|
1. [vers. 1.] Psalmi hujus, quem modo cantavimus, et
tractandum suscepimus, titulus est: in finem pro Idithun, Canticum
ipsi David. Cujusdam ergo, qui vocatur Idithun, voces exspectandae
et audiendae sunt: et si esse unusquisque nostrum potuerit Idithun,
in eo quod cantat invenit se, et audit se. Videris enim quis vocatus
fuerit Idithun secundum hominum priscam nativitatem: nos autem
audiamus quid interpretetur hoc nomen, et in ipsa interpretatione
nominis quaeramus intelligentiam veritatis. Sicut ergo inquirentes
reperire potuimus in eis nominibus, quae nobis a studiosis litterarum
divinarum ex hebraeo eloquio in latinum interpretata sunt, Idithun
interpretatur, Transiliens eos. Quis est ergo iste transiliens? vel
quos transilivit? quia, Transiliens, non nude positum est; sed,
Transiliens eos. Transiliendo enim cantat, an cantando transilit?
Sive transiliendo cantet, sive cantando transiliat, transilientis
tamen Canticum paulo ante cantavimus: utrum et nos simus
transilientes, viderit Deus cui cantavimus. Sed si quis transiliens
cantavit, gaudeat se esse quod cantavit: si quis autem terrae adhuc
inhaerens cantavit, optet esse quod cantavit. Quosdam enim
inhaerentes humo curvatos in terram, ea quae ima sunt cogitantes, in
rebus transeuntibus spem ponentes, transilivit iste qui vocatur
Transiliens eos. Quos enim transilivit, nisi remanentes?
2. Nostis quosdam psalmos inscribi Canticum graduum: et ibi quidem
in graeca lingua satis evidens est, quid dicat ANABATMON.
Anabathmi enim gradus sunt, sed ascendentium, non descendentium.
Latinus quia non potuit proprie dicere, generaliter dixit: et quoniam
gradus appellavit, ambiguum reliquit utrum ascendentium essent, an
descendentium. Sed quia non sunt loquelae neque sermones, quorum non
audiantur voces eorum (Psal. XVIII, 4), exponit sequentem
lingua praecedens; et fit certum in alia, quod ambiguum erat in alia.
Quomodo ergo ibi ascendens quidam cantat, sic et hic transiliens.
Est autem haec ascensio et ista transilitio, non pedibus, non
scalis, non pennis; et tamen si interiorem hominem attendas, et
pedibus, et scalis, et pennis. Nam si non pedibus, quomodo dicit
homo interior, Non veniat mihi pes superbiae (Psal. XXXV,
12)? Si non scalis, quid sunt quas vidit Jacob, ubi erant
ascendentes Angeli et descendentes (Gen. XXVIII, 12)? Si
non pennis, quis est qui dicit, Quis dabit mihi pennas sicut
columbae, et volabo, et requiescam (Psal. LIV, 7). Sed in
rebus corporalibus aliud sunt pedes, aliud scalae, aliud pennae.
Intus autem et pedes, et scalae, et pennae affectus sunt bonae
voluntatis . His ambulemus, his ascendamus, his volemus. Cum ergo
audit quisque transilientem hunc, et imitari eligit, non quaerat
levitate corporis transilire fossas, aut aliqua altiuscula praevolare
saliendo: sed quod ad corpora attinet dico: nam fossas etiam
transilit. Succensa igni et effosa, quae ab increpatione vultus tui
peribunt (Psal. LXXIX, 17). Quae sunt enim succensa igni
et effossa, quae ab increpatione Domini peribunt, nisi peccata?
Succensa igni sunt, quae facit male ardens cupiditas: et effossa
sunt, quae facit male jacens timiditas. Hinc enim peccata omnia, aut
cupiendo, aut timendo. Transiliat ergo iste omnia quibus teneri
posset in terra: erigat scalas suas, exserat pennas suas, videat
utrum quisquam agnoscat hic se: imo vero in Domini gratia multi se
agnoscunt, qui forte jam vilem habentes mundum, et omnia quae
delectant in mundo, eligunt recte vivere, dum hic vivunt in gaudiis
quibusdam spiritualibus. Et haec unde erunt adhuc ambulantibus super
terram, nisi ex divinis eloquiis, ex verbo Dei, ex parabola aliqua
Scripturarum scrutata et investigata, ex dulcedine inventionis, quam
praecessit labor inquisitionis? Sunt quaedam deliciae sanctae et bonae
in libris. Neque enim sunt in auro et argento, in epulis atque
luxuria, in venatibus et piscatibus, in ludo et joco, in theatricis
nugis, in affectandis et apprehendendis ruinosis honoribus; neque enim
vera sunt gaudia in his omnibus, et in his libris nulla sunt: imo vero
anima illa ima transiliens, et in his delectata dicat, quia verum
dicit et secura dicit, Narraverunt mihi injusti delectationes, sed
non sicut lex tua Domine (Psal. CXVIII, 83). Veniat
adhuc iste Idithun, transiliat eos qui delectantur imis; et
delectetur in his, et gaudeat in verbo Domini, in delectatione legis
Altissimi. Sed quid dicimus? Et hinc transiliendum est in aliud?
An huc usque habet quo transiliat qui transilire desiderat? Voces
potius ejus audiamus. Jam enim iste transiliens videtur mihi quod
habitabat in eloquiis Dei, et ibi didicit haec, quae audituri sumus.
3. [vers. 2.] Dixi, Custodiam vias meas, ut non delinquam in
lingua mea. Credas quod legendo, disserendo, praedicando, monendo,
objurgando, hortando, cum versaretur in opere, cum exerceretur in
difficultatibus quibusdam humanis, homo agens inter homines, quamvis
jam transiliens eos qui non delectantur his (quia difficile est ut
quisque lingua non labatur et peccet, et qui lingua non peccavit, ut
scriptum est, hic perfectus est vir [Jacobi III, 2]), aliqua
forte poenitenda dixerat, et lapsa erant ab ore quae vellet revocare,
nec posset. Non enim lingua frustra in udo est, nisi quia facile
labitur. Videns ergo quam esset difficile, ut necessitatem loquendi
haberet homo, et in loquendo non aliquid diceret, quod se dixisse
nollet; et taedio affectus ex his peccatis, quaesivit evitare talia.
Patitur hanc difficultatem transiliens. Non me judicet, qui nondum
est transiliens: transiliat, et experiatur quod loquor; tunc enim
erit et testis et filius veritatis. Cum ergo haec ei contigissent,
statuerat non loqui, ne aliquid diceret quod locutum se esse
poeniteret. Hoc indicant prima verba ejus, Dixi, Custodiam vias
meas, ut non delinquam in lingua mea. Custodi ergo vias tuas, o
Idithun, et noli delinquere in lingua tua: perpende quod dicturus
es, examina, consule interiorem veritatem, et sic profer ad
exteriorem auditorem. Quaeris ista plerumque in perturbatione rerum,
in occupatione animorum, dum ipsa infirmitas animae, quam aggravat
corpus quod corrumpitur, et audire vult et dicere, audire intus,
dicere foris, aliquando perturbata studio dicendi, deficit
indiligentia agnoscendi: et in his dicit aliquid quod forte non esset
dicendum. Contra haec remedium melius est silentium. Stat enim
peccator, propria quadam nota peccator, superbus quisquam et invidus;
audit loquentem transilientem, captat verba, proponit laqueos;
difficile est ut non inveniat aliquid non ita dictum, ut dici
debuisset: nec audiendo ignoscit, sed calumniatur invidendo. Contra
hos iste Idithun transiliens eos silere delegerat; unde ita cantavit:
Dixi, Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Quamdiu
capior a calumniosis, aut captor, et si non capior, Custodiam vias
meas, ut non delinquam in lingua mea. Quamvis transilierim
delectationes terrenas, quamvis non me capiant temporalium rerum
volatici affectus, quamvis jam haec ima despiciam, et ad meliora
consurgam; in ipsis tamen melioribus sufficit mihi delectatio
intelligentiae coram Deo: quid mihi opus est captanda loqui, et dare
aditum calumniantibus? Dixi ergo, Custodiam vias meas, ut non
delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam. Hoc quare?
Propter pios, propter studiosos, propter fideles et sanctos?
Absit. Illi sic audiunt, ut quod probant laudent: quod autem
improbant inter multa forte quae laudant, veniam dent potius quam
calumniam parent. Propter quos ergo vis custodire vias tuas, ut non
delinquas in lingua tua, et ponis ori tuo custodiam? Audi: Dum
consistit adversum me peccator. Non consistit ad me, sed consistit
adversum me. Quid dicturus postremo, unde satisfaciam? Carnali de
spiritualibus loquor, foris videnti et audienti, intus surdo et
caeco. Animalis enim homo non percipit quae sunt Spiritus Dei (I
Cor. II, 14). Nisi autem animalis inveniretur, quando
calumniaretur? Beatus qui narrat verbum auri audienti (Eccli.
XXV, 12), non auri peccatoris astantis adversum se. Tales enim
multi circumstabant et circumfremebant, quando ille velut ovis ad
immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente sine voce, sic
non aperuit os suum (Isai. LIII, 7). Quid enim dicas
turgidis, turbidis, calumniosis, litigiosis, verbosis? Quid dicas
sanctum et pium, et de religione transiliens eos : quando ipsis
libenter audientibus, discere cupientibus, veritatis cibo
inhiantibus, avide accipientibus, et Dominus ait: Adhuc multa habeo
vobis dicere, sed non potestis illa portare modo (Joan. XVI,
12)? Et Apostolus, Non potui vobis loqui quasi spiritualibus,
sed quasi carnalibus: non tamen desperandis, sed nutriendis.
Sequitur enim, Tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi,
non escam; nondum enim poteratis. Ergo vel nunc dic, Sed neque
adhuc quidem potestis (I Cor. III, 1, 2). Noli ergo
festinare audire quod non capis, sed cresce ut capias. Sic parvulum
alloquimur, in sinu matris Ecclesiae pio lacte nutriendum, et ad
escam mensae dominicae idoneum faciendum. Quid autem vel tale dicam
peccatori astanti adversus me, idoneum se putanti aut fingenti, ad ea
quae non capit; ut cum ei dixero, et ille non ceperit, non se putet
non cepisse, sed me defecisse? Ergo propter hunc peccatorem astantem
adversus me, posui ori meo custodiam.
4. [vers. 3.] Et quid secutum est? Obsurdui, et humiliatus
sum, et silui a bonis. Patitur enim difficultatem iste transiliens in
quodam gradu, quo jam transilivit; et quaerit et inde transilire, ad
vitandam hanc difficultatem. Peccare metuebam , ut non loquerer, ut
silentium mihi imponerem; hoc enim dixeram, Custodiam vias meas, ut
non delinquam in lingua mea: et dum timeo loqui ne peccem, Obsurdui
et humiliatus sum, et silui a bonis. Dum nimis timeo, ne loquar
aliqua mala, tacui omnia bona: Obsurdui, et humiliatus sum, et
silui a bonis. Unde enim dicebam bona, nisi quia audiebam? Auditui
enim meo dabis exsultationem et laetitiam (Psal. L, 10). Et
amicus sponsi stat, et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem, non
suam, sed sponsi (Joan. III, 29). Ut vera dicat, audit
quae dicat. Nam qui loquitur mendacium, de suo loquitur (Id.
VIII, 44). Quiddam ergo triste et molestum passus est iste;
et hac sua confessione id quod passus est, cavendum admonet, non
imitandum. Timendo enim nimis, ut dixi, ne diceret aliqua non bona,
statuit sibi nulla dicere vel bona: et quoniam statuit tacere, coepit
non audire. Stas enim si transiliens es, exspectas a Deo audire quid
dicas hominibus: inter divitem Deum, et inopem quaerentem quid
audiat, intercurris transiliens, qui possis et hinc audire, et hac
dicere: si eligis hac non dicere, non mereberis hinc audire:
contemnis pauperem, contemneris a divite. Oblitus es servum te esse,
quem constituit Dominus super familiam suam dare conservis cibaria
(Matth. XXIV, 45)? Quid ergo quaeris accipere, quod piger
es erogare? Merito ergo quoniam quod acceperas dicere noluisti,
impediris ne accipias quod accipere cupiebas. Aliquid enim volebas,
aliquid habebas: da quod habes, ut merearis accipere quod non habes.
Ergo cum quasi posuissem ori meo custodiam, mihique indixissem
silentium, quia videbam ubique periculosum eloquium; factum est,
inquit, in me quod nolebam; Obsurdui, et humiliatus sum: non me
humiliavi; sed, humiliatus sum. Obsurdui, et humiliatus sum, et
silui a bonis. Coepi non dicere bona, cum timeo ne dicam aliqua
mala: et reprehendi consilium meum. Silui enim a bonis. Et dolor
meus renovatus est. A dolore quippe quodam, quem mihi inflixerant
calumniatores et reprehensores, tanquam requieveram in silentio, et
cessaverat dolor ille qui factus erat a calumniantibus: sed ubi silui a
bonis, renovatus est dolor meus. Coepi plus dolere tacuisse me quae
dicere deberem, quam dolueram dixisse quae dicere non deberem.
Renovatus est dolor meus.
5. [vers. 4, 5.] Et in meditatione mea exardescet ignis.
Coepit esse inquietum cor meum. Videbam insensatos, et tabescebam
(Psal. CXVIII, 158), non arguebam: et me sic tacentem
zelus domus tuae comedebat (Psal. LXVIII, 10). Respexi
enim ad Dominum meum dicentem: Serve nequam et piger, dares pecuniam
meam nummulariis, et ego veniens cum usuris exigerem. Et quod
sequitur, avertat Deus a dispensatoribus suis: Projiciatur in
tenebras exteriores ligatis manibus et pedibus, servus, non eversor ad
perdendum, sed piger ad erogandum (Matth. XXV, 26, 27,
30). Quid exspectare debent, qui cum luxuria consumpserunt, si
damnantur qui cum pigritia servaverunt? In meditatione mea exardescet
ignis. Et positus in hac fluctuatione dicendi et tacendi, inter eos
qui calumniari parati sunt, et eos qui affectant instrui, inter
abundantes et inopes, factus opprobrium his qui abundabant, et
despectio superbis (Psal. CXXII, 4), respiciens eos beatos
qui esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. V, 6); laborans in
utroque, afflictus in utroque; periclitans ne projiciat margaritas
ante porcos, periclitans ne non eroget cibaria conservis: in hoc aestu
quaesivit alium meliorem locum ab hac dispensatione, in qua sic laborat
homo et periclitatur; et suspirans in finem quemdam, ubi ista non erat
passurus, in illum, inquam, finem quo dicturus est bono erogatori
Dominus, Intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21):
Locutus sum, inquit, in lingua mea. Inter aestus, inter pericula
haec, inter difficultates, quia ita delectat lex Domini, ut tamen
propter abundantiam scandalorum refrigescat charitas multorum (Id.
XXIV, 12): inter hos ergo aestus, Locutus sum, inquit, in
lingua mea. Cui? Non auditori quem volo erudire, sed exauditori a
quo volo erudiri. Locutus sum in lingua mea, illi a quo intus audio,
si quod bonum, si quod verum audio. Quid locutus es? Notum,
inquit, mihi fac, Domine, finem meum. Transilivi enim quaedam, et
veni ad quaedam; et ea in quae veni, meliora sunt eis a quibus
transilivi: sed restat adhuc quod transiliendum sit. Non enim hic
remanebimus, ubi tentationes, ubi scandala, ubi auditores et
calumniatores patimur. Finem meum notum mihi fac: finem qui mihi
deest, non cursum qui mihi adest.
6. Finem illum dicit, quem currens intuebatur Apostolus, et de sua
imperfectione confitebatur, aliud in se intuens, aliud alibi
quaerens. Ait enim, Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim,
fratres, ego meipsum non arbitror apprehendisse. Et ne diceres, Si
non apprehendit Apostolus, ego apprehendi? si perfectus non est
Apostolus, ego perfectus sum? vide quid agat, attende quid dicat.
Quid ergo agis , Apostole? Nondum apprehendisti, nondum perfectus
es? Quid agis? ad quam actionem me hortaris? quid mihi imitandum
sequendumque proponis? Unum autem, inquit, quae retro sunt oblitus,
in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam
supernae vocationis Dei in Christo Jesu (Philipp. III,
12-14): secundum intentionem, nondum secundum perventionem,
nondum secundum apprehensionem. Non relabamur unde jam transilivimus,
nec remaneamus in illis in quae jam venimus. Curramus, intendamus,
in via sumus: nec tam sis securus ex eis quae transisti, quam
sollicitus pro eis ad quae nondum pervenisti. Quae retro, inquit,
oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad
palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu. Ipse est enim
finis. Unum autem, hoc est illud unum: Domine ostende nobis
Patrem, et sufficit nobis (Joan. XIV, 9). Unum autem, quae
et una dicitur in alio psalmo: Unam petii a Domino, hanc requiram.
Quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, Unam petii a
Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies
vitae meae. Propter quid? Ut contempler delectationem Domini
(Psal. XXVI, 4). Ibi enim gaudebo de socio, non timebo de
adversario: ibi enim contemplator mecum erit amicus, non calumniator
inimicus. Hoc desideravit iste Idithun, notum fieri sibi cum hic
esset, ut sciret quid sibi deesset; et non tam gauderet de his ad quae
pervenerat, quam desideraret ea ad quae nondum pervenerat; et
quibusdam jam transilitis, non remaneret in via, sed desiderio
raperetur in superna; usque quo ille qui quaedam transilierat, omnia
transiliret, et ab irroratione quadam guttarum dominicarum de
Scripturarum nube venientium, veniret sicut cervus ad fontem vitae
(Psal. XLI, 2), et in illo lumine videret lumen (Psal.
XXXV, 10), et absconderetur in vultu Dei a conturbatione
hominum (Psal. XXX, 21): ubi diceret, Bene est, ultra
nihil volo, omnes hic amo, neminem hic timeo. Bonum desiderium,
sanctum desiderium. Qui jam hoc habetis, congaudete nobis; et orate
ut perseveranter habeamus, ne inter scandala deficiamus. Nam et nos
pro vobis hoc idem rogamus. Non enim et nos digni qui pro vobis
oremus, et vos indigni qui pro nobis oretis. Auditoribus suis quibus
praedicabat verbum Dei, se commendabat Apostolus (Coloss. IV,
3). Orate ergo pro nobis, fratres, ut et quod videndum est bene
videamus, et quod dicendum est bene dicamus. Caeterum hoc
desiderium, novi, in paucis est: nec me optime intelligunt, nisi qui
gustaverint unde loquor. Loquimur tamen omnibus, et habentibus tale
desiderium, et nondum habentibus: habentibus, ut nobiscum in illa
suspirent; non habentibus, ut pigritiam excutiant, ima transiliant,
ad dulcedinem legis dominicae veniant, non in delectationibus iniquorum
remaneant. Narrant enim multa multi, et laudant multa multi, iniqua
iniqui. Et revera et illa iniqua habent delectationem, sed non sicut
lex tua, Domine (Psal. CXVIII, 85). Dicant ergo
nobiscum qui credunt haec dicere et nos. Negotium enim hoc intus est,
nullis verbis ostendi potest. Sed qui hoc agit, credat esse et in
alio: non solum se putet accepisse quod Dei est. Dicat ergo in his
Idithun, Notum fac mihi, Domine, finem meum.
7. Et numerum dierum meorum qui est. Numerum dierum quaero qui
est. Sic possum dicere, sic possum intelligere numerum sine numero,
quomodo possunt dici anni sine annis. Ubi enim anni, utique quasi
numerus; sed tamen, Tu idem ipse es, et anni tui non deficient
(Psal. CI, 28). Numerum dierum meorum mihi notum fac, sed
qui est. Quid ergo? Iste numerus in quo tu es, non est? Plane,
si attendam bene, non est: si haeream, quasi est; si transiliam,
non est: si ab istis me excutiens superna contempler, si transeuntia
manentibus comparem, video quid verum sit: quid autem magis videatur
esse, quam sit? Dicturusne sum esse istos dies meos ? Hos,
inquam, dies esse dicturus sum; et tam magnum hoc verbum, huic cursui
rerum labentium temere dabo? Ita ergo ipse deficiens pene non sum, ut
exciderit mihi qui dixit, Ego sum qui sum (Exod. III, 14).
Est ergo aliquis numerus dierum? Vere est, et sine fine est. In
his autem diebus dicam aliquid esse, si teneo de quo die me interrogas
utrum sit: ut vel interroges me, tene unde me interrogas. Tenes diem
istum? Si tenuisti hesternum, tenes et hodiernum. Sed hesternum,
inquis, non teneo, quia jam non est: istum autem teneo in quo sum,
et qui mecum est. Itane de isto excidit tibi jam quantum a prima luce
transierit? Nonne iste dies a prima hora coepit? Da mihi primam
horam ejus? da mihi et secundam ejus; quia forte et ipsa
transvolavit. Tertiam, inquis, dabo tibi: forte enim in ipsa nunc
sumus. Certe ergo sunt isti dies, et est tertia dies: et si tertiam
dabis, non diem, sed horam dabis. Verumtamen ne hoc quidem tibi
concedo, si mecum ista utcumque transilisti. Da mihi vel horam
tertiam, ipsam mihi da in qua es. Si enim aliquid ejus jam
praeteriit, et aliquid ejus adhuc restat; nec quod praeteriit mihi
potes dare, quia jam non est; nec quod restat, quia nondum est.
Quid mihi de hora ista, quae nunc peragitur, dabis? Quid de illa
mihi dabis, cui committam hoc verbum ut dicam, Est? Cum dicis ipsum
Est, certe una syllaba est, et momentum unum est, et tres litteras
syllaba habet: in ipso ictu ad secundam hujus verbi litteram non
pervenis, nisi prima finita fuerit; tertia non sonabit, nisi cum et
secunda transierit. Quid mihi de hac una syllaba dabis? Et tenes
dies, qui unam syllabam non tenes? Momentis transvolantibus cuncta
rapiuntur, torrens rerum fluit; de quo torrente ille in via bibit pro
nobis, qui jam exaltavit caput (Psal. CIX, 7). Isti ergo
dies non sunt: ante abeunt pene, quam veniant; et cum venerint,
stare non possunt: jungunt se , sequuntur se, et non se tenent.
Nihil de praeterito revocatur: quod futurum est transiturum
exspectatur; nondum habetur, dum non venit; non tenetur, dum
venerit. Numerum ergo dierum meorum qui est: non istum qui non est,
et quod me difficilius et periculosius perturbat, et est et non est;
nec esse possumus dicere quod non stat, nec non esse quod venit et
transit. Est illud simplex quaero, Est verum quaero, Est germanum
quaero, Est quod est in illa Jerusalem sponsa Domini mei, ubi non
erit mors, non erit defectus, non erit dies transiens, sed manens,
qui nec hesterno praeceditur, nec crastino impellitur. Hunc,
inquam, numerum dierum meorum qui est, notum mihi fac.
8. Ut sciam quid desit mihi. Hoc enim mihi deest hic laboranti; et
quamdiu mihi deest, non me dico perfectum: quamdiu hoc non accipio,
dico, Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim; sequor autem ad
palmam supernae vocationis Dei (Philip. III, 12, 14):
hanc accipiam pro mercede cursus mei. Mansio quaedam erit finis
currendi; et in ipsa mansione patria sine peregrinatione, sine
seditione, sine tentatione. Ergo, Notum fac mihi hunc numerum
dierum meorum qui est, ut sciam quid desit mihi; quia nondum ibi sum:
ne superbiam ex eo in quo jam sum, ut inveniar in illo non habens meam
justitiam. In comparatione enim illius quod est, attendens ista quae
non ita sunt, et plus mihi videns deesse quam adesse, ero humilior ex
eo quod deest, quam elatior ex eo quod adest. Nam qui putant se
aliquid habere cum hic vivunt, superbiendo non accipiunt quod deest;
quia magnum putant esse quod adest: qui enim putat se esse aliquid,
cum nihil sit, semetipsum seducit (Gal. VI, 3). Nec isti ex
hoc magni sunt: nam et inflatio et tumor imitatur magnitudinem, sed
non habet sanitatem.
9. [vers. 6.] Jam ergo iste transiliens agens quiddam in corde
occultum, quod non novit nisi qui pariter agit; tanquam noto sibi
facto fine suo impetrans quod rogavit, noto sibi facto numero dierum
suorum, non qui transit, sed qui est, attendit ad haec quae
transilivit, et comparavit notitiae superiori: et tanquam diceres ei,
Quare desiderasti numerum dierum tuorum qui est? quid enim de diebus
istis dicis? de illo alio attendens haec ait: Ecce veteres posuisti
dies meos. Veterascunt enim hi, ego novos volo, novos nunquam
veterascentes; ut dicam, Vetera transierunt, ecce facta sunt nova
(II Cor. V, 17): nunc in spe, tunc in re. Innovati enim
fide et spe, quanta adhuc vetera agimus? Non enim sic Christo induti
sumus, ut ex Adam jam nihil portemus. Videte veterascentem Adam,
et innovari Christum in nobis: Et si exterior, inquit, homo noster
corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem (Id. IV,
16). Ergo ad peccatum, ad mortalitatem, ad praetervolantia
tempora, ad gemitum et laborem et sudorem , ad aetates succedentes,
non manentes, ab infantia usque ad senectutem sine sensu transeuntes,
ad haec attendentes, videamus hic veterem hominem, veterem diem,
vetus canticum, Vetus Testamentum: conversi autem ad interiorem ,
ad ea quae innovanda sunt, pro his quae immutabuntur, inveniamus
hominem novum, diem novum, canticum novum, Testamentum Novum; et
sic amemus istam novitatem, ut non ibi timeamus vetustatem. Nunc ergo
in hoc cursu transimus a veteribus ad nova: ipse transitus agitur cum
corrumpuntur exteriora, et innovantur interiora; donec etiam hoc ipsum
quod exterius corrumpitur, reddat debitum naturae, veniat in mortem,
renovetur et hoc in resurrectione. Tunc fient revera omnia nova,
reliqua quae nunc sunt in spe . Agis ergo aliquid nunc a veteribus te
exuendo, et in nova currendo. In nova ergo currens iste, et in ea
quae ante sunt extentus, Notum, inquit, Domine, fac mihi finem
meum, et numerum dierum meorum qui est, ut sciam quid desit mihi.
Ecce trahit adhuc Adam, et sic festinat ad Christum. Ecce,
inquit, veteres posuisti dies meos. Veteres dies ex Adam, veteres
illos posuisti: veterascunt quotidie; et sic veterascunt, ut
aliquando etiam consumantur. Et substantia mea tanquam nihil ante te.
Ante te, Domine, tanquam nihil substantia mea, ante te qui vides
hoc: et ego cum hoc video, ante te video, ante homines non video.
Quid enim dicam? quibus verbis ostendam, nihil esse quod sum in
comparatione ejus quod est? Sed intus dicitur , intus utcumque
sentitur. Ante te, Domine, ubi oculi tui sunt, non ubi oculi
humani sunt: quid ubi oculi tui sunt? Substantia mea tanquam nihil.
10. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens. Verumtamen:
quid enim dicebat? Jam ecce transilivi mortalia omnia, et ima
contempsi, calcavi terrena, ascendi ad delectationem legis Domini,
fluctuavi in dispensatione numerorum dierum dominicorum, desideravi
etiam finem illum, cujus non est finis; desideravi numerum dierum
meorum qui est, quia numerus dierum istorum non est; ecce jam talis
sum, tanta transilivi, in ea quae stant sic inhio: Verumtamen, sic
quomodo hic sum, quamdiu hic sum, quamdiu in hoc saeculo sum, quamdiu
carnem mortalem porto, quamdiu tentatio vita humana est super terram
(Job VII, 1), quamdiu inter scandala suspiro, quamdiu timeo ne
cadam qui sto, quamdiu mihi incerta sunt et mala mea et bona mea,
universa vanitas omnis homo vivens. Omnis, inquam, et haerens et
transiliens, et ipse Idithun ad universam vanitatem adhuc pertinet:
quia omnia vanitas, et vanitas vanitantium : quae abundantia homini in
omni labore suo, quo ipse laborat sub sole (Eccle. I, 2 et 3)?
Numquid et Idithun sub sole adhuc est? Habet aliquid sub sole,
habet aliquid ultra solem. Sub sole habet evigilare, dormire,
manducare, bibere, esurire, sitire, vigere, fatigari, puerascere,
juvenescere, senescere, incerta habere quae optat et timet: haec
omnia sub sole habet et ipse Idithun, etiam ipse transiliens eos.
Unde ergo transiliens? Ex illo desiderio, Notum fac mihi,
Domine, finem meum. Hoc enim desiderium ultra solem est, non est
sub sole. Sub sole omnia visibilia: quidquid visibile non est, sub
sole non est. Non est visibilis fides, non est visibilis spes, non
est visibilis charitas, non est visibilis benignitas, non est
visibilis postremo timor ille castus permanens in saeculum saeculi
(Psal. XVIII, 10). In his omnibus dulcedinem habens
consolationemque Idithun, et ultra solem conversans, quia conversatio
ejus in coelis est, ex his quae adhuc habet sub sole, gemit; et ista
contemnit et dolet, in illa inardescit quae desiderat. Locutus est de
illis, loquatur et de istis. Audistis concupiscenda, audite
contemnenda. Verumtamen universa vanitas omnis homo vivens.
11. [vers. 7.] Quanquam in imagine ambulat homo. In qua
imagine, nisi illius qui dixit: Faciamus hominem ad imaginem et
similitudinem nostram (Gen. I, 26)? Quanquam in imagine
ambulat homo. Ideo enim Quanquam, quia magnum aliquid imago haec.
Et hoc Quanquam, secutum est Tamen: ut illud quod audistis
Quanquam, ultra solem sit; hoc autem quod sequitur Tamen, sub sole
sit; et illud pertineat ad veritatem, hoc ad vanitatem. Quanquam
ergo in imagine ambulat homo: Tamen vane conturbatur. Audi
conturbationem ejus, et vide si non est vana: ut calces eam,
transilias eam, et habites in excelsis, ubi non est ista vanitas.
Quae vanitas? Thesaurizat, et non cognoscit cui congregabit ea. O
insana vanitas! Beatus cujus est Dominus spes ejus, et non respexit
in vanitates et insanias mendaces (Psal. XXXIX, 5).
Delirare tibi videor, avare, cum haec loquor: anicularia tibi
videntur haec verba. Tu enim videlicet homo magni consilii magnaeque
prudentiae, excogitas quotidie genera acquirendae pecuniae, de
negotio, de agricultura, fortassis et de eloquio, de juris
consultatione, de militia, addis et de fenore. Homo cordatus nihil
praetermittis omnino, unde nummus super nummum, et in occulto
diligentius castigetur . Depraedaris hominem, caves depraedatorem;
quod facis times ne patiaris, et in eo quod pateris non te corrigis.
Sed non pateris: prudens enim homo es, bene servas, non solum bene
colligis: habes ubi ponas, cui committas, quomodo nihil pereat ex eo
quod congregasti. Interrogo cor tuum, discutio prudentiam tuam:
Ecce collegisti, ecce ita servasti, ut nihil possis amittere eorum
quae servasti; dic mihi cui servas? Non tecum ago, non commemoro,
non exaggero quidquid aliud mali habet avaritia vanitatis tuae: hoc
unum propono, hoc discutio, quod mihi dat occasio lectionis hujus
psalmi. Prorsus colligis, thesaurizas: non dico, Ne forte dum
colligis, colligaris: non dico, Ne forte cum vis esse praedo, sis
praeda: hoc apertius eloquar; fortassis enim caecus avaritia non
audisti aut intellexisti: non dico, inquam, Ne forte cum vis esse
praedo minoris, sis praeda majoris. Non enim sentis esse te in mari,
nec cernis minores pisces a majoribus devorari. Non dico ista, non
dico difficultates et pericula in ipsa conquisitione pecuniae, quanta
patiantur qui eam colligunt, quam in omnibus periclitentur, in omnibus
pene mortem videant: transeo haec omnia. Prorsus colligis nullo
contradicente, servas nullo auferente: excute cor tuum, ac prudentiam
tantam qua me derides, qua me insipientem putas haec loquentem; et dic
mihi: thesaurizas; cui congregabis ea? Video quid velis dicere,
quasi quod vis dicere huic non occurrerit: dicturus es, Filiis meis
servo. Haec est vox pietatis, excusatio iniquitatis: Filiis meis,
inquis, servo. Etiam servas filiis tuis. Itane hoc non noverat
Idithun? Noverat ea plane, sed in diebus veteribus computabat, et
ideo contemnebat; quia ad novos dies festinabat.
12. Nam ecce discutio te cum filiis tuis: servas transiturus
transituris, imo vero transiens transeuntibus. Nam transiturum te sic
dixi, quasi nunc maneas. Ipsum hodie: ex quo loqui coepimus usque ad
hoc momentum, sentis quia senuimus. Neque enim cernis et incrementa
capillorum tuorum; et nunc cum stas, cum hic es, cum agis aliquid,
cum loqueris, in te crescunt capilli tui: neque enim repente
creverunt, ut tonsorem quaereres. Agitur ergo aetas transvolans, et
in intelligentibus, et non sentientibus, et in aliud male occupatis.
Transis tu, et servas transeunti filio tuo. Primo hoc a te quaero,
Scis eum possessurum cui servas? aut si nondum natus est, scis
nasciturum? Servas filiis, incertum est an futuris, an possessuris:
nec reponis thesaurum ubi reponendus est. Non enim Dominus tuus servo
suo tale consilium daret, ut peculium suum perderet. Peculiosus
servus es cujusdam magni patris familias. Quod amas et quod habes ipse
tibi dedit, et non vult ut perdas quod tibi dedit, qui et seipsum tibi
dabit. Sed nec hoc, inquam, quod tibi ad tempus dedit, vult ut
perdas. Multum est, exuberat, supergreditur vires necessitatis
tuae, jam certe superfluum deputatur: nec hoc volo ut perdas, ait
Dominus tuus. Et quid facio? Migra, ubi posuisti non est tutus
locus. Certe servire vis avaritiae: vide ne forte et ipsi avaritiae
congruat consilium meum. Habere enim vis quod habes, et non perdere:
ostendo tibi locum ubi ponas. Ne thesaurizes in terra, nesciens cui
congreges ea, et postea quemadmodum consumpturus sit qui possidebit,
qui tenebit. Forte enim possessus possidebit , et quod a te habebit
non tenebit. Forte cum ei servas, antequam ille veniat tu perdes.
Sollicitudini tuae consilium do: Thesaurizate vobis thesaurum in
coelo (Matth. VI, 20). Hic in terra si velles servare
divitias, quaereres horreum: forte non crederes domui tuae propter
domesticos tuos: commendares ad vicum argentarium : difficilis est
enim ibi casus, fur non facile accedit, bene omnia servantur. Quare
ista cogitas, nisi quia non habes melius ubi serves? Quid si dabo
melius? Dicam tibi, Noli commendare huic minus idoneo, sed est
quidam idoneus, illi commenda: habet magna horrea, ubi perire non
possint divitiae; magnus super omnes divites dives est. Jam forte
dicturus es, Et quando audeo tali commendare? Quid si ipse te
hortatur? Agnosce illum, non solum pater familias est, sed et
Dominus tuus est. Nolo, inquit, serve meus, perdas peculium tuum,
agnosce ubi ponas: quare ibi ponis ubi possis amittere; ubi etsi non
amittas, ibi permanere perpetuo tu non potes? Est alius locus, quo
te transferam. Praecedat te quod habes; noli timere ne perdas; dator
ego eram, custos ego ero. Dicit tibi hoc Dominus tuus: fidem tuam
interroga , vide si velis illi credere. Dicturus es, Perditum habeo
quod non video, hic illud volo videre. Dum vis hic videre, nec hic
videbis, et ibi nihil habebis. Nescio quos thesauros habes
absconditos in terra; cum procedis, non eos tecum portas. Venisti ad
audiendum sermonem, ad colligendas interiores divitias, cogitas de
exterioribus: numquid eas huc tecum adduxisti? Ecce nec nunc eas
vides. Credis te habere in domo, quod scis te posuisse: numquid scis
te non perdidisse? Quam multi redierunt ad domos suas, et quod
posuerant non invenerunt. Hinc fortasse expaverunt corda cupidorum;
et quoniam dixi multos saepe ad domum suam rediisse, et quod posuerant
non invenisse, dixit quisque in corde suo: Absit, Episcope; bonum
opta, ora pro nobis; absit ut contingat, absit ut ita fiat; credo in
Deum, quoniam quod posui salvum invenio. Credis in Deum, et non
credis ipsi Deo? Credo in Christum, quia salvum erit quod posui,
nemo accedet, nemo auferet. Securus vis esse credendo in Christum,
ut nihil perdas de domo tua: securus eris potius credendo Christo, ut
ibi ponas, ubi consilium dedit. An securus es de servo tuo, et
sollicitus es de Domino tuo? securus es de domo tua, et sollicitus de
coelo? Sed ego, inquis, quomodo pono in coelo? Dedi tibi
consilium: ubi dico, pone: quomodo perveniat ad coelum, nolo scias.
Pone in manibus pauperum, da egentibus: quid ad te quomodo
perveniat? Non perducam quod ego accipio? An oblitus es, Cum uni
ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40)?
Si haberet quispiam amicus tuus quosdam lacus vel cisternas, et
quaeque receptacula fabricarum ad servandum aliquem liquorem vel vini
vel olei, quaereres ubi absconderes vel servares fructus tuos, et
diceret tibi, Ego tibi servo: haberetque ad illa receptacula occultos
canales quosdam transitusque, ut per hos clanculo iret quod palam
funderetur: et diceret tibi, Quod habes, hic funde: videres autem
tu non esse illum locum ubi ponere cogitabas, et timeres fundere: ille
qui sciret machinamenta quaedam occulta locorum suorum, non tibi
diceret, Funde securus, hinc illuc pervenit; non vides qua, sed
crede mihi, qui fabricavi? Fabricavit enim per quem facta sunt
omnia, mansiones omnibus nobis: illuc vult praecedere quod habemus,
ne hoc in terra perdamus. Cum autem servaveris in terra, dic mihi cui
congregabis ea? Filios habes: unum plus numera, et da aliquid et
Christo. Thesaurizat, et non cognoscit cui congregabit ea: vane
conturbatur.
13. [vers. 8.] Et nunc: quando, inquit iste Idithun
respiciens vanitatem quamdam, suspiciens veritatem quamdam, in medio
positus quiddam sub se habens, quiddam supra se (sub se habet unde
transilivit, supra se habet quo se extendit): Et nunc, ait, quando
quiddam transilivi, quando multa calcavi, quando temporalibus jam non
teneor; nondum sum perfectus, nondum accepi. Spe enim salvi facti
sumus: spes autem quae videtur, non est spes. Quod enim videt quis,
quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam
exspectamus (Rom. VIII, 24, 25). Ergo, Et nunc quae
est exspectatio mea? nonne Dominus? Ipse est exspectatio mea, qui
dedit omnia ista quae contemnam: ipse mihi dabit et se, qui est super
omnia, et per quem facta sunt omnia, et a quo factus sum inter omnia,
ipse est exspectatio mea Dominus. Videtis Idithun, fratres,
videtis quomodo exspectet. Nemo ergo se dicat perfectum hic: decipit
se, fallit se, seducit se, non potest hic habere perfectionem. Et
quid prodest, quia perdit humilitatem? Et nunc quae est exspectatio
mea? nonne Dominus? Cum venerit, jam non exspectatur; tunc erit
illa perfectio: nunc autem quantumcumque transilierit Idithun, adhuc
exspectat. Et substantia mea ante te est semper. Jam proficiens,
jam ad ipsum tendens, et esse aliquantum incipiens: ante te est semper
substantia mea. Substantia autem ista et ante homines est. Aurum
habes, argentum habes, mancipia, praedia, arbores, pecora,
servos; haec videri et ab hominibus possunt: est quaedam substantia
ante te semper. Et substantia mea ante te est semper.
14. [vers. 9.] Ab omnibus iniquitatibus meis erue me. Multa
transilivi, multa quidem transilivi: sed si dixerimus, quia peccatum
non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I
Joan. I, 8). Multa transilivi; sed adhuc tundo pectus, et
dico: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus
debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Tu ergo exspectatio
mea, finis meus: Finis enim Legis Christus ad justitiam omni
credenti (Rom. X, 4). Ab omnibus, non solum ab eis, ne
revolvar in ea quae transilivi: sed ab omnibus omnino, propter quae
mihi modo pectus tundens dico, Dimitte nobis debita nostra. Ab
omnibus iniquitatibus meis erue me: ita sapientem, et tenentem quod
ait Apostolus, Quotquot ergo perfecti sumus, hoc sapiamus. Cum
enim se diceret nondum esse perfectum, ibi continuo secutus ait:
Quotquot ergo perfecti sumus, hoc sapiamus. Quid est, Quotquot
perfecti sumus? Jam dudum tu dixeras: Non quia jam acceperim, aut
jam perfectus sim. Sequere ordinem dictorum . Unum autem, quae
retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem
sequor, ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu
(Philip. III, 12-15). Ideo nondum perfectus, quia
sequitur ad palmam supernae vocationis Dei, quam nondum invenit, ad
quam nondum pervenit. Si autem non est perfectus, quia non illuc
pervenit, quis nostrum perfectus est? Tamen sequitur et ait:
Quotquot enim perfecti, hoc sapiamus. Tu non es perfectus, o
Apostole, et nos perfecti? Sed excidit vobis, quia se modo
perfectum dixit? Non enim ait, Quotquot perfecti, hoc sapiatis;
sed, Quotquot, inquit, perfecti, hoc sapiamus: cum paulo ante
dixisset, Non quia jam acceperim aut jam perfectus sim. Aliter ergo
hic non potes esse perfectus, nisi scias, hic te non esse posse
perfectum. Haec ergo erit perfectio tua, sic te quaedam transilisse,
ut ad quaedam properes; sic quaedam te transilisse, ut restet aliud ad
quod omnibus transactis transiliendum est. Haec tuta fides est. Nam
quisquis se jam pervenisse putat, in alto se ponit, ut cadat.
15. Quia ergo ita sapio, quia me et imperfectum dico et perfectum:
imperfectum quidem, quia nondum aliquid accepi quod volo; perfectum
autem, quia scio hoc ipsum quod mihi desit: quia ergo sic sapio, quia
humana contemno, quia laetari in rebus pereuntibus nolo, quia irrideor
ab avaro jactante se quod sit prudens, et me irridente quod desipiam,
quia sic ago, quia hanc viam carpo: Opprobrium, inquit, insipienti
dedisti me. Inter eos me vivere voluisti, inter eos praedicare
veritatem, qui amant vanitatem; et non possum nisi irrideri ab eis:
quia spectaculum facti sumus huic mundo, et Angelis, et hominibus
(I Cor. IV, 9); Angelis laudantibus, hominibus
opprobrantibus: imo et Angelis laudantibus et vituperantibus, et
hominibus laudantibus et vituperantibus. A dextris et a sinistris
habemus arma, in quibus militamus, per gloriam et ignobilitatem, per
infamiam et bonam famam, ut seductores et veraces (II Cor. VI,
7, 8). Haec apud Angelos, haec apud homines: quia et apud
Angelos sunt sancti Angeli, quibus bene vivendo placeamus; et sunt
praevaricatores angeli, quibus bene vivendo displiceamus: et inter
homines sunt sancti viri, quibus placeat vita nostra; sunt nequissimi
homines, qui irrideant bonam vitam nostram. Et haec arma sunt, illa
dextra, illa sinistra; utraque tamen arma sunt: utrisque armis, et
dextris et sinistris utor, et laudantibus et vituperantibus, et
honorem deferentibus et ignominiam irrogantibus: in his utrisque armis
confligo cum diabolo, utrisque eum ferio: prosperis, si non
corrumpor; adversis, si non frangor.
16. [vers. 10, 11.] Dedisti ergo me opprobrium insipienti.
Obsurdui, et non aperui os meum. Sed contra insipientem obsurdui,
et non aperui os meum. Cui enim dicerem quod agitur in me? Audiam
enim quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem populo
suo (Psal. LXXXIV, 9): sed non est pax impiis, dicit
Dominus (Isai. XLVIII, 22). Obsurdui et non aperui os
meum. Quoniam tu es qui fecisti me. Ideo non aperuisti os tuum,
quia Deus est qui fecit te? Mirum est. Os enim tibi Deus non fecit
ad loquendum? Qui plantavit aurem, non audit? qui finxit oculum,
non videt (Psal. XCIII, 9)? Os tibi Deus ad loquendum
dedit: et dicis, Obsurdui, et non aperui os meum: quoniam tu es qui
fecisti me? An Quoniam tu es qui fecisti me, posteriorem versum
pertinet? Quoniam tu es qui fecisti me, amove a me flagella tua.
Quoniam tu es qui fecisti me, noli exterminare me: tantum caede ut
proficiam, non ut deficiam: tantum tunde ut producar, non ut
comminuar. Quoniam tu es qui fecisti me, amove a me flagella tua.
17. [vers. 12.] A fortitudine manus tuae ego defeci in
argutionibus: hoc est, cum argueres me, defeci. Et arguere tuum
quid est, nisi quod sequitur? Pro iniquitate erudisti hominem, et
contabescere fecisti sicut araneam animam meam. Multum est quod
intelligit iste Idithun: si quis cum illo intelligat, si quis cum
illo transiliat. Dicit enim in argutionibus Dei se defecisse, et
vult a se amoveri flagella, quoniam ipse est qui fecit illum. Qui
fecit, ipse reficiat; et qui creavit, ipse recreet. Sed tamen quod
ita defecit, ut velit se et recreari et reformari , sine causa
putamus, fratres, factum fuisse? Pro iniquitate, inquit, erudisti
hominem. Totum quod defeci, quod infirmus sum, quod de imo clamo,
hoc totum pro iniquitate: et in hoc erudisti, non damnasti: Pro
iniquitate erudisti hominem. Audi hoc planius ex alio psalmo: Bonum
est mihi, quod humiliasti me, ut discam justificationes tuas (Psal.
CXVIII, 71). Et humiliatus sum, et bonum est mihi: et
poena est, et gratia est. Quid servat post poenam, qui per gratiam
exhibet poenam? Ipse enim est de quo dictum est, Humiliatus sum, et
salvum me fecit (Psal. CXIV, 6): et, Bonum est mihi quod
humiliasti me, ut discam justificationes tuas. Pro iniquitate
erudisti hominem. Et quod scriptum est, Qui fingis dolorem in
praecepto (Psal. XCIII, 20), Deo dici nonnisi a
transiliente potuit; quia nonnisi a transiliente videri potuit.
Fingis, inquit, dolorem in praecepto, de dolore praeceptum mihi
facis. Formas ipsum dolorem meum: non eum relinquis informem, sed
formas illum: et formatus dolor meus inflictus a te praeceptum mihi
erit, ut liberer a te. Fingis enim, dictum est, dolorem, formas
dolorem, plasmas dolorem, non simulas dolorem: quomodo fingit
artifex, unde et figulus dicitur a fingendo. Ergo, Pro iniquitate
erudisti hominem. Video me in malis, video me in poena, et apud te
non video iniquitatem. Si ergo ego in poena sum et apud te iniquitas
non est, nonne restat ut pro iniquitate erudieris hominem?
18. Et quomodo, erudisti? Dic ipsam eruditionem, o Idithun,
quomodo eruditus es? Et tabescere fecisti sicut araneam animam meam.
Haec est eruditio. Quid tabidius aranea? Animal ipsum dico.
Quanquam et ipsis telis aranearum quid tabidius? Attende et ipsum
animal quam tabidum est. Pone supra leviter digitum, ruina est:
nihil omnino tabidius. Talem fecisti animam meam, inquit, erudiendo
me pro iniquitate. Quando eruditio infirmum fecit, quaedam fortitudo
erat vitium. Video quosdam praevolasse, et intellexisse: sed a
celerioribus non sunt deserendi tardiores, ut pariter viam sermonis
carpant. Hoc dixi, hoc intelligite: Si eruditio justi Dei hanc
infirmitatem fecit, fortitudo quaedam erat vitium. Fortitudine quadam
displicuit homo, ut erudiretur infirmitate: quia superbia quadam
displicuit, ut erudiretur humilitate. Fortes se esse dicunt omnes
superbi . Ideo vicerunt multi ab oriente et occidente venientes, ut
recumbant cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum: quare
vicerunt? Quia fortes esse noluerunt. Quid est, fortes esse
noluerunt? De se praesumere timuerunt: justitiam suam non
constituerunt, ut justitiae Dei subjicerentur (Rom. X, 3).
Denique quando dixit Dominus hoc, Multi ab oriente et occidente
venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno
coelorum , filii autem regni, id est Judaei ignorantes justitiam
Dei, et suam volentes statuere, ibunt in tenebras exteriores;
recordamini fidem illam Centurionis unius ex populo gentium, ita in se
infirmi, ita non fortis ut diceret: Non sum dignus ut sub tectum meum
intres. Non erat dignus qui Christum domo reciperet, et jam corde
receperat. Etenim magister ille humilitatis, Filius hominis jam
invenerat in ejus pectore ubi caput reclinaret. Ad hoc verbum
Centurionis Dominus respiciens, ad sequentes se dixit: Amen dico
vobis, in nullo inveni tantam fidem in Israel (Matth. VIII,
8-12). Hunc infirmum invenit, Israelitas fortes invenit , ut
inter utrosque diceret: Non est opus medicus sanis, sed male
habentibus (Id. IX, 12). Propter hoc ergo, id est propter
hanc humilitatem, Multi ab oriente et occidente venient, et recumbent
cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum; filii autem regni
ibunt in tenebras exteriores. Ecce mortales estis, ecce carnem
putrescentem portatis, et sicut unus ex principibus cadetis: sicut
homines moriemini (Psal. LXXXI, 7), et cadetis sicut
diabolus. Quid vobis prodest medicina mortalitatis? Superbus
diabolus, tanquam angelus non habens carnem mortalem: tu autem qui
accepisti mortalem carnem, et nec hoc tibi prodest, ut tanta
infirmitate humilieris, sicut unus ex principibus cades. Ipsa est
ergo gratia beneficii Dei prima, redigere nos ad confessionem
infirmitatis, ut quidquid boni possumus, quidquid potentes sumus, in
illo simus: ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I,
31). Quando infirmor, inquit, tunc potens sum (II Cor.
XII, 10). Pro iniquitate erudisti hominem: et tabescere
fecisti sicut araneam animam meam.
19. Verumtamen vane conturbatur omnis homo vivens. Redit ad illud
quod paulo ante commemoravit: quamvis hic proficiat, vane conturbatur
omnis homo vivens: vivens utique in incerto. Quis enim vel de ipso
bono suo securus est? Vane conturbatur. Jactet in Dominum curam
suam (Psal. LIV, 23), in illum jactet quidquid sollicitus
est, ipse nutriat, ipse custodiat. Quid enim in hac terra certum
est, nisi mors? Considerate omnia omnino vel bona vel mala vitae
hujus, vel in ipsa justitia, vel in ipsa iniquitate: quid hic certum
est, nisi mors? Profecisti: quid sis hodie, scis; quid futurus sis
crastino, nescis. Peccator es: quid sis hodie, scis; quid sis
crastino, nescis. Speras pecuniam; incertum est an proveniat.
Speras uxorem; incertum est an accipias, vel qualem accipias.
Speras filios; incertum est an nascantur: nati sunt; incertum est an
vivant: vivunt, incertum est an proficiant, an deficiant. Quocumque
te verteris, incerta omnia: sola mors certa. Pauper es; incertum
est an ditescas: indoctus; incertum est an erudiaris: imbecillus;
incertum est an convalescas. Natus es; certum est quia morieris: et
in hoc ipso quia mors ipsa certa est, dies mortis incertus est. Inter
haec incerta, ubi sola mors certa, cujus etiam hora incerta, et sola
multum cavetur, quae nullo modo devitatur, omnis homo vivens vane
conturbatur.
20. [vers. 13.] Ergo inter haec jam transiliens, jam in
quibusdam superioribus agens, haec ima contemnens, inter haec
positus, Exaudi, inquit, orationem meam. De quibus gaudeam, de
quibus gemam? De transactis gaudeo, pro his quae restant gemo.
Exaudi orationem meam et deprecationem meam: auribus percipe lacrymas
meas. Numquid enim quia tanta transilivi, quia tanta transcendi, jam
non fleo? Nonne multo magis fleo? Quia qui apponit scientiam,
apponit dolorem (Eccle. I, 18). Nonne quanto magis quod abest
desidero, tanto magis donec veniat gemo, tanto magis donec veniat
fleo? Nonne tanto magis, quanto magis crebrescunt scandala, quanto
magis abundat iniquitas, quanto magis refrigescit charitas multorum
(Matth. XXIV, 12)? Dico, Quis dabit capiti meo aquam, et
oculis meis fontem lacrymarum (Jerem. IX, 1)? Exaudi orationem
meam et deprecationem meam: auribus percipe lacrymas meas. Ne sileas
a me. Ne obsurdescam in aeternum. Ne sileas a me: audiam te.
Occulte enim dicit Deus, multis in corde loquitur: et magnus ibi
sonus in magno silentio cordis , quando magna voce dicit, Salus tua
ego sum. Dic, inquit, animae meae, Salus tua ego sum (Psal.
XXXIV, 3). Ab hac voce, qua dicit Deus animae, Salus tua
ego sum, optat ne sileatur ab illo. Ne sileas a me.
21. Quoniam inquilinus ego sum apud te. Sed apud quem inquilinus?
Apud diabolum cum essem, inquilinus eram, sed malum domnaedium
habebam: nunc autem jam quidem apud te, sed adhuc inquilinus. Quid
est, inquilinus? Unde migraturus sum, non ubi perpetuo mansurus.
Ubi perpetuo sum mansurus, dicatur domus mea: unde migraturus sum,
inquilinus sum : sed tamen apud Deum meum sum inquilinus, apud quem
domo accepta mansurus sum. Sed quae domus est, quo migrandum est ex
hoc inquilinatu? Recognoscite illam domum, de qua dicit Apostolus:
Habitationem habemus ex Deo, domum non manu factam, aeternam in
coelis (II Cor. V, 1). Si domus haec aeterna est in coelis,
cum ad eam venerimus, inquilini non erimus. Quomodo enim eris
inquilinus in aeterna domo? Hic autem ubi dicturus est Dominus
domus, Migra, et quando dicturus est nescis, paratus esto.
Desiderando autem domum aeternam paratus eris. Nec succenseas ei,
quia cum vult dicit, Migra. Non enim cautionem tecum fecit, et
placito quodam se obstrinxit, et conductor domus accessisti certa
pensione ad certum tempus: quando vult Dominus ejus, migraturus es.
Ideo enim gratis manes. Quia inquilinus ego sum apud te, et
peregrinus. Ergo ibi patria, ibi domus: inquilinus apud te, et
peregrinus. Et hic subauditur apud te. Multi enim peregrini sunt cum
diabolo: qui autem jam crediderunt et fideles sunt, peregrini quidem
sunt, quia nondum ad illam patriam domumque venerunt, sed tamen apud
Deum sunt. Quamdiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino:
et ambimus, sive hic manentes, sive peregrinantes, placentes illi
esse (II Cor. VI, 9). Et peregrinus et inquilinus: sicut
omnes patres mei. Si ergo sicut omnes patres mei, dicturus sum me non
migraturum, cum illi migraverint? Alia conditione mansurus sum, quam
illi manserunt?
22. [vers. 14.] Quid ergo restat ut petam, quia hinc sine
dubio migraturus sum? Remitte mihi ut refrigerer priusquam eam.
Vide, vide Idithun, quos nodos habeas remittendos tibi, quibus
remissis refrigerari vis priusquam eas. Habes enim aliquos aestus, a
quibus vis refrigerari, et dicis, Refrigerer; et dicis, Remitte
mihi. Quid remittet tibi, nisi forte illum scrupulum ubi dicis, et
unde dicis: Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12)?
Remitte mihi priusquam eam, et amplius jam non ero. Immunem me fac a
peccatis priusquam eam, ne cum peccatis eam. Remitte mihi, ut
requiescam in conscientia mea, ut exonerata sit aestu sollicitudinis:
qua sollicitudine curam gero pro peccato meo. Remitte mihi ut
refrigerer, ante omnia, priusquam eam, et amplius jam non ero. Si
enim mihi non remiseris ut refrigerer, ibo et non ero. Priusquam
eam: quo si iero, jam non ero. Remitte mihi ut refrigerer. Est
quaestio oborta, quomodo jam non erit. Ecce jam non it ad requiem?
Quod avertat Deus ab Idithun! Ibit enim plane Idithun, ad requiem
ibit. Sed fac aliquem iniquum, non Idithun, non transilientem; hic
thesaurizantem, incubatorem, iniquum, superbum, jactantem, elatum,
pauperis ante januam jacentis contemptorem: nonne et ipse erit? Quid
est ergo, non ero? Si enim dives ille non erat, quis est qui
ardebat? quis est qui guttam aquae de digito Lazari stillari in
linguam suam desiderabat? quis est qui dicebat: Pater Abraham,
mitte Lazarum (Luc. XVI, 24)? Utique qui loqueretur erat,
et qui arderet erat: et qui resurgat in finem, et qui cum diabolo
aeterno igne damnetur. Quid est ergo, non ero, nisi respiciat iste
Idithun, quid est esse, et non esse? Videbat enim illum finem, quo
corde poterat, qua mentis acie valebat, quem sibi ostendi
desideraverat dicens: Notum fac mihi, Domine, finem meum. Videbat
numerum dierum suorum qui est: attendebat infra omnia quae sunt, in
comparatione illius esse, non esse; et se non esse dicebat. Illa
enim permanent; ista mutabilia sunt, mortalia, fragilia: et dolor
ipse aeternus, plenus corruptionis, ad hoc non finitur, ut sine fine
finiatur. Respexit ergo beatam illam regionem, beatam patriam,
beatam domum, ubi participes sunt sancti vitae sempiternae atque
incommutabilis veritatis: et timuit extra ire, ubi non est esse; ibi
desiderans esse, ubi est summum esse. Propter hanc ergo comparationem
inter utrumque constitutus, adhuc timens dicit: Remitte mihi, ut
refrigerer priusquam eam, et amplius jam non ero. Si enim mihi non
remiseris peccata, ibo in aeternum abs te. Et a quo ibo in aeternum?
Ab illo qui dixit, Ego sum qui sum: ab illo qui dixit, Dic filiis
Israel, Qui est misit me ad vos (Exod. III, 14). Ab eo
ergo qui vere est qui in contrarium pergit, ad non esse pergit.
23. Itaque fratres mei, etsi onerosus fui labori corporis vestri,
ferte ; quia et ego laboravi: et vere dico, quia istum laborem vos
vobis facitis. Si enim sentirem vos fastidire quod dicitur, cito
tacerem.
|
|