|
1. Novissimus dies terribiliter venturus auditur eis qui securi esse
bene vivendo nolunt, et male vivere diu volunt. Utiliter autem Deus
latere voluit illum diem, ut semper sit paratum cor ad exspectandum
quod esse venturum scit, et quando venturum sit nescit: Quia vero
Dominus noster Jesus Christus magister nobis missus est, etiam
Filium hominis dixit nescire illum diem (Marc. XIII, 32),
quia in magisterio ejus non erat ut per eum sciretur a nobis. Neque
enim aliquid scit Pater quod Filius nescit: cum ipsa scientia Patris
illa sit, quae sapientia ejus est: est autem sapientia ejus Filius
ejus, Verbum ejus. Sed quia nobis scire non proderat, quod quidem
ille noverat, qui nos docere venerat, non tamen hoc quod nobis nosse
non proderat; non solum sicut magister aliquid docuit, sed sicut
magister aliquid non docuit. Tanquam enim magister sciebat et docere
quod proderat, et non docere quod oberat. Sic autem quodam genere
locutionis nescire Filius dicitur quod non docet: id est, nescire
dicitur quod nescire nos facit, quomodo quotidie loquimur, modo quodam
locutionis, ut dixi. Laetum enim diem dicimus, quia laetos nos
facit; et tristem diem, quia tristes nos facit; et frigus pigrum,
quia pigros nos facit. Quomodo contra dicitur a Domino: Nunc
cognovi. Dictum est Abrahae: Nunc cognovi quod timeas tu Deum
(Gen. XXII, 12). Hoc Deus noverat et ante illam
probationem. Nam illa probatio ideo facta est, ut nos nossemus quod
Deus jam noverat, et propter nos docendos conscriberetur, quod ante
documentum ille noverat: et fortasse et ipse Abraham nondum noverat
quas vires haberet fides ejus: unusquisque enim se tentatione tanquam
interrogatus agnoscit: sicut Petrus quas vires haberet fides ejus
utique nesciebat, quando dixit Domino: Tecum sum usque ad mortem.
Dominus autem qui noverat eum, praedixit ubi deficeret, praenuntians
illi infirmitatem ejus, tanquam tacta vena cordis ejus (Luc.
XXII, 33, 34). Proinde Petrus, qui ante tentationem
praesumpsit de se, in tentatione didicit se. Sic ergo non absurde
sentimus et patrem nostrum Abraham cognovisse vires fidei suae, ubi
jussus immolare unicum filium suum, non dubitavit nec trepidavit ei
offerre qui dederat; quia quemadmodum nescivit unde daturus erat nondum
natum, sic credidit posse reparare immolatum. Dixit ergo Deus,
Nunc cognovi: quod intelligimus. Nunc cognoscere te feci: secundum
locutiones quas commendavimus, Pigrum frigus, quod pigros faciat; et
laetum diem, quod laetos faciat: sic cognoscens, quod cognoscentes
faciat. Inde est illud: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat
si diligitis eum (Deut. XIII, 3). Dabis enim profecto
Domino Deo nostro. Deo summo, Deo vero magnam ignorantiam, quod
utique sacrilegum esse intelliges, si sic acceperis, Tentat vos
Dominus ut sciat, tanquam ipse de nostra tentatione concipiat
scientiam, in quo erat ante ignorantia. Sed quid est, Tentat vos,
ut sciat? Tentat vos, ut scire vos faciat. Accipite ergo a
contrario regulam intelligentiae; et quemadmodum cum Deum auditis
dicere, Cognovi, intelligitis, Cognoscere vos feci: sic et cum
auditis de Filio hominis, id est de Christo dici quod illum diem
nesciat, intelligite dici quod nescire faciat. Quid est autem,
nescire faciat? Occultet, ut nesciatur quod nobis prodi non prodest.
Hoc est quod dixi, magistrum bonum nosse quid prodat, nosse quid
legat: sicut quaedam eum legimus distulisse. Unde intelligimus non
omnia promenda esse, quae capere non possunt hi quibus promuntur.
Dicit enim alibi: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa
portare modo (Joan. XVI, 12). Dicit et Apostolus: Non
potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, quasi
parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam: neque enim
poteratis; sed nec adhuc quidem potestis (I Cor. III, 1,
2). Quo proficit iste sermo? Ut quoniam diem novissimum scimus
venturum, utiliter autem scimus venturum et utiliter ignoramus quando
venturus sit, paratum cor habeamus bene vivendo; et non solum non
timeamus venturum illum diem, sed et amemus. Dies quippe ille sicut
infidelibus laborem auget, sic fidelibus finit. Quid autem horum
duorum esse velis, antequam veniat, nunc est in potestate; cum
venerit, non erit. Elige ergo cum tempus est: quia Deus quod
misericorditer occultat, misericorditer differt.
2. Jam vero quia in quocumque genere vitae, quod habet aliquam
professionem, non omnes inveniuntur probi, non omnes reprobi, ex hoc
apparet, quia de quibusdam hominum generibus, quae per similitudines
in Evangelio modo proposita audivimus, sic concluditur: Unus
assumetur, et unus relinquetur (Matth. XXIV, 40).
Assumetur bonus, reliquetur malus. Videntur duo in agro; eadem
professio est, sed non idem cor. Professionem vident homines, cor
novit Deus. Quodlibet ergo ager significet. Unus assumetur, et
unus relinquetur. Non quasi dimidia pars assumetur, et dimidia
relinquetur: sed genera hominum duo dicit. Et si aliud eorum sit in
paucis, aliud in multis, Unus assumetur, et unus relinquetur: hoc
est, unum genus assumetur, et alterum relinquetur. Sic in lecto,
sic in molendino. Exspectatis fortasse quid ista sint: videtis tecta
esse, et similitudinibus quidusdam involuta. Potest mihi aliud
videri, alteri aliud: sed neque ego eo quod dixero praescribo alteri
ad meliorem intellectum, nec ille mihi ad utrumque accipiendum, si
utrumque cum fide concordat. Videntur enim mihi in agro laborare qui
praesunt Ecclesiis; sicut Apostolus dicit: Dei agricultura, Dei
aedificatio estis. Nam et architectum se dicit, cum dicit: Ut
sapiens architectus fundamentum posui: et agricolam, cum dicit, Ego
plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit (I Cor.
VI, 9, 10). In molendino ergo duas dixit (Matth. XXIV,
41), non duos; credo, quod haec figura ad plebes pertineat: quia
praepositi regunt, plebes reguntur. Et molendinum puto dictum mundum
istum; quia rota quadam temporum volvitur, et amatores suos conterit.
Sunt ergo qui de actionibus mundi non recedunt: sed tamen et ibi alii
bene operantur; alii male; alii sibi amicos faciunt de mammona
iniquitatis, a quibus recipiantur in tabernacula aeterna (Luc.
XXI, 9), quibus dicitur: Esurivi, et dedistis mihi manducare
alii ista negligunt, quibus dicitur ibi: Esurivi, et non dedistis
mihi manducare (Matth. XXV, 35, 42). Proinde, quia de
his qui versantur in negotiis et operibus hujus mundi, alii diligunt
benefacere indigentibus, alii negligunt: tanquam de duabus in
molendino una assumetur, et una relinquetur. Lectum autem positum
arbitror pro quiete: quia sunt qui neque actiones mundi pati volunt,
sicut sunt conjugati homines habentes domos, familias, filios; neque
aliquid in Ecclesia agunt, sicut praepositi velut in agricultura
laborantes; sed velut ad haec infirmi, secedunt ad otium, et quieti
esse diligunt; veluti memores infirmitatis suae, non se committentes
magnis actionibus, et quodammodo in strato infirmitatis rogantes
Deum. Et ipsa professio habet bonos, habet fictos: proinde etiam ex
his unus assumetur, et unus relinquetur. Ad quamcumque professionem
te converteris, para te pati fictos: alioquin si te non paraveris,
invenies quod non sperabas, et deficies aut perturbaberis. Ad omnia
ergo te paratum facit qui tibi loquitur, cum tempus est et illi
loquendi, nondum judicandi, et tibi audiendi, nondum frustra
poenitendi. Est enim modo poenitentia non frustra: erit tunc
frustra. Non enim tunc non poenitebit homines male vixisse: sed nullo
modo illis justitia Dei revocat quod sua injustitia perdiderunt.
Justum enim est apud Deum, ut modo impertiat misericordiam, tunc
exerceat judicium. Ideo nunc non tacetur. An tacetur? Arguat
quisque, murmuret, si non per totum orbem haec Scriptura recitatur
atque cantatur; si cessat etiam venalis ferri per publicum.
3. [vers. 1, 2.] Sed revera hoc te perturbat hominem
christianum, quia vides male viventes felices, rerum istarum copia
circumfluere, sanos esse, superbis dignitatibus eminere, incolumem
habere domum, gaudia suorum, obsequia clientium, excellentissimas
potentias, nihil triste interpellare vitam ipsorum: mores nequissimos
vides, facultates copiosissimas perspicis; et dicit cor tuum nullum
esse divinum judicium, omnia casibus ferri et fortuitis motibus
ventilari. Nam si Deus, inquis, res humanas respiceret, floreret
illius iniquitas, et mea innocentia laboraret? Omnis morbus animi
habet in Scripturis medicamentum suum: qui ergo sic aegrotat, ut ista
dicat in corde suo, bibat potionem psalmi hujus. Quid est? Iterum
inspiciamus quid dicebas? Quid dicebam, inquis, nisi quod vides?
Mali florent, boni laborant: quomodo ista videt Deus? Accipe,
bibe: ipse tibi hanc, de quo ista murmuras, temperavit potionem:
tantum ne recuses saluberrimum poculum; accommoda per aurem os cordis,
et bibe quod audis: Noli aemulari in malignantibus, neque aemuleris
facientes iniquitatem. Quoniam tanquam foenum cito arescent, et sicut
olera prati cito cadent. Quod tibi longum videtur, cito est Deo:
subjunge te Deo, et tibi cito erit. Quod ait foenum, hoc
intelligimus olera prati. Vilia quaedam sunt, et superficiem terrae
tenentia , altam radicem non habent. Proinde per hiemem virent: at
ubi sol aestatis fervescere coeperit, arescent. Modo ergo tempus est
hiemis, gloria tua nondum apparet: sed si alta radix est charitatis
tuae, sicut multarum arborum per hiemem, transit frigus, veniet
aestas, id est judicii dies: tunc arescet viror foeni, tunc apparebit
arborum gloria. Mortui enim estis, ait Apostolus: quomodo videntur
arbores per hiemem, quasi aridae, quasi mortuae. Ergo quae spes, si
mortui sumus? Intus est radix: ubi radix nostra, ibi et vita
nostra; ibi enim charitas nostra. Et vita vestra, inquit,
abscondita est cum Christo in Deo. Quando arescit qui sic habet
radicem? Quando autem erit ver nostrum? quando aestas nostra? quando
nos circumvestit dignitas foliorum, et ubertas fructuum locupletat?
quando hoc erit? Audi quod sequitur: Cum Christus apparuerit, vita
vestra, tunc et vos cum ipso apparebitis in gloria (Coloss. III,
3, 4). Quid ergo modo? Noli aemulari in malignantibus, neque
aemuleris facientes iniquitatem. Quoniam tanquam foenum cito
arescent, et sicut olera prati cito cadent.
4. [vers. 3, 4.] Quid ergo tu? Spera in Dominum. Illi
enim sperant non in Dominum: spes illorum mortalis, spes illorum
caduca, fragilis, volatica, transitoria, inanis erit. Spera in
Dominum. Ecce spero, quid ago? Et fac bonitatem. Noli malitiam,
quam respicis in illis male florentibus: fac bonitatem, et inhabita
terram. Ne forte bonitatem extra inhabitationem terrae facias. Terra
enim Domini, Ecclesia ejus est: ipsam rigat, ipsam colit ille
agricola Pater (Joan. XV, 1). Multi enim quasi exercent bona
opera, sed quia non inhabitant terram, non pertinent ad agricolam.
Ergo fac bonitatem, non extra terram, sed inhabita terram. Et quid
habebo? Et pasceris in divitiis ejus. Quae sunt divitiae ejus
terrae? Divitiae ejus Dominus ejus, divitiae ejus Deus ejus. Ipse
est ille cui dicitur; Pars mea, Domine (Psal. LXXII,
26). Ipse est ille de quo dicitur: Dominus pars haereditatis meae
et calicis mei (Psal. XV, 5). Recenti sermone commendavimus
Charitati Vestrae, et Deum esse possessionem nostram, et nos esse
possessionem Dei. Audi quia divitiae terrae hujus ipse est: vide
quid sequitur, Delectare in Domino. Tanquam quaesieris, et
dixeris, Ostende mihi divitias terrae illius, in qua me jubes
habitare; Delectare, inquit, in Domino, et dabit tibi petitiones
cordis tui.
5. Signanter accipe petitiones cordis tui. Discerne petitiones
cordis tui a petitionibus carnis, discerne quantum potes. Nec frustra
dictum est in quodam psalmo: Deus cordis mei. Ibi enim sequitur et
dicit: Et pars mea Deus meus in saecula (Psal. LXXII,
26). Verbi gratia, caecus est corpore, rogat ut illuminetur.
Ista roget, quia et ista Deus facit, et ista Deus praestat: sed
rogant haec etiam mali. Petitio haec carnis. Infirmatur, rogat se
salvum fieri: salvus fit moriturus. Et ista petitio carnis est: et
si qua sunt talia. Petitio cordis quae est? Sicut petitio carnis
est, velle sibi reparari oculos, utique ad videndam istam lucem, quae
talibus oculis videri potest: ita petitio cordis ad aliam lucem
pertinet. Beati enim mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt
(Matth. V, 8). Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones
cordis tui.
6. [vers. 5, 6.] Ecce desidero, rogo, volo: egone implebo?
Non. Quis ergo? Revela ad Dominum viam tuam, et spera in eum, et
ipse faciet. Indica illi quid patiaris, indica illi quid velis.
Quid enim pateris? Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus
adversus carnem (Gal. V, 17). Quid ergo vis? Infelix ego
homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Et quia ipse
faciet, cum revelaveris ad eum viam tuam, vide quid sequitur: Gratia
Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 24,
25). Quid ergo facturus est, quia dictum est: Revela ad Dominum
viam tuam, et spera in eum, et ipse faciet: quid faciet? Et educet
sicut lumen justitiam tuam. Modo enim abscondita est justitia tua: in
fide res est, nondum in specie. Aliquid credis ut facias, nondum
vides quod credis. Cum autem coeperis videre quod credidisti,
educetur in lumine justitia tua: quia justitia tua erat fides tua
(Habac. II, 4) Justus enim ex fide vivit (Rom I, 17).
7. Et educet velut lumen justitiam tuam, et judicium tuum sicut
meridiem: hoc est clarum lumen. Parum erat dicere, ut lumen. Lumen
enim jam dicimus et cum albescit, lumen dicimus et cum sol oritur: sed
nunquam est clarior lux quam medio die. Non solum ergo educet sicut
lumen justitiam tuam, sed erit judicium tuum tanquam meridies. Modo
enim judicas sequi Christum, hoc proposuisti, hoc elegisti, hoc est
judicium tuum: nemo tibi ostendit quod promisit: promissorem adhuc
tenes, exhibitorem autem exspectas: in judicio ergo fidei tuae
elegisti sequi quod non vides. In abscondito est judicium tuum, adhuc
reprehenditur et irridetur ab infidelibus: Quid credidisti? Quid
tibi Christus promisit? Quia immortalis eris, et dabit tibi vitam
aeternam? ubi est hoc? quando dabit? quando fieri potest? Judicas
tamen tu magis sequi Christum promittentem quod non vides, quam impium
reprehendentem credidisse te quod nondum vides. Et hoc est judicium
tuum: et quale sit judicium tuum, adhuc non apparet: in isto saeculo
quasi nox est. Quando ergo educet judicium tuum velut meridiem? Cum
Christus apparuerit vita nostra, tunc et vos cum ipso apparebitis in
gloria (Coloss. III, 4). Cum venerit judicii dies, et
venerit Christus, et congregaverit omnes gentes judicandas, quid erit
tunc? Impius ubi abscondet perfidiam suam, cum videro fidem meam?
Ergo modo quid? Angustiae, tribulationes et tentationes. Et beatus
qui perdurat: quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit
(Matth. XXIV, 13). Nec cedat insultatoribus, ne eligat hic
florere ut ex arbore foenum fiat.
8. [vers. 7-9.] Quid igitur debeo? Quid debeas audi:
Subditus esto Domino, et obsecra eam. Hoc sit vita tua, obedire
praeceptis ejus. Hoc est enim subditum illi esse, et obsecrare,
donec det quod promisit. Perseveret bonum opus, perseveret et
oratio. Oportet enim semper orare, et non deficere (Luc.
XVIII, 1). In quo appares subditus? Faciendo quod
praecepit. Sed mercedem nondum accipis, forte quia capere nondum
potes. Jam enim ille potest dare, sed tu non potes accipere.
Exercere operibus, labora in vinea: finito die pete mercedem:
fidelis est qui te adduxit ad vineam (Matth. XX, 8). Subditus
esto Domino, et obsecra eum.
9. Ecce facio; subditus sum Domino, et obsecro cum. Sed quid
tibi videtur? Vicinus ille nequam, male agens et florens est; furta
ejus, adulteria ejus, rapinas ejus ego novi; in omnibus elatus,
superbus, per iniquitatem exaltatus non me dignatur agnoscere: in his
quomodo durabo? Morbus ille est, bibe contra: Ne subaemuleris eum
qui prosperatur in via sua. Prosperatur, sed in via sua: laboras,
sed in via Dei. Illi prosperitas in via est, in perventione
infelicitas: tibi labor in via, in perventione felicitas; quoniam
iter impiorum peribit. Novit Dominus iras justorum, et iter impiorum
peribit (Psal. I, 6). Has vias ambulas quas novit Dominus; et
si laboras in eis, non te fallunt . Via vero impiorum felicitas
transitoria: finita via, peracta est felicitas. Quare? Quia via
illa lata est, finis ejus in profundum inferni perducit. Via vero tua
angusta est, et pauci ingrediuntur per eam (Matth. VII, 13,
14): sed ad quam latitudinem perveniant debes cogitare. Ne
subaemuleris eum qui prosperatur in via sua. In homine faciente
iniquitatem, desine ab ira, et derelinque furorem . Quid
stomacharis? Quid per iracundiam et indignationem istam aut
blasphemas, aut prope blasphemas? In homine faciente iniquitatem,
desine ab ira, et derelinque furorem. Nescis quo te provocet ira
ista? Dicturus es Deo quia iniquus est, illuc pergit. Ecce ille
quare felix est, et ille infelix est? Vide quid pariat: offoca malam
conceptionem. Desine ab ira, et derelinque indignationem, ut jam
resipiscens dicas: Turbatus est prae ira oculus meus (Psal. VI,
8). Quis oculus, nisi fidei? Interrogo oculum fidei tuae:
Credidisti in Christum; quare credidisti? Quid tibi promisit? Si
felicitatem saeculi hujus tibi promisit Christus, murmura adversus
Christum, murmura adversus illum, quando vides infidelem felicem.
Quid tibi promisit felicitatis? Quid nisi in resurrectione
mortuorum? Quid autem in hac vita? Quod ipse: quod ipse, inquam.
An dedignaris, serve discipule, quod Dominus, quod magister ?
Nonne a ipso audis: Non est servus major domino suo, et non est
discipulus super magistrum (Joan. XIII, 16)? Ille pro te
dolores, flagella, opprobria, crucem, mortem passus est. Et quid
horum justo debebatur? quid non tibi peccatori debebatur? Ergo tene
directum oculum tuum, ne turbetur prae ira: Desine ab ira, et
derelinque indignationem. Ne subaemuleris ut maligne facias: quasi
imitando eum qui maligne faciendo floret ad tempus. Ne subaemuleris,
ut maligne facias. Quoniam qui maligne agunt, exterminabuntur. Sed
felicitatem eorum video. Crede illi qui dicit: Exterminabuntur:
quia melius ille videt quam tu, cujus oculum turbare ira non potest.
Quoniam qui maligne agunt, exterminabuntur. Sustinentes autem
Dominum. Non enim aliquem fallacem, sed utique ipsam veritatem: non
enim aliquem minus valentem, sed utique omnipotentem. Sustinentes
autem Dominum, ipsi haereditate possidebunt terram. Quam terram,
nisi illam Jerusalem, cujus amore qui exardescit, perveniet ad
pacem?
10. [vers. 10.] Sed quamdiu peccator floret? quamdiu
sustinebo? Festinas: cito erit quod tibi diu est. Infirmitas facit
diu videri quod cito est. Quomodo inveniuntur desideria aegrotorum?
Nihil tamdiu, quam ut calix sitienti temperetur. Utique festinatur a
suis, ne forte offendatur infirmus. Quando fiet? quando coquetur?
quando dabitur? Celeritas est in illis qui tibi serviunt, sed
infirmitas tua diuturnum putat quod cito agitur. Ergo videte medicum
nostrum blandientem infirmo dicenti: Quamdiu durabo? quamdiu erit?
Et adhuc pusillum, et non erit peccator. Inter peccatores certe
gemis, de peccatore gemis: pusillum, et non erit. Ne forte, quia
tibi dixi, Sustinentes autem Dominum, ipsi haereditate possidebunt
terram, ne sustinentiam istam longissimam putes; modicum sustine,
sine fine accipies quod sustines. Adhuc pusillum: modicum. Recole
annos ab Adam usque in hodiernum diem, percurre Scripturas: heri
pene ille de paradiso lapsus est. Tot saecula emensa et evoluta sunt.
Ubi sunt praeterita tempora? Sic pauca quae restant, utique
transibunt. Si toto illo tempore viveres, ex quo Adam de paradiso
dimissus est usque in hodiernum diem; certe videres vitam tuam non
fuisse diuturnam, quae sic avolasset. Unius autem cujusque hominis
vita quanta est? Adde quantoslibet annos, duc longissimam
senectutem, quid est? Nonne aura est matutina? Ergo longe sit dies
judicii, quando erit retributio injustorum et justorum: tuus certe
dies ultimus longe abesse non potest. Ad hunc te praepara. Qualis
enim exieris de hac vita, talis redderis illi vitae. Post vitam istam
parvam nondum eris ubi erunt sancti, quibus dicetur: Venite,
benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab
initio mundi (Matth. XXV, 34). Nondum ibi eris, quis
nescit? Sed jam poteris ibi esse, ubi illum quondam ulcerosum
pauperem, dives ille superbus et sterilis in mediis suis tormentis
vidit a longe requiescentem (Luc. XVI, 23). In illa requie
positus, certe securus exspectas judici diem, quando recipias et
corpus, quando immuteris, ut angelo aequeris. Ergo quantum est quod
festinamus, et dicimus: Quando erit? Tardum erit? Hoc dicturi
filii nostri, et hoc dicturi nepotes nostri: et cum singuli quique
sibi succedentes haec dicturi sunt, sic transit quod adhuc pusillum
futurum est, quemadmodum transiit totum quod jam praeteritum est. O
infirme! Adhuc pusillum, et non erit peccator.
11. Et quaeres locum ejus, et non invenies. Ostendit, quid
dixit, non erit: non quia omnino non erit, sed quia ad nullos usus
esse poterit. Si enim omnino non erit, nec torquebitur: jam ergo
securitas data est peccatori, ut dicat: Faciam quidquid volo quamdiu
vivo, postea non ero. Non erit qui doleat, non erit qui torqueatur?
Et ubi est, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et
angelis ejus (Matth. XXV, 41)? Sed forte missi in ignem
illum non erunt, et consumentur. Non illis diceretur, Ite in ignem
aeternum; quia non futuris non esset aeternus. Et tamen quid illic
futurum sit eis, utrum omnino consumptio, an dolor et cruciatus, non
tacuit Dominus dicens: Ibi erit ploratus et stridor dentium (Id.
VIII, 12). Quomodo ergo plorabunt et stridebunt dentibus, si
non erunt? Quomodo ergo hic Adhuc pusillum, et non erit peccator,
nisi quomodo in sequenti versu exposuit, Et quaeres locum ejus, et
non invenies? Quid est, locum ejus? Usum ejus. Habet enim aliquem
usum peccator? Habet. Hic utitur illo Deus ad probandum justum,
quomodo usus est diabolo ad probandum Job, quomodo usus est Juda ad
tradendum Christum. Est ergo in hac vita quod agatur de peccatore.
Hic est ergo locus ejus, quomodo est in fornace aurificis locus
paleae. Ardet palea, ut aurum purgetur: sic saevit impius, ut
justus probetur. Sed cum transierit tempus probationis nostrae,
quando non erunt qui probentur, non erunt per quos probentur. Numquid
quia diximus, Non erunt qui probentur, non erunt ipsi? Sed quia jam
non opus erit peccatoribus per quos justi probentur: Et quaeres locum
ejus, et non invenies. Modo quaere locum peccatoris, invenies. De
peccatore fecit Deus flagellum, dedit ei et honorem, dedit ei et
potestatem. Aliquando enim facit hoc; dat peccatori potestatem,
flagellantur inde res humanae, emendantur inde pii . Peccatori illi
hoc reddetur quod debetur: et tamen factum est de illo unde proficiat
pius, unde deficiat impius. Quaeres locum ejus, et non invenies.
12. [vers. 11.] Mansueti autem haereditate possidebunt
terram. Terra est illa de qua saepe locuti sumus, Jerusalem sancta,
quae liberabitur de peregrinatione ista, et in aeternum vivet cum Deo
et de Deo. Ergo haereditate possidebunt terram. Quae erunt deliciae
ipsorum? Et delectabuntur in multitudine pacis. Delectetur hic
impius ille in multitudine auri, in multitudine argenti, in
multitudine mancipiorum, in multitudine postremo baiarum, rosarum,
vinolentiae, lautissimorum et luxuriosorum conviviorum . Haec est
potentia cui invides, iste flos est qui te delectat? Nonne etsi
semper sic esset plangendus esset? Quae erunt autem deliciae tuae?
Et delectabuntur in multitudine pacis. Aurum tuum pax, argentum tuum
pax, praedia tua pax, vita tua pax, Deus tuus pax. Quidquid
desideras, pax tibi erit. Quia hic aurum quod est, non potest tibi
esse argentum; quod vinum est, non potest tibi esse panis; quod tibi
lux est, non potest esse potus: Deus tuus totum tibi erit.
Manducabis eum, ne esurias; bibes eum, ne sitias; illuminaberis ab
eo, ne sis caecus; fulcieris ab eo, ne deficias; possidebit te totum
integrum, totus integer. Angustias non ibi patieris cum eo cum quo
totum possides: totum habebis, totum et ille habebit; quia tu et ille
unum eritis, quod unum totum et ille habebit qui vos possidet. Hae
sunt reliquiae homini pacifico. Hoc cantavimus: qui versus longe
quidem est in isto psalmo ab his tractatis versibus. Sed quia ipsum
cantavimus, ad ipsum claudere debemus. Tu tantum securus esto;
custodi innocentiam, pretiosa res est. Furari vis aliquid, credo,
ut acquiras: vide quo manum mittis, et unde tollis. Hac vis
acquirere, hac perdis: acquiris pecuniam, perdis innocentiam.
Evigilet potius cor tuum: qui volebas acquirere pecuniam et perdis
innocentiam, perde potius pecuniam: Custodi innocentiam, et vide
directionem, quia diriget te Deus, ut omnia quaecumque vult, velis
et tu: ipsa enim est directio. Nam si tu nolis quod Deus vult,
curvus eris, et pravitas tua non te permittet planari recto. Custodi
ergo innocentiam, vide directionem: et noli putare quia finita ista
vita, finitus est homo; quia sunt reliquiae homini pacifico.
|
|