|
1. Opportune ad id quod cantavimus, Iniquitatem meam ego
pronuntio, et curam geram pro peccato meo, respondit haec mulier de
lectione Evangelii. Iniquitates enim ejus intuens Dominus, canem
appellavit dicens: Non est bonum, panem filiorum mittere canibus
(Matth. XV, 26). At illa quae noverat iniquitatem suam
pronuntiare, et curam gerere pro peccato suo, non negavit quod veritas
dixit; sed miseriam confessa, misericordiam potius impetravit , curam
gerens pro peccato suo. Nam et curari petiverat filiam suam,
fortassis in filia significans vitam suam. Psalmum ergo totum,
quantum possumus, dum consideramus et pertractamus, advertite. Adsit
Dominus cordibus nostris, ut salubriter hic inveniamus voces nostras,
et quomodo invenerimus proferamus, nec difficulter inveniendo, nec
imperite proferendo.
2. [vers. 1.] Titulus ejus est, Psalmus ipsi David in
recordationem sabbati. Quaerimus quae nobis scripta sunt de sancto
David propheta, ex cujus semine Dominus noster Jesus Christus
secundum carnem (Rom. I, 3): et inter bona quae de illo nobis
nota sunt per Scripturas, non invenimus eum aliquando recordatum
sabbatum. Quid enim ita recordaretur, secundum illam observationem
Judaeorum qua observabant sabbatum; quid ita recordaretur, quod inter
septem dies necessario veniebat? Observandum ergo erat, non sic
recordandum. Nemo autem recordatur, nisi quod in praesentia non est
positum. Verbi gratia: in hac civitate recordaris Carthaginem, ubi
fuisti aliquando; et hodierno die recordaris hesternum diem, vel
prioris anni, vel quemlibet anteriorem, et aliquod factum tuum quod
jam fecisti, aut aliquid ubi fuisti, vel cui rei interfuisti. Quid
sibi vult ista recordatio sabbati, fratres mei? quae anima sic
recordatur sabbatum? quod est hoc sabbatum? Cum gemitu enim
recordatur. Et cum Psalmus legeretur, audistis, et modo cum
retexerimus, audietis quantus sit moeror, quantus gemitus, quantus
fletus, quae miseria. Sed felix est, qui sic miser est. Unde et
Dominus in Evangelio beatos appellavit quosdam lugentes (Matth.
V, 5). Unde beatus, si lugens? unde beatus, si miser? Imo
miser esset si lugens non esset. Talem ergo et hic accipiamus sabbatum
recordantem, nescio quem lugentem: et utinam nos simus ipse nescio
quis! Est enim quidam dolens, gemens, lugens, recordans sabbatum.
Sabbatum, requies est. Sine dubio iste in nescio qua inquietudine
erat, qui cum gemitu requiem recordabatur.
3. [vers. 2.] Ipse itaque inquietudinem quam patiebatur, narrat
et commendat Deo, nescio quid gravius timens quam erat ubi erat. Nam
quia in malo est, aperte dicit, nec interprete opus est, nec
suspicione, nec conjectura: in quo malo sit, non dubitatur ex ejus
verbis, nec opus est ut quaeramus, sed ut quod dicit intelligamus.
Et nisi pejus aliquid timeret, quam erat illud quo tenebatur, non sic
inciperet: Domine, ne in indignatione tua arguas me, neque in ira
tua emendes me. Futurum est enim ut quidam in ira Dei emendentur, et
in indignatione arguantur. Et forte non omnes qui arguuntur
emendabuntur: sed tamen futuri sunt in emendatione quidam salvi.
Futurum est quidem, quia emendatio nominata est: sic tamen quasi per
ignem. Futuri autem quidam qui arguentur, et non emendabuntur. Nam
utique arguet eos quibus dicet, Esurivi, et non dedistis mihi
manducare; sitivi, et non potastis me: et caetera quae ibi
prosequens, quamdam inhumanitatem et sterilitatem increpitat malis ad
sinistram constitutis, quibus dicitur, Ite in ignem aeternum, qui
paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41, 42).
Haec iste graviora formidans, excepta vita ista, in cujus malis
plangit et gemit, rogat et dicit: Domine, ne in indignatione tua
arguas me. Non sim inter illos quibus dicturus es: Ite in ignem
aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Neque in ira tua
emendes me: ut in hac vita purges me, et talem me reddas, cui jam
emendatorio igne non opus sit, propter illos qui salvi erunt, sic
tamen quasi per ignem. Quare; nisi quia hic aedificant supra
fundamentum ligna, fenum, stipulam? Aedificarent autem aurum,
argentum, lapides pretiosos, et de utroque igne securi essent; non
solum de illo aeterno qui in aeternum cruciaturus est impios, sed etiam
de illo qui emendabit eos qui per ignem salvi erunt. Dicitur enim,
Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem (I Cor. III,
12, 15). Et quia dicitur, salvus erit, contemnitur ille
ignis. Ita plane quamvis salvi per ignem, gravior tamen erit ille
ignis, quam quidquid potest homo pati in hac vita. Et nostis quanta
hic passi sunt mali, et possunt pati: tamen tanta passi sunt, quanta
potuerunt pati et boni. Quid enim quisque maleficus, latro,
adulter, sceleratus, sacrilegus pertulit legibus, quod non pertulit
martyr in confessione Christi? Ista ergo quae hic sunt mala , multo
faciliora sunt: et tamen videte quemadmodum ea homines ne patiantur,
quidquid jusseris faciunt. Quanto melius faciunt quod jubet Deus, ne
illa graviora patiantur?
4. [vers. 3.] Quare autem petit iste ne in indignatione
arguatur, neque in ira emendetur? Tanquam dicens Deo, Quoniam jam
ista quae patior multa sunt, magna sunt, quaeso ut sufficiant. Et
incipit illa enumerare satisfaciens Deo, offerens illa quae patitur,
ne pejora patiatur: Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, et
confirmasti super me manum tuam.
5. [vers. 4.] Non est sanitas in carne mea a vultu irae tuae.
Jam haec dicebat quae hic patiebatur: et tamen hoc jam de ira
Domini, quia et de vindicta Domini. De qua vindicta? Quam excepit
de Adam. Non enim in illum non est vindicatum, aut frustra dixerat
Deus, Morte morieris (Gen. II, 17): aut aliquid patimur in
ista vita, nisi ex illa morte quam meruimus primo peccato. Etenim
portamus corpus mortale (quod utique non esset mortale ), plenum
tentationibus, plenum sollicitudinibus, obnoxium doloribus
corporalibus, obnoxium indigentiis, mutabile, languidum et cum sanum
est, quia utique nondum plene sanum. Nam unde dicebat, Non est
sanitas in carne mea, nisi quia ista quae hujus vitae dicitur sanitas,
bene intelligentibus et sabbatum recordantibus non est utique sanitas?
Si enim non manducaveritis, inquietat fames. Iste naturalis quidam
morbus est: quia natura nobis facta est poena ex vindicta . Primo
homini quod erat poena, natura nobis est. Unde dicit Apostolus:
Fuimus et nos natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II,
3). Natura filii irae, id est, portantes vindictam. Sed quare
dicit, Fuimus? Quia spe jam non sumus: nam re adhuc sumus. Sed
illud melius dicimus quod spe sumus, quia certi sumus de spe. Non
enim incerta est spes nostra, ut de illa dubitemus. Audi ipsam
gloriam in spe. In nobismetipsis, inquit, ingemiscimus, adoptionem
exspectantes, redemptionem corporis nostri. Quid enim? Nondum
redemptus es, o Paule? nondum pro te pretium persolutum est? Nonne
sanguis ille jam fusus est? nonne ipsum est pretium omnium nostrum?
Plane ipsum. Sed vide quid ait: Spe enim salvi facti sumus: spes
autem quae videtur, non est spes. Quod enim videt quis, quid
sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam
exspectamus (Rom. VIII, 23-25). Quid autem exspectat per
patientiam? Salutem. Cujus rei salutem? Ipsius corporis: quia hoc
dixit, redemptionem corporis nostri. Si salutem corporis
exspectabat, non erat salus illa quam habebat. Esuries, sitis
interficit, si subventum non fuerit. Medicamentum enim famis est
cibus, et medicamentum sitis est potus, et medicamentum fatigationis
est somnus. Detrahe ista medicamenta, vide si non interficiunt illa
quae existunt. Si sepositis istis non sunt morbi, est sanitas. Si
autem habes aliquid quod te possit interficere, nisi manducaveris;
noli gloriari de sanitate, sed gemens exspecta redemptionem corporis
tui. Gaude te redemptum; sed nondum re, spe securus esto . Etenim
si non gemueris in spe, non pervenies ad rem. Hoc ergo non est
sanitas, ait: Non est sanitas in carne mea a vultu irae tuae. Unde
ergo sagittae infixae? Ipsam poenam, ipsam vindictam, et forte
dolores quos hic necesse est pati, et animi et corporis, ipsas dicit
sagittas. De his enim sagittis et sanctus Job fecit commemorationem,
et cum esset in illis doloribus, dixit sagittas Domini infixas sibi
(Job VI, 4). Solemus tamen et verba Dei sagittas accipere:
sed numquid ab his posset iste sic dolere se percuti? Verba Dei
tanquam sagittae excitant amorem, non dolorem. An quia et ipse amor
non potest esse sine dolore? Quidquid enim amamus et non habemus,
necesse est ut doleamus. Nam ille et amat et non dolet, qui habet
quod amat: qui autem amat, ut dixi, et nondum habet quod amat,
necesse est ut in dolore gemat. Inde illud in persona Ecclesiae
sponsa Christi in Cantico canticorum: Quoniam vulnerata charitate
ego sum (Cant. II, 5, et V, 8). Vulneratam se dixit
charitate: amabat enim quiddam, et nondum tenebat; dolebat, quia
nondum habebat. Ergo si dolebat, vulnerata erat: sed hoc vulnus ad
veram sanitatem rapiebat . Qui hoc vulnere non fuerit vulneratus, ad
veram sanitatem non potest pervenire. Numquid ergo vulneratus semper
erit in vulnere? Possumus itaque etiam sic infixas sagittas accipere,
id est, verba tua infixa sunt cordi meo, et ex ipsis verbis tuis
factum est ut recordarer sabbatum; et ipsa recordatio sabbati, et
nondum retentio, facit me nondum gaudere, et agnoscere nec sanitatem
esse in ipsa carne, neque dici debere, cum comparo istam sanitatem
illi sanitati quam habebo in requie sempiterna, ubi corruptibile hoc
induet incorruptionem, et mortale hoc induet immortalitatem (I Cor.
XV, 53); et video quia in illius sanitatis comparatione, ista
sanitas morbus est.
6. Non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum. Quaeri solet
cujus sit vox; et aliqui accipiunt Christi, propter quaedam quae hic
dicuntur de passione Christi, ad quae paulo post veniemus, et nos
agnoscemus quia de passione Christi dicuntur. Sed, Non est pax
ossibus meis a facie peccatorum meorum, quomodo diceret qui nullum
peccatum habebat (I Petr. II, 22)? Coarctat nos ergo
intelligendi necessitas ad cognoscendum tanquam plenum et totum
Christum, id est caput et corpus. Cum enim Christus loquitur,
aliquando ex persona solius capitis loquitur, quod est ipse Salvator,
natus ex Maria virgine; aliquando ex persona corporis sui, quod est
sancta Ecclesia, diffusa toto orbe terrarum. Et nos in corpore
ipsius sumus, si tamen fides nostra sincera sit in illo, et spes
certa, et charitas accensa: sumus in corpore ipsius, et membra
ipsius, et invenimus nos ibi loqui, Apostolo dicente, Quoniam
membra sumus corporis ejus (Ephes. V, 30); et multis locis
dicit hoc Apostolus. Nam si dixerimus verba non esse Christi, non
erunt et illa verba Christi: Deus meus, Deus meus, utquid me
dereliquisti? Et ibi enim habes, Deus meus, Deus meus, utquid me
dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum (Psal.
XXI, 2): quomodo hic habes, a facie peccatorum meorum; sic et
ibi habes, verba delictorum meorum. Et si Christus utique sine
peccato et sine delicto, incipimus non putare verba illa Psalmi illius
esse. Et valde durum et contrarium est, ut ille psalmus non pertineat
ad Christum, ubi habemus tam apertam passionem ejus, tanquam ex
Evangelio recitetur. Ibi enim habemus, Diviserunt sibi vestimenta
mea, et super vestimentum meum miserunt sortem (Ibid., 19).
Quid quod ipse Dominus in cruce pendens, primum versum psalmi ipsius
ore suo protulit, et dixit: Deus meus, Deus meus, utquid me
dereliquisti (Matth. XXVII, 46)? Quid voluit intelligi,
nisi illum psalmum totum ad se pertinere, quia caput ipsius ipse
pronuntiavit? Ubi autem sequitur et dicit, Verba delictorum meorum,
non est dubium quia vox Christi est. Unde ergo peccata, nisi de
corpore quod est Ecclesia? Quia loquitur corpus Christi et caput.
Quare tanquam unus loquitur? Quia erunt, inquit, duo in carne una.
Sacramentum hoc magnum est, ait Apostolus, ego autem dico in
Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 31, 32). Unde etiam cum
ipse loqueretur in Evangelio, respondens eis qui quaestionem
intulerant de uxore dimittenda, ait: Non legistis quod scriptum est,
quod Deus ab initio masculum et feminam fecit eos, et relinquet homo
patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne
una? Igitur jam non duo, sed una est caro (Matth. XIX,
4-6). Si ergo ipse dixit, Jam non duo, sed una est caro; quid
mirum si una caro, una lingua, eadem verba, tanquam unius carnis,
capitis et corporis? Sic audiamus tanquam unum: sed tamen caput
tanquam caput, et corpus tanquam corpus. Non dividuntur personae,
sed distinguitur dignitas: quia caput salvat, salvatur corpus. Caput
exhibeat misericordiam, corpus defleat miseriam. Caput est ad
purganda, corpus ad confitenda peccata: una tamen vox, ubi non
scriptum est quando dicat corpus, quando caput; sed nos in audiendo
distinguimus; ille autem tanquam unus loquitur. Quare enim non
dicat, peccatorum meorum, qui dixit, Esurivi, et non dedistis mihi
manducare; sitivi, et non dedistis mihi potum; hospes fui, et non
recepistis me; infirmus fui, et in carcere, et non visitastis me?
Certe Dominus non fuit in carcere. Quare non hoc diceret, cui cum
dictum esset, Quando te vidimus esurientem et sitientem, aut in
carcere, et non ministravimus tibi? respondit, sic ex persona
corporis sui se dixisse, Cum uni ex minimis meis non fecistis, nec
mihi fecistis (Id. XXV, 42-45)? Quare non dicat, a facie
peccatorum meorum, qui dixit Saulo, Saule, Saule, quid me
persequeris (Act. IX, 4)? Qui utique in coelo jam neminem
persecutorem patiebatur. Sed quomodo ibi caput loquebatur pro
corpore, sic et hic caput dicit corporis voces, cum et capitis voces
auditis. Sed neque cum corporis voces audieritis, separetis caput;
neque cum capitis voces audieritis, separetis corpus: quia jam non
duo, sed una caro.
7. Non est sanitas in carne mea a vultu irae tuae. Sed fortasse
injuste tibi Deus iratus est, o Adam, o genus humanum, injuste
iratus est Deus! quia dixisti jam agnoscens ipsam poenam tuam, jam in
corpore Christi constitutus homo: Non est sanitas in carne mea a
vultu irae tuae. Expone justitiam irae Dei: ne te excusare
videaris, illum accusare . Sequere, et dic unde ira Domini. Non
est sanitas in carne mea a vultu irae tuae: non est pax ossibus meis.
Repetivit id quod dixit, Non est sanitas in carne mea: hoc est
enim, non est pax ossibus meis. Non autem repetivit, a vultu irae
tuae: sed causam dixit irae Dei, Non est pax, inquit, ossibus meis
a facie peccatorum meorum.
8. [vers. 5.] Quoniam iniquitates meae sustulerunt caput meum,
sicut fascis gravis gravatae sunt super me. Et hic causam praemisit,
et effectum subjecit; quid unde contigerit dixit: Iniquitates meae
sustulerunt caput meum. Nemo enim superbus, nisi iniquus, cui
sustollitur caput. Sursum tollitur, qui erigit caput adversus Deum.
Audistis cum lectio legeretur libri Ecclesiastici, Initium superbiae
hominis, apostatare a Deo (Eccli. X, 14). Ille qui prior
noluit audire praeceptum, sustulit iniquitas ipsius caput adversus
Deum. Et quia iniquitates sustulerunt caput ejus, quid illi fecit
Deus? Sicut fascis gravis gravatae sunt super me. Levitatis est
erigere caput, quasi nihil portat qui erigit caput. Quia ergo leve
est quod potest erigi, accipit pondus unde possit comprimi.
Convertitur enim labor ejus in caput ejus, et iniquitas ejus in
verticem ejus descendit (Psal. VII, 17). Sicut fascis gravis
gravatae sunt super me.
9. [vers. 6.] Computruerunt et putuerunt livores mei. Jam qui
livores habet, non est sanus. Adde quia ipsi livores computruerunt et
putuerunt. Unde putuerunt? Quia computruerunt. Jam quomodo hoc
explicetur in vita humana quis hoc non novit ? Habeat aliquis sanum
olfactum animae, sentit quomodo puteant peccata. Cui putori
peccatorum contrarius erat odor ille, de quo dicit Apostolus:
Christi bonus odor sumus Deo, in omni loco, iis qui salvi fiunt
(II Cor. II, 15). Sed unde, nisi de spe? Unde, nisi de
recordatione sabbati? Aliud enim plangimus in hac vita, aliud
praesumimus in illa vita. Quod plangitur, putet: quod praesumitur,
fragrat. Ergo nisi esset ille talis odor qui nos invitaret, nunquam
sabbatum recordaremur. Sed quia habemus per Spiritum ipsum odorem,
ut dicamus sponso nostro, Post odorem unguentorum tuorum curremus
(Cant. I, 3); avertimus a putoribus nostris olfactum, et
convertentes nos ad ipsum aliquantum respiramus. Sed nisi ad nos
oleant et mala nostra, nunquam istis gemitibus confitemur,
Computruerunt et putuerunt livores mei. Unde? A facie insipientiae
meae. Unde dixit superius, A facie peccatorum meorum: inde nunc,
A facie insipientiae meae.
10. [vers. 7.] Miseriis afflictus sum, et curvatus sum usque
in finem. Unde curvatus est? Quia elatus erat. Si fueris humilis,
erigeris; si fueris elatus, curvaberis: non enim deerit Deo pondus
unde te curvet. Illud erit pondus, fascis peccatorum tuorum: hoc
replicabitur in caput tuum, et curvaberis. Quid est autem curvari?
Non se posse erigere. Talem invenit Dominus mulierem per decem et
octo annos curvam: non se poterat erigere (Luc. XIII, 11).
Tales sunt qui in terra cor habent. At vero, quia invenit mulier
illa Dominum, et sanavit eam, habeat sursum cor. In quantum tamen
curvatur, adhuc gemit. Curvatur enim ille qui dicit: Corpus enim
quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio
sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). In his gemat, ut
illud accipiat, recordetur sabbatum, ut ad sabbatum pervenire
mereatur. Quod enim celebrabant Judaei, signum erat. Cujus rei
signum? Quam iste recordatur, qui dicit: Miseriis afflictus sum,
et curvatus sum usque in finem. Quid est, usque in finem? Usque in
mortem. Tota die contristatus ambulabam. Tota die, sine
intermissione. Hoc dicit tota die, tota vita. Sed ex quo cognovit?
Ex quo sabbatum recordari coepit. Quamdiu enim recordatur quod nondum
habet, non vis ut contristatus incedat? Tota die contristatus
ambulabam.
11. [vers. 8.] Quoniam anima mea completa est illusionibus, et
non est sanitas in carne mea. Ubi ergo est totus homo, anima et caro
est. Anima completa est illusionibus, caro sanitatem non habet: quid
remanet unde sit laetitia? Nonne oportet ut contristetur? Tota die
contristatus ambulabam. Tristitia nobis sit, donec et anima nostra
exuatur illusionibus, et corpus nostrum induatur sanitate. Illa est
enim vera sanitas, quae est immortalitas. Quantae sint autem
illusiones animae, si voluero dicere, tempus quando sufficit? Cujus
enim anima ista non patitur? Breve est quod admoneo, quomodo anima
nostra completa est illusionibus. A facie ipsarum illusionum,
aliquando vix orare permittimur. De corporibus cogitare non novimus
nisi imagines; et saepe irruunt quas non quaerimus, et volumus ex hac
in hanc ire, et ab illa in illam transire; et aliquando vis redire ad
id quod cogitabas, et dimittere unde cogitas, et aliud tibi occurrit:
vis recordari quod oblitus eras; et non tibi venit in mentem, et venit
potius aliud quod nolebas. Ubi erat quod oblitus eras? Nam quare
postea venit in mentem, cum jam non quaereretur? Cum autem
quaereretur, occurrerunt pro illo innumerabilia quae non quaerebantur.
Rem dixi brevem, fratres: aspersi nescio quid vobis, quo accepto
caetera vos ipsi cogitantes, inveniatis quid sit plangere illusiones
animae nostrae. Accepit ergo poenam illusionis, amisit veritatem.
Sicut enim poena est animae illusio, sic praemium animae veritas.
Sed in his illusionibus constituti cum essemus, venit ad nos veritas,
et invenit nos coopertos illusionibus, suscepit carnem nostram, vel
potius a nobis, id est a genere humano. Apparuit oculis carnis, ut
per fidem sanaret eos quibus veritatem fuerat monstraturus: ut sanato
oculo veritas patesceret. Ipse enim est veritas, quam nobis
promisit, cum caro ejus videretur, ut fides inchoaretur, cujus
praemium veritas esset. Non enim se ipse Christus demonstravit in
terra, sed demonstravit carnem suam. Nam si seipsum demonstraret,
viderent illum Judaei et cognoscerent: sed si cognovissent, nunquam
Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Sed forte
discipuli viderunt, quando illi dicebant: Ostende nobis Patrem, et
sufficit nobis. Et ille ut ab eis se non visum esse monstraret,
subjecit: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me?
Philippe, qui me videt, videt et Patrem. Si ergo Christum
videbant, quomodo adhuc Patrem quaerebant? Si enim viderent
Christum, viderent et Patrem. Nondum itaque Christum videbant,
qui Patrem sibi ostendi cupiebant. Audi quia nondum videbant: In
praemio illud promisit alio loco, dicens, Qui diligit me, mandata
mea custodit: et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego
diligam eum. Et tanquam diceretur ei, Quid illi dabis, diligens
eum? Et ostendam, inquit, meipsum illi (Joan. XIV, 8, 9,
21). Si ergo diligentibus eum hoc in praemio promisit, quia
ostendet seipsum illis; manifestum est, quia illa visio veritatis
talis nobis promittitur, qua visa jam non dicamus, Impleta est anima
mea illusionibus.
12. [vers. 9.] Infirmatus sum et humiliatus sum usque nimis.
Qui recordatur altitudinem sabbati, ipse videt quantum sit
humiliatus. Nam qui non potest cogitare quae sit illa quietis
altitudo, non videt ubi nunc sit . Propterea alius psalmus dixit,
Ego dixi in ecstasi mea: Projectus sum a facie oculorum tuorum
(Psal. XXX, 23). Assumpta enim mente vidit nescio quid
sublime, et quod vidit nondum ibi totus erat: et quadam, si dici
potest, quasi coruscatione facta luminis aeterni, ubi sensit non se
ibi esse, quod potuit utcumque intelligere, vidit ubi esset, et
quemadmodum malis humanis infirmatus et coarctatus esset: et ait, Ego
dixi in ecstasi mea: Projectus sum a facie oculorum tuorum. Tale est
nescio quid quod vidi in ecstasi, ut inde sentiam quam longe sum, qui
nondum ibi sum. Jam ibi erat qui dixit assumptum se in tertium
coelum, et ibi audiebat ineffabilia verba, quae non licet homini
loqui. Sed revocatus est ad nos, ut gemeret prius perficiendus in
infirmitate, et sic postea indueretur virtute: animatus tamen, quia
vidit aliquid rerum illarum pro dispensatione officii sui, adjecit
dicens, Audivi ineffabilia verba, quae non licet homini loqui (II
Cor. XII, 2-10). Jam ergo quid opus est ut a me aut a
quoquam quaeratis quae non licet homini loqui: si illi non licuit
loqui, cui licuit audire? Plangamus tamen et gemamus in confessione,
agnoscamus ubi simus, recordemur sabbatum, et patienter exspectemus
quod ille promisit, qui nobis et in se ipso exemplum patientiae
demonstravit. Infirmatus sum et humiliatus sum usque nimis.
13. Rugiebam a gemitu cordis mei. Attenditis plerumque
interpellare gemitibus servos Dei, et quaeritur causa: et non apparet
nisi gemitus alicujus servi Dei; si tamen ad aures hominis circa illum
positi pervenerit. Est enim gemitus occultus qui ab homine non
auditur: tamen si tanta occupaverit cor cogitatio desiderii cujusdam,
ut voce clariore exprimatur vulnus interioris hominis, quaeritur
causa; et dicit homo apud semetipsum, Forte illud est unde gemit, et
forte illud illi factum est. Quis potest intelligere, nisi ille in
cujus oculis et auribus gemit? Propterea rugiebam, inquit, a gemitu
cordis mei: quia homines si quando audiunt gemitum hominis, plerumque
gemitum carnis audiunt; gementem a gemitu cordis non audiunt.
Abstulit nescio quis res hujus; rugiebat, sed non a gemitu cordis:
alius, quia extulit filium; alius, quia uxorem; alius, quia
grandinata est vinea, quia cuppa acuit, quia diripuit jumentum ipsius
nescio quis; alius, quia damnum aliquod passus est; alius, quia
timet hominem inimicum: omnes isti a gemitu carnis rugiunt. At vero
servus Dei, quia ex recordatione sabbati rugit, ubi est regnum Dei,
quod caro et sanguis non possidebunt (I Cor. XV, 50):
Rugiebam, inquit, a gemitu cordis mei.
14. [vers. 10.] Et quis agnoscebat unde rugiebat? Subjecit:
Et ante te est omne desiderium meum. Non enim ante homines, qui cor
videre non possunt: sed ante te est omne desiderium meum. Sit
desiderium tuum ante illum; et Pater qui videt in occulto, reddet
tibi (Matth. VI, 6). Ipsum enim desiderium tuum, oratio tua
est: et si continuum desiderium, continua oratio. Non enim frustra
dixit Apostolus, Sine intermissione orantes (I Thess. V,
17). Numquid sine intermissione genu flectimus, corpus
prosternimus, aut manus levamus, ut dicat, Sine intermissione
orate? Aut si sic dicimus nos orare, hoc puto sine intermissione non
possumus facere. Est alia interior sine intermissione oratio, quae
est desiderium. Quidquid aliud agas, si desideras illud sabbatum,
non intermittis orare. Si non vis intermittere orare, noli
intermittere desiderare. Continuum desiderium tuum, continua vox tua
est. Tacebis, si amare destiteris. Qui tacuerunt? De quibus
dictum est: Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas
multorum (Matth. XXIV, 12). Frigus charitatis, silentium
cordis est: flagrantia charitatis, clamor cordis est. Si semper
manet charitas, semper clamas; si semper clamas, semper desideras;
si desideras, requiem recordaris. Et rugitus cordis tui ante quem
sit, oportet ut intelligas. Jam quale desiderium debeat esse ante
oculos Dei, considera. Numquid ut moriatur inimicus noster, quod
quasi juste optant homines? Nam aliquando oramus quod non debemus.
Illud quod quasi juste orant homines, videamus. Nam orant ut
moriatur aliquis, et ad illos haereditas veniat. Sed et illi qui
orant ut moriantur inimici, audiant Dominum dicentem: Orate pro
inimicis vestris (Id. V, 44, et Luc. VI, 27). Non ergo
hoc orent, ut moriantur inimici: sed hoc orent, ut corrigantur; et
mortui erunt inimici; jam enim correcti, non erunt inimici. Et ante
te omne desiderium meum. Quid si desiderium ante illum est, et ipse
gemitus non est ante illum? Unde fieri potest, quando ipsum
desiderium vocem suam habet gemitum? Ideo sequitur, Et gemitus meus
non est absconditus a te. A te non est absconditus, a multis autem
hominibus absconditus est. Videtur aliquando humilis servus Dei
dicere: Et gemitus meus non est absconditus a te. Videtur aliquando
et ridere servus Dei: numquid desiderium illud mortuum est in corde?
Si autem inest desiderium, inest et gemitus: non semper pervenit ad
aures hominum, sed nunquam recedit ab auribus Dei.
15. [vers. 11.] Cor meum conturbatum est. Unde conturbatum
est? Et deseruit me fortitudo mea. Plerumque irruit nescio quid
repentinum; fit conturbatio cordis: contremiscit terra, tonitrus
datur de coelo, horribilis fit impetus vel strepitus, leo forte
videtur in via; fit conturbatio: latrones insidiantur; fit
conturbatio cordis, pavetur, undique sollicitudo incutitur. Unde
hoc? Quia deseruit me fortitudo mea. Si enim maneret illa
fortitudo, quid timeretur? Quidquid nuntiaretur, quidquid
frenderet, quidquid sonaret, quidquid caderet, quidquid horreret,
non terreret. Sed unde illa perturbatio? Deseruit me fortitudo mea.
Unde deseruit fortitudo? Et lumen oculorum meorum non est mecum.
Latuerat ergo Adam lumen oculorum ipsius. Nam lumen oculorum ipsius
ipse Deus erat: quem cum offendisset, fugit ad umbram, et abscondit
se inter ligna paradisi (Gen. III, 8). Pavebat a facie Dei,
et quaesivit umbram arborum. Jam inter arbores lumen oculorum non
habebat, ad quod gaudere consueverat. Si ergo ille de origine, et
nos de propagine; et redeunt ad illum secundum vel novissimum Adam
membra ista, quia novissimus Adam in spiritum vivificantem (I Cor.
XV, 45); et clamant de corpore ejus in ista confessione, Et
lumen oculorum memorum non est mecum: jam confitens, jam redemptus,
jam in corpore Christi est, et lumen oculorum ipsius non est cum
ipso? Plane non est cum ipso: sed est quidem tanquam adhuc
recordantium sabbatum , tanquam cernentium in spe; sed nondum est
illud lumen de quo dicitur, Ostendam meipsum illi (Joan. XIV,
21). Est quiddam luminis, quia filii Dei sumus, et utique hoc in
fide retinemus: sed nondum est illud lumen quod videbimus. Nondum
enim apparuit quod erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei
erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2).
Nam modo lumen fidei et lumen spei est. Quamdiu enim sumus in
corpore, peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, non per
speciem (II Cor. V, 6, 7). Et quamdiu quod non videmus
speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 25).
Voces sunt ergo istae peregrinantium, nondum in patria constitutorum.
Et recte dicit, et vere dicit, et si non sit dolosus, veraciter
confitetur: Et lumen oculorum meorum non est mecum. Haec patitur
homo intus, ibi secum, in seipso, et seipsum , de nemine ad neminem
praeter se: haec sibi ipse poena sua esse meruit, quidquid superius
enumeravit.
16. [vers. 12, 13.] Sed numquid hoc solum est quod patitur
homo? Patitur enim ex se intrinsecus, forinsecus autem ex eis inter
quos vivit: patitur mala sua, cogitur pati et aliena. Inde sunt
illae duae voces: Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis
parce servo tuo (Psal. XVIII, 13, 14). Jam de occultis
suis confessus est, a quibus se cupit mundari: dicat et de alienis a
quibus sibi vult parci. Amici mei. Quid dicam jam de inimicis?
Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterumt.
Hoc quod ait, adversum me steterunt, intellige. Si enim adversum me
steterunt, adversus se ceciderunt. Amici mei et proximi mei adversum
me appropinquaverunt, et steterunt. Jam intelligamus capitis voces,
jam incipiat illucescere caput nostrum in passione. Sed rursum cum
coeperit caput dicere, noli inde separare corpus. Si caput noluit se
separare a vocibus corporis, corpus se audeat separare a passionibus
capitis? Patere in Christo; quia tanquam peccavit in infirmitate tua
Christus. Modo enim peccata tua tanquam ex ore suo dicebat, et ea
dicebat sua. Dicebat enim, A facie peccatorum meorum, quae non
erant ipsius. Quomodo ergo peccata nostra sua esse voluit propter
corpus suum, sic et nos passiones ejus nostras esse velimus propter
caput nostrum. Non enim ille ex amicis passus est inimicos, et nos
non. Imo et nos ad hoc paremus in eodem convivari: talem calicem non
respuamus, ut celsitudinis ejus desiderium per humilitatem ejus
inveniamus. Respondit enim celsitudini ejus haerere volentibus, qui
ejus adhuc humilitatem non cogitabant, et ait illis: Potestis bibere
calicem quem ego bibiturus sum (Matth. XX, 22)? Ergo et illae
passiones Domini, passiones nostrae sunt: et unusquisque si bene
serviat Deo, bene servet fidem, exhibeat quod debet, et versetur
inter homines juste, volo videre si non patitur, etiam quod hic
enumerat in passione sua Christus.
17. Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et
steterunt: et proximi a longe steterunt. Qui proximi
appropinquaverunt, et qui proximi a longe steterunt? Proximi erant
Judaei, quia cognati erant: appropinquaverunt, et quando
crucifixerunt. Proximi et Apostoli: et tamen ipsi a longe
steterunt, ne cum illo paterentur. Potest etiam hoc sic intelligi:
Amici mei, id est, qui se finxerunt amicos meos. Amicos enim se
finxerunt, quando dixerunt. Scimus quia in veritate viam Dei doces
(Id. XXII, 16): quando illum tentare voluerunt, utrum
solvendum esset tributum Caesari, quando illos convicit ore ipsorum,
amici videri volebant: sed non illi erat opus ut quisquam ei
testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in
homine (Joan. II, 25): adeo ut cum amica verba dixissent,
responderet eis, Quid me, inquit, tentatis hypocritae (Matth.
XXII, 18)? Ergo Amici mei et proximi mei adversum me
appropinquaverunt, et steterunt: et proximi a longe steterunt.
Nostis quid dixi. Proximos dixi qui appropinquaverunt , et tamen a
longe steterunt. Appropinquaverunt enim corpore, sed longe steterunt
corde. Qui tam propinqui corpore, quam qui in crucem levaverunt?
Qui tam longe corde, quam qui blasphemaverunt? Audite istam
longinquitatem ab Isaia propheta, videte istam propinquitatem et
longinquitatem: Populus hic labiis me honorat: ecce propinquat
corpore: Cor autem eorum longe est a me (Isai. XXIX, 13).
Iidem propinqui, iidem longinqui: propinqui labiis, longinqui
corde. Verumtamen quia longe steterunt timentes Apostoli, absolutius
et planius de illis accipimus, ut alios propinquasse, alios longe
stetisse intelligamus: quandoquidem et Petrus qui audacius secutus
fuerat, ita adhuc longe erat, ut interrogatus et perturbatus, ter
negaret Dominum, cum quo se moriturum esse promiserat (Matth.
XXVI, 70). Qui postea ex longinquo ut propinquus fieret,
audivit post resurrectionem, Amas me? et dicebat, Amo (Joan.
XXI, 17). Et dicendo propinquabat, qui negando longe factus
erat, donec trina voce amoris, solveret trinam vocem negationis . Et
proximi mei a longe steterunt.
18. Et vim faciebant qui quaerebant animam meam. Jam manifestum
est qui quaerebant animam ipsius: qui non habebant animam ejus, quia
non erant in corpore ejus. Qui quaerebant animam ejus, longe erant ab
anima ejus: sed quaerebant ut occiderent eam. Quaeritur enim anima
ejus et bene. Nam alio loco arguit quosdam dicens: Et non est qui
requirat animam meam (Psal. CXLI, 5). Arguit quosdam non
quaerentes animam ejus, et rursus arguit alios quaerentes animam ejus.
Quis est qui quaerit bene animam ipsius? Qui ejus passiones
imitatur. Qui sunt qui quaerebant male animam ejus? Qui ei vim
faciebant, et crucifigebant eum.
19. Sequitur, Qui quaerebant mala mea, locuti sunt vanitatem.
Quid est, Qui quaerebant mala mea? Multa quaerebant, et non
inveniebant. Forte hoc dixerit, Quaerebant crimina mea.
Quaesierunt enim quae in illum dicerent, et non inveniebant (Matth.
XXVI, 59, 60). Quaerebant enim mala de bono, quaerebant
scelera de innocente: quando invenirent in eo qui nullum peccatum
habebat? Sed quia peccata quaerebant in eo qui nullum peccatum
habebat, restabat ut fingerent quod non inveniebant. Ideo, Qui
quaerebant mala mea, locuti sunt vanitatem, non veritatem. Et dolum
tota die meditabantur: hoc est, fallaciam sine cessatione
meditabantur. Nostis quanta falsa testimonia dicta sunt in Dominum,
antequam pateretur. Nostis quanta falsa testimonia dicta sunt, etiam
cum resurrexisset. Nam illi milites custodes sepulcri, de quibus
Isaias dixit, Ponam malos pro sepultura ejus (Isai. LIII,
9) (mali enim erant, et veritatem dicere noluerunt, et corrupti
mendacium seminaverunt): attendite qualem vanitatem locuti sunt.
Interrogati sunt etiam ipsi, et dixerunt: Cum dormiremus, venerunt
discipuli ejus, et abstulerunt eum (Matth. XXVIII, 13).
Hoc est loqui vanitatem. Si enim dormiebant, unde sciebant quod
gestum erat?
20. [vers. 14, 15.]. Ergo ait, Ego autem velut surdus
non audiebam. Qui ad ea quae audiebat non respondebat, tanquam non
audiebat. Ego autem velut surdus non audiebam: et sicut mutus non
aperiens os suum. Et repetit eadem: Et factus sum sicut homo non
audiens, et non habens in ore suo argutiones . Quasi non esset quod
illis diceret, quasi non esset unde illos argueret. Nonne jam antea
multa increpaverat, multa dixerat, et dixerat, Vae vobis, Scribae
et Pharisaei, hypocritae (Matth. XXIII, 13), et multa
talia? Tamen quando passus est, nihil horum dixit: non quia non
habebat quod diceret, sed exspectabat ut complerent illi omnia, et
implerentur omnes prophetiae de illo, de quo dictum erat: Et sicut
ovis coram tondente se sine voce, non aperuit os suum (Isai.
LIII, 7). Oportebat ergo ut taceret in passione, non taciturus
in judicio. Judicandus enim venerat, qui postea judicaturus veniret:
et ideo cum magna potestate judicaturus, quia cum magna humilitate
judicatus.
21. [vers. 16.] Quoniam in te, Domine, speravi; tu
exaudies, Domine, Deus meus. Tanquam si ei diceretur, Quare non
aperuisti os tuum? quare non dixisti, Parcite? quare non in cruce
pendens iniquos arguisti? Sequitur et dicit: Quoniam in te,
Domine, speravi; tu exaudies, Domine, Deus meus. Monuit te quid
facias, si forte occurrerit tribulatio. Quaeris enim te defendere,
et forte nemo accipit defensionem tuam. Jam tu perturbaris, quasi
perdideris causam tuam, quia nullius habes defensionem aut
testimonium. Custodi intus innocentiam tuam, ubi nemo opprimit causam
tuam. Praevaluit in te falsum testimonium, sed apud homines: numquid
apud Deum valebit, ubi causa tua dicenda est? Quando Deus judex
erit, alius testis quam conscientia tua non erit. Inter judicem
justum et conscientiam tuam noli timere nisi causam tuam: si causam
malam non habueris, nullum accusatorem pertimesces, nullum falsum
testem refelles, nullum verum requires. Tu tantum bonam conscientiam
affer, ut possis dicere: Quoniam in te, Domine, speravi; tu
exaudies, Domine, Deus meus.
22. [vers. 17.] Quia dixi: Nequando insultent in me inimici
mei, et dum commoventur pedes mei, in me magna locuti sunt. Iterum
redit ad infirmitatem corporis sui, et rursus caput illud attendit
pedes suos: non sic est in coelo, ut deserat quod habet in terra:
attendit plane, et videt nos. Aliquando enim, ut est ista vita,
commoventur pedes nostri, et labuntur in aliquo peccato: ibi exsurgunt
linguae nequissimae inimicorum. Hinc ergo intelligimus, etiam cum
tacebant quid quaerebant. Loquuntur tunc aspere immites, gaudentes se
invenisse quod dolere debuerunt. Et dixi: Ne aliquando insultent in
me inimici mei. Dixi hoc, et tamen forte ad emendationem fecisti eos
magna loqui de me, dum moverentur pedes mei, id est elati sunt, multa
mala dixerunt, cum commoverer. Misereri enim debuerunt infirmis, non
insultare; quomodo Apostolus dicit: Fratres, si praeoccupatus
fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite
hujusmodi in spiritu mansuetudinis. Et complectitur quare:
intendens, inquit, teipsum, ne et tu tenteris (Gal. VI, 1).
Non erant isti tales, de quibus dicit, Et dum commoverentur pedes
mei, in me magna locuti sunt: sed erant tales de quibus alibi dicit,
Qui me premunt, exsultabunt si motus fuero (Psal. XII, 5).
23. [vers. 18, 19.] Quoniam ego in flagella paratus sum.
Omnino magnifice, tanquam diceret: Ad hoc natus sum, ut flagella
sufferam. Non enim nasceretur nisi de Adam, cui flagella debentur.
Sed aliquando peccatores in hac vita aut non, aut minus flagellantur;
quia jam desperata est intentio eorum. At vero illi quibus paratur
vita sempiterna, necesse est ut hic flagellentur; quia vera est illa
sententia: Fili, ne deficias in disciplina Domini, neque fatigeris
cum ab illo increparis: quem enim diligit Dominus, corripit;
flagellat autem omnem filium quem recipit (Prov. III, 11,
12). Ideo ergo non insultent inimici mei, non magna loquantur: et
si flagellat me Pater meus, in flagella paratus sum; quia mihi
haereditas praeparatur. Non vis flagellum, non tibi datur
haereditas. Omnis enim filius necesse est ut flagelletur. Usque adeo
omnis flagellatur, ut nec illi pepercerit (Rom. VIII, 32)
qui peccatum non habuit (I Petr. II, 22). Quoniam ego in
flagella paratus sum.
24. Et dolor meus ante me est semper. Quis dolor? Forte de
flagello. Et vere, fratres mei, vere dicam vobis, flagella sua
dolent homines; quare flagellantur non dolent. Non erat iste sic.
Audite, fratres mei: Nescio quis si damnum patitur, proclivior est
ut dicat, Indigne passus sum, quam ut consideret quare passus sit;
dolens damnum pecuniae, non dolens justitiae. Si peccasti, thesaurum
tuum interiorem dole: nihil habes in domo, sed forte inanior es
corde: si autem plenum est cor bono suo, Deo tuo; quare non dicis:
Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum
est; sit nomen Domini benedictum (Job I, 21)? Unde ergo iste
dolebat? de flagello quo flagellabatur? Absit. Et dolor meus,
inquit, ante me est semper. Et quasi diceremus, quis dolor? unde
dolor? Quoniam iniquitatem meam ego pronuntio, et curam geram pro
peccato meo. Ecce unde dolor. Non de flagello dolor: de vulnere,
non de medicina. Nam flagellum medicamentum est contra peccata.
Audite, fratres: christiani sumus; et tamen plerumque si filius
cujusquam moriatur, plangit illum; si peccet, non illum plangit.
Tunc plangeret, tunc doleret, cum peccantem videret; tunc modum
imponeret, tunc normam vivendi doceret, disciplinam daret: aut si
fecit, et ille non audivit, tunc erat plangendus; tunc pejus mortuus
luxuriose vivens, quam moriendo luxuriam finiens: tunc ergo quando
ista faciebat in domo tua, non solum mortuus erat, sed et putebat.
Haec dolenda sunt, illa sustinenda: illa ferenda, ista plangenda.
Plangenda autem, quomodo audistis plangere istum: Quoniam
iniquitatem meam ego pronuntio, et curam geram pro peccato meo. Ne
securus sis, cum confessus fueris peccatum tuum, tanquam semper
praeparatus ad confitendum et committendum peccatum. Sic pronuntia
iniquitatem tuam, ut curam geras pro peccato tuo. Quid est, curam
gerere pro peccato tuo? Curam gerere pro vulnere tuo. Si diceres,
Curam geram pro vulnere meo; quid intelligeretur, nisi, Dabo operam
ut sanetur? Hoc est enim curam gerere pro delicto, semper niti,
semper intendere, semper studiose et sedulo agere ut sanes peccatum.
Ecce de die in diem plangis peccatum tuum, sed forte lacrymae
currunt, et manus cessant. Fiant eleemosynae, redimantur peccata,
gaudeat indigens de dato tuo, ut et tu gaudeas de dato Dei. Eget
ille, eges et tu: eget ille ad te, eges et tu ad Deum . Tu
contemnis egentem tui, Deus non te contemnet egentem sui? Ergo
impleto tu egentis inopiam, ut impleat Deus interiora tua. Hoc est,
Curam geram pro peccato meo, faciam omnia quaecumque facienda sunt,
ad abolendum et sanandum peccatum meum. Et curam geram pro peccato
meo.
25. [vers. 20.] Inimici autem mei vivunt. Bene est eis,
gaudent in saeculi felicitate, ubi ego laboro, et rugio a gemitu
cordis mei. Quomodo vivunt inimici illius, quia jam dixit de illis,
quoniam locuti sunt vanitatem? Audi et in alio psalmo: Quorum filii
sicut novellae constabilitae. Sed superius dixerat: Quorum os
locutum est vanitatem, filiae eorum compositae sicut similitudo
templi; cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc; boves eorum
crassi; oves eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis: non est
ruina sepis, neque clamor in plateis eorum. Vivunt ergo inimici mei:
haec vita est, hanc laudant, hanc amant, hanc malo suo habent. Quid
enim sequitur? Beatum dixerunt populum, cui haec sunt. Quid autem
tu, qui curam geris pro peccato tuo? quid tu, qui pronuntias
iniquitatem tuam? Beatus, inquit, populus cujus est Dominus Deus
ipsius (Psal. CXLIII, 12-15). Inimici autem mei
vivunt: et confirmati sunt super me, et multiplicati sunt qui me
oderunt inique. Quid est, qui oderunt inique? Bona sibi volentem
oderunt. Qui si redderent mala pro malis, boni non essent: qui si
non redderent bona pro bonis, ingrati essent: reddunt autem mala pro
bonis qui oderunt inique. Tales fuerunt Judaei: venit ad illos
Christus cum bonis, reddiderunt illi mala pro bonis. Cavete hoc
malum, fratres: cito subintrat. Quia diximus, Tales erant
Judaei: ne putet unusquisque vestrum longe se exceptum. Corripiat te
aliquis frater tuus, bonum tibi volens; oderis illum, et talis es.
Et videte quam cito fiat, quam facile: et vitatote tam magnum malum,
tam agile peccatum.
26. [vers. 21.] Detrahebant mihi qui retribuunt mala pro
bonis, quoniam persecutus sum justitiam. Ideo mala pro bonis. Quid
est, persecutus sum justitiam? Non dimisi: ne forte persecutionem
semper in malo intelligas, persecutus dixit, perfecte secutus:
Quoniam persecutus sum justitiam. Et audi caput nostrum ejulans in
passione: Et projecerunt me dilectum, tanquam mortuum abominatum.
Parum erat mortuum, quare abominatum? Quia crucifixum. Etenim haec
mors crucis magna apud eos abominatio erat, non intelligentes in
prophetia dictum esse: Maledictus omnis qui pendet in ligno (Deut.
XXI, 23). Non enim ipse attulit mortem, sed hic invenit de
maledicto primi hominis propagatam (Gal. III, 10): et eamdem
mortem nostram suscipiens in ligno suspendit, quae venerat de peccato.
Ergo ne putarent aliqui, sicut putant quidam haeretici , Dominum
nostrum Jesum Christum falsam carnem habuisse, et non veram mortem in
cruce solvisse; intendit hoc propheta, et ait: Maledictus omnis qui
pendet in ligno. Ostendit ergo quia et Filius Dei vera morte mortuus
est, quae mortali carni debebatur: ne non maledictum, putares non
vere mortuum. Quia vero illa mors non erat falsa, sed ex illa
propagine descenderat, quae venerat de maledicto, cum diceret Deus,
Morte moriemini (Gen. II, 17): omnino et ad ipsum quia
pervenit vera mors, ut ad nos perveniret vera vita; etiam ad ipsum
pervenit mortis maledictio, ut ad nos perveniret vitae benedictio. Et
projecerunt me dilectum, tanquam mortuum abominatum.
27. [vers. 22.] Ne derelinquas me, Domine Deus meus, ne
discesseris a me. Dicamus in illo, dicamus per illum; ipse enim
interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34): et dicamus, Ne
derelinquas me, Domine Deus meus. Et tamen dixerat, Deus meus,
Deus meus, utquid me dereliquisti (Matth. XXVII, 46, et
Psal. XXI, 2)? et dicit, Deus meus, ne discesseris a me.
Si a corpore non recedit, recessit a capite? Cujus ergo vox erat,
nisi primi hominis. Ex illo ergo se ostendens veram carnem portare,
dicit: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti? Non illum
dimisit Deus. Si te non dimittit credentem in se, Christum
dimitteret Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus? Sed
personam in se transfiguraverat primi hominis. Scimus dicente
Apostolo, quia vetus homo noster confixus est cruci cum illo (Rom.
VI, 6). Non autem careremus vetustate, nisi crucifigeretur in
infirmitate . Ad hoc enim venit, ut renovemur in illo: quia
desiderando eum et passionem ejus imitando renovamur. Ergo vox erat
infirmitatis, vox erat nostra, qua dictum est, Quare me
dereliquisti? Inde ibi dictum est, Verba delictorum meorum (Psal.
XXI, 2): tanquam diceret, Haec verba ex persona peccatoris in
me transfigurata sunt. Ne discesseris a me.
28. [vers. 23.] Intende in adjutorium meum, Domine salutis
meae. Ipsa est salus, fratres, de qua salute exquisierunt
Prophetae, sicut dicit apostolus Petrus: et non acceperunt qui
exquisierunt; sed inquisierunt et praenuntiaverunt, et venimus nos et
invenimus quod illi exquisierunt (I Petr. I, 10-12). Et
ecce nos nondum accepimus; et nascentur post nos, et invenient quod
nec ipsi accipient et transient: ut omnes simul in fine diei cum
Patriarchis, et Prophetis, et Apostolis denarium salutis
accipiamus. Etenim nostis mercenarios vel operarios diversis
temporibus ductos ad vineam, mercedem tamen pariter acceperunt
(Matth. XX, 9). Et Prophetae ergo, et Apostoli, et
Martyres, et nos, et qui post nos erunt usque in finem saeculi, in
ipso fine accepturi sumus salutem sempiternam; ut contemplantes gloriam
Dei, et ejus faciem intuentes, eum laudemus in aeternum, sine
defectu, sine aliqua poena iniquitatis, sine aliqua perversitate
peccati, laudantes Deum, et non jam suspirantes, sed inhaerentes
illi, cui usque in finem suspiravimus , et in spe laetati sumus. In
illa enim civitate erimus, ubi bonum nostrum Deus est, lumen Deus
est, panis Deus est, vita Deus est: quidquid est bonum nostrum, a
quo peregrinantes laboramus, in illo inveniemus. In illo erit quies,
quam modo recordantes necesse est ut doleamus. Illud enim sabbatum
recordamur, in cujus recordatione tanta dicta sunt, et nos tanta
dicere debemus, et dicentes nunquam tacere, non ore, sed corde: quia
sic ore tacemus, ut corde clamare possimus.
|
|