|
1. Omnia quae praedixit Dominus noster Jesus Christus, partim
facta cognoscimus, partim futura speramus: cuncta tamen complebuntur,
quia veritas haec dicit, et quam fideliter dicit, tam fideles
requirit. Qui credit, venientibus laetabitur: qui non credit,
venientibus confundetur. Venient tamen illa sive volentibus
hominibus, sive nolentibus, sive credentibus, sive non credentibus,
sicut ait Apostolus: Si negaverimus, et ipse nos negabit: si non
credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest (II
Tim. II, 12, 13). Prae caeteris tamen, fratres, hoc
mementote breve, et hoc tenete quod modo ex Evangelio omnes
audivimus. Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit
(Matth. X, 22; et XXIV, 13). Jam patres nostri traditi
sunt in concilia, dixerunt causas apud inimicos quos diligebant;
praestiterunt eis et quantam potuerunt correptionem, et quantam
valuerunt dilectionem: et sparsus est sanguis justus, et illo
sanguine, tanquam seminatione per totum mundum facta, seges surrexit
Ecclesiae. Consequens autem tempus est scandalorum et simulationis et
tentationum, per eos qui dicunt: Ecce hic est Christus, ecce illic
(Id. XXIV, 23). Hostis ille noster, tunc leo fuit, cum
aperte saeviebat: modo draco est, cum occulte insidiatur. Ille autem
cui dictum est, Conculcabis leonem et draconem (Psal. XC,
13), quoniam corpus ejus et membra ejus sumus, sicut conculcavit
leonem pedibus patrum nostrorum aperte saevientem, et ad passiones
martyres attrahentem, ita modo draconem conculcet , ne nobis
insidietur. De quo dracone nos cautos faciens Apostolus ait: Aptavi
vos uni viro virginem castam exhibere Christo: timeo autem ne sicut
serpens Evam seduxit astutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a
castitate quae est in Christo Jesu (II Cor. XI, 2).
Serpens ergo iste adulter antiquus, virginitatem corrumpendam, non
carnis, sed cordis inquirit. Sicut autem adulter homo laetatur in
nequitia sua, cum carnem corrumpit; sic et diabolus laetatur quando
mentem corrumpit. Sicut autem patribus nostris adversus leonem opus
erat patientia, sic nobis adversus draconem vigilantia. Persecutio
tamen sive a leone, sive a dracone, nunquam cessat Ecclesiae: et
magis metuendus est eum fallit, quam cum saevit. Illo tempore cogebat
Christianos negare Christum; isto autem tempore docet Christianos
negare Christum: tunc cogebat, nunc docet. Tunc ergo ingerebat
violentias, nunc insidias: videbatur tunc fremens, lubricus nunc et
oberrans difficile videtur. Quomodo autem tunc cogebat Christianos
negare Christum, apertum est. Attrahebantur enim ut negarent
Christum, et confitentes Christum coronabantur. Nunc autem docet
negare Christum; et ideo fallit, quia qui docetur negare Christum,
quasi non sibi videtur recedere a Christo. Modo enim quid dicitur ab
haereticis hominibus christiano catholico? Veni, esto christianus.
Ad hoc dicitur, Esto, ut dicat, Non sum? Aliud longe est,
Veni, esto christianus; aliud, Veni, nega Christum. Apertum
malum, fremitus leonis a longe auditur, a longe cavetur. Applicat se
lubricus draco, occultis lapsibus serpens, leni tractu subrepens,
astuto sibilo immurmurans, et non dicit, Nega Christum. Nam eum
coronatis martyribus quis audiret? Sed dicit, Esto christianus. Et
ille mirabili voce percussus, si nondum veneno penetratus est,
respondet, Plane christianus sum. Si autem movetur, et dente
draconis captus est , respondet, Quare mihi dicis, Esto
christianus? quid enim, non sum christianus? Et ille, Non. Ergo
non sum? Non. Ergo nunc fac me christianum, si non sum. Veni.
Sed cum interrogari coeperis ab episcopo quis sis, noli dicere,
Christianus sum, aut Fidelis sum, sed dic non te esse, ut possis
esse. Cum enim audierit confessionem christiani fidelis, rebaptizare
non audet: cum autem audierit quod non sit, dat illi tanquam quod non
habebat; ut quasi ipse sit extra culpam, quia secundum vocem ejus
facit. Ubi quaero abs te, haeretice, cur te extra culpam putas?
Quid hac voce audio ? quia non tu negas, sed ille negat? Si habet
culpam qui negat, quid qui docet negare eum qui negat? Itane vero tu
extra culpam es, quia facis docendo christianus, quod faciebat minando
paganus? Et quid agis? Numquid tollis quod habet, quia negavit quod
habet? Non facis ut non habeat, sed ut ad poenam habeat. Quod enim
habet, habet. Baptismus ille tanquam character infixus est: ornabat
militem, convincit desertorem. Quid enim facis? Christum imponis
super Christum. Si simplex esses, Christum non duplicares.
Deinde, quaeso te, oblitus es quod lapis est Christus, et Lapidem
quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli
(Psal. CXVII, 22; Matth. XXI, 42, et I Petr.
II, 4, 7)? Si ergo lapis est Christus, et Christum vis
imponere super Christum, excidit tibi quod audivisti in Evangelio,
quia lapis super lapidem non stabit (Matth. XXIV, 2)? Tantum
autem valet junctura charitatis, ut quamvis multi lapides vivi in
structura templi Dei conveniant, unus lapis ex omnibus fiat. Tu
autem discidisti te; ab aedificatione revocas, ad ruinam vocas; et
abundant hae insidiae, et non quiescunt: et videmus, et toleramus,
et quantum possumus reprimere conamur, disputando, convincendo,
conveniendo, terrendo, tamen in omnibus diligendo. Et cum haec nobis
agentibus perseverant in malo, et cor nostrum de fraternis mortibus
contabescit, cum eos qui foris sunt dolet, his qui intus sunt timet,
per angustias multiformes et incessabiles tentationes, quibus abundat
haec vita, quid facturi sumus? Ex abundantia enim iniquitatis fit
quidam torpor charitatis: quoniam abundavit iniquitas, refrigescit
charitas multorum. Et quid sumus facturi, nisi quod sequitur, si
tamen ipso adjuvante possimus: Qui perseveraverit usque in finem, hic
salvus erit (Ibid., 12, 13)?
2. [vers. 2, 3.] Ergo dicamus quod iste psalmus: Sustinens
sustinui Dominum. Sustinens sustinui, non quemlibet hominem
promissorem, qui possit fallere et falli; non quemlibet hominem
consolatorem, qui potest tristitia sua ante tabescere, quam me
reficere. Consoletur me frater homo cum tristis est mecum; simul
gemamus, simul fleamus, simul oremus, simul sustineamus; quem, nisi
Dominum qui promissa non aufert, sed differt? Exhibebit profecto,
exhibebit; quia multa jam exhibuit: et nihil de Dei veritate
formidare deberemus, etiamsi nihil adhuc exhiberet. Ecce jam putemus
ita, omnia promisit, nondum aliquid dedit: idoneus promissor est,
fidelis redditor; tu tantum esto pius exactor, etsi parvulus, etsi
infirmus, exige misericordiam. Non vides teneros agnos capitibus
pulsare ubera matrum, ut lacte satientur? Sustinens, inquit,
sustinui Dominum. Et quid ille? An avertit se a te, an sustinentem
contempsit, an forte non vidit? Non plane ita. Sed quid? Et
attendit mihi, et exaudivit deprecationem meam. Attendit, et
exaudivit. Ecce non frustra sustinuisti: super te oculi ejus, ad te
aures ejus. Oculi enim Domini super justos, et aures ejus in preces
eorum. Quid ergo, cum male faceres, cum eum blasphemares, non
videbat? non audiebat? Et ubi est quod in ipso psalmo dictum est,
Vultus autem Domini super facientes mala? Sed utquid? Ut perdat de
terra memoriam eorum (Psal. XXXIII, 16, 17). Ergo et
cum malus esses, attendebat te, sed non attendebat tibi. Proinde
iste qui sustinens sustinuit Dominum, parum ei fuit dicere, Attendit
me: Attendit mihi, inquit, id est, consolando attendit, ut mihi
prodesset. Quid attendit? Et exaudivit deprecationem meam.
3. Et quid tibi praestitit? quid tibi fecit? Et eduxit me de lacu
miseriae, et de luto limi: et statuit supra petram pedes meos, et
direxit gressus meos. Et immisit in os meum canticum novum, hymnum
Deo nostro. Magna bona praestitit, et adhuc debitor est: sed qui
haec reddita jam tenet, de caeteris credat, qui credere debuit et
antequam aliquid sumeret. Rebus etiam ipsis persuasit nobis Dominus
noster fidelem se esse promissorem, largum datorem. Quid ergo nunc
fecit? Eduxit me de lacu miseriae. Quis est lacus miseriae?
Profunditas iniquitatis, ex carnalibus concupiscentiis. Hoc est
enim, et de luto limi. Unde te eduxit? De profundo quodam. Unde
in alio psalmo clamabas: De profundis clamavi ad te, Domine
(Psal. CXXIX, 1). Et qui jam de profundo clamant, non
penitus in profundo sunt: clamor ipse jam levat. Sunt alii profundius
in profundo, qui nec sentiunt se esse in profundo. Tales sunt superbi
contemptores, non pii deprecatores, non lacrymosi clamatores: sed
tales, quales alio loco Scriptura designat: Peccator cum venerit in
profundum malorum, contemnit (Prov. XVIII, 3). Cui enim
parum est esse peccatorem, nisi etiam non sit peccatorum suorum
confessor, sed defensor, altius in profundo est. Ille autem qui de
profundo exclamavit, jam ab imo profundi caput ut clamaret levavit:
auditus est, eductus est de lacu miseriae, et de luto limi. Jam
habet fidem, quam non habebat; habet spem, sine qua erat; in
Christo ambulat, qui in diabolo errabat. Ideo enim, Posuit,
inquit, supra petram pedes meos, et direxit gressus meos. Petra
autem erat Christus (I Cor. X, 4). Simus super petram,
dirigantur gressus nostri: opus est tamen adhuc ut ambulemus, ut ad
aliquid perveniamus. Nam Paulus apostolus, jam super petram, jam
directis pedibus suis, quid dicebat? Non quia jam acceperim, aut jam
perfectus sim: fratres, ego non arbitror me apprehendisse. Quid ergo
tibi praestitum est, si non apprehendisti? Unde gratias agis, cum
dicis: Sed misericordiam consecutus sum (I Tim. I, 13)?
Quia directi sunt pedes, quia jam supra petram ambulat. Quid enim
ait? Unum autem quae retro oblitus. Quae retro? Lacus miseriae.
Quid est, retro? Limus luti, concupiscentiae carnales, tenebrae
iniquitatum. Quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus. Non
se diceret extentum, si jam pervenisset. Extenditur enim animus
desiderio rei concupitae, non laetitia consecutae. In ea quae ante
sunt, inquit, extentus, sequor ad palmam supernae vocationis Dei in
Christo Jesu (Philip. III, 12, 13). Currebat,
sequebatur ad palmam. Et alio loco jam proximus palmae, Cursum,
inquit, consummavi. Quando ergo dicebat, Sequor ad palmam supernae
vocationis, quia jam pedes ejus in petra directi erant, jam viam bonam
ambulabat: habeat unde gratias ageret, habebat quod peteret, gratias
agens de acceptis, petens debita. De quibus acceptis? De
indulgentia peccatorum, de illuminatione fidei, de robore spei, de
flamma charitatis. Unde autem adhuc Dominum debitorem tenebat? De
caetero, inquit, superest mihi corona justitiae. Adhuc ergo mihi
aliquid debetur. Quid debetur? Corona justitiae, quam reddet mihi
Dominus in illa die justus judex (II Tim. IV, 7, 8).
Primo benignus pater, ut erueret de lacu miseriae, ut donaret
peccata, ut liberaret de luto limi: postea justus judex, reddens bene
ambulanti quod promisit, cui primo ut bene ambularet donavit. Reddet
ergo justus judex: sed quibus? Qui perseveraverit usque in finem,
hic salvus erit (Matth. X, 22, et XXIV, 13).
4. [vers. 4.] Et immisit in os meum canticum novum. Quod
canticum novum? Hymnum Deo nostro. Dicebas forte hymnos diis
alienis, veteres hymnos; quia vetus homo dicebat, non novus homo
fiat: novus homo, dicat canticum novum: innovatus amet nova quibus
renovatur. Nam quid antiquius Deo, qui est ante omnia, et sine
fine, et sine initio? Tibi fit novus redeunti; quia discedendo
factus eras vetus, et dixeras: Inveteravi in omnibus inimicis meis
(Psal. VI, 8). Dicimus ergo hymnum Deo nostro, et ipse
hymnus liberat nos. Laudans enim invocabo Dominum, et ab inimicis
meis salvus ero (Psal. XVII, 4). Hymnus est enim canticum
laudis. Laudans invoca, non reprehendens. Quando enim invocas
Deum, ut premat inimicum tuum, quando de malo alieno gaudere vis, et
ad hoc malum invocas Deum, participem eum facis malitiae tuae. Si
participem eum facis malitiae, non ergo laudans invocas, sed
reprehendens. Talem enim putas Deum, qualis tu es. Unde tibi alio
loco dicitur: Haec fecisti, et tacui; suspicatus es iniquitatem ,
quod ero tibi similis (Psal. XLIX, 21). Laudans ergo invoca
Dominum: noli eum putare similem tibi, ut similis fias illi. Estote
enim sicut Pater vester perfecti, qui solem suum oriri facit super
bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V,
48, 45). Sic ergo lauda Dominum, ut nolis male inimicis tuis.
Et quantum eis, inquis, velim bonum? Quantum tibi. Non enim de
tuo accepturi sunt ut boni sint, aut quod illis dabitur, tibi
minuetur. Inimicus tuus, quia malus est, inimicus est: fit bonus,
et amicus erit, et socius erit; ut simul velis possidere quod amabas,
jam frater erit. Laudans ergo invoca, hymnum dic Deo tuo.
Sacrificium laudis, ait, glorificabit me. Et quid? major gloria
erit Deo, quia glorificas cum? aut addimus gloriam Deo, quando ei
dicimus, Glorifico te, Deus meus? aut sanctiorem eum facimus,
quando dicimus, Benedico te, Deus meus? Ipse quando nos
benedicit, facit nos sanctiores, facit nos feliciores; quando nos
glorificat, facit nos gloriosiores, facit nos honoratiores: quando
eum glorificamus, nobis prodest, non illi. Quomodo enim eum
glorificamus? Gloriosum dicendo, non faciendo. Proinde quid secutus
ait, cum diceret, Sacrificium laudis glorificabit me? Ne putares te
aliquid praestare Deo, offerendo illi sacrificium laudis, Et ibi est
via, inquit, ubi ostendam illi salutare meum (Psal. XLIX,
23). Vides quia tibi proderit laudare Deum, non Deo. Laudas
Deum? Ambulas viam. Reprehendis Deum? Perdidisti viam.
5. Et inimisit in os meum canticum novum, hymnum Deo nostro.
Forte quaerit aliquis, quae persona loquatur in hoc psalmo. Breviter
dixerim, Christus est. Sed sicut nostis, fratres, et saepe
dicendum est, Christus aliquando loquitur ex se, id est ex capite
nostro: est enim ipse Salvator corporis, caput nostrum, Filius Dei
natus ex virgine, passus pro nobis, resurgens ad nos justificandos,
sedens ad dexteram Dei ad interpellandum pro nobis, retributurus omnia
in judicio bona bonis, mala malis. Caput nostrum ille, caput
dignatus est corporis fieri, carnem assumendo a nobis, in qua
moreretur pro nobis: quam etiam resuscitavit propter nos, ut in illa
carne resurrectionis nobis praeberet exemplum, ut sperare disceremus
quod desperabamus, et haberemus jam pedes in petra, ambularemus in
Christo. Loquitur ergo aliquando ex capite nostro, loquitur
aliquando et ex nobis, id est ex membris suis: quia etiam quando
dixit, Esurivi, et dedistis mihi manducare (Matth. XXV,
35), ex membris suis loquebatur, non ex se. Et quando dixit,
Saule. Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? caput pro
membris clamabat: et tamen non dixit, Quid persequeris membra mea?
sed, quid me persequeris? Si in nobis ipse patitur, et nos in illo
coronabimur. Haec est charitas Christi. Quid huic comparari
potest? Hujus rei hymnum immisit in os nostrum, et dicit hoc ex
membris suis.
6. Videbunt justi, et timebunt, et sperabunt in Dominum.
Videbunt justi. Qui justi? Fideles: quia justus ex fide vivit
(Habac. II, 4, et Rom. I, 17). Etenim in Ecclesia iste
ordo est: alii praecedunt, alii sequuntur: et qui praecedunt,
exemplo se praebent sequentibus; et qui sequuntur, imitantur
praecedentes. Sed et illi qui se exemplo praebent sequentibus,
numquid neminem sequuntur? Si neminem sequuntur, errabunt.
Sequuntur ergo et illi aliquem, ipsum Christum. Meliores quique in
Ecclesia, quibus non remansit jam homo quem imitentur, quia omnes
proficiendo superaverunt, ipse Christus eis remanet, quem usque in
finem sequantur. Et cernitis ordinatos gradus per Paulum apostolum
dicentem: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor.
IV, 16). Ergo qui jam directos gressus habent in petra, forma
sint fidelibus: Sed forma, inquit, esto fidelibus (I Tim. IV,
12). Ipsi fideles sunt justi, qui attendentes eos qui se in bono
praecedunt, imitando sequuntur. Quomodo sequuntur? Videbunt justi,
et timebunt. Videbunt, et timebunt sequi vias malas, cum vident
quosque meliores jam elegisse vias bonas; et dicunt in animo suo,
quemadmodum solent dicere viatores, attendentes alios cum praesumptione
ambulantes in via, ipsi adhuc incerti viae, et quasi fluctuantes qua
eant, dicunt sibi: Non frustra illi hac eunt, quando illo eunt quo
nos ire volumus; et quare cum magna fiducia hac eunt, nisi quia illac
ire perniciosum est? Videbunt ergo justi, et timebunt. Angustam
viam vident hac, latam viam vident illac: hac vident paucos, illac
multos (Matth. VII, 13, 14). Sed si justus es, noli
numerare, sed appende; stateram affer aequam, non dolosam, quia
justus appellatus es: Videbunt justi, et timebunt, dictum est de
te. Noli ergo numerare turbas hominum incedentes latas vias,
implentes crastinum circum, civitatis Natalem clamando celebrantes,
civitatem ipsam male vivendo turpantes. Noli ergo illos attendere;
multi sunt, et quis numerat? Pauci autem per viam angustam.
Profer, inquam, stateram, appende: vide contra pauca grana quantam
paleam leves. Hoc agant fideles justi qui sequuntur. Quid illi qui
praecedunt? Non superbiant, non se exaltent, non decipiant
sequentes. Quomodo possunt decipere sequentes? Promittendo illis in
se salutem. Quid ergo debent illi qui sequuntur? Videbunt justi, et
timebunt, et sperabunt in Dominum: non in eos a quibus praeceduntur:
sed attendendo praecedentes se, sequuntur quidem et imitantur, sed
quia cogitant a quo acceperint illi ut praecedant, et in eum sperant.
Quamvis ergo istos imitentur, spem suam tamen in illo ponunt, a quo
et isti acceperunt unde tales sunt. Videbunt justi, et timebunt, et
sperabunt in Dominum: quemadmodum in alio psalmo, Levavi oculos meos
in montes, intelligimus montes, claros quosque et magnos Ecclesiae
spirituales viros, magnos soliditate, non tumore. Per ipsos nobis
Scriptura omnis dispensata est; Prophetae sunt, Evangelistae sunt,
doctores boni sunt: illuc levavi oculos meos in montes, unde veniet
auxilium mihi. Et ne humanum putares auxilium, sequitur, et dicit:
Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram (Psal. CXX,
1, 2). Videbunt justi, et timebunt, et sperabunt in Dominum.
7. [vers. 5.] Eia qui volunt sperare in Dominum, qui vident et
timent, timeant ambulare vias malas, vias latas; eligant viam
angustam, ubi jam supra petram quorumdam directi sunt gressus: quid
facere debeant, audiant modo. Beatus vir cujus est nomen Domini spes
ejus, et non respexit in vanitates et insanias mendaces. Ecce qua
volebas ire, ecce turba viae latae: non frustra ipsa ducit ad
amphitheatrum, non frustra ipsa ducit ad mortem. Via lata mortifera
est: latitudo ejus delectat ad tempus, finis ejus angustus in
aeternum. Sed turbae strepunt, turbae festinant, turbae collaetantur
, turbae concurrunt. Noli imitari, noli averti; vanitates sunt, et
insaniae mendaces. Sit Dominus Deus tuus spes tua: non aliud
aliquid a Domino Deo tuo speres, sed ipse Dominus tuus sit spes
tua. Namque multi de Deo sperant pecuniam, multi de Deo sperant
honores caducos et perituros, aliud quodlibet a Deo praeter ipsum
Deum: sed tu ipsum Deum tuum pete: imo vero contemptis aliis, perge
ad illum; obliviscens alia, memento illius; relinquens retro alia,
extendere in illum. Ipse certe aversum correxit, ipse ducit rectum ,
ipse perducit: ergo sit ipse spes tua, qui ducit et perducit. Quo
ducit et quo perducit terrena avaritia? Fundos quaerebas, terram
possidere cupiebas, vicinos excludebas; illis exclusis, aliis vicinis
inhiabas; et tamdiu tendebas avaritiam, donec ad littora pervenires:
perveniens ad littora, insulas concupiscis; possessa terra, coelum
forte vis prendere. Relinque omnes amores: pulchrior est ille qui
fecit coelum et terram.
8. Beatus vir, cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit
in vanitates et insanias mendaces. Unde enim insaniae mendaces?
Insania mendax, sanitas verax. Quae vides bona putas , falleris:
sanus non es, nimia febre phreneticus factus es; verum non est quod
amas. Laudas aurigam , clamas aurigae, insanis in aurigam. Vanitas
est, insania mendax est. Non est, ait: nihil melius, nihil
delectabilius. Quid facio febrienti? Si est in vobis misericordia,
orate pro talibus. Quia et ipse medicus plerumque in desperatione
convertitur ad eos qui circumstant lacrymantes in domo, qui pendent ex
ore ejus audire sententiam de aegroto et periclitante: stat anceps
medicus, non videt bonum quod promittat, timet malum pronuntiare, ne
terreat; modestam plane iste concipit sententiam: Bonus Deus omnia
potest, orate pro illo. Quem itaque comprehendam istorum insanorum?
Quis me audiat? quis eorum nos non miseros dicat? Quia cum eis non
insanimus, amisisse nos putant magnas et varias voluptates, in quibus
ipsi insaniunt: nec vident quia mendaces sunt. Quando illi ovum do
vel invito, vel calicem salutarem porrigo saucio; et quomodo
reficiam, quando invenio? Ne inedia deficiat, et ad sanitatem non
perveniat, hortor ut reficiat : pugnos parat, saevire vult in
medicum. Et si percusserit, diligatur; et si injuriam fecerit, non
relinquatur: rediturus est ad mentem, gratias acturus. Quam multi
hic cognoscunt se, vident se invicem, et loquuntur de se in Ecclesia
Dei; in Ecclesiae sanctae gremio attendunt studia sua jam bona circa
verbum Dei, circa officia et obsequia charitatis, ad frequentandum
gregem Christi non recedere de Ecclesia, vident et loquuntur ad
invicem de invicem. Quis est iste circissarius? Quis est iste amator
et laudator illius venatoris , illius histrionis? De alio loquitur,
et ille de ipso. Certe ista sunt, certe gaudemus de talibus. Si
gaudemus de talibus, non desperemus de talibus. Oremus pro ipsis,
fratres carissimi: inde crescit numerus sanctorum, de numero qui erat
impiorum. Et non respexit in vanitates et insanias mendaces. Ille
vicit, talem equum junxit , pronuntiat, quasi divinus vult esse:
affectat divinitatem amittendo fontem divinitatis: et saepe
pronuntiat, et saepe fallitur. Quare hoc? Quia insaniae mendaces
sunt. Quare autem aliquando proveniunt quae dicunt? Ut abducant
insanos, ut amando ibi speciem veritatis, incurrant laqueum
falsitatis: retro sint, relinquantur, amputentur. Si membra nostra
erant, mortificentur: Mortificate, inquit, membra vestra quae sunt
super terram (Coloss. III, 5). Sit spes nostra Deus noster.
Qui fecit omnia, melior est omnibus; qui pulchra fecit, pulchrior
est omnibus; qui fortia, fortior est; qui magna, major est:
quidquid amaveris, ille tibi erit. Disce amare in creatura
creatorem, et in factura factorem; ne teneat te quod ab illo factum
est, et amittas eum a quo et ipse factus es. Ergo, Beatus vir cujus
est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias
mendaces.
9. [vers. 6-9.] Forte nobis dicturus est, qui versu isto
percussus corrigi voluerit, et quem occupaverit timor ille justitiae
fidei, et volens coeperit ambulare angustam viam; dicturus est nobis:
Ambulare non durabo, si nihil spectabo. Quid ergo facimus,
fratres? Dimissuri eum sumus sine spectaculo? Morietur, non
subsistet, non nos sequetur. Quid ergo facimus? Demus pro
spectaculis spectacula. Et quae spectacula daturi sumus christiano
homini, quem volumus ab illis spectaculis revocare? Gratias ago
Domino Deo nostro: sequenti versu Psalmi ostendit nobis, quae
spectatoribus spectare volentibus spectacula praebere et ostendere
debeamus. Ecce aversus fuerit a circo, a theatro, ab amphitheatro,
quaerat quod spectet, prorsus quaerat; non eum relinquimus sine
spectaculo. Quid pro illis dabimus? Audi quid sequitur: Multa
fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua. Miracula hominum
intuebatur, intendat mirabilia Dei. Multa fecit Dominus mirabilia
sua; haec respiciat. Quare illi viluerunt? Aurigam laudat regentem
quatuor equos, et sine labe atque offensione currentes: forte talia
miracula spiritualia non fecit Dominus? Regat luxuriam, regat
ignaviam, regat injustitiam, regat imprudentiam, motus istos qui
nimium lapsi haec vitia faciunt, regat et subdat sibi, et teneat
habenas, et non rapiatur; ducat quo vult, non trahatur quo non vult.
Aurigam laudabat, auriga laudabitur: clamabat ut auriga veste
cooperiretur, immortalitate vestietur. Haec munera, haec spectacula
edit Deus. Clamat de coelo: Specto vos; luctamini, adjuvabo;
vincite, coronabo. Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia
tua; et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Nunc specta
histrionem. Didicit enim homo magno studio in fune ambulare, et
pendens te suspendit. Illum attende editorem majorum spectaculorum.
Didicit iste in fune ambulare, numquid fecit in mari ambulare?
Obliviscere theatrum tuum, attende Petrum nostrum, non funambulum,
sed, ut ita dicam, mariambulum. Ambula et tu non in illis aquis,
ubi Petrus aliquid significans ambulavit, sed in aliis; quia hoc
saeculum mare est. Habet amaritudinem noxiam, habet fluctus
tribulationum, tempestates tentationum; habet homines velut pisces de
suo malo gaudentes, et tanquam se invicem devorantes; hic ambula, hoc
calca. Spectare vis, esto spectaculum. Ne deficias, vide
praecedentem et dicentem: Spectaculum facti sumus huic mundo, et
Angelis, et hominibus (I Cor. IV, 9). Calca mare, ne
mergaris in mari. Non ibis, non calcabis, nisi ille jusserit qui
prior in mari ambulavit. Sic enim ait Petrus: Si tu es, jube me
venire ad te super aquas. Et quia ipse erat, audivit petentem,
tribuit desideranti, vocavit ambulantem, erexit mergentem (Matth.
XIV, 28-31). Haec mirabilia fecit Dominus, ipsa intuere;
oculus spectantis fides sit. Et fac tu talia; quia etsi venti
turbaverint, etsi fluctus infremuerint, et te humana fragilitas ad
aliquam dubitationem tuae salutis adduxerit, habes clamare ; dicis,
Domine, pereo. Non sinit ille perire, qui jussit te ambulare.
Quia enim jam in petra ambulas, nec in mare times: si sine petra
fueris, in mare mergeris, quia in tali petra ambulandum est, quae in
mari non mersa est.
10. Vide mirabilia Dei. Annuntiavi, et locutus sum,
multiplicati sunt super numerum. Est numerus, sunt super numerum.
Numerus certus est, pertinens ad illam coelestem Jerusalem. Novit
enim Dominus, qui sunt ejus (II Tim. II, 19), christianos
timentes, christianos fideles, christianos praecepta servantes, Dei
vias ambulantes, a peccatis abstinentes, si ceciderint confitentes:
ipsi ad numerum pertinent. Sed numquid soli sunt? Sunt et super
numerum. Nam etsi modo pauci sunt, pauci in comparatione multitudinis
majorum frequentiarum: quantis turbis implentur ecclesiae, stipantur
parietes, pressuris se urgent, prope se suffocant multitudine.
Rursus ab eis ipsis, si munus est, curritur ad amphitheatrum: isti
super numerum sunt. Sed ideo ista dicimus, ut in numero sint: quia
non adsunt, non audiunt a nobis; sed cum exieritis, audiant a vobis.
Annuntiavi, inquit, et locutus sum. Christus dicit: annuntiavit
ipse ex capite nostro, ipse annuntiavit ex membris suis, ipse misit
annuntiatores, ipse misit Apostolos: in omnem terram exivit sonus
eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII,
5). Quanti fideles agglomerantur, quantae turbae concurrunt, multi
vere conversi, multi falso conversi; et pauciores sunt vere conversi,
plures falso conversi; quia multiplicati sunt super numerum.
11. Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum.
Sacrificium et oblationem noluisti. Haec miracula Dei sunt, hae
cogitationes Dei sunt, quibus nemo est similis: ut spectator ille
abducatur a curiositate , et quaerat ista nobiscum meliora,
fructuosiora, de quibus inventis gaudebit; et sic gaudebit, ut non
timeat ne vincatur quem amat: amat enim aurigam, quo victo
insultationes ferat. Quando vincit auriga, ipse vestitur. Numquid
pauper qui illi clamat? Victor ipse vestitur, pro victo illi
insultatur. Quare pro illo percipis reprehensionem, cum quo non
dividis vestem? Hac aliud in spectaculis nostris. Omnes quidem
currunt, Paulus apostolus dixit, in illo stadio, in illo
spectaculo, unus tamen accipit bravium: caeteri victi discedunt (I
Cor. IX, 24). Et perseveraverunt in currendo: sed cum
acceperit unus, remanent caeteri qui similiter laboraverunt. Hac non
est sic. Quotquot currunt, perseveranter currant, omnes accipiunt:
et qui prior venerit, exspectat ut cum posteriore coronetur. Agonem
quippe istum non cupiditas, sed charitas facit: omnes currentes amant
se, et ipse amor cursus est.
12. Sacrificium et oblationem noluisti, ait psalmus Deo. Antiqui
enim, quando adhuc sacrificium verum quod fideles norunt, in figuris
praenuntiabatur, celebrabant figuras futurae rei: multi scientes, sed
plures ignorantes. Nam Prophetae et sancti Patriarchae noverant quod
celebrabant: caetera autem multitudo iniqua, carnalis sic erat, ut
fieret de illa quod significaret posteriora ventura: et venit sublato
illo sacrificio primo, sublatis holocaustis arietum, hircorum,
vitulorum, caeterarumque victimarum; noluit illa Deus. Quare illa
noluit? quare primo voluit? Quia illa omnia quasi verba erant
promittentis; et verba promissiva, cum venerit quod promittunt, non
jam enuntiantur. Tamdiu quisque promissor est, donec det: cum
dederit, mutat verba. Non dicit adhuc, Dabo, quod se daturum
dicebat; sed dicit, Dedi: mutavit verbum. Quare illi primo placuit
hoc verbum, et quare illud mutavit? Quia temporis sui verbum fuit,
et pro tempore suo placuit. Quando promittebatur, tunc dicebatur:
cum autem datum est quod promissum est, ablata sunt verba promissiva,
data sunt completiva. Sacrificia ergo illa, tanquam verba
promissiva, ablata sunt. Quid est quod datum est completivum?
Corpus quod nostis, quod non omnes nostis ; quod utinam qui nostis,
omnes non ad judicium noveritis. Videte quando dictum est; Christus
enim ille est Dominus noster, modo loquens ex membris suis, modo
loquens ex persona sua. Sacrificium, inquit, et oblationem
noluisti. Quid ergo? Nos jam hoc tempore sine sacrificio dimissi
sumus? Absit. Corpus autem perfecisti mihi. Ideo illa noluisti ut
hoc perficeres: illa voluisti antequam hoc perficeres. Perfectio
promissorum abstulit verba promittentia. Nam si adhuc sunt
promittentia, nondum impletum est quod promissum est. Hoc
promittebatur quibusdam signis: ablata sunt signa promittentia, quia
exhibita est veritas promissa. In hoc corpore sumus, hujus corporis
participes sumus, quod accipimus novimus: et qui non nostis
noveritis, et cum didiceritis, utinam non ad judicium accipiatis.
Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit
(I Cor. X, I 29). Perfectum est nobis corpus, perficiamur
in corpore.
13. Sacrificium et oblationem noluisti, corpus autem perfecisti
mihi. Holocausta etiam pro delicto non petisti: tunc dixi, Ecce
venio. Numquid exponendum est, Sacrificium et oblationem noluisti,
corpus autem perfecisti mihi? Holocausta etiam pro delicto non
petisti: quae petebat antea. Tunc dixi, Ecce venio. Tempus est ut
veniant quae promittebantur, quia auferuntur ea per quae
promittebantur. Et vere, fratres mei, attendite illa ablata, haec
impleta. Det mihi modo gens judaica sacerdotem. Ubi sunt sacrificia
illorum? Certe perierunt, certe ablata sunt nunc. Numquid tunc
reprobaremus ea? Reprobamus modo: quia si modo velis facere,
intemporale est, non est opportunum, non congruit. Adhuc promittis,
jam accepi. Remansit illis quiddam quod celebrent, ne omnino sine
signo remanerent. Cain enim major frater, qui occidit minorem
fratrem, accepit signum, ne quis eum occideret, sicut scriptum est in
Genesi: Posuit Deus Cain signum, ut nemo eum occideret. Proinde
et ipsa gens judaea manet . Omnes gentes subditae juri romano, in jus
romanum confluxerunt, superstitiones communicaverunt; postea inde
coeperunt per gratiam Domini nostri Jesu Christi separari: illa vero
sic mansit cum signo suo, cum signo circumcisionis, cum signo azymorum
sic mansit: non est occisus Cain, non est occisus, habet signum
suum. Maledictus est a terra, quae aperuit os suum excipere sanguinem
fratris ejus de manu ejus. Ille enim fudit sanguinem, non excepit:
ille fudit, alia terra excepit: et ab ea terra quae os aperuit et
excepit, ille maledictus est: et ipsa terra quae ore excepit
sanguinem, Ecclesia est. Ab hac ergo ille maledictus est. Et ille
sanguis clamat de terra ad me. De hac enim terra dixit Dominus, Vox
sanguinis fratris tui clamat ad me de terra (Gen. IV, 15,
10). Clamat, inquit, ad me de terra. Clamat ad Dominum: sed
surdus est qui sanguinem fudit, quia non bibit . Illi ergo ita sunt,
tanquam Cain cum signo. Sacrificia vero quae ibi fiebant, ablata
sunt; et quod eis remansit ad signum Cain, jam perfectum est, et
nesciunt. Agnum occidunt, azyma comedunt: Pascha nostrum immolatus
est Christus. Ecce agnosco agnum occisum, quia immolatus est
Christus. Quid de azymis? Itaque, inquit, diem festum
celebremus, non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et
malignitatis: ostendit quid sit vetus , vetus farina est, acuit: sed
in azymis sinceritatis et veritatis (I Cor. V, 7, 8). In
umbra remanserunt, solem gloriae ferre non possunt: jam nos in luce
sumus, tenemus corpus Christi, tenemus sanguinem Christi. Si
habemus novam vitam, cantemus canticum novum, hymnum Deo nostro.
Holocausta pro delicto non petisti: tunc dixi, Ecce venio.
14. In capite libri scriptum est de me, ut faciam voluntatem tuam:
Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei. Ecce ad membra
respexit, ecce et ipse fecit voluntatem Patris. Sed in quo capite
libri scriptum est de illo? Fortasse in capite libri hujus
Psalmorum. Quid enim longe petamus, aut alios libros inquiramus?
Ecce in capite libri hujus Psalmorum, scriptum est, Beatus vir qui
non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in
cathedra pestilentiarum non sedit, sed in lege Domini voluntas ejus
fuit: hoc est, Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis
mei: hoc est, et in lege ejus meditabitur die ac nocte (Psal. I,
1, 2).
15. [vers. 10.] Bene nuntiavi justitiam tuam in Ecclesia
magna. Alloquitur membra sua, hortatur quod fecit, ut faciant.
Annuntiavit, annuntiemus; passus est, compatiamur; glorificatus
est, conglorificabimur. Annuntiavi justitiam tuam in Ecclesia
magna. Quam magna? Toto orbe terrarum. Quam magna? In omnibus
gentibus. Quare in omnibus gentibus? Quia semen est Abrahae, in
quo benedicentur omnes gentes (Gen. XII, 3, et XXII,
18). Quare in omnibus gentibus? Quia in omnem terram exivit sonus
eorum (Psal. XVIII, 5). In Ecclesia magna. Ecce labia
mea non prohibebo, Domine tu cognovisti. Labia mea loquuntur, non
ea prohibebo loqui. Sonant quidem labia mea ad aures hominum, sed tu
cognovisti cor meum. Labia mea non prohibebo, Domine tu cognovisti.
Aliud audit homo, aliud agnoscit Deus. Ne in labiis solis esset
annuntiatio, et diceretur de nobis. Quae dicunt vobis, facite, quae
autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 3): aut ipsi
populo, laudanti Deum ore, non corde, diceretur, Populus hic
labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isai. XXIX,
13): sona labiis, propinqua corde. Corde enim creditur ad
justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10).
Qualis ille latro inventus est, pendens in cruce cum Domino,
agnoscens in cruce Dominum. Alii non cognoverunt miracula facientem,
agnovit ille in ligno pendentem. Erat ille confixus omnibus membris;
manus clavis inhaerebant, pedes transfixi erant, totum corpus
adjungebatur ligno; corpus illud non vacabat caeteris membris, lingua
vacabat et cor: corde credidit, ore confessus est. Memento mei,
inquit, Domine, cum veneris in regnum tuum. Salutem suam longe
futuram sperabat, et post longum tempus accipere contentus erat: in
longum sperabat, dies non est dilatus. Ille dixit, Memento mei,
cum veneris in regnum tuum: ille respondit: Amen dico tibi, hodie
mecum eris in paradiso. Hodie, inquit, mecum eris in paradiso
(Luc. XXIII, 42, 43). Paradisus habet ligna felicia:
hodie mecum in ligno crucis, hodie mecum in ligno salutis.
16. Ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu cognovisti: ne
credat corde, et prae timore labia prohibeat annuntiare quod credidit.
Sunt enim christiani, habent fidem in corde, et inter paganos
amaros, misere urbanos, sordidos, infideles, ineptos,
insultatores, si exagitari coeperint, quia christiani sunt; habent in
corde fidem, et timent confiteri per labia, prohibent labia sua sonare
quod norunt, sonare quod intus habent. Sed reprehendit hos Dominus,
Qui me confusus fuerit coram hominibus, confundar de illo coram Patre
meo (Marc. VIII, 38), id est, non eum cognoscam: quia
erubuit me confiteri coram hominibus, non eum confitebor coram Patre
meo. Dicant ergo labia quod habet cor: hoc contra timorem . Habeat
cor quod dicunt labia: hoc contra simulationem. Aliquando enim timor
est, et non audes dicere quod nosti, quod credis: aliquando simulatio
est, dicis, et non habes in corde. Consentiant labia tua cordi tuo.
Quaerens pacem a Deo, tibi ipse esto pacatus: non sit inter os tuum
et cor tuum mala rixa. Ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu
cognovisti. Quomodo ille? quid cognovit Dominus? Intus in corde,
ubi non videt homo. Ideo et ille, Credidi, inquit. Ecce cor
habet, jam habet quod videat Deus: non prohibeat labia sua. Non
prohibet. Quid enim dicit? Propter quod locutus sum. Et quia
locutus est quod credidit, quaerens quid retribuat Domino pro omnibus
quae retribuit ei, adjungit: Calicem salutaris accipiam, et nomen
Domini invocabo. Non exhorruit Dominum dicentem: Potestis bibere
calicem quem ego bibiturus sum (Matth. XX, 22)? Confitetur
enim per labia quod habebat in corde, pervenit ad passionem. Et quia
pervenit ad passionem, hostis quid nocuit? Nempe pretiosa in
conspectu Domini mors justorum ejus (Psal. CXV, 10-15).
Mortes in quas Pagani saevierunt, in illis hodie reficimur .
Natalem martyrum celebramus, exempla martyrum nobis proponimus,
attendimus fidem, quomodo inventi, quomodo attracti, quomodo
steterunt ante judices. In Ecclesia catholica nihil habentes
simulationis, compaginati junctura unitatis, confessi sunt Christum:
caput quod praecesserat, sicut membra, sequi concupierunt. Sed qui
concupierunt ? In tormentis patientes, in confessione fideles, in
sermone veraces. Jaculabantur enim in ora interrogantium se sagittas
Dei, et vulnerabant ad iram; multos vulneraverunt et ad salutem.
Haec omnia proponimus nobis, et intuemur illa, et optamus imitari.
Haec sunt spectacula christiana, haec videt desuper Deus, ad haec
hortatur, ad haec adjuvat; his certaminibus praemia proponit et
donat. Ecce labia mea non prohibebo. Vide ne timeas, et prohibeas
labia tua. Domine, tu cognovisti: quia est et in corde quod sonat et
in labiis.
17. [vers. 11.] Justitiam meam non abscondi in corde meo.
Quid est, justitiam meam? Fidem meam: quia justus ex fide vivit
(Habac. II, 4, et Rom. I, 17). Ut puta, interrogat sub
poena persecutor, quod eis licuit aliquando, Quid es? paganus, an
christianus? Christianus. Ipsa est justitia ejus: credidit, ex
fide vivit. Non abscondit in corde suo justitiam suam. Non dixit
apud se: Credo quidem in Christum, sed huic persecutori meo
saevienti et minanti non dicam quod credidi: novit Deus meus intus in
corde meo quia credo, ipse scit quia illi non renuntio. Ecce hoc
dicis te intus habere in corde: in labiis quid? Non sum christianus?
Contra cor tuum testimonium dicunt labia tua. Justitiam meam non
abscondi in corde meo.
18. Veritatem tuam et salutare tuum dixi. Christum tuum dixi, hoc
est, Veritatem tuam et salutare tuum dixi. Unde veritas Christus?
Ego sum veritas (Joan. XIV, 6). Unde salutare ipsius
Christus? Simeon agnovit infantem in manibus matris in templo, et
dixit: Quoniam viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II,
30). Agnovit infantem senex, factus in puero puer, innovatus
fide. Acceperat enim responsum, et hoc dixit: dixerat ei Dominus,
quia non exiturus erat de hac vita, priusquam videret salutare Dei.
Hoc salutare Dei bonum est ut ostendatur hominibus: sed clament,
Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da
nobis (Psal. LXXXIV, 8). Salutare autem Dei in omnibus
gentibus: quia cum dixisset quodam loco, Deus misereatur nobis, et
benedicat nos, illuminet vultum suum super nos, ut cognoscamus in
terra viam tuam, adjecit: In omnibus gentibus salutare tuum. Primo
dixit, Ut cognoscamus in terra viam tuam, et secutus est: In
omnibus gentibus salutare tuum (Psal. LXVI, 2, 3). Quasi
diceretur ei, Quae est via quam cupis agnoscere? Homines ad viam
veniunt, numquid via venit ad homines? Via nostra venit ad homines,
invenit errantes, vocavit ad se extra ambulantes . In me, inquit,
ambulate, et non errabitis: Ego sum via, et veritas, et vita
(Joan. XIV, 6). Ne diceres, Ubi est via Dei? ad quam
regionem ibo? quem montem ascendam? quos campos inquiram? Viam Dei
inquiris? Salutare Dei est via Dei, et ubique haec est: quia in
omnibus gentibus salutare tuum. Veritatem tuam et salutare tuum dixi.
19. Non celavi misericordiam tuam et veritatem tuam a congregatione
multa. Ibi simus, in hoc corpore numeremur et nos, non celemus
misericordiam Domini et veritatem Domini. Vis audire misericordiam
Domini? Recede a peccatis, donabit peccata. Vis audire veritatem
Domini? Tene justitiam, coronabitur justitia. Modo enim
misericordia tibi praedicatur, postea veritas exhibebitur. Non enim
sic est Deus misericors, ut injustus sit; nec sic justus, ut
misericors non sit. Parvane misericordia tibi est? Non imputabit
priora omnia: male vixisti usque in hodiernum diem, adhuc vivis, bene
vive hodie, hanc misericordiam non celabis. Si haec est
misericordia: quae veritas? Congregabuntur ante eum omnes gentes, et
dividet eas sicut pastor dividit oves ab hoedis; oves ponet ad
dexteram, hoedos ad sinistram. Ovibus quid? Venite, benedicti
Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est. Hoedis quid?
Ite in ignem aeternum (Matth. XXV, 32, 34, 41). Ibi
poenitentiae locus non est. Quia misericordiam Dei contempsisti,
veritatem senties: si autem non contempsisti misericordiam, veritate
gaudebis.
20. [vers. 12-14.] Tu autem, Domine, ne elonginquaveris
misericordias tuas a me. Respexit ad membra saucia. Quia
misericordiam tuam et veritatem tuam non celavi a congregatione multa,
ab Ecclesia unitatis orbis terrarum: attende membra saucia, attende
delictores et peccatores, et noli removere misericordias tuas.
Misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me. Non auderem
converti, nisi securus de remissione: non durarem perseverare, nisi
securus de promissione. Misericordia tua et veritas tua semper
susceperunt me. Attendo quia bonus es, attendo quia justus es: amo
bonum, timeo justum. Amor et timor perducunt me: quia, misericordia
et veritas tua semper susceperunt me. Quare ipsa suscipiunt, et ab
eis oculus avertendus non est? Quoniam circumdederunt me mala, quorum
non est numerus. Quis numerat peccata? quis numerat iniquitates
alienas et proprias? Sub quo cumulo gemebat qui dicebat: Ab occultis
meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo (Psal.
XVIII, 13, 14). Parva erant nostra, imponuntur aliena:
timeo mihi, timeo bono fratri, tolero malum fratrem; et sub isto
cumulo quid erimus, si cesset misericordia Dei? Tu autem, Domine,
ne elonginquaveris: prope esto. Cui prope est Dominus? His qui
obtriverunt cor (Psal. XXXIII, 19). Longe a superbis,
prope ad humiles. Excelsus est enim Dominus, et humilia respicit.
Sed non se putent latere qui superbi sunt: excelsa enim a longe
cognoscit (Psal. CXXXVII, 6). Cognoscebat a longe
jactantem se Pharisaeum, subveniebat de proximo confitenti Publicano
(Luc. XVIII, 11). Jactabat ille merita sua, et tegebat
vulnera sua: non jactabat ille merita, sed offerebat vulnera. Ad
medicum venerat, sciebat se languidum, sciebat se sanandum: oculos ad
coelum levare non audebat, pectus percutiebat: sibi non parcebat, ut
ille parceret; se agnoscebat, ut ille ignosceret; se puniebat, ut
ille liberaret. Tales hic voces sunt; audiamus eas pie, et amemus
pie: corde, lingua, omnibus medullis nostris haec dicamus. Nemo se
justum putet: vivit qui loquitur; vivit, et utinam vivat! Adhuc hic
vivit, adhuc cum morte vivit: et si spiritus vita est propter
justitiam, corpus tamen mortuum est propter peccatum (Rom.
VIII, 10). Et corpus quod corrumpitur aggravat animam, et
deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX,
15). Pertinet ergo ad te clamare, pertinet gemere, pertinet
confiteri, non te exaltare, non te jactare, non te tuis meritis
gloriari: quia et si habes aliquid gaudendum, quid est quod non
accepisti (I Cor. IV, 7)? Quoniam circumdederunt me mala,
quorum non est numerus.
21. Comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut viderem.
Est aliquid quod videamus: quid premit ut non videamus? Nonne
iniquitas? Oculum tuum, ne istam lucem videre posses, premebat
fortassis humor irruens, premebat fortasse fumus, pulvis, aliquid
injectum; et levare oculum saucium non poteras ad istam lucem: quid
ergo, cor saucium levabis ad Deum? Nonne prius sanandum est ut
videas? Nonne superbus inveniris, cum dicis: Primo videam, et sic
credam? Quis dicit? Quis enim visurus dicit: Videam, et sic
credam? Lucem ostensurus sum, imo vero ipsa se lux ostendere vult.
Cui? Caeco non potest, non videt. Unde non videt? Gravato oculo
multis peccatis. Quid enim ait? Comprehenderunt me iniquitates
meae, et non potui ut viderem. Removeantur ergo iniquitates,
dimittantur peccata, levetur pondus ab oculo, sanetur quod saucium
est, adhibeatur mordax praeceptum quasi collyrium. Prius effice quod
tibi praecipitur: sana cor, munda cor, dilige inimicum tuum
(Matth. V, 44, et Luc. VI, 27, 35). Et quis diligit
inimicum suum? Hoc jubet medicus; amarum est, sed salubre. Quid
tibi faciam, inquit? Ita vexatus es, ut inde saneris. Et plus
dicit: Sanato non erit onerosum, voluptuose diliges inimicum
sanatus; conare tu ut saneris. In tribulationibus, in angustiis, in
tentationibus fortis esto, perdura: medici manus est, non latronis.
Ecce, inquit, praeceptis acceptis, et fide retenta, prius sicut
jubes sanabo cor, ut dicis: sanato corde et mundato corde quid
videbo? Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth.
V, 8). Hoc modo, inquit, non possum. Comprehenderunt me
iniquitates meae, et non potui ut viderem.
22. Multiplicatae sunt super capillos capitis mei. Capillos
capitis ad numeri multitudinem revocat. Quis numerat capillos capitis
sui? Multo minus peccata, quae excedunt numerum capillorum. Minuta
videntur, sed multa sunt. Praecavisti magna; jam non facis
adulterium, jam non facis homicidium, non rapis res alienas, non
blasphemas, non dicis falsum testimonium: moles istae sunt
peccatorum. Magna praecavisti, de minutis quid agis? An non times
minuta? Projecisti molem, vide ne arena obruaris. Multiplicatae
sunt super capillos capitis mei.
23. [vers. 14.] Et cor meum dereliquit me. Quid mirum est,
si cor tuum desertum est a Deo tuo, quando seipsum deseruit? Quid
est, Cor meum dereliquit me? Non est idoneum cor meum ad
cognoscendum se. Hoc dixit, Cor meum dereliquit me: Corde meo
Dominum volo videre, et non possum, prae multitudine peccatorum
meorum: parum est, nec cor meum se comprehendit. Nemo enim se
comprehendit, nemo de se praesumat . Numquid comprehendit corde suo
cor suum Petrus, qui dixit, Tecum usque ad mortem ero (Matth.
XXVI, 35)? In corde erat praesumptio falsa, in corde latebat
timor verus: et non erat idoneum cor ad comprehendendum cor. Cor
aegrotum latebat, sed medico patebat. Quod de illo pronuntiatum est,
hoc impletum est. Noverat in illo Deus quod in se ipse non noverat;
quia cor ejus dereliquerat eum, cor ejus latebat cor ejus. Et cor
meum dereliquit me. Quid ergo? quid clamamus? quid dicimus?
Placeat tibi, Domine, eruere me: tanquam diceret, Si vis, potes
me mundare (Id. VIII, 2). Placeat tibi eruere me, Domine,
in adjuvandum mihi respice. Membra poenitentia , membra in doloribus
posita, membra sub ferramentis medici clamantia, sed sperantia.
Domine, in adjuvandum mihi respice.
24. [vers. 15-17.] Confundantur, et revereantur simul,
qui quaerunt animam meam ut auferant eam. Quodam enim loco accusat,
et dicit, Aspiciebam in dexteram, et videbam, et non erat qui
requireret animam meam. (Psal. CXLI, 5); id est, non erat
qui me imitaretur. Christus in passione loquitur: Et attendebam in
dexteram, id est, non ad impios Judaeos, sed ad ipsam dexteram, ad
ipsos Apostolos; et non erat qui requireret animam meam. Usque adeo
non erat qui requireret animam meam, ut qui praesumpserat negaret
animam meam (Matth. XXVI, 70). Sed quia duobus modis
quaeritur homo, aut quo fruaris, aut quem persequaris: ideo hic alios
dicit, quos vult confundi et revereri qui quaerunt animam suam. Sed
ne sic intelligeres, quomodo cum queritur de nonnullis non quaerentibus
animam suam ; ut auferant eam, inquit, id est, ad mortem quaerunt
animam meam: adjecit, Confundantur et revereantur. Et vere multi
quaesierunt animam ipsius, et confusi et reveriti sunt; quaesierunt
animam ipsius, et sicut illis visum est, abstulerunt animam ipsius:
sed ille potestatem habuit ponendi animam suam, et potestatem habuit
recipiendi animam suam (Joan. X, 18). Ergo illi gavisi sunt
cum posuit, confusi sunt cum recepit. Confundantur, et revereantur
simul, qui quaerunt animam meam ut auferant eam.
25. Convertantur retrorsum, et revereantur, qui volunt mihi mala.
Convertantur retrorsum: nec hoc in malum accipiamus. Bene illis
optat; et vox illius est qui dixit de cruce: Pater, ignosce illis,
quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Quare illis
ergo dicit, ut retrorsum redeant? Quia qui ante superbi erant ut
caderent retro, humiles facti sunt ut resurgant. Quando enim ante
sunt, praecedere volunt Dominum, meliores volunt esse quam Dominus:
si autem retro sunt, ipsum agnoscunt meliorem, ipsum priorem, se
posteriores, ut ille praecedat, illi sequantur. Proinde Petrum male
sibi dantem consilium sic redarguit. Passurus enim Dominus erat pro
salute nostra, et de ipsa passione quae futura erant praedicabat: et
ait Petrus, Absit Domine; propitius tibi esto, non fiet hoc.
Praecedere volebat Dominum, et consilium dare magistro. Dominus
autem ut non eum faceret praecedentem, sed sequentem, Redi, inquit,
retro satanas (Matth. XVI, 22, 23). Ideo, inquit,
satanas, quia vis antecedere eum quem debes sequi: si autem retro
fueris, et secutus fueris, jam non satanas. Quid ergo? Super hanc
petram aedificabo Ecclesiam meam (Ibid., 18).
26. Convertantur retrorsum et revereantur, qui volunt mihi mala.
Malevoli sunt, qui etiam cum benedicunt, quantum in corde eorum est
maledicunt. Dicis alicui, Esto christianus: Sis christianus, sed
tu . Bonam rem dixit, sed non illi imputatur quod dixit, sed quo
animo dixit: quomodo imputatum est et Judaeis, quando ille ex caeco
nato factus est videns: cum eum premerent insultationibus et urgerent,
ait illis, Numquid et vos discipuli ejus vultis esse? Et illi
maledixerunt ei. Hoc ait evangelista: Maledixerunt ei dicentes, Tu
sis discipulus ejus (Joan. IX, 27, 28). Illis
maledicentibus, Dominus benedixit: fecit quod illi dixerunt,
retribuit autem illis quod maledixerunt. Convertantur retrorsum, et
revercantur, qui volunt mihi mala. Sunt autem alii non boni qui bona
volunt, et ipsi cavendi. Quomodo enim illi maledicunt, et dicunt
bona nostra, sed malo animo; sic multi mala nostra bono animo. Hoc
dico, Qui dixerit tibi, Tu sis christianus, bonum tuum dicit malo
animo: qui autem dixerit tibi ita, Te melior nemo; si in factis
malis, quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui
iniqua gerit benedicitur (Psal. X, 3); mala tua dicit laudans.
Quomodo ille bona tua dicebat maledicens, sic iste mala tua
benedicens: sed utrumque genus hostis fuge, utrumque cave. Ille
saevit, iste blanditur; uterque malus: ille iracundus est, et iste
in laude subdolus; ille reprehensor est, iste laudator: sed et ille
in reprehensione inimicus est, et ille in laude subdolus. Cave
utrumque, contra utrumque ora. Qui enim oravit, Convertantur
retrorsum, et confundantur qui volunt mihi mala, respexit ad aliud
genus dolose malevolum, et falso benedicum: Ferant confestim
confusionem suam, qui dicunt mihi, Euge, euge. Laudant falso :
Magnus vir, bonus vir, litteratus, doctus, sed quare christianus?
Ea tua laudant, quae nolles laudari: illud reprehendunt unde gaudes.
Sed si forte dicis: Quid in me laudas, o homo, quia vir bonus,
quia vir justus sum? Si hoc putas, Christus me hoc fecit, ipsum
lauda. At ille: Absit; noli tibi injuriam facere, tu te ipse talem
fecisti. Confundantur, qui dicunt mihi, Euge, euge. Et quid
sequitur? Exsultent et jucundentur omnes qui te quaerunt, Domine.
Non quaerunt me, sed quaerunt te: non mihi, Euge, euge dicunt;
sed in te me gloriari vident , si quid habeo gloriae. Qui enim
gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Exsultent et
jucundentur omnes qui te quaerunt, Domine, et dicant semper:
Magnificetur Dominus. Quia etsi ex peccatore fit justus, da gloriam
illi qui justificat impium (Rom. IV, 5). Sive ergo peccator
sit, laudetur qui ad indulgentiam vocat: sive quis jam ambulet in via
justitiae, laudetur qui ad coronam vocat. Semper magnificetur
Dominus, ab his qui diligunt salutare tuum.
27. [vers. 18.] Ego autem: cui quaerebant mala. Ego autem:
cujus animam quaerebant, ut auferrent eam. Sed converte te ad aliud
genus hominum. Ego autem, cui dicebant; Euge, cuge, egenus et
pauper sum. Non est quod in me meum laudetur. Discindat ille saccum
meum, cooperiat me stola sua. Vivo enim jam non ego, vivit autem in
me Christus (Gal. II, 20). Si vivit in te Christus, et
totum quod boni habes Christi est, totum quod habebis Christi est:
tu per teipsum quid es? Ego egenus et pauper. Ego autem non dives,
quia non sum superbus. Dives erat ille qui dicebat, Gratias tibi
ago, Domine, quia non sum sicut caeteri homines: Publicanus autem
erat pauper, qui dicebat, Domine, propitius esto mihi peccatori
(Luc. XVIII, 11, 13). Ille de saturitate ructabat,
ille de fame plorabat. Egenus et pauper sum. Et quid facturus es, o
egene et pauper? Mendica ante januam Dei; pulsa, et aperietur
tibi. Ego autem egenus et pauper sum: Dominus curam habebit mei.
Jacta in Dominum curam tuam, et spera in eum, et ipse faciet
(Psal. LIV, 23). Quid tibi curaturus es? quid tibi
provisurus? Habeat tui curam qui fecit te. Qui habuit tui curam
antequam esses, quomodo non habebit curam cum jam hoc es quod voluit ut
esses? Jam enim fidelis es, jam ambulas in via justitiae. Curam tui
non habebit, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit
super justos et injustos (Matth. V, 45)? te jam justum ex fide
viventem (Rom. I, 17) negliget, deseret, dimittet? Imo vero
et hic fovet, et hic adjuvat, et hic necessaria subministrat, et
noxia resecat. Dando consolatur ut permaneas, auferendo corripit ne
pereas. Dominus curam habet tui, securus esto. Ille portat qui te
fecit: ab artificis tui manu noli cadere: si cecideris a manu
artificis, frangeris. Ut autem permaneas in manu artificis, bona
voluntas facit. Dic, Deus meus voluit, et portabit ipse, et
tenebit ipse. Jacta te in illum; noli putare inane esse, ut quasi
praecipiteris: non ita tibi videatur. Ille dixit, Coelum et terram
ego impleo (Jerem. XXIII, 24). Nusquam tibi deest: tu
illi noli deesse, tu tibi noli deesse, Dominus curam habet mei.
28. Adjutor meus et protector meus tu es: Deus meus, ne
tardaveris. Invocat, implorat, timet ne deficiat: Ne tardaveris.
Quid est, Ne tardaveris? Nisi breviati essent dies illi, non
fieret salva omnis caro (Matth. XXIV, 22): modo lectum est,
de diebus tribulationum. Quasi enim unus homo rogat Deum, membra
Christi, corpus Christi ubique diffusum, unus mendicus, unus
pauper; quia et ille pauper, qui dives pauper factus est, de quo ait
Apostolus: Cum dives esset, pauper factus est, ut ipsius paupertate
vos ditaremini (II Cor. VIII, 9): veros pauperes ditat,
falsos divites pauperat. Clamat ad eum: A finibus terrae ad te
clamavi, cum taederet animam meam (Psal. LX, 3). Venient dies
tribulationum et majorum tribulationum : venient, sicut dicit
Scriptura; et quantum accedunt dies, augentur tribulationes. Nemo
sibi promittat quod Evangelium non promittit. Fratres mei, obsecro
vos, attendite Scripturas nostras, si aliquid fefellerunt; si
aliquid dixerunt, et aliter accidit quam dixerunt: necesse est, ut
usque in finem sic fiant omnia, quemadmodum dixerunt. Non nobis
promittunt Scripturae nostrae in hoc saeculo, nisi tribulationes,
pressuras, angustias, augmenta dolorum, abundantiam tentationum. Ad
ista nos praecipue paremus, ne imparati deficiamus. Vae praegnantibus
et mammantibus (Matth. XXIV, 19): modo audistis.
Praegnantes sunt, qui spe intumescunt: mammantes autem, id est
lactantes, qui jam adepti sunt quod concupierant. Etenim mulier
praegnans in spe tumet filii, nondum videt filium: quae autem jam
lactat, amplectitur quod sperabat. Ergo similitudinem, verbi
gratia, ponamus: Bona est ista villa vicini: o si mea esset ;
adjungerem illam, et facerem de isto fundo et de illo unitatem. Amat
et avaritia unitatem: quod amat bonum est, sed ubi amandum sit,
nescit. Ecce concupivit villam proximi; sed iste proximus dives est,
non indigens, habens honorem, habens etiam potentiam, a cujus forte
etiam potentia tibi metuendum sit, non de illius fundo aliquid
sperandum: nihil sperans non concipit, non est praegnans anima. Si
vero juxta vicinus sit pauper, qui vel in necessitate positus est, ut
possit vendere, vel premi potest, ut cogatur vendere, injicitur
oculus, speratur villa: impraegnata est anima, sperat se posse
adipisci villulam et possessionem vicini pauperis. Et cum patitur iste
pauper necessitatem, venit ad ditiorem vicinum suum, cui forte obsequi
solet, cui deferre, cui venienti assurgere, quem inclinato capite
salutare: Da mihi, rogo te; patior necessitatem, urgeor a
creditore. Et ille: Non habeo modo in manibus. Si vellet vendere,
haberet . Agnoscimus hoc: fuerunt in nobis, jam non sint in nobis.
Nonne hesterno viximus, et hodie vivimus? Est corrigendi locus;
nondum facta est illa disjunctio, aliorum ad dexteram, aliorum ad
sinistram (Matth. XXV, 33); nondum apud inferos sumus, ubi
dives ille fuit, sitiens et stillam desiderans (Luc. XVI,
22): audiamus cum vivimus, corrigamur. Non speremus res alienas,
et impraegnati tumeamus: nec perveniamus ad illas, et eas adipiscendo
tanquam filios osculemur. Vae enim praegnantibus et mammantibus illis
diebus. Mutandum est cor, levandum est cor, non hic habitandum
corde: mala regio est. Sufficiat quod adhuc carne hic esse necesse
est; quod non est necesse, non fiat: sufficiat diei malitia sua
(Matth. VI, 34); sursum corde habitemus. Si surrexistis cum
Christo, dicit fidelibus, corpus et sanguinem Domini accipientibus
dicit, Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, ubi
Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt quaerite, non
quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est
cum Christo in Deo (Coloss. III, 1-3). Non enim apparet
quod vobis promissum est: et jam paratum est, sed non videtis.
Impraegnari vis, hinc impraegnare; ipsa sit spes tua: certus erit
partus tuus, non erit abortivus, non temporalis: amplecteris quod
pepereris in aeternum. Sic enim per Isaiam dicitur: Concepimus et
parturivimus spiritum salutis (Isai. XXVI, 18). Ergo retro
est, et non datur modo, sed dabitur. Quanta data sunt, fratres
mei, quis illa numerat secundum Scripturas? Ibi scriptum est de
Ecclesia, et videtur quia est; ibi scriptum est de idolis quia non
erunt, et videtur quia non sunt; ibi scriptum est quia perdituri erant
Judaei regnum, et videtur, ibi scriptum est de haereticis, quia
futuri erant, et videtur: ibi scriptum est et de die judicii; ibi
scriptum est et de praemio bonorum, et de poena malorum: in omnibus
Deum fidelem invenimus; in ultimo deficiet et fallet? Dominus curam
habebit mei. Adjutor meus et protector meus tu es: Deus meus, ne
tardaveris. Nisi minorarentur dies illi, nulla caro perduraret: sed
propter electos breviabuntur (Matth. XXIV, 22). Dies illi
erunt tribulationis, sed non tam longi quam sperantur. Cito illi
transibunt; requies veniens non transibit. Quanquam longum, ferri
debuit malum pro infinito bono.
|
|