|
1. [vers. 2.] Intendat Charitas Vestra paululum textum et
mysteria psalmi hujus; et curramus eum, quia in multis locis apertus
est: ubi autem obscuritatis necessitas nos immorari coegerit,
tolerabitis fructu discendi. Dixit injustus ut delinquat in
semetipso: non est timor Dei ante oculos ejus. Non unum hominem,
sed genus hominum iniquorum dicit, qui sibi adversantur, non
intelligendo ut bene vivant; non quia non possunt, sed quia nolunt.
Aliud est enim quando quisque conatur aliquid intelligere, et per
infirmitatem carnis non potest, sicut dicit quodam loco Scriptura:
Quia corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena
inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15): aliud autem
quando perniciosius agit adversum seipsum cor humanum, ut quod possit
intelligere, si bona voluntas accederet, non intelligat, non quia
difficile est, sed quia voluntas adversa est. Hoc autem fit dum amant
peccata sua, et oderunt praecepta Dei. Sermo enim Dei adversarius
tuus est, si tu amicus sis iniquitatis tuae: si autem tu adversarius
sis iniquitatis tuae, sermo Dei amicus tuus est, et adversarius
iniquitatis tuae. Si ergo odisti iniquitatem tuam, jungis te sermoni
Dei; et critis duo adversus illam perimendam, tu et sermo Dei. Tu
enim per te ex viribus tuis nihil potes: adjuvat te ille qui tibi
sermonem misit, et vincitur iniquitas. Si tu illam odisti; et Deus
dimisit, et eris liber: si autem ipsam diligas; contrarium est tibi
intelligere quidquid contra illam dicitur. Fac hominem quaerere
quomodo sit aequalis Filius Patri; credidit, quaerit intelligere,
nondum potest. Magna enim res est, et vires majores desiderat ut
possit capi; et est initium fidei quod custodit animam donec
roboretur. Lacte nutritur ut perveniat ad habitudinem et firmitatem
cibi solidioris; ut possit intelligere, In principio erat Verbum,
et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1).
Antequam hoc possit, nutritur in fide: et conatur intelligere, ut
intelligat quantum Deus dederit. Numquid et hoc cum conatu
intelligit: Quod tibi fieri non vis, alii ne feceris (Tob. IV,
16); ut quia non vis pati iniquitatem; non facias iniquitatem;
quia non vis pati dolum et insidias, non insidieris alteri? Hoc autem
cum non vis intelligere, voluntati tuae tribuitur. Ideo dixit
injustus, ut delinquat in semetipso: proposuit delinquere.
2. Sed numquid qui proponit delinquere, publice hoc dicit, et non
in semetipso? Quare in semetipso? Quia homo illum non videt. Quid
ergo, quia homo non videt, in ipso corde, ubi sibi dicit ut
delinquat, Deus ibi non videt? Videt ibi Deus. Sed quid
sequitur? Non est timor Dei ante oculos ejus. Ante oculos timor
hominum est. Non audet enim publice profiteri iniquitatem, ne vel
reprehendatur, vel damnetur ab hominibus. Discedit autem a conspectu
hominum: quo? Ad semetipsum: ducit se intro, et nemo illum videt:
ubi meditatur dolos et insidias et delicta, nemo videt. Posset nec
ibi apud se meditari, si cogitaret quia Deus illum videt: sed quia
non est timor Dei ante oculos ejus, cum discesserit a conspectu
hominum ad cor suum, ibi quem timeat? Numquid non ibi est praesens
Deus? Sed non est timor Dei in conspectu ejus.
3. [vers. 3.] Meditatur ergo dolos: et sequitur, (Forte
latet illum, quia Deus ibi videt? Etiam ostenditur quod dicere
coeperam: latet illum, sed volentem; quia contra se fecit nolens
intelligere.) Quoniam dolose egit in conspectu ejus. In cujus
conspectu? Cujus timor non est ante oculos ejus qui dolose egit. Ut
inveniret iniquitatem suam, et odisset. Iste sic egit ut non
inveniret. Sunt enim homines qui quasi conantur quaerere iniquitatem
suam, et timent illam invenire; quia si illam invenerint, dicitur
illis, Recedite ab illa: haec fecisti antequam scires, iniquitatem
fecisti cum esses in ignorantia; dat Deus veniam: modo cognovisti
eam; dimitte illam ut possit facile ignorantiae tuae venia dari, et
libera fronte dicas Deo, Delicta juventutis meae et ignorantiae meae
ne memineris (Psal. XXIV, 7). Hac illam quaerit, hac timet
ne inveniat illam: dolose enim quaerit. Non sciebam quia peccatum
est, quando dicit homo? Cum viderit quia peccatum est, et destiterit
facere ipsum peccatum, quod ideo faciebat, quia ignorabat; vere sic
voluit nosse iniquitatem, ut inveniret, et odisset. Nunc autem multi
dolose agunt, ut inveniant iniquitatem suam, id est, non ex animo
agunt invenire et odisse. Sed quia in ipsa inquisitione dolus est, in
inventione defensio iniquitatis erit. Cum enim invenerit iniquitatem,
ecce jam manifestum est illi, quia iniquitas est. Noli illam facere,
inquis. Et ille qui dolose agebat ut inveniret, jam invenit, et non
odit: quid enim dicit? Quam multi hoc faciunt, et quis hoc non
facit? Et numquid omnes perditurus est Deus? Aut certe hoc dicit:
Si nollet Deus illa fieri, viverent homines qui ista committunt?
Vides quia dolose agebas ad inveniendam iniquitatem tuam? Nam si non
dolose, sed sinceriter ageres, jam invenisses et odisses: modo
invenisti et defendis: dolose ergo agebas, cum quaereres.
4. [vers. 4.] Verba oris ejus iniquitas et dolus: noluit
intelligere, ut bene ageret. Videtis quia voluntati illud tribuit:
quia sunt homines qui volunt intelligere, et non possunt; sunt autem
homines qui nolunt intelligere, ideo non intelligunt. Noluit
intelligere ut bene ageret.
5. [vers. 5.] Iniquitatem meditatus est in cubili suo. Quid
dixit, in cubili suo? Dixit injustus, ut delinquat in semetipso:
quod dixit superius, in semetipso; hoc hic dixit, in cubili suo.
Cubile nostrum est cor nostrum: ibi tumultum patimur malae
conscientiae: et ibi requiescimus, quando bona conscientia est. Qui
amat cubile cordis sui, aliquid boni ibi agat. Ibi est cubile, ubi
nos Dominus Jesus Christus jubet orare: Intra in cubiculum tuum,
et claude ostium tuum. Quid est, claude ostium tuum? Noli talia
exspectare de Deo, quae forinsecus sunt; sed ea quae intrinsecus
sunt: Et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi
(Matth. VI, 6). Quis est qui non claudit ostium? Qui talia
petit a Deo pro magno et ibi constituit omnes preces suas, ut accipiat
ea quae sunt hujus saeculi bona. Patet ostium tuum, turba videt cum
oras. Quid est claudere ostium tuum? Ut hoc petas a Deo, quod
solus Deus novit quomodo tibi det. Quid est hoc propter quod claudis
ostium, et petis? Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in
cor hominis ascendit (Isai. LXIV, 4; I Cor. II, 9).
Et forte non ascendit in ipsum cubile tuum, id est in cor tuum. Sed
Deus novit quid tibi daturus est. Quando autem erit? Quando
revelabitur Dominus, quando apparebit judex. Quid enim manifestius
quam quod dicturus est ad dexteram positis? Venite, benedicti Patris
mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi
(Matth. XXV, 34). Audient haec illi qui ad sinistram erunt,
et gement infructuosa poenitentia (Sap. V, 3); quia cum ita
viverent, eam fructuose noluerunt agere. Quomodo gement? Quia non
est illis locus correctionis. Audient autem et ipsi: Ite in ignem
aeternum qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV,
41). Iste est auditus malus. Nam justi ad auditum bonum
gaudebunt; sic enim scriptum est: In memoria aeterna erit justus, ab
auditu malo non timebit (Psal. CXI, 7). A quo auditu malo?
Quem audituri sunt illi, Ite in ignem aeternum. Deus ergo qui
potest supra quam petimus aut intelligimus facere (Ephes. III,
20), occultum gemitum nostrum quaerit, ut in conspectu ejus
placeamus, et non nos quasi de justitia nostra ante homines jactemus.
Qui enim de justitia sua placere vult hominibus, non eo fine ut
homines qui eum vident Deum laudent, sed ea intentione ut ipse
laudetur, non claudit ostium contra strepitum: quia patet ostium illo
strepitu, et non audit Deus quomodo audire vult. Cubile ergo cor
nostrum laboremus mundare, ubi possit nobis bene esse. Novit
Charitas Vestra quam multa multi patiuntur in publico, in foro, in
jurgiis, in contentionibus, in molestiis negotiorum: quomodo quisque
fatigatus negotiis foris, currit ad domum suam ut ibi requiescat, et
dat operam cito finire negotia quae foris sunt, et tollere se ad
requiem in domum suam. Ideo enim unusquisque domum suam habet, quia
ibi requiescit. Si vero et ibi molestias patiatur, ubi potest
requiescere? Quid ergo? Bonum est ut vel in domo sua requiem
habeat. Si autem patitur foris inimicos, intus forte malam uxorem;
procedit in publicum: cum vult requiescere ab his quae foris sunt,
intrat in domum: quando vero nec ibi requiescit, nec foris
requiescit, ubi erit requies? Saltem in cubiculo cordis, ut tollas
te ad interiora conscientiae tuae. Si ibi invenisti forte conjugem,
quae tibi non faciat amaritudinem, sapientiam Dei; cum ipsa
conjungere, quiesce intus in cubiculo tuo, non inde te ejiciat fumus
malae conscientiae. At ille ut meditaretur dolos, illuc se tollebat,
de quo loquitur ista Scriptura, ubi homines non vident; et talia ibi
meditabatur, ut nec in ipso corde requiesceret. Iniquitatem meditatus
est in cubili suo.
6. Astitit omni viae non bonae. Quid est, astitit? Perseveranter
peccavit. Unde et de quodam pio et bono dicitur: Et in via
peccatorum non stetit (Psal. I, 1). Quomodo ille non stetit,
sic iste astitit. Malitiam autem non odio habuit. Ibi est finis,
ibi fructus: si non potest non habere malitiam, vel oderit illam.
Cum enim odisti illam, vix tibi subrepit ut aliquid mali facias. Est
enim peccatum in mortali corpore: sed quid dicit Apostolus? Non
regnet peccatum in vestro mortali corpore, ad obediendum desideriis
ejus (Rom. VI, 12). Quando incipit non esse? Quando
complebitur in nobis quod ait: Cum corruptibile hoc induerit
incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor.
XV, 53). Antequam hoc fiat, est delectatio iniquitatis in
corpore; sed major est delectatio voluptatis verbi sapientiae,
praecepti Dei. Vince peccatum et voluntatem ejus. Peccatum et
iniquitatem oderis, ut jungas te Deo qui tecum illud oderit. Jam
conjunctus mente legi Dei, mente servis legi Dei. Et si carne
propterea servis legi peccati (Rom. VII, 25), quia sunt in te
delectationes quaedam carnales, tunc nullae erunt quando jam non
pugnabis. Aliud est non pugnare, et esse in pace vera atque
perpetua, aliud pugnare et vincere; aliud pugnare et vinci; aliud nec
pugnare, sed trahi. Sunt enim homines prorsus qui non pugnant,
qualis est iste de quo loquitur: cum enim dicit, Malitiam non odio
habuit; quomodo pugnat contra eam quam non odit? Iste a malitia
trahitur, nec pugnat. Sunt autem qui pugnare incipiunt; sed quia de
viribus suis praesumunt, ut ostendat illis Deus quia ipse vincit, si
se homo subjungit Deo, et pugnantes vincuntur, et cum quasi coeperint
tenere justitiam, fiunt superbi, et eliduntur. Isti pugnant, sed
vincuntur. Quis est autem qui pugnat, et non vincitur? Qui dicit:
Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae. Vide
pugnantem : sed non de viribus suis praesumit iste, ideo victor erit.
Quid enim sequitur? Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore
mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum
(Rom. VII, 23-25). Praesumit de eo qui jussit ut pugnet,
et vincit hostem adjutus a jubente . Iste autem malitiam non odio
habuit.
7. [vers. 6.] Domine, in coelo misericordia tua, et veritas
tua usque ad nubes. Nescio quam misericordiam ipsius dicit, quae in
coelo est. Est enim misericordia Domini et in terra. Habes
scriptum: Misericordia Domini plena est terra (Psal, XXXII.
5). De qua ergo misericordia loquitur, cum dicit: Domine, in
coelo misericordia tua? Munera Dei partim temporalia sunt atque
terrena, partim aeterna et coelestia: qui propter hoc colit Deum, ut
terrena ista atque temporalia accipiat, quae omnibus praesto sunt,
quasi adhuc ut pecus est; utitur quidem misericordia Dei, sed non
illa quae excepta est , quae non dabitur nisi solis justis, sanctis,
bonis. Quae sunt munera quae omnibus abundant? Qui solem suum oriri
facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos
(Matth. V, 45). Quis non habet istam misericordiam Dei,
primo ut sit, ut discernatur a pecoribus, ut rationale sit animal,
qui possit Deum intelligere, deinde frui ista luce, isto aere,
pluvia, fructibus, diversitate temporum, solatiis terrenis, salute
corporis, affectu amicorum, salute domus suae? Omnia bona sunt, et
Dei munera sunt. Ne putetis, fratres, quod aliquis illa poterit
dare, nisi unus Deus. Quicumque ergo non exspectant ista, nisi a
Domino, multum interest inter hos et eos qui illa quaerunt aut a
daemonibus, aut a sortilegis, aut a mathematicis. Isti enim duobus
modis miseri sunt, quia et terrena sola bona desiderant, et non ab eo
petunt qui dat omnia bona. Qui vero ista bona desiderant, et in his
bonis felices esse volunt, et ista sola petunt a Deo, hoc quidem
meliores sunt, quia a Deo petunt; sed adhuc periclitantur. Dicit
aliquis: Quare periclitantur? Aliquando enim considerant res
humanas, et vident ista omnia bona terrena, quae desiderant, habere
atque abundare impios et iniquos, et putant quia perdiderunt mercedem
colendi Deum, quia id quod mali habent, et ipsi habent , cum ipsi
colant Deum, quem non colunt illi; aut aliquando illi qui colunt non
habent, et illi habent qui blasphemant: ergo in periculo sunt adhuc.
8. Hic autem vere intellexit quam misericordiam deprecetur a Deo.
Domine, in coelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes: id
est, misericordia quaedam quam donas sanctis tuis, coelestis est, non
terrena; aeterna est, temporalis non est. Et quomodo illam potuisti
annuntiare hominibus? Quia veritas tua usque ad nubes. Nam quis
posset nosse coelestem misericordiam Dei, nisi annuntiaret Deus
hominibus? Quomodo illam annuntiavit? Mittendo veritatem suam usque
ad nubes. Quae sunt nubes? Praedicatores verbi Dei. Unde quodam
loco Deus iratus est cuidam vineae. Intelligit enim, quantum puto,
Charitas Vestra, audivit Isaiam prophetam, ubi dicit de quadam
vinea: Exspectavi ut faceret uvam, fecit autem spinas. Et ne quis
putaret de vinea ista visibili dicere, sic conclusit: Vinea autem
Domini Sabaoth, domus Israel est; et homo Juda, novellum
dilectum. Ergo ipsam vineam increpabat, quam exspectavit ut faceret
uvam, fecit autem spinas. Et quid ait? Mandabo nubibus meis ne
pluant super eam. Iratus Deus hoc dixit: Mandabo nubibus meis, ne
pluant super eam (Isai. V, 4, 6, 7): et vere factum est.
Missi sunt enim praedicatores Apostoli. Sic habemus in Actibus
Apostolorum, quia apostolus Paulus volebat praedicare Judaeis, et
invenit ibi non uvam, sed spinas: coeperunt enim pro bonis mala
reddere, et persequi. Et ait, tanquam implens quod dictum est,
Mandabo nubibus meis ne pluant super eam: Ad vos missi eramus, sed
quia respuistis verbum Dei, ecce convertimur ad Gentes (Act.
XIII, 46). Ergo impletum est, Mandabo nubibus meis ne pluant
super eam. Usque ad nubes veritas venit: ideo nobis potuit nuntiari
misericordia Dei quae in coelo est, et non in terra. Et revera,
fratres, nubes sunt praedicatores verbi veritatis. Quando minatur per
praedicatores Deus, tonat per nubes. Quando miracula facit per
praedicatores Deus, coruscat per nubes, terret per nubes, et irrigat
per pluviam. Praedicatores ergo isti, per quos praedicatur
Evangelium Dei, nubes Dei sunt. Speremus ergo misericordiam, sed
illam quae in coelo est.
9. [vers. 7.] Justitia tua sicut montes Dei: judicia tua sicut
abyssus multa. Qui sunt montes Dei? Qui dicti sunt nubes, ipsi
sunt et montes Dei: magni praedicatores, montes Dei. Et quomodo,
quando oritur sol, prius luce montes vestit, et inde lux ad humillima
terrarum descendit: sic quando venit Dominus noster Jesus Christus,
prius radiavit in altitudinem Apostolorum, prius illustravit montes,
et sic descendit lux ejus ad convallem terrarum. Et ideo quodam loco
dicit in psalmo: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium
mihi. Sed noli putare, quia ipsi montes tibi dabunt auxilium:
accipiunt enim quod dent, non de suo dant. Et si remanseris in
montibus, non erit firma spes tua: sed in illo qui illuminat montes
spes tua et praesumptio tua debet esse. Auxilium autem veniet tibi de
montibus, quia Scripturae per montes tibi ministratae sunt, per
magnos praedicatores veritatis: sed noli in illis figere spem tuam.
Audi quid dicat consequenter: Levavi oculos meos in montes, unde
veniet auxilium mihi. Quid ergo? Montes tibi dant auxilium? Non:
audi sequentia: Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram
(Psal. CXX, 1, 2). De montibus venit auxilium, sed non a
montibus. Et a quo? A Domino qui fecit coelum et terram. Erant
montes alii, per quos unusquisque cum duceret navim, naufragium
faceret. Emerserunt enim principes haeresum, et montes erant. Arius
mons erat, Donatus mons erat. Maximianus modo quasi mons factus
est. Multi in istos montes attendentes, et terram desiderantes, cum
de fluctibus volunt liberari, ad saxa compulsi sunt, et naufragium in
terra fecerunt. A talibus montibus non seducebatur ille qui ait: In
Domino confido, quomodo dicitis animae meae, Transmigra in montes
sicut passer (Psal. X, 2)? Nolo sit spes mea in Ario, nolo in
Donato: Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram.
Discite quantum praesumatis de Deo, et quantum tribuatis hominibus;
quia maledictus omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem.
XVII, 5). Modestissime et humiliter sanctus apostolus Paulus
zelans vere Ecclesiam, sed sponso, non sibi, et horrens illos quando
voluerunt dicere, Ego sum Pauli, ego Apollo (I Cor. III,
4); suam personam potius assumpsit, quam calcaret et contemneret,
ut Christum glorificaret: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est,
aut in nomine Pauli baptizati estis (Ibid. I, 13)? Repellit a
se, sed ut mittat ad Christum. Non vult a sponsa amari pro sponso
nec amicum sponsi . Amici enim sponsi Apostoli. Huic sponso et ille
humilis Joannes, qui putabatur Christus, zelabat. Unde ait: Non
sum ego Christus, sed qui post me venit, major me est, cujus non sum
dignus corrigiam calceamenti solvere (Joan. I, 20; Marc. I,
7). Vere quia tantum se humilians, ostendit se non esse sponsum,
sed amicum sponsi; et ideo ait: Qui habet sponsam, sponsus est:
amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter
vocem sponsi (Joan. III, 29). Et si amicus sponsi mons est,
non tamen a se habet lucem mons: sed audit, et gaudio gaudet propter
vocem sponsi. Nos, inquit, de plenitudine ejus accepimus. De cujus
plenitudine? Illius qui erat lumen verum, quod illuminat omnem
hominem venientem in hunc mundum (Id. I, 16, 9). Huic ergo
zelabat Ecclesiam et Apostolus dicens: Sic nos existimet homo quasi
ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei: hoc est,
Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Sic nos
existimet homo quasi ministros Christi, et dispensatores mysteriorum
Dei (I Cor. IV, 1). Sed ne iterum spes tua figatur in
montibus et non sit in Deo, audi: Ego plantavi, Apollo rigavit,
sed Deus incrementum dedit; et: Neque qui plantat est aliquid,
neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (Ibid. III, 6,
7). Jam ergo dixisti: Levavi oculos meos in montes, unde veniet
auxilium mihi: sed quia neque qui plantat est aliquid, neque qui
rigat; dic: Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram:
et, Justitia tua sicut montes Dei, id est, montes implentur
justitia tua .
10. Judicia tua sicut multa abyssus. Abyssum dicit profunditatem
peccatorum, quo quisque pervenit contemnendo Deum; sicut quodam loco
dicit: Dedit illos Deus in concupiscentias cordis eorum, facere quae
non conveniunt. Intendat Charitas Vestra. Magna res est, magna
res agitur. Quid est hoc? Dedit illos Deus in concupiscentias
cordis eorum, facere quae non conveniunt. Ergo si Deus illos dedit
in concupiscentias cordis eorum, facere quae non conveniunt, ideo
faciunt tanta illa mala? Quasi aliquis proponat quaestionem: Si
Deus hoc facit, ut faciant quae non conveniunt, quid ipsi fecerunt?
Occultum est quod audisti: Dedit illos Deus in concupiscentias
cordis eorum. Ergo fuit concupiscentia, quam vincere noluerunt, cui
traderentur judicio Dei. Sed ut digni haberentur qui traderentur .
vide quid de illis superius dixit: Qui cum cognovissent Deum, non ut
Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt: sed evanuerunt in
cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Unde?
De superbia. Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt.
Inde jam sequitur, Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis
eorum (Rom. I, 21, 22, 24). Quia ergo fuerunt superbi et
ingrati, digni habiti sunt qui traderentur in concupiscentias cordis
sui, et facti sunt abyssus multa, ut non solum peccarent, sed etiam
dolose agerent, ne intelligerent iniquitatem suam, et odissent. Ista
profunditas est malitiae, ut nollent invenire et odisse. Sed ad istam
profunditatem quomodo quisque pervenit, vide : Judicia Dei abyssus
multa. Sicut montes Dei justitia ejus, qui per gratiam ipsius fiunt
magni: sic et per judicia ipsius fiunt in profundo, qui merguntur in
ultima. Hac ergo delectent te montes, hac avertere ab abysso, et
convertere ad id quod dicitur: Auxilium meum a Domino. Sed unde?
Quia levavi oculos meos in montes. Quid est hoc? Latine dicam: In
Ecclesia Christi invenis abyssum, invenis et montes; invenis ibi
pauciores bonos, quia montes pauci sunt, abyssus lata est, id est ,
multos male viventes ab ira Dei, quia sic egerunt ut traderentur in
concupiscentias cordis sui, ut jam defendant peccata sua, et non
confiteantur, sed dicant: Quare? quid feci? Et ille illud fecit;
et ille hoc fecit. Jam etiam defendere volunt quod arguit sermo
divinus: abyssus est. Ideo quodam loco ait Scriptura, audi
abyssum: Peccator, inquit, cum venerit in profundum malorum,
contemnit (Prov. XVIII, 3). Ecce judicia tua sicut abyssus
multa. Sed nondum es mons, nondum es abyssus: fuge abyssum, attende
in montes; sed nec remaneas in montibus. Auxilium enim tuum a
Domino, qui fecit coelum et terram.
11. [vers. 8.] Homines et jumenta salvos facies, Domine;
sicut multiplicata est misericordia tua, Deus. Quia dixit,
Misericordia tua in coelo; ut et in terra esse sciatur, ait,
Homines et jumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicata est
misericordia tua, Deus. Magna est misericordia tua, et multiplex
misericordia tua, Deus: et hanc das et hominibus et jumentis. Salus
enim hominum a quo? A Deo. Numquid salus jumentorum a Deo non
est? Qui enim fecit hominem, ipse fecit et jumenta; qui utrumque
fecit, utrumque salvat: sed salus jumentorum temporalis est. Sunt
autem qui pro magno hoc petunt a Deo quod dedit jumentis.
Multiplicata est misericordia tua, Deus, ut non solum hominibus,
sed et jumentis detur, quae datur hominibus, ista carnalis et
temporalis salus.
12. Ergo homines non habent aliquid apud Deum exceptum, quod
jumenta non mereantur, et quo jumenta non perveniant? Habent plane.
Et ubi est quod habent? Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum
sperabunt. Attendat Charitas Vestra dulcissimam sententiam:
Homines et jumenta salvos facies. Jam dixit homines et jumenta,
deinde autem, filii hominum: quasi alii sint homines, alii autem
filii hominum. Aliquando in Scripturis filii hominum dicuntur
generaliter homines, aliquando proprie quodam modo dicuntur filii
hominum, propria quadam significatione, ut non omnes homines
intelligantur: maxime quando habet distinctionem. Non enim sine causa
ibi positum est, Homines et jumenta salvos facies, Domine: filii
autem hominum: quasi his sequestratis, custodit sejunctos filios
hominum. Sejunctos a quibus? Non solum a jumentis, sed et ab
hominibus, qui salutem jumentorum quaerunt a Deo, et pro magno hoc
desiderant. Qui sunt ergo filii hominum? Qui sub tegmine alarum ejus
sperant. Illi enim homines cum jumentis gaudent in re, filii autem
hominum gaudent in spe: illi praesentia bona sectantur cum jumentis,
isti futura bona sperant cum Angelis. Quare ergo cum distinctione
illi vocantur homines, et isti vocantur filii hominum? Nam et quodam
loco sic ait Scriptura: Quid est homo quod memor es ejus, aut filius
hominis quoniam visitas eum (Psal. VIII, 5)? Quid est homo
quod memor es ejus? Memor ejus es, quasi absentis; filium autem
hominis visitas praesentem. Quid est, memor es hominis? Homines et
jumenta salvos facies, Domine: quia et ipsis malis das salutem, et
ipsis qui non desiderant regnum coelorum. Tuetur enim illos, et non
illos deserit secundum modum suum, tanquam pecora sua: et non illos
deserit; tamen tanquam absentium memor est. At vero quem visitat,
filius hominis est; et dicitur ei: Filii autem hominum sub tegmine
alarum tuarum sperabunt. Et si vultis discernere ista duo genera
hominum, duos homines primo attendite, Adam et Christum. Audi
Apostolum: Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo
omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22). Nascimur de Adam, ut
moriamur: resurgimus per Christum, ut semper vivamus. Quando
portamus imaginem terreni hominis, homines sumus: quando portamus
imaginem coelestis hominis, filii hominum sumus; quia Christus
Filius hominis dictus est (Matth. VIII, 20, etc.).
Etenim Adam homo erat, sed filius hominis non erat: ideo illi
pertinent ad Adam qui desiderant carnalia bona, et salutem istam
temporalem. Hortamur illos ut filii sint hominum, qui sub tegmine
alarum ejus sperent, et misericordiam illam desiderent, quae in coelo
est, et quae annuntiata est per nubes. Sed si non possunt adhuc,
interim vel temporalia bona non desiderent, nisi ab uno Deo: sic et
in Veteri Testamento serviant , ut ad Novum perveniant.
13. Nam et populus ille terrena bona desideravit, et regnum
Jerusalem, subjectionem inimicorum suorum, abundantiam fructuum,
salutem propriam, salutem filiorum suorum. Talia desiderabant, et
talia accipiebant, sub Lege custodiebantur. Desiderabant a Deo
bona, quae dat et jumentis, quia nondum ad illos venerat Filius
hominis, ut essent Filii hominum: tamen jam habebant nubes
annuntiantes Filium hominis. Venerunt ad illos Prophetae,
annuntiaverunt Christum: et erant ibi quidam qui intelligebant, et
spem futuram habebant, ut acciperent misericordiam, quae in coelo
est. Erant ibi qui nonnisi carnalia desiderarent et terrenam ac
temporalem felicitatem. Ipsis labebantur pedes ad facienda vel
adoranda idola. Quando enim illos admonebat, et flagellabat in his
omnibus quibus delectabantur, et auferebat ea, patiebantur famem,
bella, pestilentias, morbos, et convertebantur ad idola. Talia bona
quae pro magno a Deo desiderare debebant, ab idolis desiderabant, et
dimittebant Deum. Attendebant enim ipsa bona, quae quaerebant,
abundare impiis et sceleratis, et putabant se frustra Deum colere,
quia non dabat mercedem terrenam. O homo! operarius es Dei; postea
est tempus mercedem accipiendi: quid jam flagitas mercedem antequam
opereris? Si venerit operarius ad domum tuam, numquid dabis mercedem
ante, nisi perfecerit opera sua? Nam perversum eum existimabis, si
dixerit: Prius accipiam mercedem, et tunc operabor. Irasceris.
Quare autem irasceris? Quia non habuit fidem homini mendaci.
Quomodo Deus non irascetur, cum tu fidem non habeas ipsi veritati?
Quod tibi promisit, daturus est: non fallit, quia veritas est qui
promisit. Sed times ne forte non habeat quod det? Omnipotens est.
Noli timere, ne non sit qui det; immortalis est. Non timeas, ne
succedatur ei; perpetuus est: securus esto. Si vis in te praesumere
tota die operarium tuum, crede et tu Deo tota vita tua; quia vita tua
momentum temporis est ad Deum. Et eris, quid? Filii autem hominum
sub tegmine alarum tuarum sperabunt.
14. [vers. 9.] Inebriabuntur ab ubertate domus tuae. Nescio
quid nobis magnum promittit. Vult illud dicere, et non dicit: non
potest, an nos non capimus? Audeo dicere, fratres mei, etiam de
sanctis linguis et cordibus, per quas nobis veritas nuntiata est, nec
dici potest quod annuntiabant, nec cogitari. Res enim magna est et
ineffabilis: et ipsi ex parte in aenigmate viderunt, sicut dicit
Apostolus: Videmus nunc ex parte in aenigmate, tunc autem facie ad
faciem (I Cor. XIII, 12). Ecce in aenigmate videntes sic
eructabant. Quales erimus, cum viderimus facie ad faciem quod ipsi
parturiebant corde, et lingua parere non poterant ut caperent homines?
Quae enim necessitas fuerat ut diceret: Inebriabuntur ab ubertate
domus tuae? Quaesivit verbum unde loqueretur de rebus humanis, quod
diceret: et quia vidit homines ingurgitantes se in ebrietate, accipere
autem vinum immoderate, et mentem perdere; vidit quid diceret, quia
cum accepta fuerit illa ineffabilis laetitia, perit quodammodo humana
mens, et fit divina, et inebriatur ab ubertate domus Dei. Unde et
in alio psalmo dicitur: Calix tuus inebrians quam praeclarus est
(Psal. XXII, 5)! Hoc jam calice inebriati erant Martyres,
quando ad passionem euntes, suos non agnoscebant. Quid tam ebrium,
quam non agnoscere uxorem flentem, non filios, non parentes? Non
agnoscebant, non eos ante oculos esse arbitrabantur. Nolite mirari;
ebrii erant. Unde ebrii erant? Videte: acceperunt calicem unde
inebriarentur. Unde et ille gratias Deo agit, dicens: Quid
retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris
accipiam, et nomen Domini invocabo (Psal. CXV, 12, 13).
Ergo, fratres, simus filii hominum, et speremus sub tegmine alarum
ejus, et inebriemur ab ubertate domus ejus. Quomodo potui dixi et
quomodo possum video, et quomodo video, dicere non possum.
Inebriabuntur ab ubertate domus tuae: et torrentem voluptatis tuae
potabis eos. Torrens dicitur aqua veniens cum impetu. Impetus erit
misericordiae Dei, ad irrigandos et inebriandos qui modo ponunt spem
sub umbraculo alarum ejus. Voluptas illa quae est? Quasi torrens
inebrians sitientes. Modo ergo qui sitit, spem ponat: qui sitit,
habeat spem, inebriatus habebit rem: antequam habeat rem, sitiat in
spe. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi
saturabuntur (Matth. V, 6).
15. [vers. 10.] Quo ergo fonte irrigaberis, et unde currit
tantus torrens voluptatis ejus? Quoniam apud te, inquit, fons
vitae. Quis est fons vitae, nisi Christus? Venit ad te in carne,
ut irroraret fauces tuas sitientes: satiabit sperantem, qui irroravit
sitientem. Quoniam apud te fons vitae , in lumine tuo videbimus
lumen. Hic aliud est fons, aliud lumen: ibi non ita. Quod enim est
fons, hoc est et lumen: et quidquid vis, illud vocas, quia non est
quod vocas; quia non potes congruum nomen invenire, non remanet in uno
nomine. Si diceres, quia lumen est solum, diceretur tibi: Sine
causa ergo mihi dictum est ut esuriam et sitiam: quis enim est, qui
manducet lumen? Illud plane recte mihi dictum est: Beati mundi
corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Ibid., 6, 8): si lumen
est, oculos meos parem. Para et fauces; quia illud quod lumen est,
et fons est: fons, quia satiat sitientes; lumen, quia illuminat
caecos. Hic aliquando alibi lumen, alibi fons. Aliquando enim
currunt fontes et in tenebris; et aliquando in eremo pateris solem,
non invenis fontem: hic ergo possunt ista duo esse separata, ibi non
fatigaberis, quia fons est; non tenebraberis, quia lumen est.
16. [vers. 11.] Praetende misericordiam tuam scientibus te,
et justitiam tuam his qui recto sunt corde. Quod saepe diximus, quia
illi sunt recti corde, qui sequuntur in hac vita voluntatem Dei.
Voluntas Dei est aliquando ut sanus sis, aliquando ut aegrotes: si
quando sanuses, dulcis est voluntas Dei, et quando aegrotas, amara
est voluntas Dei; non recto corde es. Quare? Quia non vis
voluntatem tuam dirigere ad voluntatem Dei, sed Dei vis curvare ad
tuam. Illa recta est, sed tu curvus: voluntas tua corrigenda est ad
illam, non illa curvanda est ad te: et rectum habebis cor. Bene est
in hoc saeculo, benedicatur Deus qui consolatur: laboratur in
saeculo, benedicatur Deus quia emendat et probat: et eris recto corde
dicens, Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore
meo (Psal. XXXIII, 2).
17. [vers. 12.] Non veniat mihi pes superbiae. Certe jam
dixit, Sub umbraculo alarum tuarum sperabunt filii hominum, et
inebriabuntur ab ubertate domus tuae. Cum coeperit quisque isto fonte
uberius irrigari, caveat ne superbiat. Non enim deerat Adae primo
homini: sed venit illi pes superbiae, et movit illum manus
peccatoris, id est manus diaboli superba . Quomodo ille qui eum
seduxit, dixit. Ponam sedem meam ad Aquilonem (Isai. XIV,
13): sic illi persuasit, Gustate, et eritis sicut dii (Gen.
III, 5). Superbia ergo lapsi sumus, ut ad istam mortalitatem
perveniremus. Et quia nos superbia vulneraverat, humilitas facit
sanos. Venit humilis Deus, ut a tanto superbiae vulnere curaret
hominem. Venit, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis
(Joan. I, 14). Comprehensus est a Judaeis, insultatum est
ei. Audistis cum Evangelium legeretur, quid dixerunt, et cui
dixerunt, Daemonium habes (Id. VIII, 48): et ille non
dixit, Daemonium habetis vos, quia vos in peccatis vestris estis, et
diabolus possidet corda vestra. Non hoc dixit, quod si diceret,
verum diceret; sed non erat tempus ut hoc diceret, ne non veritatem
praedicare, sed maledictum reddere videretur. Dimisit quod audivit,
quasi non audisset. Medicus enim erat, et phreneticum curare
venerat. Quomodo medicus non curat quidquid audiat a phrenetico, sed
quomodo convalescat et fiat sanus phreneticus; nec si et pugnum ab illo
accipiat curat; ille illi facit nova vulnera, ille veterem febrem
sanat: sic et Dominus ad aegrotum venit, ad phreneticum venit, ut
quidquid audiret, quidquid passus esset contemneret, hoc ipso eos
docens humilitatem, ut humilitate docti, sanarentur a superbia; de
qua iste liberari deprecatur dicens: Non veniat mihi pes superbiae;
et manus peccatoris non moveat me. Si enim venerit pes superbiae,
movet manus peccatoris. Quae est manus peccatoris? Male suadentis
operatio. Factus es superbus? Cito te corrumpit, qui male suadet.
Humilis figere in Deo, et non valde cures quid tibi dicatur. Hinc
est quod alibi dicitur: Ab occultis meis munda me, et ab alienis
parce servo tuo (Psal. XVIII, 13, 14). Quid est, Ab
occultis meis? Non veniat mihi pes superbiae. Quid est, Et ab
alienis parce servo tuo? Neque manus peccatoris moveat me. Serva
quod intus est, et non timebis foris.
18. [vers. 13.] Quare autem valde hoc times? Quasi
diceretur, Ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem; ut
venirent ad illam abyssum. de qua dictum est, Judicia tua sicut
abyssus multa; ut ad illud profundum pervenirent, ubi peccatores qui
contemnunt, ceciderunt . Ceciderunt: ubi primo ceciderunt? In pede
superbiae. Audite pedem superbiae: Qui cum cognovissent Deum, non
sicut Deum glorificaverunt. Venit ergo illis pes superbiae, unde
venerunt in profundum: Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis
eorum, facere quae non conveniunt (Rom. I, 21, 24).
Radicem peccati, et caput peccati timuit qui dixit: Non veniat mihi
pes superbiae. Quare illum pedem dixit? Quia superbiendo Deum
deseruit, et discessit: pedem ipsius, affectum ipsius dixit. Non
veniat mihi pes superbiae; et manus peccatoris non moveat me: id est,
opera peccatoris non me dimoveant a te, ut imitari illa velim. Quare
autem contra superbiam hoc dicit, Ibi ceciderunt qui operantur
iniquitatem? Quia qui modo iniqui sunt, in superbia ceciderunt.
Ideo cum cautam faceret Dominus Ecclesiam, ait: Illa tuum,
inquit, observabit caput, et tu ejus calcaneum (Gen. III,
15). Serpens observat quando tibi veniat pes superbiae, quando
labaris, ut dejiciat; tu autem caput ejus observa: initium omnis
peccati superbia (Eccli. X, 15). Ibi ceciderunt qui operantur
iniquitatem: expulsi sunt, nec potuerunt stare: prior ille qui in
veritate non stetit, deinde per eum illi quos dimisit Deus de
paradiso. Unde ille humilis qui non se dicit dignum solvere corrigiam
calceamenti, non est expulsus, sed stat et audit eum, et gaudio
gaudet propter vocem sponsi (Joan. I, 27; III, 29), et
non propter suam, ne veniat ei pes superbiae, et expellatur, nec
possit stare.
19. Et si cum labore aliquibus vestrum taedio fuerimus, finivimus
Psalmum, transivit taedium, et gratulabimur, quia Psalmus totus
expositus est. In medio jam timens ne onerarem vos, dimissurus eram:
sed cogitavi quia intentio nostra praecideretur, et non sic rediretur
ad dimidium, quomodo si excurreremus totum; et malui vobis gravis
esse, quam re imperfecta reliquias servare. Debetur enim vobis etiam
crastinus sermo: orate pro nobis ut valeamus exhibere, et afferte
fauces esurientes et corda devota.
|
|