|
1. Ad reliqua Psalmi intendamus animum, Dominumque et Deum
nostrum, et de sanitate intelligendi, et de fructu bene agendi
deprecemur. Quo usque hesterno die disputatum sit, credo meminisse
Charitatem Vestram: ex ipso loco hodie sumamus exordium.
Intelligimus enim hic vocem Christi; vocem scilicet capitis et
corporis Christi. Christum cum audis, noli sponsum a sponsa
separare, et intellige magnum illud sacramentum: Erunt duo in carne
una (Ephes. V, 31). Si duo in carne una, quare non et in voce
una? Non enim tentationes caput hic pertulit, et corpus non perfert:
aut vero fuit causa patiendi capiti, nisi ut corpori praeberet
exemplum. Dominus enim voluntate passus est, nos necessitate: ille
miseratione, nos conditione. Proinde illius voluntaria passio,
nostra est necessaria consolatio; ut quando talia forte perpetimur,
intueamur caput nostrum, ut ejus exemplo commoniti dicamus nobis: Si
ille, quid nos? Et quemadmodum ille, ita et nos. Quantumlibet enim
saevierit inimicus, usque ad mortem corporis accedere potuit: quod
corpus nec ipsum exstinguere potuit in Domino, quia tertio die
resurrexit. Quod in illo factum est die tertio, hoc in nostro in fine
saeculi. Spes resurrectionis nostrae differtur, numquid aufertur?
Cognoscamus hic ergo voces Christi, carissimi, et separemus eas a
vocibus impiorum. Voces sunt enim corporis persecutionem angustiasque
et tentationes in hoc saeculo patientis. Sed quoniam multi hic
patiuntur, et pro peccatis et pro sceleribus suis; magna vigilantia
discernenda est causa, non poena. Sceleratus enim potest habere
martyris similem poenam, sed tamen dissimilem causam. Tres erant in
cruce (Luc. XXIII, 33), unus Salvator, alius salvandus,
alius damnandus: omnium par poena, sed impar causa.
2. [vers. 11, 12.] Dicat ergo caput nostrum: Insurgentes
testes iniqui, quae ignorabam interrogabant me. Nos autem dicamus
capiti nostro: Domine, quid ignorabas? Itane tu aliquid ignorabas?
Nonne et interrogantium corda noveras? nonne eorum dolos ante
prospexeras? nonne in eorum manus te sciens dederas? nonne ut ab eis
patereris veneras? Quid ergo ignorabas? Ignorabat peccatum: et hoc
peccatum ignorabat, non quasi non judicando, sed non committendo.
Sunt hujusmodi locutiones etiam quotidianae, cum dicis de aliquo,
Non novit stare, hoc est, quia non stat: et, Non novit
benefacere, quia non benefacit. Non novit malefacere, quia non
malefacit. Quod alienum est ab opere, alienum est a conscientia:
quod alienum est a conscientia, alienum videtur et a scientia. Ita
dicitur Deus nescire, quomodo ars non novit vitia; et tamen per artem
cognita dijudicantur . Hoc ergo nobis caput nostrum interrogantibus ex
ipsius Evangelii sui veritate respondet, cum dixerimus, Domine,
quid ignorabas? quid tu potuisti interrogari quod nesciebas?
Respondet: Iniquitates ignorabam, de iniquitatibus interrogabar.
Habes in Evangelio, si non me credis ignorare iniquitates, quia et
ipsos iniquos ignoro, quibus in fine dicturus sum: Non novi vos,
recedite a me qui operamini iniquitatem (Matth. VII, 23).
Numquid non noverat quos damnabat? aut potest juste damnare, nisi
bonus cognitor ? Et tamen bonus cognitor non est mentitus, dicendo,
Non novi vos: id est, non coaptamini corpori meo, non haeretis
regulis meis: vitia estis ; ego autem ars ipsa sum quae non habet
vitium, et in qua quisque non discit nisi non facere vitium.
Insurgentes testes iniqui, quae ignorabam interrogabant me. Quid sic
ignorabat Christus, quam blasphemare? Hinc interrogabatur a
persecutoribus, et quia verum dixit, blasphemasse judicatus est
(Id. XXVI, 65). Sed a quibus? De quibus sequitur,
Retribuebant mihi mala pro bonis, et sterilitatem animae meae. Ego
attuli fecunditatem, ipsi retribuebant sterilitatem; ego vitam, ipsi
mortem; ego honorem, ipsi contumelias: ego medicinam, ipsi vulnera;
et in his omnibus quae retribuebant, utique sterilitas erat. Hanc
sterilitatem in arbore maledixit, ubi fructum cum quaereret non invenit
(Id. XXI, 19). Folia erant, et fructus non erant: verba
erant, et facta non erant. Vide in verbis numerositatem, et in
factis sterilitatem: Qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis
non adulterandum, adulteras (Rom. II, 21, 22). Tales
erant qui Christum quae ignorabat interrogabant.
3. [vers. 13.] Ego autem cum mihi molesti essent, induebam me
cilicio: et humiliabam in jejunio animam meam: et oratio mea in sinum
meum convertetur . Docemur quidem, fratres, quia pertinemus ad
corpus Christi, quia sumus membra Christi (I Cor. XII,
27): et admonemur in omni tribulatione nostra, non cogitare
quemadmodum respondeamus inimicis, sed quemadmodum orando Deum
propitiemus, et maxime ne tentatione vincamur; deinde, ut etiam illi
qui nos persequuntur, ad sanitatem justitiae convertantur. Nullum
majus, nullum melius negotium est in tribulatione, quam recedere ab eo
strepitu, qui foris est, et ire in interiora mentis secretaria
(Matth. VI, 6); ibi Deum invocare, ubi nemo videt gementem et
subvenientem; illius cubiculi adversus omnem extrinsecus illatam
molestiam ostium claudere, humiliare seipsum in confessione peccati,
magnificare et laudare Deum, et corripientem et consolantem : prorsus
hoc omni modo tenendum est. Verumtamen in corpore hoc dixerimus, id
est in nobis: in Domino autem nostro Jesu Christo quid tale
agnoscimus? Evangelio perspecto et diligentissime perscrutato, non
invenimus Dominum in aliqua passione et tribulatione sua induisse se
cilicio. Jejunasse quidem eum legimus postea quam baptizatus est:
cilicium ibi nullum audivimus, nullum legimus: jejunasse autem nondum
Judaeis persequentibus, sed diabolo tentante (Matth. IV, 1).
Non eo tempore dico jejunasse Dominum, quando eum interrogabant quae
ignorat, et quando retribuebant mala pro bonis, insectando,
persequendo, tenendo, flagellando, vulnerando, occidendo: sed tamen
in his omnibus, fratres, si aliquantulum pia curiositate levemus
velum, et interiora hujus Scripturae oculo cordis intento rimemur,
invenimus et hoc fecisse Dominum. Cilicium fortasse appellat carnis
suae mortalitatem. Quare cilicium? Propter similitudinem carnis
peccati. Apostolus enim dicit: Misit Deus Filium suum in
similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne
(Rom. VIII, 3): hoc est, Filium suum induit cilicio, ut de
cilicio damnaret hoedos. Non quia peccatum erat, non dico in Verbo
Dei, sed nec in ipsa quidem dico anima sancta et mente hominis, quem
sibi ad unitatem personae Verbum Dei et Sapientia coaptaverat; sed
nec in ipso corpore peccatum ullum erat, sed similitudo carnis peccati
erat in Domino; quia mors non est nisi de peccato (Id. V,
12), et utique corpus illud mortale erat. Nam nisi mortale esset,
non moreretur; si non moreretur, non resurgeret; si non resurgeret,
exemplum vitae aeternae nobis non demonstraret. Ergo sic dicitur mors
peccatum, quae facta est peccato, quomodo dicitur lingua graeca,
lingua latina, non ipsum membrum carnis, sed quod fit per membrum
carnis. Nam lingua in membris nostris unum est de caeteris, sicut
oculi, nasus, aures, et caetera: lingua autem graeca, verba graeca
sunt: non quia verba lingua, sed quia verba per linguam. Dicis de
aliquo, Agnovi faciem ipsius, de membro corporis loquens: et dicis
etiam, Agnovi manum ipsius absentis, non manum in corpore, sed
scripturam quae facta est per manum quae erat in corpore. Sic ergo
peccatum Domini, quod factum est de peccato, quia inde carnem
assumpsit, de massa ipsa quae mortem meruerat ex peccato. Etenim ut
celerius dicam, Maria ex Adam mortua propter peccatum, Adam mortuus
propter peccatum, et caro Domini ex Maria mortua est propter delenda
peccata. Hoc cilicio se induit Dominus: et ideo non est agnitus,
quia sub cilicio latitabat. Cum mihi, inquit, molesti essent,
induebam me cilicio: id est, illi saeviebant, ego latebam. Si enim
latere nollet, nec mori posset, quandoquidem uno temporis puncto
stillam quamdam potestatis suae, si vel stilla dicenda est, exseruit,
quando eum tenere voluerunt, et ad unam ejus interrogationem, Quem
quaeritis, redierunt omnes retro et ceciderunt (Joan. XVIII,
4, 6). Tantam potestatem in passione non humiliaret, nisi sub
cilicio lateret.
4. Ergo induebam me cilicio: et humiliabam in jejunio animam meam.
Iterum si intelleximus cilicium, quomodo intelligimus jejunium?
Manducare volebat Christus, quando poma quaerebat in arbore, et si
inveniret manducaret (Marc. XI, 13)? Bibere volebat
Christus, quando dixit mulieri Samaritanae, Da mihi bibere
(Joan. IV, 7), dixit in cruce, Sitio (Id. XIX,
28)? Quid esurivit, quid sitivit Christus, nisi bona opera
nostra? In illis enim crucifigentibus et persequentibus, quia nulla
bona opera invenerat, jejunabat: retribuebant enim sterilitatem animae
ipsius. Nam quale jejunium ipsius fuit, qui vix invenit unum
latronem, quem in cruce gustaret? Apostoli enim fugerant, et se in
turba absconderant. Et ille Petrus qui se usque ad mortem Domini
perseveraturum esse promiserat, jam ter negaverat, jam fleverat, et
adhuc in turba latebat, adhuc timebat ne agnosceretur. Postremo illo
viso mortuo, omnes de salute ipsa desperaverunt: quos desperantes
invenit post resurrectionem, et locutus cum eis invenit eos dolentes et
lugentes, nihil jam sperantes. Nam et ita sunt quidam eorum cum eo
locuti, cum diceret: Quid loquimini inter vos? Illi enim de illo
loquebantur: Tu solus, inquiunt, peregrinus es in Jerusalem, et
non cognovisti quae fecerunt sacerdotes et principes nostri de Jesu
Nazareno, qui erat potens in factis et dictis, quomodo eum
crucifixerunt et occiderunt? Nos autem sperabamus, quia ipse erat
redempturus Israel (Luc. XXIV, 18-21). In magno jejunio
Dominus remanserat, nisi reficeret quos voraret. Nam refecit eos,
consolatus est eos, confirmavit eos, et in corpus suum convertit eos.
Fuit ergo et hoc modo in jejunio Dominus noster.
5. Et oratio mea, inquit, in sinum meum convertetur. In hoc plane
versu magnus sinus est, et praestet Dominus ut penetrabilis nobis
fiat. In sinu enim secretum agnoscitur. Et quidem, fratres, et nos
orare sic bene admonemur in sinu nostro, ubi Deus videt, ubi Deus
audit, quo nullus oculus humanus penetrat, quo non videt nisi qui
subvenit; ubi oravit Susanna, et cum ejus vox ab hominibus non
audiretur, a Deo tamen audita est (Dan. XIII, 35, 44).
Et hoc bene admonemur: sed in Domino nostro aliquid plus debemus
intelligere, quia et ipse oravit. Et quidem cilicium ejus non
agnoscimus in Evangelio secundum litteram. Nec jejunium ejus tempore
passionis secundum litteram: adeoque ea exposuimus in allegoria et
similitudine dicta, ut potuimus. Orationem vero ejus et de cruce
audivimus: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti (Psal.
XXI, 2; Matth. XXVII, 46)? Sed et ibi nos eramus .
Quando enim eum dereliquit Pater, a quo nunquam discessit? Legimus
etiam in monte orasse solum Jesum, legimus pernoctasse in oratione;
etiam sub tempus ipsius passionis (Id. XIV, 23; Luc. VI,
12) In sinum ergo meum convertetur oratio mea. Nescio quid melius
intelligam de Domino: interim nunc quod occurrit, forte melius
aliquid postea occurret, vel mihi, vel cuiquam meliori, in sinum meum
convertetur oratio mea, hoc intelligo dictum, quia in sinu suo habebat
Patrem. Deus enim erat in Christo mundum reconcilians sibi (II
Cor. V, 19). In se habebat quem deprecaretur: non erat ab illo
longe, quia ipse dixerat: Ego in Patre, et Pater in me est
(Joan. XIV, 10). Sed quia oratio ad ipsum magis hominem
pertinet: secundum enim quod Verbum est Christus, non orat, sed
exaudit; et non sibi subveniri quaerit, sed cum Patre omnibus
subvenit: quid est, Oratio mea in sinum meum convertetur, nisi, in
meipso humanitas, in meipso interpellat divinitatem?
6. [vers. 14.] Sicut proximum, sicut fratrem nostrum, ita
complacebam: tanquam lugens et contristatus, ita humiliabar. Ad
corpus suum respicit: jam nos hic videamus. Quando gaudemus in
oratione, quando meus nostra serenatur, non prosperitate saeculi, sed
luce veritatis: qui sentit hanc lucem, novit quod dico, et videt
hic, agnoscitque quod dictum est, Sicut proximum, sicut fratrem
nostrum, ita complacebam. Sic enim tunc anima placet Deo, non longe
posita; In illo, inquit, movemur et sumus (Act. XVII,
28): quasi fratri, quasi propinquo, quasi amico. Si autem non
est talis, ut possit sic gaudere, sic fulgere , sic propinquare, sic
adhaerere, et videt longe se inde; faciat quod sequitur: Tanquam
lugens et contristatus, ita humiliabar. Ut fratrem nostrum, ita
complacebam, propinquans dixit: Ut lugens et contristatus, sic
humiliabar, remotus et longe positus dixit. Quid enim luget, nisi
quod desiderat et non habet? Et nonnunquam in uno homine utrumque
contingit, ut aliquando propinquet, et aliquando longe fiat:
propinquat luce veritatis, longe fit nubilo carnis. Neque enim,
fratres, Deo qui ubique est, et nullo continetur loco, aut per loca
propinquamus, aut ab illo per loca removemur. Propinquare illi, est
similem illi fieri; recedere ab illo, dissimilem illi fieri. Nonne
cum vides duas res prope similes, dicis, Propinquat haec illi? Et
quando tibi dissimilia demonstrantur, quamvis uno loco et plerumque una
manu teneantur, dicis, Longe est haec species ab illa? Ambas
tenes, ambas adjungis, et dicis, Longe est haec res ab illa: non
utique loco, sed dissimilitudine. Si ergo vis appropinquare, similis
esto: si non vis esse similis, longinquabis. Sed cum similis es,
gaude; cum dissimilis, geme: ut gemitus excitet desiderium, imo
desiderium excitet gemitum, et per gemitum propinques, qui coeperas
longinquare. Nonne Petrus propinquavit, quando dixit: Tu es
Christus Filius Dei vivi? Et rursum idem ipse longe factus est
dicendo: Domine, absit a te, non fiet istud. Denique tanquam
proximus quid dixit propinquanti? Beatus es, Simon Barjona.
Tanquam longinquanti et dissimili quid dixit: Redi retro, satanas.
Illi propinquanti: Non tibi revelavit caro et sanguis, inquit, sed
Pater meus qui in coelis est: illius lux te perfudit, illius luce
fulges. Quando autem longe factus contradixit passioni Domini futurae
pro salute nostra: Non sapis, inquit, quae Dei sunt, sed quae sunt
hominum (Matth. XVI, 16, 17, 22, 23). Merito ambas
res ponens quidam in psalmo ait: Ego dixi in ecstasi mea: projectus
sum a facie oculorum tuorum (Psal. XXX, 23). In ecstasi non
diceret, nisi propinquaret: ecstasis enim mentis excessus est.
Effudit super se animam suam, et propinquavit Deo: et per quamdam
nubem, pondusque carnis rursus in terram projectus, recolens ubi
fuisset, et videns ubi esset, dixit: Projectus sum a facie oculorum
tuorum. Ergo, Sicut proximum, sicut fratrem nostrum, ita
complacebam, praestet ut fiat in nobis. Quando autem non fit, vel
hoc fiat, Tanquam lugens et contristatus, ita humiliabar.
7. [vers. 15.] Et adversus me laetati sunt et convenerunt, in
unum. Illi laeti, ego tristis. Sed modo audivimus in Evangelio,
Beati qui lugent (Matth. V, 5). Si beati qui lugent, miseri
qui rident. Adversus me laetati sunt et convenerunt: congregata sunt
in me flagella, et ignoraverunt. Quoniam quae ignorabam interrogabant
me, et ipsi ignoraverunt quem interrogarent.
8. [vers. 16.] Tentaverunt me, et subsannaverunt me
subsannatione. Id est, irriserunt me, insultaverunt mihi: hoc
capiti, hoc corpori. Attendite, fratres, ad gloriam Ecclesiae,
quae nunc est; respicite opprobria ejus praeterita, respicite
aliquando undique fugatos esse Christianos, et ubicumque inventos,
illusos, caesos, occisos, bestiis objectos, incensos, laetatos
homines adversus illos. Quod capiti, hoc et corpori Sicut enim
Domino in cruce, sic corpori ipsius in omni illa quae jam facta est
persecutione: nec desinunt etiam nunc persecutiones ipsorum.
Ubicumque invenerint christianum, solent insultare, exagitare,
irridere, vocare hebetem, insulsum, nullius cordis, nullius
peritiae. Quidquid volunt faciant, Christus in coelo est: quidquid
volunt faciant, honoravit ille poenam suam, jam crucem suam in omnium
frontibus fixit: impius insultare permittitur, saevire non
permittitur; sed tamen ex eo quod lingua promit, intelligitur quid
gestet in corde. Striderunt in me dentibus suis.
9. [vers. 17]. Domine, quando respicies? Restitue animam
meam ab astutiis eorum, a leonibus unicam meam. Nobis enim tardum
est, et ex persona nostra hoc dictum est, Quando respicies? id est,
quando videbimus vindictam de his qui nobis insultant? quando illam
viduam judex taedio victus exauditurus est (Luc. XVIII, 3)?
Verumtamen judex noster non taedio, sed amore differt salutem
nostram; ratione, non inopia; non quia non potest et modo subvenire,
sed ut numerus omnium nostrum usque in finem possit impleri. Et tamen
nos ex desiderio quid dicimus? Domine, quando respicies? Restitue
animam meam ab astutiis eorum, a leonibus unicam meam: id est
Ecclesiam meam a saevientibus potestatibus.
10. [vers. 18.] Denique vis nosse quid sit illa unica? Lege
sequentia: Confitebor tibi, Domine, in Ecclesia multa, in populo
gravi laudabo te. Plane in Ecclesia multa, confitebor tibi, in
populo gravi laudabo te. Fit enim confessio in omni multitudine, sed
non in omnibus Deus laudatur: tota multitudo audit confessionem
nostram, sed non in omni multitudine laus Dei est. In ista enim omni
multitudine, id est in Ecclesia, quae toto orbe terrarum diffusa
est, palea est et frumentum: palea volat, frumentum manet; ideo in
populo gravi laudabo te. In gravi populo, quem ventus tentationis non
aufert, in his Deus laudatur. Nam in palea blasphematur semper.
Quando palea nostra attenditur, quid dicitur? Ecce quomodo vivunt
Christiani, ecce quid faciunt Christiani; et fit quod scriptum est:
Quoniam nomen meum per vos blasphematur in Gentibus (Isai. LII,
5; Rom. II, 24). Inique, invide, aream inspicis, qui
totus in palea es, non tibi facile grana occurrunt: quaere et invenies
populum gravem, in quo Dominum laudes. Vis invenire? Esto talis.
Nam si non fueris talis, difficile est ut non omnes tales tibi
videantur qualis es: Et comparantes, ait Apostolus, semetipsos
sibimetipsis (II Cor. X, 12), non intelligunt, In populo
gravi laudabo te.
11. [vers. 19-21.] Non insultent mihi qui adversantur mihi
inique: insultant enim mihi de palea mea. Qui oderunt me gratis: hoc
est, quibus nihil nocui. Et annuentes oculis: hoc est, hypocritae
simulati. Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur. Quid est,
annuentes oculis? Pronuntiantes vultu quod in corde non gestant. Et
annuentes oculis qui sunt? Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur:
et super iram dolose cogitabant. Et dilataverunt in me os suum.
Primo annuentes oculis, leones illi quaerentes rapere et devorare,
primo blandientes pacifica loquebantur, et super iram dolose
cogitabant. Quae pacifica loquebantur? Magister, scimus quia
nullius personam accipis, et in veritate viam Dei doces: Licet dare
tributum Caesari, an non licet? Mihi quidem pacifica loquebantur.
Quid ergo? Eos tu non agnoscebas, et fallebant te oculis annuentes?
Imo agnoscebat; ideo ait: Quid me tentatis, hypocritae (Matth.
XXII, 16-18)? Postea dilataverunt in me os suum,
clamantes: Crucifige, crucifige! Dixerunt: Euge, euge, viderunt
oculi nostri. Hoc jam insultando, Euge, euge, Prophetiza nobis,
Christe (Id. XXVI, 68). Quomodo simulata erat pax
ipsorum, quando tentabant de nummo, sic jam insultatoria laus eorum.
Dixerunt: Euge, euge, viderunt oculi nostri: id est, facta tua,
mirabilia tua. Hic est Christus Si ipse est Christus, descendat de
cruce, et credimus ei. Alios salvos fecit, seipsum salvum facere non
potest (Id. XXVII, 42). Viderunt oculi nostri. Hoc est
totum quod se jactabat, quod se Filium Dei dicebat (Joan. XIX,
7). Dominus autem patiens haerebat in cruce: non potentiam
perdiderat, sed sapientiam demonstrabat. Quid enim illi erat magnum
de cruce descendere, qui potuit postea de sepulcro resurgere? Sed
cessisse videretur insultantibus: et hoc oportebat, ut resurgens suis
se ostenderet, et non illis, in magno sacramento; quia resurrectio
ipsius vitam novam significabat, vita autem nova amicis nota est, non
inimicis.
12. [vers. 22.] Vidisti, Domine, ne sileas. Quid est, ne
sileas? Judica. De judicio etenim dicitur quodam loco: Tacui,
numquid semper tacebo (Isai XLII, 14)? Et de dilatione
judicii dicitur peccatori: Haec fecisti, et tacui; suspicatus es
iniquitatem, quod ero tibi similis (Psal. XLIX, 21).
Quomodo tacet qui loquitur per Prophetas, qui loquitur ore suo in
Evangelio, qui loquitur per Evangelistas, qui loquitur per nos
quando verum dicimus? Quid ergo? Silet a judicio, non a praecepto,
non a doctrina. Hoc autem judicium ipsius invocat quodam modo
Propheta, et praedicit: Vidisti, Domine, ne tacueris: id est,
quia non silebis, quia necesse est ut judices. Domine, ne discedas a
me. Donec veniat judicium ne discedas a me, sicut promisisti: Ecce
ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi (Matth.
XXVIII, 20).
13. [vers. 23.] Exsurge Domine, et intende judicio meo.
Cui judicio? Quia tribulatus es, quia laboribus et doloribus
cruciatus es? Nonne ista etiam multi mali patiuntur? Cui judicio?
Ideo justus, quia ista pateris? Non: sed quid? Judicio meo.
Quomodo sequitur? Intende judicio meo, Deus meus et Dominus meus,
in causam meam. Non in poenam meam, sed in causam meam: non in id
quod mecum habet latro commune, sed in illud quod beati qui
persecutionem patiuntur propter justitiam (Id. V, 10). Haec
enim causa discreta est. Nam poena similis est bonis et malis.
Itaque martyres non facit poena, sed causa. Nam si poena martyres
faceret, omnia metalla martyribus plena essent, omnes catenae martyres
traherent, omnes qui gladio feriuntur coronarentur. Ergo discernatur
causa. Nemo dicat: Quia patior justus sum. Quia ipse qui primo
passus est, pro justitia passus est: ideo magnam exceptionem addidit:
Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Nam multi
habentes bonam causam faciunt persecutionem; et habentes malam causam
patiuntur persecutionem. Si enim persecutio non posset fieri bene,
non diceretur in psalmo: Detrahentem proximo suo occulte, hunc
persequebar (Psal. C, 5). Deinde, fratres, pater bonus et
justus nonne persequitur filium luxuriosum? Persequitur vitia ejus,
non ipsum; non quod genuit, sed quod ille addidit. Medicus nempe qui
ad salutem adhibetur, nonne ferro plerumque armatur? Sed contra
vulnus, non contra hominem. Secat, ut sanet: et tamen cum secat
aegrotum, dolet ille, clamat, resistit, et si forte febre mentem
perdiderit, etiam medicum caedit; nec tamen ille desistit a salute
aegrotantis , quod novit facit, illum maledicentem, conviciantem non
curat. Nonne excitantur cuncti lethargici, ne sommo gravi premantur
in mortem? Et hoc patiuntur a filiis suis quos carissimos genuerunt;
et non est carus filius, nisi fuerit dormienti patri molestus.
Lethargici excitantur, phrenetici ligantur: sed tamen utrique
amantur. Nemo ergo dicat, Persecutionem patior: non ventilet
poenam, sed probet causam; ne si causam non probaverit, numeretur cum
iniquis. Ideo quam vigilanter, quam optime hic commendavit,
Domine, intende judicio meo, non poenis meis: Deus meus et Dominus
meus, in causam meam.
14. [vers. 24-26.] Judica me, Domine, secundum justitiam
meam. Hoc est, in causam meam. Non secundum poenam meam, sed
secundum justitiam meam, Domine Deus meus; id est, secundum hoc me
judica.
15. Et non insultent in me: inimici mei. Non dicant in corde
suo: Euge, euge, animae nostrae; id est, Fecimus quod potuimus,
occidimus, abstulimus. Non dicant: Ostende quia nihil fecerunt.
Non dicant: Absorbuimus eum. Unde illi martyres dicunt: Nisi quia
Dominus erat in nobis, fortasse vivos absorbuissent nos (Psal.
CXXIII, 1, 3). Quid est, absorbuissent nos? In corpus
suum trajecissent nos. Hoc enim absorbes, quod in corpus tuum
trajicis. Vult te mundus absorbere: tu absorbe mundum, trajice illum
in corpus tuum, macta et manduca. Quod Petro dictum est, Macta et
manduca (Act. X, 13): occide in eis quod sunt, fac eos quod tu
es. Illi autem contra si tibi persuaserint impietatem, absorberis ab
eis. Non quando persequuntur te, ab his absorberis; sed quando tibi
persuadent quod sunt. Nec dicant: absorbuimus eum. Tu absorbe
corpus Paganorum. Quare corpus Paganorum? Vult te absorbere, fac
illi quod vult tibi facere. Ideo fortasse vitulus ille comminutus in
aquam missus, et potum datus est, ut absorberetur ab Israel corpus
impiorum (Exod. XXXII, 20). Erubescant et revereantur
simul, qui gratulantur malis meis: induantur confusione et
verecundia: ut nos illos absorbeamus erubescentes et confusos. Qui
maligna loquuntur adversum me: illi erubescant, illi confundantur.
16. [vers. 27, 28.] Quid tu jam caput cum membris?
Exsultent et laetentur qui volunt justitiam meam: qui haeserint
corpori meo. Et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui volunt
pacem servi ejus. Et lingua mea meditabitur justitiam tuam, tota die
laudem tuam. Et cujus lingua durat meditari tota die laudem Dei?
Ecce modo paulo longior sermo factus est, fatigamini. Tota die Deum
laudare quis durat? Suggero remedium, unde tota die laudes Deum, si
vis. Quidquid egeris, bene age, et laudasti Deum. Quando cantas
hymnum, laudas Deum: lingua tua quid agit, nisi laudet et
conscientia tua? Cessasti ab hymno cantando, discedis ut reficiaris?
Noli inebriari, et laudasti Deum. Discedis ut dormias? Noli
surgere ad malefaciendum, et laudasti Deum. Negotium agis? noli
fraudem facere, et laudasti Deum. Agrum colis? Noli litem movere,
et laudasti Deum. In innocentia operum tuorum praepara te ad
laudandum Deum tota die.
|
|