|
1. [vers. 25.] Pars novissima psalmi hujus indiscussa vobiscum
et intractata remanserat. Proinde sicut video, non quidem secundum
dispositionem nostram, sed tamen non praeter dispositionem suam, ad
reddendum debitum nos Dominus revocavit. Intenti ergo estote,
fratres, ut si possumus Deo adjuvante, vel modo solvamus quod nos
debere cognoscimus. Quis est qui dicit, quod modo cantavimus?
Juvenis fui, et ecce senui, et non vidi justum derelictum, nec semen
ejus quaerens panem. Si quasi unus homo loquitur, quam multum tempus
est aetas unius hominis; et quid magnum est, ut homo positus in una
aliqua parte terrarum per totam vitam suam tam brevem, quam humana vita
brevis est, quamvis ad senectutem a juventute pervenerit, non viderit
justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem? Non est mirandum.
Potuit enim fieri ut ante vitam ipsius fuisset aliquis justus quaerens
panem, potuit fieri ut in alia parte terrarum non ubi ipse esset.
Deinde aliud quod movet, audite: Ecce unusquisque in vobis, qui
forte jam senuit, respiciens cursus aetatis suae jam peractos sibi,
ubi cogitatione versatus fuerit in his quos novit, forte non ei
occurrit justus quaerens panem, aut filius justi quaerens panem: sed
tamen respicit ad Scripturas divinas, et invenit angustatum Abraham
justum, et famen passum in regione sua, mutasse aliam regionem
(Gen. XII, 10); invenit et filium ipsius Isaac ejusdem famis
causa in alias isse regiones quaerentem panem (Id. XXVI, 1).
Et quomodo erit verum, Nunquam vidi justum derelictum, nec semen
ejus quaerens panem? Et si verum hoc invenit in spatio vitae suae;
aliter tamen invenit in lectione divina, quae fidelior est quam vita
hominum.
2. Quid ergo facimus? Adjuvent nos pia studia vestra, ut
inspiciamus in his versibus Psalmi voluntatem Dei, quid nos
intelligere velit. Metus est enim ne unusquisque infirmus, non
capiens spiritualiter intelligere Scripturas, eat in exempla humana
videatque aliquando bonos servos Dei esse in necessitate aliqua et
inopia quaerendi panis; maxime et Paulum apostolum cogitet, qui
dicit, In fame et siti, in frigore et nuditate (II Cor. XI,
27): et scandalizetur apud seipsum dicens, Certene verum est quod
cantavi? certe verum est quod in ecclesia stans tam devota voce
personui, Nunquam vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens
panem? Fallunt nos Scripturae, dicat apud se; et dissolvantur omnia
ejus membra ab opere bono; quibus membris intrinsecus, quod est
gravius, et in interiore homine resolutis, jam desistat ab opere
bono, et dicat sibi: Utquid bene operor? Utquid panem meum frango
esurienti, et nudum vestio, et sine tecto induco in domum meam,
attendens ad id quod scriptum est, Nunquam vidi justum derelictum,
nec semen ejus quaerens panem: cum videam tot homines bene viventes,
plerumque fame laborantes? Sed si forte erro ego, ut tam illum qui
bene vivit quam illum qui male vivit, putem bene vivere, et aliter
illum novit Deus, id est iniquum esse, quem ego justum puto; quid
facio de Abraham, quem justum ipsa Scriptura commendat? Quid facio
de ipso apostolo Paulo, qui dicit: Imitarores mei estote, sicut et
ego Christi (I Cor. IV, 16)? An ut etiam ego sim in malis
qualia ille pertulit, in fame et siti, in frigore et nuditate?
3. Ita cogitantem, et, ut dixi, dissolutis membris omnibus
interioribus a facultate operis boni, possumusne, fratres, tanquam
paralyticum tollere, et aperire tectum Scripturae hujus, et eum
submittere ad Dominum? Videtis enim quia obscurum est. Porro si
obscurum est, tectum est: et paralyticum animo quemdam intueor. Et
hoc tectum video, et sub hoc tecto Christum latere agnosco. Faciam,
quantum possum, quod laudatum est in illis qui aperto tecto ad
Christum paralyticum submiserunt, ut diceret illi: Constans esto,
fili, remissa sunt enim tibi peccata tua. Sic enim fecit interiorem
hominem salvum a paralysi, remittendo peccata, et constringendo
fidem. Sed erant ibi homines, qui non habebant oculos ad videndum
interiorem paralyticum jam esse sanatum, et medicum curantem putaverunt
blasphemantem. Quis est hic, inquiunt, qui peccata dimittit?
Blasphemat iste. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus?
Et quia ille erat Deus, talia cogitantes audiebat (Luc. V, 18
22). Hoc verum de Deo cogitabant, sed Deum praesentem non
videbant. Fecit ergo ille medicus aliquid et in corpore paralytici,
ut et illorum qui talia dixerunt, interiorem paralysim sanaret. Fecit
enim quod viderent, et dedit quod crederent. Eia ergo quisquis es tam
infirmus et languens corde, ut attendens humana exempla, velis a bonis
operibus desistere, et paralysi quadam interiore dissolutus es, age,
si possumus, aperto isto tecto submittere ad Dominum.
4. Dominus enim ipse in corpore suo, quod est Ecclesia, junior
fuit primis temporibus, et ecce jam senuit. Nostis, et agnoscitis,
et intelligitis, quia in hoc positi estis, et ita credidistis, quia
caput nostrum Christus est; corpus capitis illius nos sumus (I
Cor. XII, 27; Ephes. IV, 15). Numquid soli nos, et
non etiam illi qui fuerunt ante nos? Omnes qui ab initio saeculi
fuerunt justi, caput Christum habent. Illum enim venturum esse
crediderunt, quem nos venisse jam credimus; et in ejus fide et ipsi
sanati sunt, in cujus et nos: ut esset et ipse totius caput civitatis
Jerusalem, omnibus connumeratis fidelibus ab initio usque in finem,
adjunctis etiam legionibus et exercitibus Angelorum, ut fiat illa una
civitas sub uno rege, et una quaedam provincia sub uno imperatore,
felix in perpetua pace et salute, laudans Deum sine fine, beata sine
fine. Corpus autem Christi, quod est Ecclesia (Coloss. I,
18, 24), tanquam unus quidam homo, primo junior fuit, et ecce
jam in fine saeculi est in senecta pingui; quoniam de illa dictum est:
Adhuc multiplicabitur in senecta pingui (Psal. XCI, 15).
Multiplicata est per omnes gentes, et ipsius vox est attendentis quasi
unius hominis primam aetatem suam, et istam novissimam, respexit per
omnia, quia omnes aetates notas habet per Scripturas; et ait
exsultans et monens: Junior fui, primis temporibus saeculi; et ecce
senui, sum etiam novissimis temporibus saeculi; et nunquam vidi justum
derelictum, nec semen ejus quaerens panem.
5. Agnovimus hominem juniorem et senem, et tanquam aperto tecto
pervenimus ad Christum. Sed quis est justus, qui non est visus
derelictus, nec semen ejus quaerens panem? Si intelligis panem,
intelligis illum. Panis est enim verbum Dei, quod nunquam ab ore
justi discedit. Nam et in capite suo justus iste tentatus, hoc
respondit. Quando enim ipsi Domino esurienti et famem patienti
diabolus ait: Dic lapidibus istis ut panes fiant; respondit: Non in
solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei (Matth. IV, 3,
4). Deinde, fratres mei, attendite, quando non faciat justus
voluntatem Dei. Semper enim facit, et secundum voluntatem ejus
vivit. Voluntas Dei de corde ejus non recedit: quia voluntas Dei,
ipsa est lex Dei. Et quid dictum est de tali? Et in lege ejus
meditabitur die ac nocte (Psal. I, 2). Panem istum manducas una
hora, et dimittis; panem illum verbi die ac nocte. Quando enim
audis, aut quando legis, manducas; quando inde cogitas, ruminas, ut
sis animal mundum, non immundum (Levit. I). Quod significat
etiam sapientia per Salomonem dicens: Thesaurus desiderabilis
requiescit in ore sapientis; vir autem stultus glutit illum (Prov.
XXI, 20). Qui enim glutit, ut non in illo appareat quod
voravit, oblitus est quod audivit. Qui autem non est oblitus,
cogitat, et cogitando ruminat, ruminando delectatur. Unde dicitur:
Cogitatio sancta servabit te (Prov. II, 11). Et ecce si
servat te in ruminatione panis hujus sancta cogitatio, nunquam vidisti
justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem.
6. [vers. 26.] Tota die miseretur, et feneratur. Feneratur
quidem latine dicitur, et qui dat mutuum, et qui accipit: planius hoc
autem dicitur, si dicamus fenerat. Quid ad nos quid grammatici
velint? Melius in barbarismo nostro vos intelligitis, quam in nostra
disertitudine vos deserti eritis. Ergo justus iste tota die
miseretur, et fenerat. Sed non gaudeant feneratores. Invenimus enim
quemdam feneratorem, sicut invenimus quemdam panem: ut ubique aperto
tecto perveniamus ad Christum. Nolo sitis feneratores, et ideo
nolo, quia Deus non vult. Nam si ego nolo, et Deus vult, agite:
si autem Deus non vult, etiamsi ego vellem, malo suo ageret qui
ageret. Unde apparet Deum hoc nolle? Dictum est alio loco: Qui
pecuniam suam non dedit ad usuram (Psal. XIV, 5). Et quam
detestabile sit, quam odiosum, quam exsecrandum, puto quia et ipsi
feneratores noverunt. Rursus autem ego ipse, imo Deus noster, qui
te prohibet esse feneratorem, jubet te esse feneratorem; et dicitur
tibi, Fenera Deo. Si feneras homini, habes spem; et si feneras
Deo, spem non habebis? Si feneraveris homini, id est, mutuam
pecuniam tuam dederis, a quo aliquid plus quam dedisti exspectes
accipere: non pecuniam solam, sed aliquid plus quam dedisti, sive
illud triticum sit, sive vinum, sive oleum, sive quodlibet aliud; si
plus quam dedisti exspectas accipere, fenerator es, et in hoc
improbandus, non laudandus. Quid ergo, inquis, facio, ut sim
utiliter fenerator? Attende quid facit fenerator. Minus vult dare
certe, et plus accipere: hoc fac et tu; da modica, accipe magna.
Vide quam late crescat fenus tuum. Da temporalia, accipe aeterna:
da terram, accipe coelum. Et cui dabo, forte dicis? Ipse Dominus
procedit quem feneres, qui tibi jubebat ne fenerares. Audi
Scripturam, quomodo feneres Dominum: Fenerat, inquit, Dominum,
qui miseretur pauperis (Prov. XIX, 17). Non enim eget a te
Dominus, sed habes alium qui a te egeat: illi porrigis, ille
accipit. Non enim habet pauper quod tibi retribuat: et tamen ipse
vult retribuere, et non invenit quid; sola in illo remanet
benevolentia orandi pro te. Cum autem pauper orat pro te, tanquam
Deo dicit: Domine, mutuum accepi, fidedic me . Proinde et si non
tenes pauperem redditorem, sed idoneum tenes fidejussorem. Ecce Deus
tibi de Scriptura sua dicit: Da securus, ego reddo. Quomodo solent
dicere fidejussores? quid dicunt ? Ego reddo, ego accipio, mihi
das. Putamusne et hoc dicit Deus: Ego accipio, mihi das? Plane
si Deus Christus, quod non dubitatur, ipse dixit: Esurivi, et
dedistis mihi manducare. Et cum illi dicerent, Quando te vidimus
esurientem? ut ostenderet se pauperum fidejussorem, omnium membrorum
suorum sponsorem; quia ille caput, illi membra, et cum accipiunt
membra, caput accipit: Cum uni, inquit, ex his minimis meis
fecistis, mihi fecistis. Eia, avare fenerator, vide quid dedisti,
vide quid accepturus es! Si dedisses paucam pecuniam, et ille cui
dederas pro parva pecunia tua daret tibi magnam villam,
incomparabiliter amplius valentem quam dederas tu pecuniam; quantas
gratias ageres, quanta laetitia tollereris! Audi quam possessionem
det quem fenerasti: Venite, benedicti Patris mei, percipite.
Quid? quod dedistis? Absit. Terrena dedistis, quae si non
dedissetis, in terra putrescerent. Quid enim inde facturus esses, si
non dedisses? Quod periturum erat in terra, servatum est in coelo.
Ergo quod servatum est, hoc accepturi sumus. Servatum est meritum:
factus est thesaurus tuus meritum tuum. Nam vide quid sis accepturus:
Percipite regnum, quod vobis paratum est ab initio mundi. Contra,
illi qui fenerare noluerunt, quid audient? Ite in ignem aeternum,
qui paratus est diabolo et angelis ejus. Et quid vocatur regnum quod
accipimus? Attendite sequentia: Isti ibunt in combustionem
aeternam, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV,
34-36). Ad hoc ambite, hoc emite, ad hoc fenerate. Habetis
Christum in coelo sedentem, in terra petentem. Invenimus quomodo
feneret justus. Tota die miseretur, et fenerat.
7. Et semen ejus in benedictione erit. Et hic non occurrat carnalis
cogitatio. Videmus multos filios justorum fame morientes: quomodo
ergo semen ejus in benedictione erit? Semen ejus reliquiae ejus, unde
hic seminat, et postea metet. Namque Apostolus dicit: Bonum autem
facientes non deficiamus: tempore enim suo metemus infatigabiles.
Itaque dum tempus habemus, ait, operemur bonum ad omnes (Gal.
VI, 9). Hoc est semen tuum, quod erit in benedictione. Terrae
committis, et tanto amplius colligis: Christo committis, et perdis?
Vide ipsum semen expressius nominatum ab Apostolo, cum de eleemosynis
diceret. Hoc enim ait: Qui parce seminat, parce et metet; et qui
seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet (II Cor.
IX, 6). Sed laboras forte cum seminas, et doles cum misereris,
quia miseros vides. Melius enim aliquando non habebimus quibus ista
demus. Cum omnes in incorruptionem commutabuntur, nullus esuriet cui
porrigas panem, nullus sitiet cui des potum, nullus nudus erit quem
vestias, nullus peregrinus quem suscipias: hic autem inter aerumnas,
tentationes, dolores, gemitus, mittimus semen. Sed respice ad
psalmum alium: Euntes ibant, et flebant, mittentes semina sua.
Attende, quia semen ejus in benedictione erit: Venientes autem
venient cum exsultatione, portantes manipulos suos (Psal. CXXV,
6).
8. [vers. 27.] Vide ergo quod sequitur, et noli esse piger:
Declina a malo, et fac bonum. Noli tibi putare sufficere, si non
exspolias vestitum. Non exspoliando enim vestitum, declinasti a
malo: sed noli arescere, et sterilis esse. Sic noli exspoliare
vestitum, ut vestias nudum: hoc est enim declinare a malo, et facere
bonum. Et quid inde habebo, dicturus es? Jam tibi commendavit ille
quem feneras, quid tibi dabit: vitam aeternam dabit tibi; da illi
securus. Audi et id quod sequitur: Declina a malo, et fac bonum;
et inhabita in saecula saeculorum. Et noli putare cum das, quod nemo
te videat; aut quia deserit te Deus, quando forte dederis pauperi,
et consecutum fuerit aliquod damnum, aut aliqua tristitia rei amissae,
et dicas tibi: Quid profuit bona me fecisse opera? Puto non amat
Deus homines qui benefaciunt. Unde ista vestra submurmuratio, unde
iste strepitus, nisi quia abundant istae voces? Unusquisque modo
cognoscit has voces, aut in ore suo, aut in ore vicini sui, aut in
ore amici sui. Deleat illas Deus, et exstirpet spinas de agro suo:
plantet frugem bonam, et arborem fructiferam. Quid enim contristatus
es, o homo, quia dedisti pauperi, et alia perdidisti? Nonne vides
quia perdidisti quod non dedisti? Quare non respicis ad Deum tuum?
Ubi est fides? quare sic dormit? Excita illam in corde tuo.
Attende quid tibi dixerit ipse Dominus, quando te ad hujusmodi opera
bona exhortabatur: Facite vobis sacculos non veterascentes, thesaurum
non deficientem in coelis, quo fur non accedit (Luc. XII,
33). Hoc ergo commemora, quando plangis in damno. Quid ploras
stulte parvi cordis, aut non sani cordis? Quare perdidisti, nisi
quia mihi non commodasti ? Quare perdidisti? Quis tibi abstulit?
Respondebis: Fur. Nonne hoc te praemonueram, ne ibi poneres quo
fur posset accedere? Si ergo dolet qui perdidit, hoc doleat, quia
non ibi posuit unde perire non potuit.
9. [vers. 28.] Quoniam Dominus amat judicium, et non
derelinquet sanctos suos. Quando patiuntur labores sancti, nolite
putare quia non judicat Deus, aut perverse judicat. Qui te monet ut
juste judices, ipse perverse judicaturus est? Amat ille judicium, et
non derelinquet sanctos suos. Sed quo modo sit abscondita apud illum
vita sanctorum, ut qui modo laborant in terra, quasi tempore hiemis
arbores non habentes fructum et folia, illo apparente tanquam novo sole
exorto, illud quod in radice vivebat, in fructibus appareat. Amat
ergo ille judicium, et non derelinquet sanctos suos. Sed laborat
sanctus in fame? Non illum derelinquet Deus: flagellat omnem
filium, quem recipit (Hebr. XII, 6). Contemnis illum quando
flagellatur, expavescis quando ditatur. Unde enim flagellatur?
Pressuris temporalibus. Quando ditabitur? Quando audiet, Venite,
benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab
initio mundi. Noli ergo piger esse flagellari, ut sis inter eos qui
merentur recipi. Usque adeo ille amat judicium, ut non derelinquat
sanctos, quos flagellat ad tempus. Et quoniam flagellat omnem
filium, quem recipit, nec Unico pepercit, in quo delictum non
invenit. Quoniam Dominus amat judicium, et non derelinquet sanctos
suos. Quia ergo non eos derelinquet, forte hoc eis dabit quod hic
amas, multos annos vivere, senescere? Non attendis quia si
senectutem optas venire, hanc optas de qua cum venerit conqueraris.
Non tibi ergo dicat anima, vel mala, vel infirma, vel parvula:
Quomodo verum est, Dominus amat judicium, et non derelinquent
sanctos suos? Revera non dereliquit tres pueros in camino laudantes,
non eos tetigit ignis (Dan. III, 50): numquid sancti ejus
Machabaei non erant, qui in ignibus defecerunt carne, non fide (II
Mach. VII, 7)? Sed hoc, inquis, majorem quaestionem habet,
quia cum fide illi non defecerint, ille illos dereliquerit. Audi quod
sequitur: In aeternum conservabuntur. Tu paucos annos eis optabas,
quos eis si daret Dominus, non derelinqueret sanctos suos.
Visibiliter non dereliquit tres pueros, occulte non dereliquit
Machabaeos: illis etiam dedit vitam temporalem ad confundendos
infideles; illos autem occulte coronavit ad judicandam impietatem
persecutoris: nec illos tamen, nec illos dereliquit, qui non
derelinquet sanctos suos. Et nihil magnum acceperunt tres pueri, si
non in aeternum conservarentur. In aeternum conservabuntur.
10. Injusti autem punientur, et semen impiorum peribit. Quomodo
semen illius in benedictione erit, sic semen impiorum peribit. Semen
enim impiorum, opera impiorum. Nam invenimus rursum filium impii
florere in saeculo, et aliquando fieri justum, et florere in
Christo. Vide ergo quomodo accipias, ut tectum aperias, et ad
Christum pervenias: noli carnaliter, nam decipieris. Sed semen
impiorum, omnia opera impiorum peribunt, fructum non habebunt: ad
tempus enim aliquid valent; postea quaerent, et non invenient quod
operati sunt. Nam perdentium quod operati sunt, vox erit illa: Quid
nobis profuit superbia, aut quid divitiarum jactatio contulit nobis?
Transierunt omnia illa tanquam umbra (Sap. V, 8). Ergo semen
impiorum peribit.
11. [vers. 29.] Justi haereditate possidebunt terram. Rursus
avaritia non subrepat, nec tibi aliquam villam magnam promittat, ne
quod hic juberis contemnere, ibi speres. Terra est quaedam illa
vivorum, regnum sanctorum. Unde dicitur, Spes mea es tu, portio
mea in terra vivorum (Psal. CXLI, 6). Nam et si vita tua
illa est, intellige qualem terram accepturus sis. Illa est terra
viventium: haec est autem terra morientium, receptura mortuos quos
nutrivit vivos. Qualis ergo illa terra, talis et ipsa vita: si
aeterna vita, aeterna terra. Et quomodo aeterna terra? Et
inhabitabunt in saeculum saeculi super eam. Alia ergo terra erit ubi
inhabitabimus in saeculum saeculi. Nam de ista dictum est: Coelum et
terra transibunt (Matth. XXIV, 35).
12. [vers. 30-32.] Os justi meditabitur sapientiam. Ecce
ille est panis: videte quam libenter manducet justus iste, quomodo
verset in ore suo sapientiam. Et lingua ejus loquetur judicium. Lex
Dei ejus in corde ipsius. Ne forte putares cum in ore habere quod in
corde non habet: ne forte computares eum cum illis, de quibus dictum
est, Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me
(Isai. XXIX, 13): Et lingua ejus loquetur judicium. Lex
Dei ejus in corde ipsius. Et quid illi prodest? Et non
supplantabuntur gressus ejus. Liberat a laqueo verbum Dei in corde,
liberat a via prava verbum Dei in corde, liberat a labina verbum Dei
in corde. Tecum est, cujus verbum a te non recedit. Quid autem mali
patitur quem custodit Deus? Custodem ponis in vinea, et contra fures
securus es; et potest dormire custos ille, et ipse cadere, et furem
admittere: non autem dormit, neque dormitabit, qui custodit Israel
(Psal. CXX, 4). Lex Dei ejus in corde ipsius: et non
supplantabuntur gressus ejus. Vivat ergo securus, et inter malos
vivat securus, et inter impios vivat securus. Quid enim mali justo
potest impius aut injustus facere? Ecce vide quid sequitur:
Considerat peccator justum, et quaerit mortificare eum. Dicit enim
quod in libro Sapientiae dicere praedictum est: Gravis est nobis
etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita ipsius (Sap.
II, 15). Quaerit ergo mortificare. Quid? Dominus qui
custodit, qui cum illo habitat, qui de ore ipsius, qui de corde non
recedit, dimittit eum? Ubi est quod superius dictum est, Et non
derelinquet sanctos suos?
13. [vers. 33.] Ergo, Considerat peccator justum, et
quaerit mortificare eum: Dominus autem non derelinquet eum in manibus
ejus. Quare ergo dereliquit martyres in manibus impiorum? Quare
fecerunt illis quaecumque voluerunt? Alios gladio percusserunt, alios
crucifixerunt, alios bestiis tradiderunt , alios ignibus cremaverunt,
alios in catena ducentes tabe diuturna confecerunt. Certe non
derelinquet Dominus sanctos suos: Dominus autem non derelinquet eum
in manibus ejus. Postremo ipsum Filium suum quare dimisit in manibus
Judaeorum? Et hic tectum aperi (Luc. V, 19), si vis omni
interiori membro constringi; perveni ad Dominum: audi quid dicat alia
Scriptura, Dominum praevidens passurum ab impiis, quid ait? Terra
tradita est in manus impii (Job IX, 24)? Quid est, Terra
tradita est in manus impii? Caro tradita est in manus persequentium.
Non ibi autem dimisit justum suum Deus: de carne capta educit animam
invictam. Dimitteret Deus justum suum in manibus impii, si illum
fecisset consentire impio: contra quod malum orat in alio psalmo, et
dicit: Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori (Psal.
CXXXIX, 9). Opus est ut a desiderio tuo non tradaris
peccatori, ne cum desideras vitam praesentem, irruas in illum, et
perdas aeternam. A quo desiderio non debet tradi peccatori? Ab illo
de quo item dicitur: Et diem hominis non concupivi, tu scis
(Jerem. XVII, 16). Qui enim desiderat et concupiscit diem
hominis, quando illi minatus fuerit adversarius, quod tollat illi diem
humanum, quia occidet eum, et perdet hanc vitam; qui non sperat aliam
vitam, deficit, et consentit inimico. Qui autem audit Dominum
dicentem, Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non
possunt occidere; etsi tradatur terra in manus impii, capta terra
spiritus evadit; spiritu evadente, et terra resurget. Spiritus
mutatur ad Dominum, terra mutabitur in coelum. Non enim aliquid de
ipsa terra perit, quae ad tempus traditur in manus impii: Capilli
capitis vestri numerati sunt (Matth. X, 28, 30). Ergo est
securitas, sed si intus sit Deus. Si autem expellatur diabolus,
admittitur Deus. Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus.
Nec damnabit eum, cum judicabitur illi. Habent aliqua exemplaria,
Et cum judicabit eum, judicabitur illi. Illi autem dictum est, cum
judicium fit ac illo: possumus enim sic loqui ut dicamus homini,
Judica mihi, id est, audi causam meam. Cum ergo coeperit audire
causam justi sui Deus; quoniam oportet omnes exhiberi ante tribunal
Christi, et stare, ut illic recipiat unusquisque quae per corpus
gessit, sive bonum sive malum (II Cor. V, 10); quando ergo
ventum fuerit ad illud judicium, non eum damnabit, etsi ad tempus
videatur damnari ab homine. Etsi dixit sententiam proconsul in
Cyprianum: alia est sella terrena, aliud tribunal coelorum; ab
inferiore accepit sententiam, a superiore coronam. Nec damnabit eum,
cum judicabitur illi.
14. [vers. 34, 36.] Sed quando erit? Noli modo putare:
tempus laboris est, tempus seminis est, tempus frigoris est: etsi
inter ventos, etsi inter pluvias, semina; noli esse piger: aestas
veniet quae te laetificet, in qua te gaudeas seminasse. Quid ergo
facio modo? Exspecta Dominum. Et cum exspecto, quid ago? Et
custodi vias ejus. Et si custodiero, quid accipio? Et exaltabit
te, ut haereditate possideas terram. Quam terram? Iterum ne aliqua
villa occurrat animo: illam de qua dicitur, Venite, benedicti
Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi
(Matth. XXV, 34). Quid de illis qui nos angustaverunt,
inter quos gemuimus, quorum scandala toleravimus, pro quibus
saevientibus frustra oravimus; quid de illis erit? Sequitur, Cum
pereunt peccatores, videbis. Et quam de proximo videbis: tu eris ad
dexteram, illi ad sinistram. Hoc autem ad fidei oculos pertinet.
Quos fidei oculos qui non habent, dolent felicitatem impiorum , et
putant se sine causa esse justos, quia vident hic florere impios. Qui
autem habet oculum illum fidei, quid dicit? Vidi impium superexaltari
et elevari super cedros Libani. Et puta quia superexaltatus est,
puta quia elevatus est: quid sequitur? Et transivi, et ecce non
erat; et quaesivi eum, et non est inventus locus ejus. Quare non
erat, et non est inventus locus ejus? Quia transisti. Si autem
adhuc carnaliter cogitas, et ista terrena felicitas vera felicitas tibi
videtur, nondum transisti: aut aequalis illi es, aut infra es:
profice, et transi; et cum proficiendo transieris, attendis eum
fide, vides novissima ipsius, et dicis tibi, Ecce non est iste qui
sic tumuerat; quomodo si transires juxta fumum. Nam et hoc dictum est
in isto psalmo superius, Deficientes velut fumus deficient. Erigitur
in altum fumus, et in globum tumidum pergit: quanto magis attollitur,
tanto amplius intumescit. Sed cum transieris, attende post te: post
te enim fumus, si est ante te Deus. Noli posteriora ex desiderio
attendere, sicut attendit uxor Lot, et remansit in via (Gen.
XIX, 26): sed respice ex despectu, et videbis impium nusquam
esse, et quaeres locum ejus. Quis est locus ejus? Quo modo habet
potestatem, habet divitias, habet quemdam ordinem suum in rebus
humanis, ut multi ei obsequantur, ut jubeat et audiatur. Iste locus
non erit, sed transiet, ut tu possis dicere: Transivi, et ecce non
erat. Quid est, transivi? Profeci, perveni ad spiritualia,
intravi in sanctuarium Dei, ut intenderem in novissima (Psal.
LXXII, 17): et ecce non erat, et quaesivi eum, et non est
inventus locus ejus.
15. [vers. 37.] Custodi innocentiam. Tene, quomodo cum
avarus esses, saccellum tenebas: quomodo tenebas saccellum, ne tibi
extorqueretur a fure; sic custodi innocentiam, ne tibi extorqueatur a
diabolo. Sit illa certum patrimonium tuum, de qua sunt divites et
pauperes. Custodi innocentiam. Quid tibi prodest lucrum auri, et
damnum innocentiae? Custodi innocentiam, et vide directionem.
Habeto oculos directos, ut videas directionem: non pravos, quibus
malos vides; et distortos, ut distortus tibi et pravus videatur
Deus, quia favet impiis, et persequitur fideles. Non vides quam
distortum videas? Corrige oculos tuos, et vide directionem. Quam
directionem? Noli ad praesentia attendere. Et quid videbis?
Quoniam sunt reliquiae homini pacifico. Quid est, sunt reliquiae?
Cum mortuus fueris, non eris mortuus: hoc est, sunt reliquiae.
Erit illi aliquid et post hanc vitam; hoc est, illud semen quod in
benedictione erit. Unde Dominus, Qui credit in me, inquit, licet
moriatur, vivet (Joan. XI, 25): Quoniam sunt reliquiae
homini pacifico.
16. [vers. 38.] Injusti autem disperient in idipsum. Quid
est, in idipsum? In sempiternum; vel, omnes simul in unum.
Reliquiae impiorum interibunt. Sunt autem reliquiae homini pacifico:
ergo qui non sunt pacifici, impii sunt. Beati enim pacifici, quia
ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9).
17. [vers. 39, 40.] Salus autem justorum a Domino, et
protector eorum est in tempore tribulationis: et adjuvabit eos
Dominus, et eruet eos, et eximet eos a peccatoribus. Tolerent ergo
modo peccatores justi, tolerent frumenta zizania, toleret triticum
paleam; quia veniet tempus separationis, et eximetur semen bonum ab eo
quod igni consumetur: illud in horreum mittetur, illud autem in
aeternam conflagrationem; quia ideo simul fuerunt primo justus et
injustus, ut ille supplantaret , ille probaretur; postea autem ille
damnaretur, ille coronaretur.
18. Deo gratias, fratres, reddidimus debitum in nomine Christi;
sed nos charitas debitores semper tenet . Illa enim una est, quae et
si quotidie redditur, semper debetur. Multa diximus adversus
Donatistas, multa vobis recitavimus, multas chartas, multa praeter
canonem Scripturarum, illis cogentibus. Nam et si reprehendent
haec, quia vobis talia legimus; nos reprehendamur, dum vos
instruamini. Possumus enim eis et in hac parte sic respondere:
Factus sum insipiens, vos me coegistis (II Cor. XII, 11).
Tamen, fratres, ante omnia custodite haereditatem nostram, de qua
securi sumus nos in testamento Patris nostri esse: non in aliqua
charta frivola alicujus hominis, sed in testamento Patris nostri.
Inde securi sumus; quia qui fecit testamentum, vivit: qui fecit
testamentum haeredi suo, ipse judicabit de testamento suo. In rebus
humanis alius est testator, alius judex: et tamen qui tenet
testamentum, vincit apud judicem alterum, non apud alterum judicem
mortuum. Quam ergo secura est nostra victoria, cum ille judicabit qui
testatus est! etsi enim mortuus est Christus ad tempus, sed jam vivit
in aeternum .
19. Loquantur ergo adversus nos quidquid volunt: nos diligamus
illos et nolentes. Novimus enim, fratres, novimus linguas eorum:
propter quas eis non irascamur, patienter ferte nobiscum. Vident enim
in causa se nihil habere, et linguas convertunt in nos, et incipiunt
de nobis dicere mala, multa quae sciunt, multa quae nesciunt. Quae
sciunt, praeterita nostra sunt: fuimus enim aliquando, sicut dicit
Apostolus, stulti et increduli, et ad omne opus bonum reprobi
(Tit. III, 3). In errore perverso desipientes et insanientes
fuimus, non negamus; et quantum praeteritum nostrum non negamus,
tanto magis Deum qui nobis ignovit, laudamus. Quid ergo,
haeretice, dimittis causam, et is ad hominem? Quid enim ego sum?
quid sum? Numquid Catholica ego sum? numquid haereditas Christi
diffusa per gentes ego sum? Sufficit mihi ut in ea sim. Vituperas
mala mea praeterita, quid magnum facis? Severior sum ego in mala mea
quam tu: quod tu vituperasti, ego damnavi. Utinam velles imitari,
ut et error tuus fieret aliquando praeteritus! Ista sunt mala
praeterita, quae noverunt, maxime in ista civitate. Hic enim male
viximus , quod ego confiteor: et quantum gaudeo de gratia Dei,
tantum de meis praeteritis , quid dicam? Doleo? Dolerem, si adhuc
essem. Sed quid dicam? Gaudeo? Nec hoc possum dicere: utinam enim
nunquam fuissem! Quidquid tamen fui, in nomine Christi praeteritum
est. Quod autem modo reprehendunt, non norunt. Sunt quae adhuc in
me reprehendant : sed tamen multum est ad illos ut haec noverint.
Multa ago in cogitationibus meis, pugnans adversus malas suggestiones
meas, et habens conflictationem diuturnam, et prope continuam cum
tentationibus inimici subvertere me volentis. Gemo ad Deum in
infirmitate mea; et novit quid parturit cor meum, ille qui novit
partum meum. Mihi autem minimum est, ut a vobis dijudicer, aut ab
humano die, ait Apostolus; sed neque ego meipsum judico (I Cor.
IV, 3): melius enim me ego novi quam illi, sed melius Deus quam
ego. Non ergo vobis insultent de nobis, non faciat Christus.
Dicunt enim, Et qui sunt? et unde sunt? malos hic illos novimus,
ubi baptizati sunt? Si nos bene noverunt, sciunt quia et navigavimus
aliquando; sciunt quia et peregrinati sumus; sciunt quia alii ivimus,
et alii redivimus. Non hic baptizati sumus: sed ubi baptizati sumus
, Ecclesia est nota universo orbi terrarum. Et multi fratres nostri
sunt, qui et norunt quia baptizati sumus, et nobiscum baptizati sunt.
Facile est ergo hoc nosse, si quis fratrum est inde sollicitus.
Istis autem satisfacturi sumus, et demonstraturi aliquid de testimonio
Ecclesiae, cui non communicant? Merito non nos norunt trans mare
baptizatos in Christo, quia et trans mare non habent Christum. Ille
enim Christum et trans mare habet, qui et trans mare communionem
universae Ecclesiae tenet. Quomodo potest cognoscere ubi sim ego
baptizatus, cum communio ipsius vix transit mare? Verumtamen,
fratres mei, quid eis dicam? Suspicamini quod vultis de nobis. Si
boni sumus, in Ecclesia Christi frumenta sumus: si mali sumus, in
Ecclesia Christi palea sumus, tamen ab area non recedimus. Tu qui
vento tentationis foras volasti, quid es? Triticum non tollit ventus
ex area. Ex eo ergo ubi es, agnosce quid es.
20. Sed tu, inquit, quis es qui contra nos dicis tanta?
Quicumque sim, quod dicitur attende, non a quo dicitur. Sed
peccatori, inquit, dicit Dominus: Utquid tu assumis testamentum
meum per os tuum (Psal. XLIX, 16)? Dicat Dominus hoc
peccatori: forte est genus peccatorum cui hoc recte dicat Dominus;
sed in quemlibet dicat hoc Dominus, ideo dicit, quia peccatori non
prodest quando legem Dei loquitur. Numquid et auditoribus non
prodest? Utrumque genus nos habemus in Ecclesia, Domino dicente,
et bonorum et malorum. Boni enim cum praedicant, quid dicunt?
Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. IV,
16). De bonis quid dicitur? Sed forma esto fidelium (I Tim.
IV, 12). Hoc nos esse elaboramus: quid autem simus, ille novit
ad quem gemimus. De malis tamen dictum est aliud: Super cathedram
Moysi sederunt Scribae et Pharisaei; quae dicunt facite, quae autem
faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 2, 3). Vides quia
in cathedra Moysi, cui successit cathedra Christi, sedent et mali:
et tamen dicendo bona non obsunt auditoribus. Quare tu propter malos
ipsam cathedram dimisisti? Redi ad pacem, redi ad concordiam quae te
non offendit. Si bona loquor, et bona facio, imitare me: si autem
non facio quod dico, habes consilium Domini; quae dico, fac; quae
autem facio, noli facere; tamen a cathedra catholica noli discedere.
Ecce in nomine Christi ituri sumus, et multa dicturi sunt. Quis
finis? Cito contemnite causam nostram. Non illis dicatis nisi,
Fratres, ad rem respondete. Augustinus episcopus est in Ecclesia
catholica, sarcinam suam portat, rationem redditurus est Deo: in
bonis eum novi; si malus est, ipse novit; si bonus est, nec sic spes
mea est. Hoc ante omnia didici in Catholica, ut spes mea non sit in
homine. Merito ergo vos homines reprehenditis, quia spem vestram in
homine posuistis. Certe cum reprehenderint nos, contemnite et vos.
Novimus enim qualem habeamus locum in corde vestro, quia scimus qualem
locum habeatis in corde nostro. Nolite pro nobis certare adversus
illos. Quidquid de nobis dixerint, cito transite: ne laborantes
causa defensionis nostrae, dimittatis causam vestram. Hoc enim agunt
astute: nolentes et timentes ut de ipsa causa dicamus, ingerunt nobis
quo nos avocent; ut cum intendimus purgare nos, sileamus ab ipsis
convincendis. Nam prorsus qui me dicis malum, dico et ego alia
innumerabilia: cito aufer de medio, fini causam meam, de re age,
Ecclesiae causam attende, ubi sis vide. Veritas tibi undelibet
loquatur, esuriens accipe; ne nunquam ad te perveniat panis, dum
semper quid reprehendas in vasculo fastidiosus et calumniosus inquiris.
|
|