|
1. De psalmo isto loqui Charitati Vestrae, et jussi sumus, et
obtemperare debuimus. Voluit enim Dominus propter imbrium nimietatem
retardare profectionem nostram; et imperatum est nobis, ne vacaret hic
erga vos lingua nostra, cum cordis nostri negotium semper sitis ,
sicut et nos vestri. Commendaveramus autem jam voluntatem Dei in isto
psalmo, quid nos velit docere, quid admonere, contra quid cautos
esse, et quid tolerare, et quid sperare. Duo enim genera hominum,
justorum et iniquorum, in hac terra et in hac vita commixta sunt.
Habent singula ista genera proprias intentiones cordis sui. Genus
justorum conatur in sublimia per humilitatem: genus iniquorum
praeponderat ad inferiora per elationem. Hoc enim se deprimit ut
surgat, illud se extollit ut cadat. Ex eo fit ut unum genus toleret,
alterum toleretur; propositumque sit justis ipsos etiam iniquos in
vitam aeternam lucrari, propositum autem iniquis reddere mala pro
bonis, et eos qui sibi vitam aeternam volunt, si fieri potest, etiam
vita temporali privare. Aegre enim fert, et injustus justum, et
justus injustum: oneri sibi sunt. Nemo dubitat quod isti duo
alterutrum sibi oneri sunt, sed diversis intentionibus. Ad hoc enim
justus injusto oneri est, quia injustum eum esse non vult, sed eum
justum fieri, et optat votis, et conatur factis: injustus autem sic
odit justum, ut nolit eum esse, non ut bonum velit esse. Quanto enim
bonus est, tanto magis oneri est iniquitati illius. Et laborat
quidem, si fieri potest, ut eum injustum faciat; si autem non
potest, de medio tollat, et a suo taedio molestiaque removeat. Sed
et si eum fecerit injustum, nihilominus oneri illi erit. Non enim
justus tantum injusto oneri est, sed et duo injusti vix se patiuntur:
et quando se videntur diligere, conscientiam sibi debent, non
amicitiam. Tunc autem secum concordant, quando in perniciem justi
conspirant, non quia se amant, sed quia cum qui amandus erat simul
oderunt. Contra hoc genus hominum indicit nobis Dominus Deus noster
tolerantiam et affectum illum charitatis, quem novimus in Evangelio,
praecipiente nobis Domino et dicente: Diligite inimicos vestros, et
benefacite his qui oderunt vos (Matth. V, 44). Sicut et
Apostolus: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum (Rom.
XII, 21). Contende cum malo, sed de bonitate. Ipsa est enim
vera contentio, vel potius certamen salubre, ut sit bonus contra
malum, non ut sint duo mali.
2. [vers. 12, 13.] Ergo ad Psalmum respicite. Primae
partes jam tractatae sunt, sequuntur haec. Observabit peccator
justum, et stridet super eum dentibus suis: Dominus autem irridebit
eum. Quem? Utique peccatorem stridentem super justum dentibus suis.
Unde autem Dominus irridebit eum? Quoniam prospicit quod veniet dies
ejus. Acerbus videtur, cum minatur justo nesciens horam sui
crastinam: Dominus autem videt, et prospicit diem ejus. Quem diem?
Quo reddet unicuique secundum opera sua (Matth. XVI, 27).
Thesaurizat enim sibi iram in die irae et revelationis justi judicii
Dei (Rom. II, 5). Sed Dominus prospicit, tu autem non
prospicis; indicavit tibi qui prospicit . Tu diem injusti quo poenas
pensurus est ignorabas: sed qui scit, non te celavit. Non parva pars
scientiae est, scienti conjungi. Ille habet oculos cognitionis, tu
habeto credulitatis. Quod videt Deus, crede tu. Veniet enim dies
injusti, quem prospicit Deus. Qui dies? Cujusque vindictae.
Necesse est enim ut vindicetur in impium, vindicetur in injustum,
sive convertat se, sive non se convertat. Si enim se converterit,
hoc ipsum in illo vindicatur; quod periit iniquitas. Nonne irrisit
Dominus prospiciens dies iniquorum duorum, et Judae traditoris et
Sauli persecutoris (Act. I et IX)? Unius diem prospexit ad
poenam, alterius ad justitiam. In utrumque vindicatum est: ille est
gehennae ignibus deputatus, iste coelesti voce prostratus. Ergo et tu
quem pateris iniquum, per oculos fidei prospice cum Deo dies ejus; et
cum eum videris in te saevientem, die tibi: Iste aut correctus,
mecum erit; aut perseverans, mecum non erit.
3. [vers. 14-16.] Quid enim? Injustitia injusti tibi
nocet, et illi non nocet? Unde fieri potest, ut iniquitas ejus,
quae per ejus indignationem et odium procedit ad laedendum te, non
prius ipsum vastet intus, quam te tentet foris? Tuum corpus premit
adversitas, illius animum putrefacit iniquitas. Nam et quidquid in te
profert, in illum redit. Ejus enim persecutio te facit purgatum,
illum reum. Cui ergo plus nocet? Ecce saeviendo exspoliavit te:
quis damno graviore percutitur, qui amittit pecuniam, an qui amittit
fidem? Norunt dolere damna ista, qui habent oculum interiorem.
Multis enim fulget aurum, fides non fulget. Habent quippe oculos
unde aurum videant: unde fidem videant, non habent. Nam si haberent
et viderent, utique plus amarent: et tamen quando eis frangitur
fides, clamant, invidiam faciunt, et dicunt: O fides! ubi est
fides? Amas eam ut exigas; ama ut exhibeas. Ergo quia omnes qui
persequuntur justos, graviore damno feriuntur, et graviore pernicie
afflictantur, cum in eis vastatur ipse animus; sequitur, et ostendit
hoc Psalmus: Gladium eduxerunt peccatores, intenderunt arcum suum:
ut dejiciant inopem et pauperem, ut trucident rectos corde. Framea
eorum intret in cor ipsorum. Facile est ut framea ejus, id est,
gladius ejus perveniat ad corpus tuum, sicut pervenit gladius
persecutorum ad corpora martyrum; sed percusso corpore, cor mansit
illaesum: illius autem cor qui gladium eduxit in corpus justi, non
plane mansit illaesum. Hoc psalmus iste testatur. Framea eorum non
intret, dixit, in corpus eorum: sed, Framea eorum intret in cor
ipsorum. In corpore occidere voluerunt, in anima moriantur. Illos
enim quorum corpora interficere voluerunt, securos Dominus fecit,
dicens eis: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non
possunt occidere (Matth. X, 28). Quale est autem saevire
gladio, nec posse occidere nisi corpus inimici, et posse occidere
animam suam? Desipiunt, contra se saeviunt, insaniunt, non se
vident: tanquam si vellet aliquis per corpus suum ferrum trajicere, ut
conscinderet tunicam alterius. Attendis quo pervenisti, et non
attendis qua trajecisti: illius conscidisti vestem, tuam carnem.
Constat ergo plus esse quod se laedunt iniqui, et quod sibi nocent,
quam quod sibi videntur nocere illis quos oderunt. Framea ergo eorum
intret in cor ipsorum. Sententia Domini est aliter fieri non potest.
Et arcus eorum conteratur. Quid est, arcus eorum conteratur?
Insidiae ipsorum frustrentur. Superius enim dixerat: Gladium
eduxerunt peccatores, intenderunt arcum suum. Gladii eductionem,
intelligi voluit apertam oppugnationem: arcus autem intentionem,
occultas insidias intelligi voluit. Ecce gladius ejus perimit eum, et
dispositio insidiarum ejus frustratur. Quid est, frustratur? Nihil
nocet justo. Quomodo ergo nihil ei nocuit, verbi gratia, quem sic
exspoliavit, cui tollendo res suas ad angustias perduxit? Habet quod
cantet, Melius est modicum justo super divitias peccatorum multas.
4. [vers. 17.] Sed potentes sunt iniqui, et multa faciunt, et
suppetit eis rerum effectus; agendi celeritas, jussionem obedientia
sequitur. Numquid semper sic? Quoniam brachia peccatorum
conterentur. Brachia ergo eorum, potentia eorum. Quid facturus est
in gehenna? An quod facit ille dives, qui apud superos epulabatur,
apud inferos torquebatur (Luc. XVI, 19, 24)? Brachia ergo
eorum conterentur. Confirmat autem justos Dominus. Quomodo eos
confirmat? quid eis dicit? Quod dicitur in alio psalmo: Sustine
Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum
(Psal. XXVI, 14). Quid est hoc, Sustine Dominum? Ad
tempus laboras, in aeternum non laborabis: brevis est molestia tua,
aeterna erit beatitudo tua: ad modicum doles, sine fine gaudebis.
Sed inter molestias incipis labi? Proponitur exemplum et passionum
Christi. Vide quid pro te pertulit, qui quare perferret non
habebat. Quantacumque patiaris, non pervenies ad illas
insultationes, ad illa flagella, ad illam ignominiosam vestem, ad
illam spineam coronam, ad illam postremo crucem non pervenies, quia
jam et de poena generis humani sublata est. Cum enim sub antiquis
scelerati crucifigerentur, modo nullus crucifigitur. Honorata est,
et finita. Finita est in poena, manet in gloria . A locis
suppliciorum fecit transitum ad frontes imperatorum. Qui tantum
honorem dedit poenis suis, quid servat fidelibus suis? His ergo
rebus, his verbis, his allocutionibus, hoc tali exemplo confirmat
justos Dominus. Saeviant quantum voluerint, et quantum permissi
fuerint peccatores: confirmat justos Dominus. Quidquid acciderit
justo, voluntati divinae deputet, non potestati inimici. Saevire
ille potest: ferire, si ille noluerit, non potest. Et si ille
voluerit ut feriat, novit suum quemadmodum excipiat: Quem enim
diligit Dominus, corripit: flagellat autem omnem filium quem recipit
(Hebr. XII, 6). Quid sibi ergo plaudit iniquus, quia
flagellum sibi de illo fecit Pater meus? Illum assumit ad
ministerium, me erudit ad patrimonium. Nec attendere debemus quantum
permittat injustis, sed quantum servet justis.
5. Sed debemus optare etiam illis per quos flagellamur, ut
convertantur, et flagellentur. Sic enim suos fideles erudiebat, qui
de Saulo flagellum sibi fecerat, sed postea convertit et Saulum. Et
cum Ananiae sancto, a quo baptizatus est Saulus, diceret Dominus,
illum suscipiendum esse Saulum, quia vas esset electionis; respondit
Ananias, timens et exhorrescens audita fama Sauli persecutoris;
Domine, audivi, inquit, ego de viro isto quantas persecutiones
sanctis tuis fecerit in Jerosolyma, et nunc acceptis litteris vadit,
ut ubicumque invenerit invocantes nomen tuum, trahat et liget, et ad
pontifices adducat. Et contra Dominus: Sine, inquit, ego illi
ostendam quae illum oporteat pati pro nomine meo (Act. IX,
13-16). Reddam illi, inquit, vindicabo me de illo; et
patietur pro nomine meo, qui saevit in nomen meum. Erudio vel erudivi
per cum alios, erudiam et ipsum per alios. Factum est hoc, et
novimus quanta sustinuerit Saulus, multo plura quam fecerat, quasi
avarus exactor cum usuris recepit quod dederat.
6. Sed vide utrum in illo impletum sit quod modo Psalmus dicit,
Confirmat autem justos Dominus. Non solum, inquit idem Paulus,
cum multa mala pateretur, sed et gloriamur in tribulationibus,
scientos quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem,
probatio spem, spes autem non confundit, quia charitas Dei diffusa
est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis
(Rom. V, 3-5). Bene; plane jam justus, jam confirmatus.
Quomodo ergo isti jam confirmato nihil nocebant qui illum
insectabantur, sic nec ipse illis quos persequebatur. Confirmat
autem, inquit, justos Dominus. Audi alias voces confirmati justi.
Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia,
an fames, an nuditas, an persecutio (Id. VIII, 35).
Quomodo haerebat, qui rebus talibus non separabatur? Confirmat autem
justos Dominus. Descenderant quidam prophetae de Jerosolyma, et
impleti Spiritu sancto prophetaverunt eidem Paulo quod multa passurus
esset in Jerusalem: ita ut quidam eorum, Agabus nomine, soluta zona
alligaret se, quemadmodum solet fieri, ut his indiciis rerum futura
demonstraret propheta, dicens: Sicut alligatum me videtis, sic
oportet alligari hominem hunc in Jerosolymis. Fratres autem responso
admonitum Saulum, jam Paulum, ne se tantis periculis committeret,
coeperunt deterrere, et monendo et rogando revocare ne iret in
Jerosolymam. Ille autem qui jam in eorum numero erat de quibus dictum
est, Confirmat autem justos Dominus; Quid, inquit, confringitis
cor meum? Non facio animam meam pretiosam mihi. Quia jam dixerat eis
quos parturierat in Evangelio: Et ipse impendar pro animabus vestris
(II Cor. XII, 15). Ego enim, inquit, non solum
alligari, sed etiam mori paratus sum pro nomine Domini Jesu Christi
(Act. XXI, 11-13).
7. [vers. 18.] Confirmat ergo justos Dominus. Quomodo eos
confirmat? Novit Dominus vias immaculatorum. Quando patiuntur
mala, vias malas ambulare creduntur ab ignorantibus, ab his qui non
noverunt videre vias immaculatorum. Ille qui eas novit, scit per quam
rectum ducat mansuetos suos. Unde dixit in alio psalmo: Diriget
mites in judicio, docebit mansuetos vias suas (Psal. XXIV,
9). Quomodo putatis detestatos homines transeuntes ulcerosum
pauperem jacentem ante divitis januam (Luc. XVI, 20)?
Quomodo forte hunc occlusis naribus conspuebant? Noverat autem
Dominus illi servare paradisum. Quomodo autem sibi optabat vitam
illius qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie
splendide? Dominus autem qui prospiciebat dies illius, noverat ejus
futura tormenta, et sine fine tormenta. Ergo, Novit Dominus vias
immaculatorum.
8. Et haereditas eorum in aeternum erit. Hoc in fide habemus:
Dominus numquid in fide? Dominus novit illa in tanta manifestatione,
in quanta non possumus dicere, cum vel aequati Angelis erimus. Non
enim nobis tam manifesta erunt, quae erunt manifesta, quam sunt
manifesta illi qui nec commutari potest. Tamen et de nobis quid dictum
est? Dilectissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quod
erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam
videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Servatur ergo
nobis nescio quod dulce spectaculum omnino: et si cogitari ex aliqua
parte in aenigmate et per speculum potest, dici tamen nullo modo potest
pulchritudo illius dulcedinis, quam servat Deus timentibus se,
perficit autem sperantibus in se (Psal. XXX, 20). Illuc
parantur corda nostra in omnibus vitae hujus tribulationibus et
tentationibus. Noli mirari, quia in laboribus pararis: ad magnum
aliquid pararis. Unde vox illa justi confirmati: Non sunt condignae
passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis
(Rom. VIII, 18). Quae erit futura gloria nostra, nisi
aequari Angelis, et videre Deum? Quantum praestat caeco, qui illi
oculos sanaverit, ut videat hanc lucem? Cum sanus factus fuerit
ille, nec invenit quid dignum rependat sanatori suo: quantumlibet enim
illi det, quid dabit tale quale ille praestitit? Ut plurimum det,
aurum dabit, et multum aurum dabit: ille lucem praestitit. Ut
noverit ille quia nihil dat, videat in tenebris quod dat. Quid ergo
dabimus nos medico illi, oculos interiores nostros sananti, ad
videndam quamdam lucem aeternam, quod est ipse? quid illi dabimus?
Quaeramus, inveniamus, si possumus; et in angustiis inquisitionis
nostrae exclamemus: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit
mihi? Et quid invenit? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini
invocabo (Psal. CXV, 12, 13). Potestis, inquit, bibere
calicem quem ego bibiturus sum (Matth. XX, 22)? Inde Petro:
Amas me? Pasce oves meas (Joan. XXI, 17): pro quibus
biberet calicem Domini. Confirmat autem justos Dominus. Novit
Dominus vias immaculatorum, et haereditas eorum in aeternum erit.
9. [vers. 19.] Non confundentur in tempore malo. Quid est,
Non confundentur in tempore malo? In die tribulationis, in die
angustiarum non confundentur: sicut confunditur quem fallit spes.
Quis est qui confunditur? Qui dicit: Ego quod sperabam non inveni.
Non immerito: sperabas enim de te, aut sperabas de homine amico:
maledictus autem qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII,
5). Confunderis, quia fefellit te spes, fefellit spes posita in
mendacio: omnis enim homo mendax (Psal. CXV, 11). Si autem
ponas spem tuam in Deo tuo, non confunderis; quia ille in quo spem
posuisti, falli non potest. Unde et ille quem paulo ante
commemoravi, justus confirmatus, positus in tempore malo, in die
tribulationis, quia non confundebatur, quid ait? Gloriamur in
tribulationibus, scientes quoniam tribulatio patientiam operatur,
patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit. Unde
spes non confundit? Quia in Deo posita est. Ideo sequitur, Quia
charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui
datus est nobis. Jam datus est nobis Spiritus sanctus, quomodo nos
fallit cujus tale pignus tenemus? Non confundentur in tempore malo:
et in diebus famis saturabuntur. Est enim quaedam hic saturitas
eorum. Nam dies famis, vitae hujus sunt: aliis esurientibus, illi
saturantur. Nam ille unde gloriaretur dicens, Gloriamur in
tribulationibus, si egestatem intus pateretur? Videbantur foris
angustiae, sed intus latitudo erat.
10. [vers. 20.] Quid autem facit malus homo cum coeperit
tribulari? Foris nihil habet, ablata sunt omnia, in conscientia
nullum solatium est: non est quo exeat, quia dura sunt; non est quo
intret, quia mala sunt. Merito ei fit quod sequitur: Quoniam
peccatores peribunt. Quibus enim locus nusquam est, quomodo non
peribunt? Consolatio non est in externis, non est in internis.
Extra sunt enim a nobis, de quibus consolatio nulla est. Et universi
qui Deum non habent, pecuniae, amicitiae, gloriae, facultatibus
mundi serviunt , et quaecumque bona sunt corporalia, non possunt
consolari intrinsecus, quomodo consolabatur ille plenus sagina
interiore, et de ipsa sagina ructans: Dominus dedit, Dominus
abstulit, sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini
benedictum (Job I, 21). Ergo illis peccatoribus non est locus
in his quae foris sunt, quia ibi patiuntur tribulationes : conscientia
illos non consolatur; non est bene illis secum, quia bene esse cum
malo non potest. Quisquis autem malus est, male secum est:
torqueatur necesse est sibi seipso tormento. Ipse est enim poena sua,
quem torquet conscientia sua. Fugit ab inimico quo potuerit, a se quo
fugiet?
11. Ita quidam ex parte Donati venerat ad nos, accusatus et
excommunicatus a suis, hic quaerens quod ibi perdiderat. Sed quia
suscipi non potuit, nisi eo loco quo debuit: non enim deseruit illam
partem quasi integer apud ipsos, ut appareret eum non necessitate, sed
electione fecisse : quia ibi ergo habere non potuit quod quaerebat,
quaerebat autem vanam elationem et falsum honorem, et quia hic non
invenit quod ibi perdidit, et ipse periit. Gemebat saucius, et non
consolabatur: erant enim in conscientia ejus aculei horribiles taciti.
Tentavimus consolari eum de verbo Dei: sed ille non erat de
sapientibus formicis, quae sibi aestate collegerunt unde hieme vivant.
Cum enim res sunt tranquillae, tunc homo sibi colligere debet verbum
Dei, et recondere in intimis cordis sui, quemadmodum formica
abscondit in cavernosis penetralibus labores aestatis (Prov. VI,
6, et XXX, 25). Per aestatem enim vacat hoc agere: venit
autem hiems, id est, supervenit tribulatio; et nisi intus invenerit
quod edat, necesse est ut fame dispereat. Iste ergo sibi non
collegerat verbum Dei, supervenit hiems, non hic invenit quod
quaerebat, consolari nisi inde non poterat, de verbo autem Dei nullo
modo. Intus apud se nihil habebat, foris quod quaerebat non
inveniebat: ardebat indignationum et dolorum facibus, agitabatur mens
ejus violenter, et tamdiu occulte, donec etiam erumperet in quosdam
gemitus, ita ut inter fratres sonaret, et se audiri nesciret.
Videbamus, et dolebamus vehementer, Deus scit, tantam poenam
animae, tantas cruces, tantas gehennas, tanta tormenta. Quid
pluribus? Impatiens loci humilis, cui si saperet, posset esse locus
salubris, talis apparuit, ut etiam projiceretur. Neque hinc
desperare debemus, fratres, de aliis, qui forte elegerint veritatem,
non secuti fuerint necessitatem. Usque adeo enim de caeteris
desperandum non est, ut nec de isto desperem, quamdiu vivit. De
nullo enim vivente desperandum est. Hoc ergo, fratres, ex occasione
hac scire debuit Charitas Vestra, ne quis forte aliud vobis dicat.
Nam subdiaconus eorum, qui, cum ei nulla quaestio ibi commoveretur,
elegit catholicam pacem et unitatem, et illis dimissis venit, venit
revera sicut eligens quod bonum est, non sicut repudiatus a malis: sic
acceptus est, ut de ejus conversione gaudeamus, et eum vestris
orationibus commendemus. Potens est enim Deus, qui eum faciat etiam
atque etiam meliorem. Caeterum de nullo pronuntiandum est in aliquam
partem, sive in bonam, sive in malam. Quamdiu enim hic vivitur,
crastinus dies semper ignoratur. Non confundentur in tempore malo, et
in diebus famis saturabuntur: quoniam peccatores peribunt.
12. Inimici autem Domini statim ut gloriabuntur et exaltabuntur,
deficientes sicut fumus deficient. Ex ipsa similitudine rem quam
insinuavit, agnoscite. Fumus a loco ignis erumpens in altum
extollitur, et ipsa elatione in globum magnum intumescit: sed quanto
fuerit globus ille grandior, tanto fit vanior; ab illa enim
magnitudine non fundata et solidata, sed pendente et inflata, it in
auras atque dilabitur, ut videas ipsam ei obfuisse magnitudinem.
Quanto enim plus erectus est, quanto extentus, quanto diffusus
undique in majorem ambitum, tanto fit exilior, et deficiens, et non
apparens. Inimici autem Domini statim ut gloriabuntur et
exaltabuntur, deficientes sicut fumus deficient. De talibus dictum
est: Sicut Jannes et Mambres restiterunt Moysi, sic et isti
resistunt veritati: homines mente corrupti, reprobi circa fidem.
Unde autem resistunt veritati, nisi inflatione tumoris sui, euntes in
ventos, extollentes se quasi justos et magnos? Quid autem de illis
ait? Tanquam de fumo: Sed ultra non proficient; dementia enim eorum
manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit (II Tim. III,
8, 9). Inimici autem Domini statim ut gloriabuntur et
exaltabuntur, deficientes sicut fumus deficient.
13. [vers. 21.] Feneratur peccator, et non solvet.
Accipit, et non reddet. Quid non reddet? Gratiarum actionem.
Quid enim a te vult Deus, aut quid exigit Deus, nisi quod tibi
prosit ? Et quanta accepit peccator, pro quibus non solvet? Accepit
ut sit, accepit ut homo sit, multumque intersit inter ipsum et pecus;
accepit corporis formam, accepit in corpore distinctionem sensuum, ad
videndum oculos, ad audiendum aures, ad odorandum nares, ad gustandum
palatum, ad contrectandum manus, ad ambulandum pedes, salutemque
ipsam corporis. Sed adhuc ista et cum pecore habemus communia:
accepit etiam amplius, id est mentem quae possit intelligere, quae
possit capere veritatem, quae possit justum ab injusto discernere,
quae possit indagare, desiderare Creatorem, laudare et inhaerere
illi. Haec omnia accepit et peccator, sed non bene vivendo non reddit
quod debet. Ergo feneratur peccator, et non solvet, non reddet ei a
quo accepit, non aget gratias: imo vero rependet mala pro bonis,
blasphemias, murmur adversus Deum, indignationem. Ergo ille
feneratur, et non solvet: justus autem miseretur, et commodat. Ille
ergo nihil habet, iste habet. Videte egestatem, videte divitias.
Ille accipit, et non solvet: iste miseretur, et commodat; abundat
illi. Quid si pauper est? Etiam sic dives est. Tu tantum ad
divitias ejus pios oculos intende. Respicis enim arcam inanem,
conscientiam Deo plenam non respicis. Non habet extrinsecus
facultatem, sed habet intrinsecus charitatem. De charitate quanta
erogat, et non finitur! Etenim si habet foris facultatem, dat ipsa
charitas, sed ex eo quod habet: si autem non invenit foris quod det,
dat benevolentiam, praestat consilium, si potest; praestat auxilium,
si potest: ad extremum si nec consilio nec auxilio adjuvare potest,
vel voto adjuvat, vel orat pro contribulato, et forte magis ipse
exauditur quam qui porrigit panem. Habet semper unde det, cui plenum
pectus est charitatis. Ipsa est charitas, quae dicitur et voluntas
bona. Plus a te Deus non exigit, quam quod tibi intus dedit.
Vacare enim non potest voluntas bona. Non enim habens voluntatem
bonam, etsi nummus tibi supersit, non porrigis pauperi: ipsi inter se
pauperes praestant sibi de voluntate bona, non sunt inter se
infructuosi. Vides caecum duci a vidente: quia nummos non habuit quos
daret egens , commodavit oculos non habenti. Unde hoc factum est, ut
membra sua commodaret ei qui non habet, nisi quia intus inerat voluntas
bona, thesaurus pauperum? In quo thesauro dulcissima requies, et
vera securitas. Ad ipsum amittendum nec latro admittitur, nec
naufragium metuitur. Servat secum quod intus habet, nudus evadit, et
plenus est. Justus ergo miseretur, et commodat.
14. [vers. 22.] Quoniam benedicentes eum, haereditate
possidebunt terram: sicut illum justum, vere solum justum et
justificantem, qui et pauper hic fuit, et divitias magnas attulit,
quibus faceret divites eos quos invenit pauperes. Ipse est enim qui
Spiritu sancto ditavit corda pauperum, et exinanitas animas confitendo
peccata, implevit opulentia justitiae; qui potuit divitem facere
piscatorem, dimittendo retia sua, quod habebat contemnentem, quod non
habebat haurientem (Matth. IV, 19). Infirma enim mundi elegit
Deus, ut confunderet fortia (I Cor. I, 27). Et non de
oratore piscatorem, sed de piscatore lucratus est oratorem, de
piscatore lucratus est senatorem, de piscatore lucratus est
imperatorem. Quoniam benedicentes eum, possidebunt terram
haereditate: erunt ejus cohaeredes, in terra illa viventium, de qua
dicitur in alio psalmo: Spes mea es tu, portio mea in terra viventium
(Psal. CXLI, 6). Tu es ipsa portio mea, inquit Deo, et
non dubitavit Deum sibi facere portionem. Haereditate possidebunt
terram. Maledicentes autem eum, disperient. Ut autem benedicant qui
benedicunt, praestitum est eis. Nam ventum est ad maledicentes, et
facti sunt benedicentes: et jam sic disperierunt maledicentes eum, cum
ejus munere facti sunt benedicentes, quem malo suo maledicebant, bono
autem ipsius benedicunt.
15. [vers. 23.] Videte quid sequitur: A Domino gressus
hominis dirigentur, et viam ejus volet. Ipse homo ut velit viam
Domini, ab ipso Domino diriguntur gressus ejus. Nam si Dominus non
dirigeret gressus hominis, tam pravi erant, ut semper per prava
irent, et semitas curvas sequendo redire non possent. Venit autem
ille, et vocavit, et redemit, et sanguinem fudit: hoc pretium
dedit, haec bona fecit, et mala passus est. Attende quae fecerit;
Deus est: attende quae passus sit; homo est. Quis iste Deus homo?
Si tu, o homo, non dimitteres Deum, non fieret pro te Deus homo.
Parum enim tibi erat ad remunerationem vel ad donum ejus, quia et
hominem te fecit, nisi et homo pro te fieret? Ipse est enim qui
direxit gressus nostros, ut viam ejus vellemus. A Domino gressus
hominis dirigentur, et viam ejus volet.
16. Jam cum sequeris viam Christi, non tibi saeculi prosperitates
promittas. Per dura ambulavit, sed magna promisit. Sequere. Noli
tantum attendere qua iturus, sed et quo venturus sis. Tolerabis dura
temporalia, sed ad laeta pervenies sempiterna. Si vis sustinere
laborem, attende mercedem. Nam et operarius in vinea deficeret, nisi
attenderet quid accepturus esset. Cum autem attenderis quid sis
accepturus, omnia tibi erunt vilia quae pateris, nec digna aestimabis
pro quibus illud accipias. Miraberis tantum dari pro tantillo labore.
Nam utique, fratres, pro aeterna requie labor aeternus subeundus
erat; et aeternam felicitatem accepturus, aeternas passiones sustinere
deberes: sed si aeternum sustineres laborem, quando venires ad
aeternam felicitatem? Ita fit, ut necessario temporalis sit
tribulatio tua, qua finita venias ad felicitatem infinitam. Sed
tamen, fratres, posset esse longa tribulatio pro aeterna felicitate.
Verbi gratia, ut quoniam felicitas nostra finem non habebit, miseria
nostra et labor noster et tribulationes nostrae diuturnae essent. Nam
et si mille annorum essent, appende mille annos contra aeternitatem:
quid appendis cum infinito quantumcumque finitum? Decem millia
annorum, decies centena millia, si dicendum est, et millia millium,
quae finem habent, cum aeternitate comparari non possunt. Huc
accedit, quia non solum temporalem voluit laborem tuum Deus, sed
etiam brevem. Paucorum dierum est tota vita hominis, etiamsi laeta
duris non miscerentur, quae plura et longiora sunt certe, quam dura;
et ideo breviora et pauciora sunt dura, ut durare possimus. Si ergo
per totam vitam suam homo in laboribus et in aerumnis esset, in
doloribus, in tormentis, in carcere, in plagis, in fame et siti
omnibus diebus, horis omnibus, per totam vitam suam usque ad aetatem
senectutis, pauci dies sunt tota vita hominis: quo labore transacto,
veniet regnum aeternum, veniet sine fine felicitas, veniet aequalitas
Angelorum, veniet haereditas Christi, veniet cohaeres Christus.
Pro quanto labore quantam mercedem accipimus! Veterani homines qui
laborant in militia, et versantur inter vulnera tot annos, incipiunt
militare a juventute, exeunt senes; et ut habeant paucos dies quietos
senectutis suae, quando eos jam ipsa aetas incipit gravare quos bella
non gravant, quanta dura tolerant; quae itinera, quae frigora, quos
soles, quantas necessitates, quae vulnera, quae pericula! Et non
attendunt patientes haec omnia, nisi paucos dies quietos illos
senectutis, ad quos utrum perveniam nesciunt. Ergo a Domino gressus
hominis dirigentur, et viam ejus volet. Hinc dicere coeperam: viam
Christi si vis, et vere christianus es, ipse est enim christianus qui
non aspernatur viam Christi, sed vult viam Christi sequi per
passiones ipsius, noli per aliam viam velle ire quam per illam qua ipse
ivit. Dura videtur, sed ipsa est tuta via: alia forte delicias
habet, sed latronibus plena est. Et viam ejus volet.
17. [vers. 24.] Cum ceciderit, non conturbabitur, quoniam
Dominus confirmat manum ejus. Ecce quid est, velle viam Christi.
Contingat illi ut aliquam tribulationem patiatur, aliquam
exhonorationem, aliquam contumeliam, aliquam afflictionem, aliqua
damna, et caetera quaecumque abundant in vita ista generi humano:
proponit sibi Dominum suum, quanta genera tentationum passus est: et
non conturbabitur cum ceciderit, quia Dominus confirmat manum ejus;
quia prior passus est. Quid enim timebis, o homo, cujus directi sunt
gressus, ut velles viam Domini? Quid timebis? Dolores?
Flagellatus est Christus (Matth. XXVII, 26). Contumelias
timebis? Audivit, Daemonium habes, qui daemonia excludebat
(Joan. VIII, 48). Forte factionem et conspirationem
malorum? Conspiratum est adversus illum (Id. IX, 22). Non
potes ostendere forte conscientiam tuam bonam in aliqua accusatione, et
vim pateris quod adversus te falsi testes audiuntur. Contra ipsum
primum falsum testimonium dixerunt, non solum ante mortem, sed etiam
post resurrectionem. Inducti sunt falsi testes, ut a judicibus
damnaretur (Matth. XXVI, 60): accesserunt falsi testes
custodes ad sepulcrum. Resurrexit ille cum tanto miraculo; commota
terra prodidit Dominum resurgentem. Erat illic et terra custodiens
terram; sed terra durior mutari non potuit. Nuntiavit vera, sed
seducta est a falsa. Dixerunt enim illi custodes Judaeis quae
viderint, et quid factum sit: acceperunt pecuniam, et dictum est
eis: Dicite quod vobis dormientibus venerunt discipuli ejus, et
abstulerunt eum (Id. XXVIII, 12). Ecce falsi testes, et
contra resurgentem. Quanta autem caecitas in falsis testibus, quanta
caecitas, fratres! Solent hoc enim pati falsi testes, ut
excaecentur, et contra se dicant nescientes unde appareat quia falsi
sunt testes. Quid enim illi contra se dixerunt? Cum dormiremus,
venerunt discipuli ejus, et abstulerunt eum Quid est hoc? Quis est
qui dicit testimonium? Qui dormiebat. Talibus ego narrantibus non
crederem, nec si somnia sua mihi indicarent. Stulta insania! si
vigilabas, quare permisisti? si dormiebas, unde scisti?
18. Sic et isti filii eorum , sicut meministis, et
praetermittendum ex occasione non est. Tanto magis enim debemus
commemorare vanitatem eorum, quanto magis quaerimus salutem eorum.
Ecce corpus Christi patitur falsos testes, sustinet corpus quod
praecessit in capite. Non mirum est, et modo non desunt corpori
Christi diffuso per totum orbem terrarum qui dicant: Progenies
traditorum. Falsum testimonium dicis. Ibi te convinco falsum
testem, secutus pauca verba. Tu mihi dicis: Traditor es. Ego tibi
dico: Mendax es. Sed tu traditionem meam nusquam et nunquam probas:
ego mendacium tuum hic in istis ipsis verbis tuis modo probo. Certe
ibi dixisti, quia nos acuimus gladios nostros: recito gesta tuorum
Circumcellionum. Certe ibi dixisti, quia praetermittis ablata:
recito Gesta, ubi procurationem ad exigenda fecisti. Certe ibi
dixisti: Nos sola offerimus Evangelia: recito tot jussiones
judicum, quibus a te divisos persecutus es: recito Preces ad
Apostatam imperatorem, cui dixisti , quia sola justitia apud eum
habet locum. An forte apostasia Juliani, pars Evangelii tibi
videtur? Ecce mendacem te teneo. Quid de me dixisti quod credi
debeat? Etiamsi non invenirem unde ostenderem falsum te dicere,
sufficit ut ostendam te mendacem esse. Quid dicis? Qualis tu, tales
et caeteri . Nam merito talia verba omnibus misisti: abundare
voluisti societate mendacium, ne tu solus erubesceres de mendacio.
19. Sed valeat, inquit, in Caecilianum judicium patrum
nostrorum. Quare valebit? Quia episcopi judicaverunt. Valeat et in
te, quod Maximianistae judicaverunt. Prius, enim quod credo vos
nosse, episcopi consentientes cum Maximiano adhuc diacono ipsius,
venerunt ad Carthaginem, sicut se habet Tractatoria , quam etiam
Gestis alligaverunt, cum litigarent de domo cum procuratore illius qui
praetermittit ablata. Ergo primo Tractatoriam de illo miserunt,
conquerentes quia noluit ad illos exire: hoc enim maxime conquesti
sunt. Vide quomodo illis Deus reddidit quod de Caeciliano dixerunt.
Mira similitudo: voluit Deus post tot annos revolvere illis in faciem
quod gestum est, ut omnino unde dissimulent et qua effugiant non
inveniant. Oblitos se dicerent quae gesta sunt ante; non eos Deus
sinit oblivisci: atque utinam valeat eis ad salutem! Nam misericordia
sua fecit hoc Deus, si considerent quid sit factum. Ponite ergo
vobis ante oculos, fratres, unitatem tunc orbis terrarum, unde se
isti diviserunt adversus Caecilianum: ponite modo et partem Donati,
unde se Maximianistae diviserunt adversus Primianum. Quod tunc illi
Caeciliano, hoc nunc isti fecerunt Primiano. Propterea se et
veriores Donatistis dicunt Maximianistae, quia revera facta majorum
suorum ipsi imitati sunt. Sic enim erexerunt Maximianum adversus
Primianum, quomodo illi erexerunt Majorinum adversus Caecilianum;
et sic questi sunt isti de Primiano, quomodo illi de Caeciliano.
Nam si meministis, hoc dixerunt illi, quod ad eos exire noluerit
Caecilianus, memor conscientiae suae; ille autem noverat factionem
eorum: sic et isti conqueruntur, quia noluit ad illos exire
Primianus. Quare Primiano conceditur, nosse factionem
Maximianistarum, et Caeciliano non conceditur nosse factionem
Donatistarum? Nondum erat ordinatus Maximianus, crimina dicebantur
de Primiano: venerunt episcopi, voluerunt ut ad eos exiret: non est
egressus, sicut eorum indicat Tractatoria Actis inserta. Non est
egressus: non improbo, imo et laudo. Si aliquam factionem vidisti,
non debuisti ad factiosos procedere, sed servare causam tuam meliori
judicio partis tuae. Restabat enim magna pars Donati, ubi se posset
purgare Primianus: propterea ad illos qui jam factione
conspiraverant, exire noluit. Vides quomodo laudamus consilium tuum
adversus Maximianistas, bene attende et causam Caeciliani: non vis
ut frater; quomodo extraneus, sic judica. Noluisti exire, quid tibi
dicens ? Isti factione conspiraverunt contra salutem meam, corrupti
sunt adversum me: si me illis commisero, facio praejudicium causae
meae: non ad eos exibo, servetur causa mea melioribus et auctoritate
gravioribus. Bonum consilium. Quid si hoc dixit Caecilianus?
Quanquam laborabis tu, ut ostendas quae adversus te istos alia
Lucilla corruperit, et forte non inventurus; quod ille tunc usque
adeo noverat, ut postea Gestis aperiretur. Sed vidisti nescio quid
occultum, renuntiatum est tibi aliquid metuendum. Concedo timori tuo
cautelam istam: recte fecisti, ad tales non procedere; erant enim
alii qui de te poterant judicare. Attente nunc Caecilianum: tu tibi
servasti Numidiam, ille orbem terrarum. Sed si valere vis adversus
illum sententias tunc Donatistarum, valeant nunc adversus te
sententiae Maximianistarum: episcopi illum damnaverunt; episcopi et
te. Quare postea egisti causam tuam, et obtinuisti ibi
Maximianistas; sicut ille postea egit causam suam, et obtinuit ibi
Donatistas? Quod ergo tunc factum est, videtur ante oculos miro et
manifesto exemplo revolutum, talia Maximianistas conqueri de
Primiano, qualia omnes isti conquesti sunt de Caeciliano. Mirum
est, fratres, quomodo moveor, quomodo Deo gratias ago: quia vere
misericordia Dei ad istos, si sapiant, illuminandos formavit
exemplum. Proinde si placet paululum, fratres, quia et hoc nobis
Deus in manus dedit, audite concilium Maximianistarum .
20. Sanctissimis fratribus atque collegis per universam
Africam.---Tota unitas ipsorum per Africam. Sed hic cum illis
est Catholica: in aliis autem orbis partibus ipsi non sunt cum
Catholica.---Sanctissimis fratribus atque collegis per universam
Africam, hoc est, per provinciam Proconsularem, Numidiam,
Mauritaniam, Byzacenam, et Tripolim constitutis; sed et
presbyteris et diaconis, universis plebibus, in veritate Evangelii
nobiscum militantibus, Victorinus, Fortunatus, Victorianus,
Migginus , Saturninus, Constantius, Candorius, Innocentius,
Cresconius, Florentius , Salvius, alius Salvius, Donatus,
Geminius, Praetextatus.---Ipse est Assuritanus, quem postea
receperunt: eum qui in se dixit sententiam, recepit
postea.---Maximianus, Theodorus, Anastasius, Donatianus,
Donatus, alius Donatus, Pomponius, Pancratius , Januarius,
Secundinus, Pascasius, Cresconius, Rogatianus, alius
Maximianus, Benenatus, Gaianus, Victorinus, Guntasius,
Quintasius, Felicianus.---Iste est Mustitanus qui adhuc vivit;
sed forte alius est aliunde. Postea subscribentes dicunt et loca unde
quisque erat.---Salvius, Migginus, Proculus, Latinus, et
caeteri qui in concilio apud Cabarsussi fuimus, in Domino aeternam
salutem. Nemo qui nesciat, fratres dilectissimi, de sacerdotibus
Dei, non propriae voluntatis, sed divinae legis impulsu, tam in reos
sententiam dicere, quam innocentibus inflictam, jure ab eis ac merito
submovere. Non levi enim periculo subjacebit, quisquis aut reo
pepercerit, aut innocentem conficere pertentarit: maxime cum scriptum
sit:
|
“Innocentem et justum non occides, et purgatione non purgabis
reum”
|
|
(Exod. XXIII, 7). Hoc igitur Edicto Legis
admoniti, necesse nos fuerat Primiani causam, quem plebs sancta
Carthaginensis Ecclesiae episcopum fuerat in ovile Dei sortita,
seniorum litteris ejusdem Ecclesiae postulantibus, audire atque
discutere sub eo, ut explanatis omnibus, aut innocentem, quod
optabile fuerat, purgaremus; aut nocentem certe ostenderemus suis
meritis esse damnatum. Optatissimum enim nobis fuit, ut plebs sancta
Carthaginensis Ecclesiae eo se laetetur episcopo sublimatam, qui in
omnia sanctus et in nullo reprehensibilis haberetur. Propterea utique
talem esse oportet Domini sacerdotem, ut quod populus pro se apud
Deum non valuerit, ipse pro populo mereatur quod poposcerit
impetrare: quia scriptum est,
|
“Si peccaverit populus, orabit pro eo
sacerdos; si autem sacerdos peccaverit, quis orabit pro eo”
|
|
(I
Reg. II, 25)?---Etiam Apostoli scripserunt plebibus ut
orarent pro se, et Apostoli orantes dicebant: Dimitte nobis debita
nostra (Matth. VI, 12); et apostolus Joannes dixit:
Advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum, et ipse est
exoratio pro peccatis nostris (I Joan. II, 1-2). Sed illud
de illo sacerdote scriptum est, quem isti non intelligunt, ut
admoneretur populus in prophetia talem se debere agnoscere sacerdotem,
pro quo nullus posset orare. Quis est autem pro quo nullus orat, nisi
ille qui pro omnibus interpellat? Quia ergo tunc sacerdotium erat
Leviticum, ubi sacerdos intrabat in sancta , et offerebat hostias pro
populo; habebat autem imaginem, non veritatem futuri cujusdam
sacerdotis; tunc enim et ipsi sacerdotes peccatores erant, sicut
caeteri homines: volens Deus per prophetiam admonere populum, jam
talem desiderandum esse sacerdotem, qui interpellaret pro omnibus, et
pro eo nullus oraret, designans talem, admonuit et dixit: Si
peccaverit populus, orabit pro eo sacerdos; si autem sacerdos
peccaverit, quis orabit pro eo? Itaque, o popule, talem elige
sacerdotem, pro quo non cogaris orare, sed de cujus oratione pro te
securus esse possis. Ipse est Dominus noster Jesus Christus, unus
sacerdos, unus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (I
Tim. II, 5).---Scandala igitur Primiani, et ipsius
nequitia singularis, sic in se coeleste judicium provocavit, ut horum
criminum auctorem necesse esset penitus amputare: qui recens
ordinatus,---Jam jam crimina ipsius dicuntur.---Presbyteros
supra dictae plebis ad conjurationem impiae conspirationis impellens ,
hoc ab eis velut precario jure postulavit, ut ad damnandos quatuor
diaconos, viros egregios, ac singularibus meritis approbatos,
Maximianum scilicet, Rogatianum, Donatum, itemque Salgamium
,---In his quatuor erat ille auctor schismatis, praecidens de
frusto frustum, et non se dolens ab integritate
praecisum.---Incunctanter ei promitterent accommodare
consensum.---Hoc cum illis egit: illi noluerunt ei promittere,
sed tacuerunt: ille per seipsum cogitatum scelus non dubitavit
implere.---Cujus illi mala praesumptione stupefacti, cum rem
silentio refellissent, per se cogitatum scelus non dubitavit implere,
usque adeo ut in Maximianum diaconum, virum, sicut omnibus notum
est, innocentem, sine causa, sine accusatore, sine teste, absentem
ac lecto cubantem, sententiam putaret esse promendam.---Videte
crimen!---Qui jam pridem clericos non dissimili furore damnaret.
Nam cum incestos contra legem decretaque omnium sacerdotum communioni
sanctae adjungeret, cumque obsistente maxima parte plebis, etiam
seniorum nobilissimorum litteris conveniretur, ut per se corrigeret
quod admiserat, sua temeritate possessus emendare contempsit. His
itaque permoti seniores Ecclesiae supra dictae, ad universum chorum
litteras legatosque miserunt, quibus non sine lacrymis deprecati sunt
ut ad se ferventius veniremus, quo perpenso libramine, intentationibus
exploratis, existimatio Ecclesiae purgaretur. Ad hanc proinde cum
secundum memoratorum litteras veniremus, nota sua ille ratione
fervescens, adventum nostrum penitus declinavit.---Quid illi
objiciatur scitis, quia pars jam Donati incesta facta est. Hoc erat
in regula, Quales fuerint cum quibus fuerit communicatum, tales fieri
omnes et universam massam. Itaque si verum isti dicunt, incesta est
jam pars tota Donati. Exeant plane Numidae; et dicant, Ad nos non
pertinet si illos incestos , nescio quos, ad communionem tuam
admisisti: obesse potuit tam longe positis? Si ergo vobis obesse non
vultis qui in Numidia estis, quod Carthagini fit; quod in Africa
fit, potuit obesse universo orbi terrarum? Semper unde se defendunt,
inde se accusant, et nos excusant .---Adventum nostrum penitus
declinavit.---Quod illi quaesti sunt de Caeciliano.---Qui
usquequaque rebelli animo calcitrans, in malo permansit, ut conducta
multitudine perditorum,---Jam hoc plus est. Haec de Caeciliano
non dixerunt illi: videte quae.---Atque impetratis officialibus,
basilicarum januas obsedissent.---Ne intrarent episcopi.---qui
ingrediendi nobis atque agendi solemnia interdicerent facultatem. Haec
si episcopum convenit facere, si Christianis licet admittere, si hoc
Evangelia protestantur, probet aut judicet quisquis amator aut
assertor est veritatis. Hoc enim nobis inflixit frater aliquando
proprius, quod nunquam faceret alienus.---Quid pluribus ? Dicunt
multa et damnant hominem: sed damnationem jam ipsam
legamus.---Decrevimus omnes sacerdotes Dei, praesente Spiritu
sancto, hunc eumdem Primianum, primo quod super vivos episcopos ulios
subrogarit; quod incestos cum sanctorum communione miscuerit; quod
presbyteros ad conjurationem ineundam constringere pertentarit; quod
Fortunatum presbyterum in cloacam fecerit mitti, cum aegrotantibus
baptismo succurrisset; quod communionem Demetrio presbytero
pernegarit, ut cogeret filium abdicare; quod idem presbyter objurgatus
sit, quod episcopos hospitio suscepisset; quod supra dictus Primianus
multitudinem miserit, quae Christianorum domos everteret; quod
obsessi sint episcopi simul et clerici, et postea ab ejus satellitibus
lapidati; quod in basilica caesi sint seniores, quod indigne ferrent
ad communionem Claudianistas admitti; quod innocentes clericos
putaverit esse condemnandos; quod se nobis audiendum noluerit
exhibere, cum basilicarum fores ne ingrederemur multitudinem et
Officio intercluserit; quod legatos a nobis ad se missos injuriose
rejecerit; quod loca multa, vi primo, dehinc auctoritate judiciaria
usurpaverit.---Praetermissor ablatorum: cum Paulus apostolus
dicat: Audet quis vestrum adversus alium negotium habens judicari apud
injustos, et non apud sanctos (I Cor. VI, 1). Videte quale
illi crimen objecerint, quia non apud episcopos agere voluit de locis,
sed apud judicem.---Praeter alia illicita ejus admissa, quae prae
honestate stili nostri s iluimus, a sacerdotali choro perpetuo esse
damnatum: ne eo palpato, Dei Ecclesia aut contagione, aut aliquo
crimine maculetur. Quod idipsum Paulus apostolus exhortatur, et
admonet:
|
“Praecipimus autem vobis, fratres, in nomine Domini
nostri Jesu Christi, ut discedatis ab omni fratre inordinate
ambulante”
|
|
(II Thess. III, 6). Atque adeo non immemores
puritatis Ecclesiae, conducibile existimavimus, omnes sanctos
consacerdotes, et omnes clericos, et omnes populos qui se christianos
meminerunt, hac nostra Tractatoria commonere, ut omnes ejus
communionem, utpote damnati, diligenti cura horreant. Ipse enim de
suo interitu rationem reddet, qui hoc nostrum decretum non audiendo
tentaverit violare. Placuit sane nobis et Spiritui sancto, quod
tempus tardis ad convertendum reservetur sub eo, ut quicumque
consacerdotum vel clericorum suae salutis immemores, a die damnationis
supra dicti Primiani, id est, a die octavo Kalendarum Juliarum
usque ad diem octavum Kalendarum Januariarum, minus a Primiani
damnati communione recesserint, tali sententia constringantur. Laici
quoque nisi se a supra dicto die damnationis illius, intra diem
Paschae futurae ab ejus consortio separaverint, non posse quemquam
nisi per poenitentiam, siquidem meminerint, Ecclesiae reformari.
Victorinus Munatianensis episcopus subscripsi. Fortunatus
Dionysianensis episcopus subscripsi. Victorianus Carcabianensis
episcopus subscripsi. Florentius ab Adrumeto episcopus subscripsi.
Migginus ab Elephantaria episcopus subscripsi. Innocentius
Thebaltensis episcopus subscripsi. Miggin pro collega meo Salvio
Membressitano episcopo subscripsi. Salvius Ausafensis episcopus
subscripsi. Donatus Sabratensis episcopus subscripsi. Gemelius a
Tanabaeis episcopus subscripsi.---Ex ipsis condemnatoribus
subscripsit et Praetextatus Assuritanus, et Felicianus
Mustitanus.---Praetextatus Assuritanus episcopus subscripsi.
Maximianus Stabatensis episcopus subscripsi. Datianus Camicetensis
episcopus subscripsi. Donatus Fiscianensis episcopus subscripsi.
Theodorus Usulensis episcopus subscripsi. Victorianus jubente
collega Agnosio episcopo, subscripsi. Donatus Cebresutanus
episcopus subscripsi. Natalicus Thelensis episcopus subscripsi.
Pomponius Macrianensis episcopus subscripsi. Pancratius Balianensis
episcopus subscripsi. Januarius Aquenensis episcopus subscripsi.
Secundus Jacondianensis episcopus subscripsi. Pascasius a Vico
Augusti episcopus subscripsi. Creso Conjustiacensis episcopus
subscripsi. Rogatianus episcopus subscripsi. Maximianus
Erumminensis episcopus subscripsi. Benenatus Tugutianensis episcopus
subscripsi. Ritanus episcopus subscripsi. Gaianus Tigualensis
episcopus subscripsi. Victorinus Leptimagnensis episcopus
subscripsi. Guntasius Benefensis episcopus subscripsi. Quintasius
Capsensis episcopus subscripsi. Felicianus Mustitanus episcopus
subscripsi. Victorianus ex delegatione Miggini episcopi subscripsi.
Miggius episcopus subscripsi. Latinus Mugiensis episcopus
subscripsi. Proculus Girbitanus episcopus subscripsi. Donatus
Sabratensis episcopus pro fratre et collega meo Marratio subscripsi.
Proculus Girbitanus pro collega meo Galliono subscripsi.
Secundianus Prisianensis episcopus subscripsi. Helpidius
Tusdritanus episcopus subscripsi. Donatus Samurdatensis episcopus
subscripsi. Getulicus Victorianensis episcopus subscripsi.
Annibonius Robautensis episcopus subscripsi. Item Annibonius
petitus a collega meo Augendiarensi episcopo subscripsi. Tertullus
Abitensis episcopus subscripsi. Primulianus episcopus subscripsi.
Secundinus Arusianensis episcopus subscripsi. Maximus Pittanensis
episcopus subscripsi. Crescentianus Murrensis episcopus subscripsi.
Donatus Belmensis episcopus subscripsi. Perseverantius Tebertinus
episcopus subscripsi. Faustinus Binensis episcopus subscripsi.
Victor Altiburitanus episcopus subscripsi. Omnes numero quinquaginta
tres.
21. Paululum dignamini advertere. Haec est damnatio tua. Dicimus
illi: Quid vis? habeat pondus an non habeat? Ego faveo: prorsus
dico, quia isti omnes falsa in te dixerunt; et audi unde credam:
Quia apud alios judices obtinuisti causam tuam, et isti damnati sunt.
Si ergo te propterea credo innocentem, quia non exiens ad factiosos,
alibi ostendisti innocentiam tuam, ut illi qui te damnaverunt,
damnationem mererentur; dignare acceptare Caecilianum innocentem, qui
noluit exire ad majores tuos, et sic servavit causam suam orbi
terrarum, quomodo tu servasti concilio Numidarum. Si innocentem te
reddidit sedes Bagaitana , quanto potius illum sedes Apostolica?
Aut vis ut valeant qui primo damnaverunt? Si valent; contra te
valent. Nam illi contra Caecilianum nec valuerunt, nec valebunt:
tamen quid contra te judices, attende.
22. Jam hic audent dicere: Sed nos qui postea damnavimus
Maximianistas, plures eramus. Valeat ergo sententia vestra in
Felicianum, et valebit illorum in Caecilianum. Ubi Bagai concilium
fecerunt, etiam Felicianum damnaverunt: modo intus est Felicianus:
aut nocens receptus est, aut innocens damnatus est. Si ergo nocentem
recipis pro pace Donati; cede omnibus gentibus pro pace Christi: si
autem per errorem vestrum innocens damnatus es; errare potuerunt
trecenti decem damnantes Felicianum, et non potuerunt errare
septuaginta damnantes Caecilianum? Quid ergo dicitis? Cum
audieritis vobis dici, Priores vos damnaverunt Maximianistae,
recurritis, et dicitis: Sed nos plures eramus qui damnavimus
Maximianistas. Ad utrumque vobis cito respondetur, quia et illi
vestri priores damnaverunt Caecilianum. Si priores valent, cedant
Primianistae concilio Maximianistarum: si plures valent, cedant
Donatistae orbi terrarum: nihil esse arbitror justius. Pauci sunt
Maximianistae: sed priores sunt. Reus reum non facit. Si hoc
putas, quomodo damnatus damnare potuisti? quia inter damnatores et
ipse scriptus est, nec servaverunt illi locum causam dicentis .
Aliter autem Caecilianus: servatus est illi locus hominis causam
dicentis, sicut habet ipsa sententia; quia nec in communionem receptus
est nisi purgatus. Iste autem invenitur hic a judicibus damnatus,
illic inter judices damnans. Sed fuerit ista aequitas Bagaitani
concilii: prorsus totum concedimus. Male te damnaverunt
Maximianistae: male damnaverunt et illi priores vestri Caecilianum.
Tu purgasti te apud Bagai: purgavit se ille in transmarino judicio.
Consensit huic judicio universus orbis terrarum. Quid dicturus es?
Plures nos sumus quam Maximianistae. Estote plures: de numero ergo
agamus: vide quantum intersit. Absentem te damnaverunt
Maximianistae, cum ad eos exire noluisses: Hoc quidem simile, sic
et illi damnaverunt absentem Caecilianum, cum factionem eorum
devitasset: sed tu rursus in absentes illos fecisti dici sententias in
concilio Bagaitano: at vero Caecilianus praesens adversario praesente
purgatus est. Deinde alia magna differentia: judices Numidas apud
quos te purgares, tu ipse adisti, tu constituisti, Maximianistae
illos non petierunt: apud eos autem a Caeciliano Donatus victus est,
quos pars Donati judices postulaverat. Respondent tibi modo
Maximianistae, et jure dicunt: Nos primo venimus ad te de provincia
tua, de dioecesi ad te pertinente episcopi; et voluimus audire causam
tuam: contempsisti nos, non ad nos existi. Si timuisti nostrum
judicium, vel simul judices eligeremus, non ires ad quos tu velles.
Quantum intersit, videte. Tunc autem ipsi Donatistae litteris suis
Imperatorem petierunt, ut decerneret judices: improbaverunt eos apud
quos victi sunt, quos antequam vincerentur postulaverunt: dati sunt
alii ad eorum petitum, et ibi victi sunt: appellaverunt ad
Imperatorem, et ibi victi sunt. Semel victus est absens
Maximianista, et tacet: et ter victus praesens Donatista non tacet?
23. Sed de numero contendis cum Maximianistis. Ut dixi, faveo
tibi. Trecenti decem plures sunt quam centum, vel quot fuerunt qui
damnaverunt a parte Maximiani Primianum: millia episcoporum per orbem
terrarum qui damnaverunt a parte Caeciliani Donatum nihil ponderis
apud te habere putas? Sed dicturus es mihi: Numquid Donatistas
millia episcoporum damnaverunt de toto orbe terrarum? Optime, non
damnarunt. Quare non damnarunt? Quia judicio non interfuerunt. Si
judicio non interfuerunt, propterea non damnaverunt, quia causam illam
penitus nescierunt. Ab innocentibus quare te separasti? Venit huc ad
te de orbe terrarum baptizatus, quem vis rebaptizare: et te jam
lethale ministerium exercentem, et volentem iterare quod semel datur et
non amittitur, adit cum magna voce et gemitu, et dicit tibi: Quid
est quod vis facere? rebaptizare me? ait, nescio quis
Mesopotamenus, nescio quis Syrus, nescio quis Ponticus, vel
longius constitutus. Respondes: Quia non habes baptismum. Quare?
Lege Epistolas Apostoli ad me datas. Venit nescio quis de
Galatia, de Ponto, venit nescio quis de Philadelphia, ad quas
Ecclesias Joannes scripsit (Apoc. I, 4); venit a Colossis,
venit a Philippis, a Thessalonica: Ego non habeo baptismum ad quem
scripsit Apostolus, per quem tu habes? Audes legere epistolam meam,
qui detestaris pacem meam?
|
|