|
1. [vers. 1.] Titulus Psalmi est: Pro ea quae haereditatem
accipit. Intelligitur ergo Ecclesia, quae accipit haereditatem vitam
aeternam per Dominum nostrum Jesum Christum, ut possideat ipsum
Deum, cui adhaerens beata sit secundum illud: Beati mites, quia
ipsi haereditate possidebunt terram (Matth. V, 4); quam terram?
nisi de qua dicitur: Spes mea es tu, portio mea in terra viventium
(Psal. CXLI, 6); et illud manifestius: Dominus pars
haereditatis meae et calicis mei (Psal. XV, 5). Dicitur et
haereditas Dei vicissim Ecclesia secundum illud: Postula a me, et
dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II, 8). Ergo
haereditas nostra Deus dicitur, quia ipse nos pascit et continet: et
haereditas Dei dicimur, quia ipse nos administrat et regit.
Quapropter vox Ecclesiae est in hoc psalmo vocatae ad haereditatem,
ut et ipsa fiat haereditas Domini.
2. [vers. 2]. Verba mea exaudi, Domine: vocata invocat
Dominum, ut eodem opitulante pertranseat nequitiam saeculi hujus, et
ad eum perveniat. Intellige clamorem meum: bene ostendit quis iste
sit clamor, quam interior de cordis cubili sine strepitu corporis
perveniat ad Deum; quandoquidem vox corporalis auditur, spiritualis
autem intelligitur. Quanquam hoc sit etiam exaudire Dei, non aure
carnali, sed majestatis praesentia.
3. [vers. 3.] Intende voci obsecrationis meae: id est, illi
voci, quam ut Deus intelligat petit; quae qualis sit jam insinuavit,
cum dixit: Intellige clamorem meum. Intende voci obsecrationis
meae, Rex meus et Deus meus. Quamvis et Filius Deus, et Pater
Deus, et simul Pater et Filius unus Deus; et si interrogemur de
Spiritu sancto, nihil aliud respondendum est, nisi quod Deus sit;
et cum simul dicuntur Pater et Filius et Spiritus sanctus, nihil
aliud intelligendum est quam unus Deus; tamen regem Filium solent
appellare Scripturae. Secundum ergo illud quod dictum est, Per me
itur ad Patrem (Joan. XIV, 6), recte primo, Rex meus, et
deinde, Deus meus. Nec tamen dixit, Intendite; sed, Intende:
non enim duos aut tres deos fides catholica praedicat, sed ipsam
Trinitatem unum Deum: non ut eadem Trinitas simul possit aliquando
Pater, aliquando Filius, aliquando Spiritus sanctus dici, sicut
Sabellius credidit; sed ut Pater nonnisi Pater, et Filius nonnisi
Filius, et Spiritus sanctus nonnisi Spiritus sanctus, et haec
Trinitas nonnisi unus Deus. Quia et cum dixisset Apostolus: Ex
quo omnia, per quem omnia, in quo omnia (Rom. XI, 36),
Trinitatem ipsam insinuasse creditur; nec tamen subjecit, Ipsis
gloria; sed, Ipsi gloria.
4. [vers. 4.] Quoniam ad te orabo, Domine, mane exaudies
vocem meam: quid sibi vult quod superius dixit, exaudi, quasi in
praesenti se exaudiri cuperet, nunc vero dicit, mane exaudies, non,
exaudi; et, ad te orabo, non, ad te oro; et deinceps, mane astabo
tibi et videbo, non, asto et video? Nisi forte superior ejus oratio
ipsam invocationem ostendit: caligans autem inter procellas hujus
saeculi, sentit se non videre quod cupit, et tamen sperare non
desinit: spes enim quae videtur, non est spes (Rom. VIII,
24). Intelligit tamen quare non videat, quia nondum nox peracta
est, id est tenebrae quas peccata meruerunt. Dicit ergo, Quoniam ad
te orabo, Domine, id est, quoniam tantus es ad quem orabo, mane
exaudies vocem meam. Non ille es, inquit, qui possis videri ab eis
quorum ab oculis nox peccatorum nondum recessit: peracta ergo erroris
mei nocte, et discedentibus tenebris quas mihi peccatis meis feci,
exaudies vocem meam. Cur ergo superius non ait, exaudies; sed,
exaudi? An postquam clamavit, exaudi, et non exaudita est, sensit
quid oporteat transire ut possit exaudiri? An et superius exaudita
est, sed nondum se intelligit exauditam, quia nondum videt a quo
exaudita est; et quod nunc ait, mane exaudies, hoc intelligi voluit,
mane intelligam me esse exauditam? qualis est ista locutio, Exsurge,
Domine (Psal. III, 7), id est, fac me exsurgere; sed hoc de
resurrectione Christi accipitur. Illud certe non potest recte aliter
accipi, Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum
(Deut. XIII, 3), nisi ut vos per illum sciatis, et
vobismetipsis manifestetur quantum in ejus amore profeceritis.
5. [vers. 5-8.] Mane astabo tibi, et videbo : astabo quid
est, nisi non jacebo? quid est autem aliud jacere, nisi in terra
quiescere, quod est in terrenis voluptatibus beatitudinem quaerere?
Astabo, inquit, et videbo: non est ergo inhaerendum terrenis, si
volumus Deum videre, qui mundo corde conspicitur. Quoniam non Deus
volens iniquitatem tu es. Non habitabit juxta te malignus, neque
permanebunt injusti ante oculos tuos. Odisti omnes qui operantur
iniquitatem, perdes omnes qui loquuntur mendacium. Virum sanguinum et
dolosum abominabitur Dominus: iniquitas, malignitas, mendacium,
homicidium, dolus, et quidquid hujusmodi est, ipsa nox est, qua
transeunte fit mane ut videatur Deus. Causam ergo exposuit quare mane
astabit, et videbit; quoniam non Deus volens iniquitatem, inquit,
tu es. Si enim Deus esset qui vellet iniquitatem, posset etiam ab
iniquis videri; ut non mane videretur, id est, cum iniquitatis nox
pertransierit.
6. Non habitabit juxta te malignus: id est, non sic videbit ut
haereat. Ideo sequitur, neque permanebunt injusti ante oculos tuos;
quia oculi eorum, id est mens eorum reverberatur luce veritatis propter
tenebras peccatorum, quorum consuetudine fulgorem rectae intelligentiae
sustinere non possunt. Ergo et qui vident aliquando, id est, qui
verum intelligunt, tamen adhuc injusti sunt, non ibi permanent amando
ea quae avertunt a vero; gerunt enim secum suam noctem, id est, non
solum consuetudinem, sed etiam amorem peccandi. Quae nox si
transierit, id est, si peccare destiterint, et ipse amor atque
consuetudo fugata fuerit, fit mane; ita ut non solum intelligant, sed
etiam inhaereant veritati.
7. Odisti omnes qui operantur iniquitatem: odium Dei ex illa
locutione intelligendum est, qua odit peccator quisque veritatem.
Videtur enim quod et illa odit quos in se manere non sinit: non autem
manent, qui eam sustinere non valent. Perdes omnes qui loquuntur
mendacium: hoc enim est veritati contrarium. Sed ne quis putet
aliquam substantiam vel naturam veritati esse contrariam, intelligat ad
id quod non est pertinere mendacium, non ad id quod est. Si enim hoc
dicitur quod est, verum dicitur; si autem hoc dicitur quod non est,
mendacium est. Ideo, inquit, Perdes omnes qui loquuntur mendacium;
quia recedentes ab eo quod est, ad id quod non est declinantur .
Multa quidem videntur pro salute aut commodo alicujus, non malitia,
sed benignitate mendacia, quale illarum in Exodo obstetricum quae
Pharaoni falsum renuntiaverunt (Exod. I, 19), ut infantes
filiorum Israel non necarentur. Sed etiam ista non re, sed indole
laudantur; quoniam qui tantum hoc modo mentiuntur, merebuntur
aliquando ab omni mendacio liberari. Nam in iis qui perfecti sunt,
nec ista mendacia inveniuntur; quibus dictum est: Sit in ore vestro,
Est, est; non, non: quidquid amplius est, a malo est (Matth.
V, 37). Nec immerito alio loco scriptum est: Os quod mentitur
occidit animam (Sap. I, 11); ne quis arbitretur perfectum et
spiritualem hominem pro ista temporali vita, in cujus morte non
occiditur anima, sive sua, sive alterius, debere mentiri. Sed
quoniam aliud est mentiri, aliud verum occultare; siquidem aliud est
falsum dicere, aliud verum tacere; si quis forte vel ad istam
visibilem mortem non vult hominem prodere, paratus esse debet verum
occultare, non falsum dicere, ut neque prodat neque mentiatur, ne
occidat animam suam pro corpore alterius. Si autem hoc nondum potest;
vel sola hujus necessitatis habeat mendacia, ut etiam ab istis, si
sola remanserint, liberari mereatur, et Spiritus sancti robur
accipere, quo quidquid perpetiendum est pro veritate contemnat. Duo
sunt omnino genera mendaciorum in quibus non magna culpa est, sed tamen
non sunt sine culpa, cum aut jocamur, aut ut prosimus mentimur.
Illud primum in jocando, ideo non est perniciosissimum quia non
fallit; novit enim ille cui dicitur, joci causa esse dictum.
Secundum autem ideo mitius est, quia retinet nonnullam benevolentiam.
Illud vero quod non habet duplex cor, nec mendacium quidem dicendum
est: tanquam, verbi gratia, si cui gladius commendetur, et promittat
se redditurum cum ille qui commendavit poposcerit; si forte gladium
suum repetat furens, manifestum est tunc non esse reddendum, ne vel se
occidat vel alios, donec ei sanitas restituatur. Hic ideo non habet
duplex cor, quia ille cui commendatus est gladius, cum promittebat se
redditurum poscenti, non cogitabat furentem posse repetere. Verum
autem occultavit et Dominus, cum discipulis nondum idoneis dixit:
Multa habeo vobis dicere, sed nunc non potestis portare illa (Joan.
XVI, 12); et apostolus Paulus cum ait: Non potui loqui vobis
quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus (I Cor. III, 1).
Unde manifestum est non esse culpandum, aliquando verum tacere.
Falsum autem dicere, non invenitur concessum esse perfectis.
8. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. Potest hic
recte videri repetitum quod ait superius: Odisti omnes qui operantur
iniquitatem, perdes omnes qui loquuntur mendacium; ut virum sanguinum
ad operantem iniquitatem referas, dolosum autem ad mendacium: dolus
enim est, cum aliud agitur, aliud simulatur. Et apto verbo usus est
quod ait, abominabitur; solent enim abominati dici, exhaeredati: hic
autem psalmus pro ea est quae haereditatem accipit, quae subjicit
exsultationem spel suae, dicens: Ego autem in multitudine
miserationis tuae, introibo in domum tuam. In multitudine
miserationis, fortasse in multitudine hominum perfectorum et beatorum
dicit, quibus civitas illa constabit, quam nunc parturit et paulatim
parit Ecclesia. Homines autem multos regeneratos atque perfectos,
recte dici multitudinem miserationis Dei quis negat, cum verissime
dictum sit: Quid est homo, quod memor es ejus; aut filius hominis,
quia visitas eum (Psal. VIII, 5)? Introibo in domum tuam:
tanquam lapis, credo, in aedificium, dictum est. Quid enim aliud
domus Dei quam templum Dei est, de quo dictum est: Templum enim
Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17)? cujus
aedificii lapis angularis est ille (Ephes. II, 20), quem
suscepit coaeterna Patri Virtus et sapientia Dei.
9. Adorabo ad templum sanctum tuum, in timore tuo: ad templum sicut
prope templum intelligimus; non enim ait, Adorabo in templo sancto
tuo, sed, Adorabo ad templum sanctum tuum. Intelligendum etiam est
non de perfectione, sed de progressu ad perfectionem dictum esse; ut
illud perfectionem significet, Introibo in domum tuam. Sed ut hoc
proveniat, prius adorabo, inquit, ad templum sanctum tuum; et
fortasse ob hoc addidit, in timore tuo, quod magnum est praesidium
procedentibus ad salutem. Cum autem quisque pervenerit, fiet in eo
quod dictum est: Consummata dilectio foras mittit timorem (I Joan.
IV, 18), non enim timent jam amicum , quibus dictum est: Jam
non dicam vos servos, sed amicos (Joan. XV, 15), cum ad id
quod promissum est perducti fuerint.
10. [vers. 9, 10.] Domine, deduc me in tua justitia propter
inimicos meos: satis hic declaravit in profectione se esse, id est in
provectu ad perfectionem, nondum in ipsa perfectione, quando ut
deducatur exoptat. In tua justitia autem, non in ea quae videtur
hominibus. Nam et malum pro malo reddere, justitia videtur, sed non
est ejus de quo dictum est: Qui facit oriri solem suum super bonos et
malos (Matth. V, 45); quia et cum punit Deus peccatores, non
malum suum eis infert, sed malis eorum eos dimittit: Ecce, inquit,
parturiit injustitiam, concepit laborem, et peperit iniquitatem:
lacum aperuit et effodit eum, et incidit in foveam quam operatus est:
convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ejus iniquitas
ejus descendet (Psal. VII, 15-17). Cum ergo punit Deus,
ut judex punit eos qui legem praetereunt, non eis inferens de seipso
malum, sed in id quod elegerunt eos expellens ad complendam summam
miseriarum. Homo autem cum malum pro malo reddit, malo voto id
facit; et ob hoc prior ipse malus est, dum punire vult malum.
11. Dirige in conspectu tuo iter meum. Nihil manifestius est,
quam in tempus eum commendare quo proficit; hoc est enim iter quod non
terrarum locis peragitur, sed affectibus animorum. In conspectu,
inquit, tuo dirige iter meum: id est, ubi nullus hominum videt,
quibus credendum non est laudantibus, aut vituperantibus; non enim
ullo modo possunt de aliena conscientia judicare, in qua iter dirigitur
ad Deum. Ideo subjecit, Quoniam non est in ore eorum veritas,
quibus utique judicantibus non est credendum, et ideo intro ad
conscientiam et ad Dei conspectum confugiendum est. Cor eorum vanum
est: quomodo ergo potest esse in ore eorum veritas, quorum cor
fallitur de peccato et poena peccati? Unde revocantur homines illa
voce: Utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium (Psal.
IV, 3)?
12. [vers. 11.] Sepulcrum patens est guttur eorum: ad
voracitatis significationem referri potest, propter quam plerumque
homines adulatione mentiuntur. Et mirabiliter dixit, patens
sepulcrum; quoniam semper inhiat illa voracitas, non ut sepulcra quae
receptis cadaveribus muniuntur. Potest et illud intelligi, quod
mendacio et blanda adulatione trahunt in se quos ad peccata illectant,
et eos tanquam devorant cum in suam vitam convertunt. Quod quibus
contingit quoniam peccato moriuntur , recte illi a quibus inducuntur,
sepulcra patentia dicti sunt; quia et ipsi quodammodo exanimes sunt
vitam non habendo veritatis, et mortuos in se recipiunt quos verbis
mendacibus et vano corde interemptos in se convertunt. Linguis suis
dolose agebant, id est linguis malis: nam hoc videtur significare,
cum dicit suis, mali enim malas habent linguas; id est, mala
loquuntur, cum loquuntur dolum. Quibus Dominus dicit: Quomodo
potestis bona loqui, cum sitis mali (Matth. XII, 34).
13. Judica illos, Deus: decidant a cogitationibus suis.
Prophetia est, non maledictio: non enim optat ut eveniat, sed cernit
quid eventurum sit: contingit namque illis, non quia videtur optasse,
sed quia tales sunt ut merito contingat. Sic enim et quod postea
dicit, Laetentur omnes qui sperant in te, per prophetiam dicit;
quoniam cernit esse laetaturos. Sic per prophetiam dictum est,
Excita potentiam tuam et veni (Psal. LXXIX, 3); quoniam
videbat esse venturum. Quanquam possit etiam hoc modo accipi quod
dictum est, decidant a cogitationibus suis, ut magis bene ab eo
optatum credatur, dum cadunt a cogitationibus suis malis, id est, ut
jam non cogitent mala. Sed vetat sic intelligi quod sequitur, expelle
eos; nullo enim modo potest in bonam partem accipi, cum quisque
expellitur a Deo. Quapropter per prophetiam dictum, non per
malevolentiam intelligitur; cum hoc dictum sit, quod necessario
talibus eventurum est, qui in peccatis quae memorata sunt perseverare
voluerint. Decidant ergo a cogitationibus suis, dictum est; decidant
accusantibus se cogitationibus suis, testimonium perhibente conscientia
sua, sicut Apostolus dicit: Et cogitationum accusantium seu
defendentium, in revelatione justi judicii Dei (Rom. II, 15,
16).
14. Secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos: id est,
longe eos expelle; hoc est enim secundum multitudinem impietatum
eorum, ut multum expellantur. Expelluntur ergo impii ab illa
haereditate quae intelligendo et videndo Deum possidetur; sicut
expelluntur morbidi oculi fulgore lucis, cum illis ea poena est quae
aliis laetitia. Non ergo ipsi mane astabunt, et videbunt. Et tam
magna poena est ista expulsio, quam magnum praemium est illud quod
dicitur: Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal LXXII,
28). Huic poenae contrarium est: Intra in gaudium Domini tui.
Quia huic expulsioni simile est: Projicite illum in tenebras
exteriores (Matth. XXV, 21, 30).
15. Quoniam inamaricaverunt te, Domine. Ego sum, inquit, panis
qui de coelo descendi (Joan. VI, 51): et, Operamini escam
quae non corrumpitur (Ibid., 27): et, Gustate, et videte
quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9).
Peccatoribus autem panis veritatis amarus est; unde os vera dicentis
oderunt. Ipsi ergo inamaricaverunt Deum, qui peccando in eam
aegritudinem devenerunt, ut cibum veritatis, quo sanae animae
gaudent, tanquam felleum sustinere non possint.
16. [vers. 12] Et laetentur omnes qui sperant in te: utique
illi quibus gustantibus suavis est Dominus. In aeternum exsultabunt,
et inhabitabis in eis: ipsa ergo erit aeterna exsultatio, cum templum
Dei fiunt justi; et erit gaudium ipsorum, ipse incola eorum. Et
gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum: tanquam cum adest eis
ad fruendum quod diligunt. Et bene in te, tanquam possidentes
haereditatem de qua titulus psalmi est, cum et ipsi sint ejus
haereditas, quod significat, inhabitabis in eis. A quo bono
prohibentur quos secundum multitudinem impietatum eorum expellit Deus.
17. [vers. 13.] Quoniam tu benedices justum: haec est
benedictio, gloriari in Deo, et inhabitari a Deo. Ista
sanctificatio conceditur justis; sed ut justificentur, praecedit
vocatio, quae non est meritorum, sed gratiae Dei: omnes enim
peccaverunt,et egent gloria Dei (Rom. III, 23). Quos enim
vocavit, hos et justificavit; quos autem justificavit, hos et
glorificavit (Id. VIII, 30). Quia ergo vocatio non
meritorum nostrorum, sed benevolentiae et misericordiae Dei est,
subjecit dicens: Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti
nos; bona enim voluntas Dei praecedit bonam voluntatem nostram, ut
peccatores vocet in poenitentiam. Et ipsa sunt arma quibus expugnatur
inimicus, contra quem dicitur: Quis accusabit adversus electos Dei?
et, Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui unico Filio suo non
pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Ibid., 31,
33). Si enim adhuc cum inimici essemus, Christus pro nobis
mortuus est; multo magis reconciliati, salvi erimus ab ira per ipsum
(Id. V, 9, 10). Hoc est invictissimum scutum, quo
repellitur inimicus desperationem salutis suggerens multitudine
tribulationum et tentationum.
18. Totus ergo textus Psalmi est oratio ut exaudiatur; ab eo quod
scriptum est, Verba mea exaudi, Domine, usque ad, Rex meus et
Deus meus. Deinde intellectus eorum quae impediunt ad videndum
Deum, id est, ut se exauditam esse cognoscat; ab eo quod scriptum
est, Quoniam ad te orabo, Domine, mane exaudies vocem meam, usque
ad, Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. Tertio,
sperat se domum Dei futuram, et nunc ei appropinquare in timore ante
consummationem quae expellit timorem; ab eo quod scriptum est, Ego
autem in multitudine miserationis tuae, usque ad, Adorabo ad templum
sanctum tuum in timore tuo. Quarto, proficientem se atque promoventem
inter illa ipsa quibus impediri se sentit, orat ut adjuvetur
intrinsecus, ubi nemo hominum videt, ne avertatur malis linguis; ab
eo quod scriptum est, Domine, deduc me in tua justitia propter
inimicos meos, usque ad, Linguis suis dolose agebant. Quinto,
prophetia est quae poena maneat impios, quando justus vix salvus erit,
et quod praemium justi adepturi sint, qui vocati venerunt et donec
perducerentur viriliter omnia sustinuerunt; ab eo quod scriptum est,
Judica illos, Deus, usque in finem Psalmi.
|
|