|
1. [vers. 1, 2.] Psalmum istum nobis a jubentibus fratribus et
coepiscopis meis impositum esse ad tractandum, noverit charitas
vestra. Voluerunt ut hinc omnes aliquid audiamus. Ab illo enim omnes
audimus, a quo pariter discimus, et in cujus schola condiscipuli
sumus. Titulus ipsius moram nobis non facit; brevis est enim, et ad
intelligendum, maxime nutritis in Ecclesia Dei, non difficilis.
Habet enim, Ipsi David. Psalmus ergo ipsi David: David
interpretatur Fortis manu, vel desiderabilis. Psalmus ergo manu
forti et desiderabili, qui nostram mortem vicit, qui nobis vitam
promisit: in hoc enim manu fortis, quia mortem nostram vicit; in hoc
desiderabilis, quia vitam aeternam promisit. Quid enim fortius manu
hac, quae tetigit loculum, et mortuus resurrexit (Luc. VII,
14)? quid fortius manu hac, quae mundum vicit, non ferro armata,
sed ligno transfixa? quid autem desiderabilius eo, quem non videntes
martyres, mori voluerunt, ut ad illum pervenire mererentur? Ergo
Psalmus illi: illi cor nostrum, illi lingua nostra digna cantet: si
tamen ipse dignabitur donare quod cantet. Nemo illi cantat digna,
nisi qui ab illo acceperit quod cantare possit. Denique hoc quod modo
cantamus, Spiritu ejus dictum est per Prophetam ejus, et in eis
verbis ubi nos agnoscimus et ipsum. Nec injuriam facimus, quia
dicimus nos et ipsum: quoniam cum esset in coelo, sic clamavit, Quid
me persequeris (Act. IX, 4)? cum eum nemo tangeret, et nos in
terra laboraremus. Ergo vocem ejus audiamus, nunc corporis, nunc
capitis. Est enim psalmus iste invocans Deum contra inimicos in
tribulationibus hujus saeculi: et utique ipse est Christus, tribulato
tunc capite, tribulato nunc corpore: tamen per tribulationes omnibus
membris suis dans vitam aeternam, quam promittendo desiderabilis factus
est.
2. Judica, inquit, Domine, nocentes me, expugna impugnantes me.
Si Deus pro nobis, quis contra nos (Rom. VIII, 31)? Et
unde hoc nobis praestat Deus? Apprehende, inquit, arma et scutum,
et exsurge in adjutorium mihi. Magnum spectaculum est, videre Deum
armatum pro te. Et quod ejus scutum? quae arma? Domine, inquit
alio loco homo iste qui et hic loquitur, ut scuto bonae voluntatis tuae
coronasti nos (Psal. V, 13). Arma autem ejus, quibus non
solum nos muniat, sed etiam percutiat inimicos, si bene profecerimus,
et nos erimus. Sicut enim nos, ut armemur, ab illo habemus, sic
ipse armatur de nobis. Sed ipse de his armatur quos fecit, nos de his
armamur quae ab ipso accepimus qui nos fecit. Dicit haec quodam loco
arma nostra Apostolus, scutum fidei, et galeam salutis, et gladium
spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI, 16, 17).
Armavit nos talibus armis, qualibus audistis, laudabilibus et
invictis, insuperabilibus et splendidis; spiritualibus sane atque
invisibilibus, quia et hostes invisibiles expugnamus. Si vides hostem
tuum, videantur arma tua. Armamur earum rerum fide quas non videmus,
et sternimus hostes quos non videmus. Verumtamen, carissimi, arma
ista ne putetis sic esse, ut quasi quod scutum est, semper scutum
sit; aut quod galea est, semper galea sit; aut quod lorica est,
semper lorica sit. In istis enim armis corporalibus ita est, quanquam
et de ferro quae fiunt mutari possint, ut ex gladio fiat securis:
tamen ipsum Apostolum videmus dixisse quodam loco, loricam fidei (I
Thes. V, 8), et alio loco dixisse scutum fidei. Ergo ipsa
fides, et lorica potest esse et scutum: scutum est, quia tela
inimicorum excipit et repellit; lorica est, quia interiora tua
transfigi non sinit. Haec arma nostra: Dei autem quae ? Legimus
quodam in loco: Erue ab impiis animam meam, frameam tuam ab inimicis
manus tuae (Psal. XXI, 21). Quod superius dixit, ab
impiis; hoc sequenti versu, ab inimicis manus tuae; et quod superius
dixit, animam meam; hoc sequenti versu, frameam tuam, id est,
gladium tuum. Ergo frameam Dei dixit animam suam: Erue, inquit,
ab impiis animam meam; id est, ab inimicis manus tuae erue frameam
tuam. Apprehendis enim animam meam, et debellas inimicos meos. Et
quid est anima nostra, quamvis splendida, quamvis producta, quamvis
acuta, quamvis uncta, quamvis luce sapientiae et coruscatione
vibrata? Quid est ipsa anima nostra, aut quid potest, nisi Deus
illam teneat et pugnet de illa? Nam quaelibet optime facta framea, si
non habeat bellatorem, jacet. Dixeramus autem in armis nostris, non
quasi aliquid fixum accipi debere, ut quod est res una, ipsa aliud
esse non possit: sic et in armis Dei invenimus. Ecce animam justi
dixit frameam Dei: iterum dicit animam justi esse sedem Dei; anima
justi sedes sapientiae (Sap. VII). Ergo quidquid vult, facit
de anima nostra. Cum in manu ejus est, utatur ea quemadmodum vult.
3. Exsurgat ergo (sic enim invocatus est), apprehendat arma,
exsurgat in adjutorium nobis. Unde exsurgat, alio loco etiam dicitur
illi ipsa voce: Exsurge, quare obdormis, Domine (Psal.
XLIII, 23)? Et quando ille dicitur dormire, nos dormimus:
et quando ille dicitur exsurgere, nos excitamur. Nam et Dominus
dormiebat in navi; et ideo fluctuabat navis, quia dormiebat Jesus.
Nam si illic vigilaret Jesus, non fluctuaret navis. Navis tua, cor
tuum: Jesus in navi, fides in corde. Si meministi fidei tuae, non
fluctuat cor tuum: si oblitus es fidem tuam, dormit Christus:
observa naufragium. Verumtamen quod restat fac, ut si dormierit
excitetur; dicas illi: Domine, exsurge, perimus: ut increpet
ventos, et fiat tranquillitas in corde tuo (Matth. VIII,
24). Recedent enim omnes tentationes, aut certe nihil valebunt,
quando Christus, hoc est fides tua, vigilaverit in corde tuo.
Exsurge ergo quid est? Innotesce, appare, sentire. Exsurge ergo
in adjutorium mihi.
4. [vers. 3.] Effunde frameam, et conclude adversus eos qui me
persequuntur. Qui sunt qui te persequuntur? Forte vicinus tuus, aut
ille quem laesisti, aut cui fecisti injuriam, aut qui vult auferre res
tuas, aut contra quem praedicas veritatem, aut cujus peccatum
objurgas, aut quem male viventem bene vivendo laedis. Sunt quidem et
isti inimici nostri, et persequuntur nos: sed alios docemur inimicos
nosse, contra quos invisibiliter dimicamus, de quibus nos admonet
Apostolus dicens: Non est nobis colluctatio adversus carnem et
sanguinem, id est adversus homines; non adversus eos quos videtis,
sed adversus eos quos non videtis; adversus principes et potestates et
rectores mundi tenebrarum harum (Ephes. VI, 12). Cum diceret
enim rectores mundi (dicebat quippe de diabolo et angelis ejus),
cavendum erat ne male intelligerent homines, et putarent a diabolo et
daemonibus ejus mundum regi. Sed quia mundus dicitur haec fabrica quam
videmus , et in peccatoribus dicitur mundus, et in eis qui diligunt
mundum, de quibus dictum est, Et mundus eum non cognovit (Joan.
I, 10); et de quibus dictum est, Totus mundus in maligno positus
est (I Joan. V, 19); exposuit Apostolus cujus mundi essent
rectores, tenebrarum, inquit, harum. Rectores mundi, dico,
rectores tenebrarum harum. Rursus cogit nos intelligere quid dixerit,
tenebrarum harum. Quarum tenebrarum rectores sunt diabolus et angeli
ejus? Omnium infidelium, omnium iniquorum, de quibus dictum est:
Lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan.
I, 5). Denique ex ipsorum numero credentibus multis, quid dicit
idem apostolus? Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in
Domino (Ephes. V, 8). Non vis regi a diabolo? Migra ad
lucem. Et unde migrabis ad lucem, nisi effundat ille frameam, et
eruat te ab inimicis tuis, et a persequentibus te? Quomodo effundit
frameam? (Quoniam jam audivimus quid sit framea ipsius: anima enim
justi est.) Abundent justi, et effunditur framea, et concluditur
adversus inimicos. Nam de ipsa effusione frameae monens Apostolus ut
juste vivamus, in consequenti ait: Ut adversarius revereatur, nihil
habens de nobis dicere pravum (Tit. II, 8). Conclusum est
adversus eum, quia quod loquatur adversus sanctos, non potest
invenire.
5. Et unde erunt justi? Aut quid dicunt inimici qui nos
persequuntur? invisibiles illi quid dicunt inimici? isti nihil?
Maxime suggeritur humano cordi ab invisibiliter expugnantibus inimicis
, quia Deus nobis non est adjutor: ut requirentes alia adjutoria,
inveniamur invalidi, et ab inimicis ipsis capiamur. Hoc ergo
suggeritur. Contra istas voces maxime vigilare debemus, quae in alio
psalmo ostenduntur: Multi insurgunt adversum me, multi dicunt animae
meae: Non est salus illi in Deo ejus (Psal. III, 2, 3).
Contra istas voces quid hic dicitur? Dic animae meae, Salus tua ego
sum. Cum dixeris animae meae, Salus tua ego sum, juste vivet, ut
neminem in adjutorium praeter te quaeram.
6. [vers. 4.] Et quid sequitur? Confundantur et revereantur
requirentes animam meam: ad hoc enim illam requirunt, ut perdant.
Nam utinam bene quaerant! In alio quippe psalmo hoc reprehendit in
hominibus, quia non erat qui requireret animam ipsius: Periit fuga a
me, et non est qui requirat animam meam (Psal. CXLI, 5).
Quis est ille qui dicit: Non est qui requirat animam meam ? Numquid
forte ille est, de quo tanto ante praedictum est, Foderunt manus meas
et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero
consideraverunt et conspexerunt me; diviserunt sibi vestimenta mea, et
super vestem meam miserunt sortem (Psal. XXI, 17-19)? Jam
omnia ista ante oculos eorum fiebant, et nemo erat qui requireret
animam ejus. Invocemus ergo, fratres, ut dicat animae nostrae:
Salus tua ego sum; et aperiat aures ejus, ut audiat dicentem: Salus
tua ego sum. Dicit enim, sed quidam obsurdescunt: unde audiunt
potius persequentes inimicos in tribulatione constituti. Si aliquid
deest, si in angusto est anima, in inopia temporalium, quaerit
auxilium plerumque a daemonibus, arreptitios daemonum vult consulere,
sortilegos quaerit: persecutores illam hostes invisibiles adierunt,
intraverunt, expugnaverunt, captivaverunt, vicerunt dicendo: Non
est salus illi in Deo ejus. Obsurduit contra vocem dicentem: Salus
tua ego sum. Dic animae meae: Salus tua ego sum, ut confundantur et
revereantur requirentes animam meam, cui dicis tu: Salus tua ego
sum. Audiam dicentem mihi: Salus tua ego sum. Aliam salutem non
requiram, praeter Dominum Deum meum. De creatura mihi salus
suggeritur; ab ipso est: et si levo oculos meos in montes, unde
veniat auxilium mihi; non tamen a montibus, sed auxilium meum a
Domino qui fecit coelum et terram (Psal. CXX, 1, 2). In
ipsis temporalibus angustiis per hominem subvenit Deus; salus tua ipse
est. Per angelum subvenit Deus; salus tua ipse est. Omnia illi
subjecta sunt, et ad istam quidem vitam temporalem subvenit, alii
inde, alii inde: aeternam vitam non dat nisi de se. Ecce in
angustiis constituto non subest quod quaeris, sed adest quem quaeris.
Et illum quaere qui deesse nunquam potest. Subtrahantur quae dedit;
numquid subtrahitur qui dedit? Reddantur quae dederat; numquid ipsae
sunt divitiae cum reddita fuerint illa, et non ille qui subtraxerat
probando, et reddidit consolando? Consolatur enim quando nobis ista
non desunt. Consolatur tanquam in via, sed si nos intelligamus viam:
quia tota ista vita, et omnia quibus uteris in hac vita, sic tibi
debent esse tanquam stabulum viatori, non tanquam domus habitatori.
Memento peregisse te aliquid, restare aliquid: divertisse te ad
refectionem, non ad defectionem.
7. Sunt qui dicunt: Deus bonus, magnus, summus, invisibilis,
aeternus, incorruptibilis, vitam aeternam nobis daturus est, et illam
incorruptionem quam in resurrectione promisit; ista vero saecularia et
temporalia ad daemones pertinent, et ad potestates illas harum
tenebrarum. Dicendo haec, quando amore implicantur harum rerum,
dimittunt Deum, quasi ad quem ista non pertineant; et quaerunt
nefandis sacrificiis, ac nescio quibus remediis, aut nescio qua
hominum illicita persuasione, providere sibi quod temporale est,
veluti pecuniam, uxorem, filios, et si qua sunt quae humanam vitam
aut consolantur transeuntem, aut impediunt ambulantem. Contra istam
opinionem divina providentia vigilante, ut ostenderet Deus ad se
pertinere ista omnia, et in sua esse potestate, non solum aeterna quae
in futurum promisit, verum etiam temporalia quae in terra dat quibus
voluerit, et quando voluerit opportune, sciens cui det, cui non det,
tanquam medicus medicamenta, sciens melius morbum aegroti quam ipse
aegrotus: ut ergo Deus hoc ostenderet, distribuit tempora Veteris et
Novi Testamenti. In Veteri Testamento promissiones sunt rerum
terrenarum; in Novo autem, regni coelorum. Pleraque praecepta Deum
colendi et recte vivendi, ipsa sunt et ibi et hic: sed quia promissio
ibi alia videtur, alia hic; jubentis imperium et obedientia servientis
eadem est, sed merces quasi non est eadem. Etenim illis dictum est,
ut accipiatis terram promissionis, ut in illa regnetis, ut inimicos
vestros superetis, ut ab eis non subjugemini, ut omnia vobis abundent
in hac terra, ut filios procreetis (Exod. XXIII,
25-31). Haec terrena promissa sunt, sed tamen figurata. Fac
aliquos sic illa accipere quomodo promissa sunt: et vere multi sic
acceperunt. Nam data est terra filiis Israel, datae sunt divitiae,
dati sunt filii et sterilibus et aniculis rogantibus Deum, et de ipso
solo praesumentibus, et alium sibi adjutorem nec ad ista quaerentibus.
Vocem Domini in corde audierunt: Salus tua ego sum. Si ad
aeterna, quare non ad temporalia? Ostendit hoc Deus in causa viri
illius sancti Job: quia et ipse diabolus auferendi haec non habet
potestatem, nisi cum acceperit a summa illa potestate. Invidere
potuit sancto, nocere numquid potuit? Accusare potuit, damnare
numquid potuit? Numquid valuit aliquid tollere, numquid vel unguem,
numquid vel capillum laedere, nisi Deo diceret, Mitte manum tuam
(Job I, 11)? Quid est, Mitte manum tuam? Da potestatem.
Accepit. Ille tentavit, ille tentatus est. Tentatus tamen vicit,
tentator victus est. Deus enim qui diabolo permiserat ut illa
tolleret, illum servum suum interius non deseruerat, et ad ipsum
diabolum superandum animam servi sui frameam sibi fecerat. Quantum
valet hoc? De homine dico . Victus in paradiso (Gen. III,
6), victor in stercore. Ibi victus est a diabolo per mulierem, hic
vicit diabolum et mulierem. Locuta es, inquit, tanquam una ex
insipientibus mulieribus. Si bona percepimus de manu Domini, mala
quare non sustineamus (Job II, 10)? Quam bene audierat:
Salus tua ego sum!
8. Confundantur et revereantur requirentes animam meam. Respice ad
homines. Orate, inquit, pro inimicis vestris (Matth. V,
44). Sed hic prophetia est. Et quae figura optandi dicuntur,
animo prophetandi explicantur. Illud fiat et illud fiat, nihil est
aliud quam hoc et hoc futurum est. Sic ergo audite prophetiam:
Confundantur et revereantur requirentes animam meam. Quid est,
confundantur et revereantur? Confundentur et reverebuntur. Factum
est enim: multi salubriter confusi sunt, multi reveriti a persecutione
Christi ad societatem membrorum ejus devota pietate transierunt: et
non fieret hoc, nisi confunderentur et revererentur. Ergo bene illis
optavit. Sed quia duo sunt genera eorum qui vincuntur: duobus enim
modis vincuntur; aut ad hoc vincuntur ut convertantur ad Christum;
aut ad hoc vincuntur ut damnentur a Christo: explicata sunt et hic duo
ipsa genera, obscure quidem, sed intellectorem desiderant. De his
qui convertuntur, accipe quod dictum est, Confundantur et revereantur
requirentes animam meam. Avertantur retrorsum. Non praecedant, sed
sequantur; non dent consilium, sed accipiant. Nam Petrus praecedere
voluit Dominum, quando Dominus de passione sua futura diceret:
consilium illi quasi salutis voluit dare, consilium salutis aeger
salvatori. Et quid ait Domino de illa futura sua passione
confirmanti? Absit a te, Domine, propitius tibi esto, non fiet
istud. Praecedere volebat, ut Dominus sequeretur. Et ille quid?
Redi retro, satanas (Id. XVI, 22, 23). Praecedendo
satanas es, sequendo discipulus eris. Hoc ergo et istis, Avertantur
retrorsum, et confundantur, qui cogitant mihi mala. Cum enim
coeperint retrorsum sequi, jam non cogitabunt mala, sed desiderabunt
bona.
9. [vers. 5, 6.] Quid alii? Non enim omnes sic vincuntur,
ut convertantur et credant: multi in pertinacia remanent, multi
spiritus praecedendi servant in corde; et si non exserunt, tamen
parturiunt, et ubi locum invenerint, pariunt. De talibus quid
sequitur? Fiant tanquam pulvis ante faciem venti. Non sic impii,
non sic, sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae
(Psal. I, 4). Ventus tentatio est, pulvis iniquus. Quando
venerit tentatio, tollitur pulvis; nec stat, nec resistit. Fiant
tanquam pulvis ante faciem venti: et angelus Domini tribulans eos.
Fiat via eorum tenebrae et lubricum. Horrenda via. Tenebras solas
quis non horreat? Lubricum solum quis non caveat? In tenebris et
lubrico qua is? ubi pedem figis? Sunt ista duo mala magnae poenae
hominum: tenebrae, ignorantia; lubricum, luxuria. Fiat via eorum
tenebrae et lubricum: et angelus Domini persequens eos: ut non
possint stare. Nam unusquisque in tenebris et lubrico cum viderit quia
si pedem moverit, labitur, et lux illi ante pedes non est; vel hoc
forte facit, ut exspectet donec luceat: sed ibi est angelus Domini
persequens eos. Haec eis futura praedixit, non quasi ut evenirent
optavit. Quanquam et Propheta in spiritu Dei sic ea dicat, quomodo
illa Deus facit, certo judicio, bono, justo, sancto, tranquillo,
non perturbatus ira, non amaro zelo, non animo inimicitiarum
exercendarum, sed justitia vitiorum puniendorum; verumtamen prophetia
est.
10. [vers. 7, 8.] Unde autem tanta mala ista? Quo merito?
Audi, quo merito: Quoniam gratis absconderunt mihi muscipulae suae
corruptionem. In ipso capite nostro attendite, hoc fecerunt Judaei,
absconderunt muscipulae suae corruptionem. Cui absconderunt
muscipulam? Qui videbat corda abscondentium. Sed tamen erat inter
illos ignoranti similis quasi falleretur, cum illi in eo deciperentur,
in quo cum falli arbitrabantur. Ideo enim ille tanquam fallebatur
inter illos vivens, quia nos inter tales sic victuri eramus, ut sine
dubio falleremur. Ille videbat traditorem suum, et elegit illum magis
ad opus necessarium. Illius malo magnum bonum operatus est: et tamen
inter duodecim electus est, ne ipse duodenarius tam exiguus numerus
esset sine malo. Hoc ad exemplum nostrae patientiae, quoniam necesse
erat ut inter malos viveremus; necesse erat ut malos, sive scientes,
sive nescientes, toleraremus: exemplum patientiae praebuit ne
deficias, cum coeperis inter malos vivere. Et quia illa schola
Christi in duodecim non defecit, quanto magis nos firmi esse debemus,
cum implentur in Ecclesia magna, quae de malorum permixtione praedicta
sunt? Neque enim videbat ipsa schola redditum semini Abrahae quod
erat promissum, et ipsam aream unde massa quae implebit horreum,
processura est. Quare igitur non, cum trituratur, in ea digne palea
toleratur, donec ultima ventilatione purgetur? Hoc enim futurum est
malis quod audistis.
11. Sed tamen quid faciendum est? Gratis absconderunt mihi
corruptionem muscipulae suae. Quid est, gratis? Quibus nihil mali
feci, quibus nihil nocui. Vane exprobraverunt animam meam. Quid
est, vane? Falsa dicentes, nihil probantes. Veniat illis
muscipula, quam ignorant. Magnifica retributio, nihil justius.
Illi absconderunt muscipulam, ut ego ignorarem: illis veniat
muscipula, quam ignorant. Nam ego scio muscipulam ipsorum. Quae
autem muscipula illis ventura est? Illa quam ignorant. Audiamus ne
forte dicat illam: Veniat illis muscipula, quam ignorant. Forte
aliam illi absconderunt, alia illis ventura est? Non: sed quid?
Criniculis peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. V,
22). Inde decipiuntur, unde decipere voluerunt. Inde illis
nocebitur, unde nocere conati sunt. Sequitur enim: Et captio quam
occultaverunt, comprehendat illos. Tanquam si quisquam veneni calicem
praeparet alicui, et oblitus ebibat: et tanquam si foveam fodiat
quisquam, in quam quisque inimicus ejus in tenebris incidat; et ille
oblitus quod foderat, ambulans ea via prior illuc cadat. Prorsus,
fratres mei, ita credite, ita certi estote: ita si est in vobis
excellentior prudentiae ratio, videte atque perspicite: Nemo malus
non sibi prius nocet. Sic enim esse putate malitiam, quomodo ignem.
Incendere vis aliquid: illud quod admoves, prius ardet, nisi
ardeat, non incendit. Facula est, hanc faculam apponis ut aliquid
incendat: numquid non ipsa facula quam apponis, prior ardet, ut
aliquid possit incendere? Malitia ergo procedit ex te, et quem prius
vastat nisi te? Quo profunditur ramum laedit, ubi radicem habet non
laedit? Et quidem dico, quod malitia tua ut alteri non noceat fieri
potest: ut autem tibi non noceat, fieri non potest. Nam quid nocitum
est sancto viro Job, de quo praelocuti sumus? Quomodo in alio psalmo
dicitur, Sicut novacula acuta fecisti dolum (Psal. LI, 4).
Quid fit de acuta novacula? Capilli, res superfluae deciduntur.
Quid ergo facis ei quem vis nocere? Si nequam tibi ad malum
consentiat cui vis nocere, non malitia tua ei nocitura est, sed sua:
si autem intus ipse malitia careat, et cor mundum subdat illi voci
dicenti, Salus tua ego sum, forinsecus oppugnas, interiorem hominem
non expugnas: malitia tamen tua ab interiore tuo procedit, te prius
inanem reddit. Tu putris es intus, unde iste vermis processit; intus
nihil integrum dereliquit. Et captio quam occultaverunt, comprehendat
eos: et in muscipula incidant in ipsa. Non quod putabas forte paulo
ante cum audires, Veniat illis muscipula, quam ignorant, id est,
quasi aliquid aliud ex occulto inevitabile. In qua ergo? In ipsa
iniquitate , quam mihi absconderunt. Nonne hoc factum est Judaeis?
Dominus eorum iniquitatem vicit, illi iniquitate sua victi sunt.
Ille surrexit pro nobis, illi mortui sunt in se.
12. [vers. 9.] Haec ergo malis nocere mihi volentibus: mihi
quid? Anima autem mea exsultabit in Domino: tanquam in eo a quo
audierit, Salus tua ego sum: tanquam non quaerens alias extrinsecus
divitias, tanquam non quaerens circumfluere voluptatibus bonisque
terrenis; sed conjugem verum gratis amans, non ab illo volens accipere
quod delectet, sed ipsum solum sibi proponens a quo delectetur. Quid
enim melius Deo dabitur mihi ? Amat me Deus: amat te Deus. Ecce
proposuit, pete quod vis (Matth. VII, 7). Si tibi Imperator
diceret, Pete quod vis, quos tribunatus comitivasque ructares!
Quanta tibi proponeres et accipienda et aliis largienda! Deo tibi
dicente, Pete quod vis, quid petiturus es? Excute mentem tuam,
exsere avaritiam tuam, protende quantum potes, et dilata cupiditatem
tuam: non quicumque, sed omnipotens Deus dixit, Pete quod vis. Si
possessionum es amator, desideraturus es totam terram, ut omnes qui
nascuntur, coloni tui aut servi tui sint. Et quid cum totam terram
possederis? Mare petiturus es, in quo vivere tamen non poteris. In
hac avaritia te pisces superabunt. Sed forte insulas possidebis.
Transcende et haec, pete et aerem quamvis volare non possis: porrige
cupiditatem tuam usque ad coelum, dic tuum esse solem, lunam,
stellas, quia ille qui fecit omnia dixit, Pete quod vis: tamen nihil
invenies carius, nihil invenies melius, quam ipsum qui fecit omnia.
Ipsum pete qui fecit, et in illo et ab illo habebis omnia quae fecit.
Omnia cara sunt, quia omnia pulchra sunt: sed quid illo pulchrius?
Fortia sunt: sed quid illo fortius? Et nihil magis vult dare quam
se. Si aliquid inveneris melius, pete. Si aliud petieris, injuriam
facies illi, et damnum tibi, praeponendo illi quod fecit, cum velit
seipsum tibi dare qui fecit. In hoc amore dixit illi anima quaedam:
Numquid ipse es pars mea, Domine (Psal. LXXII, 26)? id
est, tu es pars mea. Eligant sibi qui volunt quid possideant,
faciant sibi partes de rebus: Pars mea tu es, te mihi elegi. Et
iterum: Dominus pars haereditatis meae. Possideat te, ut possideas
illum: eris praedium ipsius, eris domus ipsius. Possidet ut prosit,
possidetur ut prosit. Numquid ut aliquid ei tu prosis? Nam dixi
Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges (Psal.
XV, 5, 2). Anima autem mea exsultabit in Domino.
Delectabitur super salutare ejus. Salutare Dei Christus est.
Quoniam viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 30).
13. [vers. 10.] Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis
tibi? Quis digne de his verbis aliquid dicat? Ego puto tantum
pronuntianda esse, non exponenda. Quid quaeris illud aut illud?
Quid simile Domino tuo? Ipsum habes ante te. Omnia ossa mea
dicent: Domine, quis similis tibi? Narraverunt mihi injusti
delectationes, sed non sicut lex tua, Domine (Psal. CXVIII,
85). Fuerunt persecutores qui dicerent: Adora Saturnum, adora
Mercurium. Non colo, inquit, idola. Domine, quis similis tibi?
Illi oculos habent, et non vident; aures habent, et non audiunt
(Psal. CXIII, 5, 6). Domine, quis similis tibi, qui
fecisti oculum ad videndum, aurem ad audiendum? Sed non colo,
inquit, idola, quia faber fecit. Cole arborem et montem: et hoc
numquid faber fecit? Et hic: Domine, quis similis tibi? Terrena
mihi ostenduntur, tu terrae creator es. Et hinc forte advertunt ad
superiorem creaturam, et dicunt mihi: Cole lunam, cole istum solem,
qui luce sua, tanquam magna lucerna, de coelo efficit diem. Et hic
plane dico: Domine, quis similis tibi? Lunam et stellas tu
fecisti, solem dici tu accendisti, coelum tu composuisti. Sunt multa
invisibilia meliora. Sed forte et hic dicitur mihi: Angelos cole,
Angelos adora. Et hic dicam: Domine, quis similis tibi? Et ipsos
Angelos tu creasti. Nihil sunt Angeli, nisi videndo te. Melius
est cum ipsis possidere te, quam ipsos adorando cadere a te.
14. Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? O corpus
Christi sancta Ecclesia, omnia ossa tua dicant: Domine, quis
similis tibi? Et si carnes persecutioni cesserunt, ossa dicant:
Domine, quis similis tibi? De justis enim dictum est: Diligit
Dominus omnia ossa eorum, unum ex illis non confringetur (Psal.
XXXIII, 21). Quam multis justis in persecutione ossa
confracta sunt? Postremo, justus ex fide vivit (Rom. I, 17),
et Christus justificat impium (Id. IV, 5). Quomodo autem
justificat, nisi credentem et confitentem? Quia corde creditur ad
justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Id. X, 10).
Ergo et ille latro, quamvis ex latrocinio ductus ad judicem, et a
judice in crucem, tamen in ipsa cruce justificatus est: corde
credidit, ore confessus est. Neque enim injusto et non jam
justificato diceret Dominus: Hodie mecum eris in paradiso (Luc.
XXIII, 43): et tamen ossa ejus confracta sunt. Nam quando
ventum est ut corpora deponerentur causa imminentis sabbati, inventus
est Dominus jam exanimis, et non sunt ossa ejus comminuta (Joan.
XIX, 33). Illi autem qui vivebant, ut deponerentur, confracta
eis sunt crura, ut hoc dolore mortui possent sepeliri. Numquid unius
latronis qui perseveravit impius in cruce, confracta sunt ossa, et non
etiam illius qui corde credidit ad justitiam, ore confessus est ad
salutem? Ubi est ergo hoc quod dictum est, Custodit Dominus omnia
ossa eorum, unum ex his non conteretur (Psal. XXXIII,
21); nisi quia ossa dicuntur in corpore Domini omnes justi, firmi
corde, fortes, nullis persecutionibus et tentationibus cedentes ad
consentiendum malo? Et unde possent nullis tentationibus cedere, nisi
cum persecutores dixerint, Ecce ille deus, ecce qualis ille deus:
veniat ille, liget tibi: ecce est hic nescio quis in monte magnus
sacerdos: forte ideo pauper es, quia non te adjuvat ille deus;
supplica illi, et adjuvat: forte ideo aegrotas, quia illi non
supplicas; supplica illi, et convalesces: forte ideo filios non
habes; supplica illi, et habebis. Hic vero si in corpore Domini de
ossibus est, repellit omnes istas voces, et dicit: Domine, quis
similis tibi? Da, si vis dare, et in hac vita, quod quaero: si
autem non vis, tu esto vita mea, quem semper quaero. Hinc ad te
libera fronte exeam, si alium adoravero, et te offendero? Cras forte
moriturus sum, qua fronte te videbo? Magna misericordia ipsius, et
monuit ut bene vivamus, et diem nobis novissimum mortis nostrae
abscondit, ne nobis de futuro aliquid promittamus. Facio hodie, et
vivo: cras non facio. Quid si te non invenit eras? Dic ergo inter
ossa Christi: Domine, quis similis tibi? Omnia ossa mea dicent:
Domine, quis similis tibi?
15. Eruens inopem de manu fortiorum ejus , egenum et pauperem a
diripientibus eum. Huc usque Psalmus lectus est hodie, huc usque
tractandus est; ne in fastidium veniant quae dicta sunt, dum volumus
et alia dicere. Sufficiant ergo hodie haec: Eruens inopem de manu
fortiorum ejus. Quis eruens, nisi qui manu fortis est? Ille David
cruet inopem de manu fortiorum ejus. Fortior enim fuerat diabolus ad
tenendum te, quia ipse vicit cui consensisti. Sed quid fecit manu
fortis? Nemo intrat in domum fortis ut vasa ejus diripiat, nisi prius
alligaverit fortem (Matth. XII, 29). Potestate sua
sacratissima, magnificentissima, alligavit diabolum, effundendo
frameam ad concludendum eum, ut eruat inopem et egenum, cui non erat
adjutor (Psal. LXXI, 12). Quis enim adjutor tibi, nisi
Dominus cui dicis: Domine, adjutor meus et redemptor meus (Psal.
XVIII, 15)? Si de tuis viribus praesumere volueris, inde
cades unde praesumpseris: si de alterius, dominari vult, non
subvenire. Ille ergo unus quaerendus est, qui et redemit, et liberos
fecit, et sanguinem suum ut eos emeret dedit, et servos suos fratres
fecit.
|
|