuret, videat cujus
vestigia sequatur. Sed si dies bonos amat, audiat docentem et
dicentem: Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos.
Quid vis? Vitam et dies bonos. Audi, et fac: Contine linguam
tuam a malo. Fac illud. Nolo, dicit homo miser: et linguam meam
nolo continere a malo, et vitam volo, et dies bonos. Si operarius
tuus tibi diceret: Et vasto istam vineam, et exigo a te mercedem:
adduxisti me ad vineam ut falcitem illam et putem, concido omnia ligna
utilia, praecidam ipsa robora vitium, ut non hic habeas quod
colligas, et cum fecero ista, redditurus es mihi laborem meum. Nonne
insanum illum diceres? nonne illum de domo tua repelleres, antequam
mitteret manum ad falcem? Tales sunt homines, qui et facere volunt
mala, et jurare mendacium, et blasphemare contra Deum, et
murmurare, et fraudem facere, et inebriari, et litigare, et
adulterari, et ligaturas adhibere, et ire ad sortilegos, et dies
bonos videre. Dicitur illi: Non potes male faciens quaerere bonam
mercedem. Si tu injustus es, injustus erit et Deus? Ergo quid
faciam? Quid vis? Vitam volo, dies bonos volo. Contine linguam
tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum: id est, nulli fraudem,
nulli mendacium.
19. [vers. 15.] Sed quid est, Declina a malo? Parum est
nulli noceas, nullum occidas, non fureris, non adulteres, non
fraudem facias, non falsum testimonium dicas. Declina a malo: cum
declinaveris, dicis: Securus sum, perfeci omnia, habebo vitam,
videbo dies bonos. Non solum declina a malo; sed, et fac bonum.
Parum est ut non exspolies: vesti nudum. Si non exspoliaveris,
declinasti a malo: sed non facies bonum, nisi cum peregrinum
susceperis in domum tuam. Ergo sic declina a malo, ut facias bonum.
Quaere pacem, et sequere eam. Non tibi dixit, habebis hic pacem:
quaere illam, et sequere eam. Quo illam sequor? Quo praecessit.
Dominus enim est pax nostra, resurrexit et ascendit in coelum.
Quaere pacem, et sequere illam: quia et tu cum surrexeris, hoc
mortale mutabitur, et amplecteris pacem, ubi tibi nemo molestus erit.
Ibi enim est perfecta pax, ubi non esuries. Nam hic tibi pacem facit
panis: subduc panem, et vide quale bellum erit intra viscera tua.
Ipsi justi quomodo gemunt hic, fratres? ut sciatis quia quaerimus hic
pacem, consequemur autem in fine. Sed ex parte hic habeamus, ut ex
toto illic habere mereamur. Quid est, ex parte? Concordes simus
hic, diligamus proximum quomodo nos. Sic dilige fratrem quomodo
teipsum, habe cum illo pacem. Sed non possunt nisi existere rixae
aliquae, quomodo inter fratres et inter sanctos exstiterunt, inter
Barnabam et Paulum (Act. XV, 39): sed non quae occiderent
concordiam, non quae interimerent charitatem. Nam et tibi ipsi
resistis aliquando, et tamen non te odisti. Omnis enim quem poenitet
aliquid, rixatur secum. Peccavit, redit, irascitur sibimetipsi hoc
fecisse, illud commisisse . Rixam ergo secum habet, sed ista rixa ad
concordiam tendit. Vide quomodo secum rixetur, et dicat quidam
justus: Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Spera
in Dominum, quoniam adhuc confitebor illi (Psal. XLII, 5).
Cum dicit animae suae, Quare conturbas me; utique turbabat illum.
Volebat forte ipse pati pro Christo, et anima ipsius contristabatur.
Et ille qui sciebat et dicebat, Quare tristis es, anima mea, et
quare conturbas me; pacem adhuc secum non habebat: sed ex mente
haerebat Christo, ut sequeretur illum anima ejus, et non illum
conturbaret. Ergo quaerite pacem, fratres. Dominus dixit: Haec
loquor vobis, ut in me habeatis pacem. Pacem in terra vobis non
promitto (Joan. XVI, 33). In ista vita pax vera non est,
nec tranquillitas. Gaudium immortalitatis, societas Angelorum
promittitur. Sed quisquis non illam cum hic est quaesierit, non illam
habebit cum venerit.
20. [vers. 16.] Oculi Domini super justos. Noli ergo
timere, labora : oculi Domini super te sunt. Et aures ejus ad
preces eorum. Quid vis amplius? Si murmurantem servum in domo magna
non audiret paterfamilias, quereretur, et diceret: Quanta hic
patimur, et nemo nos audit! Numquid dicis illud de Deo: Quanta
patior, et nemo me audit? Si audiret me, forte dicis, tolleret mihi
tribulationem: clamo, et tribulor. Tantum tu tene vias ejus, et
quando tribularis audit te. Sed medicus est, adhuc putre habes nescio
quid. Clamas: sed adhuc secat; et non tollit manum, nisi secuerit
quantum videtur. Etenim medicus crudelis est qui exaudit hominem, et
parcit vulneri et putredini. Matres quomodo fricant in balneis ad
salutem filios? Nonne parvuli clamant inter manus earum? Illae ergo
crudeles sunt, ut non parcant, non exaudiant lacrymas? Nonne plenae
sunt pietate? Et tamen clamant pueri, et non eis parcitur. Sic et
Deus noster plenus est charitate: sed ideo videtur non exaudire, ut
sanet et parcat in sempiternum.
21. [vers. 17.] Oculi Domini super justos, et aures ejus ad
preces eorum. Forte dicunt mali: Ergo securus facio mala, quia non
super me sunt oculi Domini: jam Deus ad justos attendit, me non
videt, et quidquid fecero, securus facio. Statim subjecit videns
cogitationes hominum Spiritus sanctus, et ait: Oculi Domini super
justos, et aures ejus ad preces eorum: vultus autem Domini super
facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.
22. [vers. 18.] Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit
eos, et ex omnibus tribulationibus eorum eruit eos. Justi erant tres
pueri: de camino clamaverunt ad Dominum, et in laudibus eorum ignes
friguerunt. Accedere et laedere flamma non potuit laudantes Deum
innocentes et justos pueros, et eruit eos de flamma (Dan. III,
49). Dicit aliquis, Ecce vere justi qui exauditi sunt, sicut
scriptum est, Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos, et ex
omnibus tribulationibus eorum eruit eos: ego autem clamavi, et non me
eruit; aut ego non sum justus, aut non facio quae mihi jubet, aut
forte me ille non videt. Noli timere, tantum fac quod jubet; et site
non eruit corporaliter, eruet spiritualiter. Ille enim qui tulit de
flamma tres pueros, numquid tulit de flamma Machabaeos? Nonne illi
in ignibus hymnizabant, illi in ignibus exspirabant (II Mach.
VI, 3)? Deus trium puerorum, nonne ipse est et Machabaeorum?
Illos eruit, et illos non eruit; imo utrosque eruit: sed tres pueros
sic eruit, ut et carnales confunderentur; Machabaeos autem ideo non
sic eruit, ut illi qui persequebantur in poenas majores irent, cum
putabant se oppressisse martyres Dei. Eruit Petrum, quando venit ad
illum angelus, cum esset in vinculis, et ait illi, Surge, et exi:
et subito soluta sunt vincula, et secutus est angelum, et eruit illum
(Act. XII, 7). Numquid Petrus perdiderat justitiam, quando
non illum eruit de cruce? Non eruit tunc? Et eruit tunc. An ideo
diu vixit, ut injustus fieret? Forte plus eum exaudivit postea quam
prius, quando illum vere de omnibus pressuris eruit. Nam quando
primum illum eruit, quanta ille pertulit postea! Illuc enim misit
postea, ubi nihil mali pati potuisset.
23. [vers. 19, 20.] Juxta est Dominus his qui obtriverunt
cor, et humiles spiritu salvos faciet. Altus est Deus, humilis sit
christianus. Si vult ut altus Deus vicinetur illi, ille humilis
sit. Magna mysteria, fratres. Deus super omnia est: erigis te, et
non illum tangis: humilias te, et ipse ad te descendit. Multae
tribulationes justorum. Numquid dicit: Ideo sint Christiani justi,
ideo audiant verbum meum, ut nihil tribulationis patiantur? Non hoc
promittit; sed dicit: Multae tribulationes justorum. Magis si
injusti sunt, pauciores habent tribulationes; si justi sunt, multas
habent. Sed post paucas tribulationes aut nullas, illi venient ad
tribulationem sempiternam, unde nunquam eruantur: justi autem post
multas tribulationes venient ad pacem sempiternam, ubi nunquam aliquid
mali patientur. Multae tribulationes justorum: et de omnibus his
eruet eos Dominus.
24. [vers. 21.] Custodit Dominus omnia ossa eorum, unum ex
his non conteretur . Et hoc, fratres, non accipiamus carnaliter.
Ossa sunt firmamenta fidelium. Quomodo enim in carne nostra ossa
faciunt firmamentum, sic in corde christiano fides facit firmamentum.
Patientia ergo quae est in fide, ossa sunt interius. Ipsa sunt quae
frangi non possunt. Custodit Dominus omnia ossa eorum, unum ex his
non conteretur. Si de Domino Deo nostro Jesu Christo dixisset
hoc, Custodit Dominus omnia ossa Filii sui, unum ex his non
conteretur: sicut etiam alio loco praefiguratur de illo, quando agnus
dictus est mactandus , et dictum est de illo, Os ejus noli frangere
(Exod. XII, 46): impletum est in Domino; quia cum penderet
in cruce, exspiravit antequam venirent illi ad crucem, et invenerunt
jam corpus exanime, et noluerunt crura ejus frangere, ut impleretur
quod scriptum est (Joan. XIX, 33). Sed promisit illud et
caeteris Christianis: Dominus custodit omnia ossa eorum, unum ex his
non conteretur. Ergo fratres, si viderimus aliquem sanctum
tribulationes pati, et forte vel a medico sic secari, vel ab aliquo
persecutore sic caedi, ut ejus ossa frangantur; non dicamus, Non
erat justus iste, nam Dominus hoc promisit justis suis, de quibus
ait, Custodit Dominus omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur.
Vis videre quia alia ossa dixit, quae diximus firmamenta fidei, id
est patientiam et tolerantiam in omnibus tribulationibus? Ipsa enim
sunt ossa quae non franguntur. Audite, et in ipsa passione Domini
inspicite quod dico. Dominus erat in medio crucifixus; juxta illum
duo latrones erant: unus insultavit, alter credidit; unus damnatus
est, alter justificatus est; unus habuit poenam suam et hic et in
futurum, alteri autem dixit Dominus, Amen dico tibi, hodie mecum
eris in paradiso (Luc. XXIII, 43): et tamen illi qui
venerant, Domini ossa non fregerunt, latronum autem fregerunt
(Joan. XIX, 32): sic fracta sunt latronis ossa qui
blasphemavit, quomodo latronis qui credidit. Ubi est ergo quod dictum
est, Dominus custodit omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur?
Ecce cui dixit, hodie mecum eris in paradiso, non potuit omnia ossa
ejus custodire? Respondet tibi Dominus: Imo custodivi; nam
firmamentum fidei ipsius frangi non potuit illis ictibus quibus crura
sunt fracta.
25. [vers. 22, 23.] Mors peccatorum pessima. Attendite,
fratres, propter illa quae dicebamus. Vere magnus Dominus, et
misericordia ejus, vere qui nobis dedit manducare corpus suum in quo
tanta perpessus est, et sanguinem bibere. Quomodo respicit mala
cogitantes, et dicentes, Ille male mortuus est, a bestiis consumptus
est: non erat ille justus, ideo male periit; nam non periret ? Ergo
ille justus est, qui in domo sua et in lecto suo moritur? Hoc est
ergo, inquis, quod miror, quia novi peccata et scelera ipsius, et
bene mortuus est, in domo sua, intra limina sua, nulla
peregrinationis injuria , nulla vel in matura aetate. Audi: Mors
peccatorum pessima. Quae tibi videtur bona mors, pessima est, si
intus videas. Vides foris jacentem in lecto, numquid vides intus
raptum ad gehennam? Audite, fratres, et ex Evangelio inspicite,
quid sit mors peccatorum pessima. Numquid non duo erant in isto
saeculo, dives qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie
splendide; alter pauper qui jacebat ad januam ejus ulcerosus, et canes
veniebant et linguebant ulcera ejus, et desiderabat saturari de micis
quae cadebant de mensa divitis? Contigit autem mori inopem illum
(justus erat ille inops), et auferri ab Angelis in sinum Abrahae.
Qui viderat corpus illius jacere ad limen divitis, et non esse qui
sepeliret, quanta forte diceret? Sic moriatur ille inimicus meus, et
ille qui me persequitur, sic illum videam. Exsecratur corpus sputo,
putent vulnera; et ille in sinu Abrahae requiescit. Si christiani
sumus, credamus: si non credimus, fratres, nemo se fingat
christianum. Fides nos perducit. Quomodo illa dixit Dominus, sic
sunt. An vero dicit tibi mathematicus, et verum est; dicit
Christus, et falsum est? Quali autem morte mortuus est ille dives?
Qualis mors esse potuit in purpura et bysso, quam sumptuosa, quam
pomposa? quae exsequiae funeris ibi erant? quantis aromatibus sepultum
est illud cadaver? Et tamen cum apud inferos in tormentis esset,
desideravit ex illius contempti pauperis digito instillari aquae guttam
ardenti linguae suae, neque impetravit (Luc. XVI, 19-25).
Discite ergo quid sit, Mors peccatorum pessima, et nolite
interrogare stratos pretiosis vestibus lectos, et carnem multis
divitiis obvolutam, lamentationis pompam exhibentes, plangentem
familiam, turbam obsequentium praecedentem ac sequentem, cum corpus
effertur, marmoratas auratasque memorias. Nam si haec interrogatis,
respondent vobis falsum, quod multorum non leviter peccatorum, sed
omnino sceleratorum mors optima est, qui sic plangi, sic condiri, sic
contegi, sic efferri, sic sepeliri meruerunt. Sed interrogate
Evangelium, et ostendet fidei vestrae in poenis ardentem animam
divitis, quam nihil adjuverunt omnes honores et obsequia, quae mortuo
corpori ejus viventium vanitas praebuit.
26. Sed quia multa sunt genera peccatorum, et non esse peccatorem
difficile est, aut fortasse in hac vita non possibile, subjecit statim
cujus generis peccatorum esset mors pessima. Et qui oderunt justum,
inquit, delinquent. Quem justum, nisi eum qui justificat impium
(Rom. IV, 5)? quem justum, nisi Dominum Jesum Christum,
qui est etiam propitiatio peccatorum nostrorum (I Joan. II,
2)? Qui ergo hunc oderunt, mortem pessimam habent; quia in
peccatis suis moriuntur, qui per eum Deo nostro non reconciliantur:
Redimet enim Dominus animas servorum suorum. Secundum animam enim
intelligenda est mors aut pessima, aut optima; non secundum corporum
aut contumelias, aut honores quos homines vident. Et non delinquent
omnes qui sperant in eum. Iste est modus humanae justitiae, ut vita
mortalis quantumlibet proficiens, quia sine delicto esse non potest,
in hoc non delinquat, dum sperat in eum, in quo est remissio
delictorum, Amen.
|
|