|
1. Quoniam solemnis dies Martyrum illuxit; propter gloriam
passionis Christi imperatoris martyrum, qui sibi non pepercit
militibus imperans pugnam, sed prior pugnavit, prior vicit, ut
pugnantes exemplo suo hortaretur, et majestate sua adjuvaret, et
promissione coronaret, audiamus aliquid in isto psalmo, quod pertineat
ad ejus passionem. Commendamus autem saepius, nec nos piget iterare
quod vobis utile est retinere, Dominum nostrum Jesum Christum
plerumque loqui ex se, id est ex persona sua, quod est caput nostrum;
plerumque ex persona corporis sui, quod sumus nos et Ecclesia ejus;
sed ita quasi ex unius hominis ore sonare verba, ut intelligamus caput
et corpus in unitate integritatis consistere, nec separari ab invicem;
tanquam conjugium illud, de quo dictum est: Erunt duo in carne una
(Gen. II, 24, et Ephes. V, 31). Si ergo agnoscimus
duos in carne una, agnoscamus duos in voce una. Primo quod legenti
respondentes cantavimus, quanquam de medio Psalmo sit, hinc tamen
sermonis ducamus exordium. Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando
morietur, et peribit nomen ejus. Persona est haec Domini nostri
Jesu Christi: sed videte, si non ibi intelliguntur et membra.
Dictum est et hoc, cum ipse Dominus noster hic in terra in carne
ambularet. Cum enim viderent multitudinem sequi auctoritatem ejus, et
divinitatem et majestatem miraculis praesentatam ; cum hoc viderent
Judaei, de quibus ipse Dominus similitudinem posuit, quia dixerunt,
Hic est haeres; venite occidamus eum, et nostra erit haereditas
(Matth. XXI, 38), dixerunt apud semetipsos, id est inter
se, unde pontificis illius Caiphae vox est: Videtis quod turba multa
eum sequitur, et saeculum post illum abiit: si dimiserimus eum
vivere, venient Romani, et tollent nobis et locum et gentem.
Expedit ut unus moriatur homo, quam tota gens pereat. Evangelista
autem verba nescientis quid diceret, exposuit nobis, et ait: Hoc
autem non a se dixit; sed cum esset pontifex prophetavit quia oportebat
Jesum mori pro populo et gente (Joan. XI, 47-51). Tamen
illi cum viderent populum post illum ire, dixerunt, Quando morietur,
et peribit nomen ejus: id est, cum occiderimus eum, jam nomen ejus
non erit in terra, nec seducet aliquos mortuus; sed ipsa ejus
interfectione intelligent homines, quia hominem sequebantur, quia non
erat in eo spes salutis; et deserent nomen ejus, et non erit.
Mortuus est; et non periit nomen ejus, sed seminatum est nomen ejus:
mortuus est: sed granum fuit, quo mortificato seges continuo
exsurgeret (Id. XII, 25). Glorificato ergo Domino nostro
Jesu Christo, coeperunt multo magis multoque numerosius credere in
illum; et coeperunt membra ejus audire quod caput audiebat. Jam ergo
Domino nostro Jesu Christo in coelo constituto, et ipso in nobis in
terra laborante, dixerunt adhuc inimici ejus: Quando morietur, et
peribit nomen ejus. Hinc enim persecutiones diabolus in Ecclesia
concitavit ad perdendum nomen Christi. Nisi forte putatis, fratres,
quia illi Pagani quando saeviebant in Christianos, non hoc sibi
dicebant, delere nomen Christi de terra. Ut moreretur iterum
Christus non in capite, sed in corpore suo, occisi sunt et martyres.
Ad multiplicandam Ecclesiam valuit sanctus sanguis effusus,
seminationi accessit et mors martyrum. Pretiosa in conspectu Domini
mors justorum ejus (Psal. CXV, 15). Multiplicati sunt magis
magisque Christiani, et non est impletum quod dixerunt inimici,
Quando morietur, et peribit nomen ejus. Adhuc et modo dicitur.
Sedent Pagani, et computant sibi annos, audiunt fanaticos suos
dicentes, Aliquando Christiani non erunt, et idola illa coli
habent, quemadmodum antea colebantur, adhuc dicunt, Quando
morietur, et peribit nomen ejus. Bis victi, vel tertio sapite:
mortuus est Christus, non peribit nomen ejus; mortui sunt martyres,
multiplicata est magis Ecclesia, crescit per omnes gentes nomen
Christi. Qui de morte sua et de resurrectione sua praedixit, qui de
mortibus Martyrum suorum et de corona praedixit, ipse et de Ecclesia
sua futura praedixit: si verum dixit bis, tertio mentitus est? Vanum
est ergo quod creditis contra illum; melius est ut credatis in illum,
ut intelligatis super egenum et pauperem; quoniam pauper factus est,
cum dives esset, ut ipsius, inquit, paupertate vos ditaremini (II
Cor. VIII, 9). Nunc autem quia pauper factus est,
contemnitur, et dicitur: Homo erat. Quid erat? Mortuus est,
crucifixus est; hominem colitis, in hominem spem habetis, mortuum
adoratis. Falleris. Intellige super egenum et pauperem, ut illius
paupertate dives efficiaris. Quid est, Intellige super egenum et
pauperem? Ut ipsum Christum egenum et pauperem accipias, dicentem in
alio psalmo: Ego autem egenus et pauper sum, Dominus curam habet mei
(Psal. XXXIX, 18). Quid est intelligere super egenum et
pauperem? Quia semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in
similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philip.
II, 7): dives apud Patrem, et pauper apud nos; dives in coelo,
pauper in terra; dives Deus, pauper homo. Hoc te ergo turbat, quod
hominem vides, quod carnem intueris, quod mortem respicis, quod
crucem irrides? hoc te turbat? Intellige super egenum et pauperem.
Quid est hoc? Intellige, quia ubi tibi exposita est infirmitas, ibi
latet divinitas. Dives, quia sic est; pauper, quia jam tu sic
eras. Sed tamen paupertas ipsius, divitiae nostrae sunt: quomodo
infirmitas ipsius fortitudo nostra est; quomodo stultum ipsius
sapientia nostra est; quomodo mortalitas ipsius, immortalitas nostra
est (I Cor. I, 30). Quid sit pauper, attende: non cum ex
aliorum paupertate metiaris. Implere venit pauperes, qui pauper
effectus est. Propterea aperi sinum fidei; suscipe pauperem , ne
pauper remaneas.
2. [vers. 2.] Beatus qui intelligit super egenum et pauperem,
in die mala liberabit eum Dominus. Veniet enim dies mala: velis
nolis, veniet; dies judicii aderit, mala dies, si non intellexeris
super egenum et pauperem. Quod enim modo non vis credere, manifestum
erit in fine. Sed non fugies, cum fuerit manifestum, quia non credis
cum est occultum. Invitaris ut quod non vides credas, ne cum videris
erubescas. Intellige ergo super egenum et pauperem, id est, super
Christum; intellige in eo occultas divitias, quem pauperem vides.
In eo sunt enim omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi
(Coloss. II, 3). Hinc enim te in die mala liberabit, ex eo
quod Deus est: ex eo autem quod homo est, et illud quod in illo
humanum erat resuscitavit, et in melius convertit, in coelum levavit.
Ille autem qui Deus est, qui unam personam habere in homine et cum
homine voluit, nec decrescere nec crescere potuit, nec mori nec
resurgere. Mortuus est ex infirmitate hominis, caeterum Deus non
moritur. Nam quod Verbum Dei non moritur, ne mireris, quando non
moritur anima in martyre. Modo non audiebamus ipsum Dominum
dicentem: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non
possunt occidere (Matth. X, 28)? Ergo morientibus martyribus
animae Martyrum mortuae non sunt, et moriente Christo moriturum erat
Verbum? Utique Verbum Dei multo amplius est quam anima hominis:
quia anima hominis facta est a Deo; et si facta est a Deo, per
Verbum facta est: quia omnia per ipsum facta sunt (Joan. I,
3). Ergo nec moritur Verbum, cum non moriatur anima facta per
Verbum. Sed quomodo recte dicimus, Mortuus est homo, etsi anima
ipsius non moriatur; sic recte dicimus, Mortuus est Christus, etsi
divinitas ejus non moriatur. Mortuus unde? Quia egenus et pauper.
Non te perstringat mors ipsius, et avertat te a contuenda divinitate.
Beatus qui intelligit super egenum et pauperem. Respice et pauperes,
egentes, esurientes et sitientes, peregrinantes, nudos, aegrotos,
in carcere constitutos; intellige et super talem pauperem, quia et si
super talem intelligis, super illum intelligis qui dixit, Esurivi,
sitivi, nudus, peregrinus, aeger, in carcere fui (Matth. XXV,
35, 36). Ita in die maligna eruet te Dominus.
3. [vers. 3.] Et vide beatitudinem tuam. Dominus conservet
eum. Propheta bene optat homini intelligenti super egenum et
pauperem. Ista optatio promissio est; securi exspectent qui hoc
agunt. Dominus conservet eum, et vivificet eum. Quid est,
conservet eum, et vivificet eum? Quo pertinet, vivificet eum? Ad
futuram vitam. Vivificatur enim qui mortuus erat. Numquid autem
potest mortuus intelligere super egenum et pauperem? Sed
vivificationem nobis illam promittit, de qua dicit Apostolus: Corpus
quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter
justitiam: si autem qui suscitavit Christum a mortuis habitat in
vobis, qui suscitavit Christum a mortuis vivificabit et mortalia
corpora vestra propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom.
VIII, 10, 11). Haec est ergo vivificatio quae promittitur
intelligenti super egenum et pauperem. Sed quia dicit Apostolus ad
Timotheum, Promissionem habens vitae praesentis et futurae (I
Tim. IV, 8); ne putarent illi qui intelligunt super egenum et
pauperem, recipiendos quidem se esse in coelum, sed negligi in terra;
et non sperarent nisi quod futurum est in aeternum, quod autem ad
praesens est, putarent Deum non curare in sanctis et fidelibus suis;
ubi dixit quod maxime exspectare debemus, Dominus conservet eum, et
vivificet eum; respexit ad istam vitam, Et beatum, inquit, faciat
eum in terra. Erige ergo oculos in haec promissa christiana fide: non
te deserit Deus in terra, et aliquid promittit in coelo. Multi enim
mali christiani inspectores ephemeridarum , et inquisitores atque
observatores temporum et dierum, cum coeperint ibi objurgari a nobis,
vel a quibusdam bonis melioribusque christianis, quare ista faciant,
respondent: Haec propter tempus hoc necessaria sunt; christiani autem
sumus propter vitam aeternam; propterea in Christum credidimus, ut
det nobis vitam aeternam; nam vita ista temporalis in qua versamur, ad
curam ipsius non pertinet. Relinquitur, ut hoc breviter dicant, ut
propter vitam aeternam Deus, et propter vitam praesentem diabolus
colatur. Respondet illis ipse Christus: Non potestis duobus dominis
servire (Matth. VI, 24). Et alium colis propter id quod
exspectas in coelo, et alium colis propter id quod exspectas in terra:
quanto melius unum colis, qui fecit coelum et terram? Qui curavit ut
esset terra, imaginem suam negligit in terra? Ergo, Conservet eum
Dominus et vivificet eum, intelligentem super egenum et pauperem.
Insuper quamvis in aeternum vivificet, beatum faciat eum in terra.
4. Et non tradat eum in manus inimici ejus. Inimicus ille diabolus
est. Nemo attendat inimicum suum hominem, quando audit verba ista.
Jam forte de vicino suo cogitabat, de illo qui cum illo litem in foro
habebat, de illo qui illi vult auferre possessionem, qui illum vult
premere ut vendat illi domum suam. Nolite ista cogitare; sed illum
inimicum cogitate, de quo dicit Dominus, Inimicus homo hoc fecit
(Id. XIII, 28). Ipse est enim qui suggerit ut propter res
terrenas colatur; quia non potest evertere nomen christianum inimicus
iste: vidit enim se victum fama et laudibus Christi, vidit in eo quod
occidit martyres Christi, illos coronatos, et se triumphatum; et
coepit non posse hoc persuadere hominibus, quod nihil sit Christus;
et quia vituperando Christum, jam difficile decipit; laudando
Christum, conatur decipere. Antea quid dicebat? Quem colitis?
Judaeum mortuum, crucifixum, nullius momenti hominem, qui non potuit
a se mortem depellere. Ubi in nomine ejus vidit currere genus
humanum, vidit quia in nomine crucifixi templa subvertuntur, idola
franguntur, sacrificia exstinguuntur; et haec omnia praedicta in
Prophetis attenduntur ab hominibus, admiratione stupentibus, et
claudentibus jam cor adversus vituperationem Christi ; induit se
laudibus Christi, et coepit a fide alio modo deterrere. Magna lex
est Christiana, potens illa lex, divina, ineffabilis: sed quis
illam implet? In nomine Salvatoris nostri conculcate leonem et
draconem (Psal. XC, 13). Aperte reprehendendo fremebat leo,
astute laudando insidiatur draco. Veniant ad fidem qui dubitabant:
non dicant, Quis hoc implet? Si de viribus suis praesumunt, non
implebunt. Praesumendo de gratia Dei credant, praesumendo veniant,
adjuvandi veniant, non judicandi. Vivunt omnes fideles in nomine
Christi, quisque pro gradu suo implens praecepta Christi, sive
conjuges, sive caelibes et virgines, vivunt quantum donat Dominus eis
vivere; neque de suis viribus praesumunt, sed noverunt se in illo
debere gloriari. Quid enim habes, quod non accepisti? Si autem
accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)?
Noli dicere mihi, Quis illud implet? Ille in me implet, qui venit
dives ad pauperem: pauper quidem ad pauperem, sed plenus ad inanem.
Haec cogitans, quia intelligit super egenum et pauperem, et non
aspernatur paupertatem Christi, intelligit divitias Christi, fit
beatus in terra: et non traditur in manus inimici sui, volentis ei
persuadere ut Deus colatur propter coelestia, diabolus colatur propter
terrena. Non tradat eum in manus inimici ejus.
5. [vers. 4.] Dominus opem ferat illi. Sed ubi? Forte in
coelo, forte in vita aeterna, ut restet colendum diabolum propter
inopiam terrenam, propter necessitates hujus vitae? Absit.
Promissionem habes vitae praesentis et futurae (I Tim. IV,
8). Ille ad te venit in terram, per quem factum est coelum et
terra. Denique attende quid dicat: Dominus opem ferat illi super
lectum doloris ejus. Lectus doloris infirmitas est carnis. Ne
dicas, Non possum tenere et portare et frenare carnem meam: adjuvaris
ut possis. Dominus opem ferat tibi super lectum doloris tui.
Portabat te lectus, non tu portabas lectum; sed paralyticus intus
eras: adest qui dicat tibi, Tolle grabatum tuum, et vade in domum
tuam (Marci II, 11). Dominus opem ferat illi super lectum
doloris ejus. Et ad ipsum Dominum convertit se, tanquam
quaereretur, Quare ergo cum opem ferat nobis Deus, tanta mala
patimur in ista vita, tanta scandala, tantos labores, tantam
inquietudinem carnis et saeculi? convertit se ad Deum, et tanquam
consilium medicinae ejus nobis exponens: Totum stratum ejus, inquit,
vertisti in infirmitate ejus. Quid est, Totum stratum ejus vertisti
in infirmitate ejus? Per stratum intelligitur aliquid terrenum.
Omnis anima infirma in hac vita quaerit sibi aliquid terrenum ubi
requiescat; quoniam intentionem laboris et mentis extentae in Deum
difficile potest perpetuo tolerare: aliquid sibi in terra conquirit ubi
requiescat et quodammodo pausatione quadam recumbat, veluti sunt ista
quae diligunt et innocentes. Neque enim de cupiditatibus malorum nunc
loquendum est, quia multi acquiescunt in theatris, multi acquiescunt
in circo, in amphitheatro, multi acquiescunt in alea; multi in
luxuria popinarum, multi in libidine adulteriorum, multi in violentiis
rapinarum, multi in dolo et insidiis fraudium: acquiescunt in his
omnibus homines. Quid est, acquiescunt? Delectantur illic. Sed
removeamus haec omnia, ad innocentem hominem veniamus: acquiescit in
domo sua, in familia sua, in conjuge, in filiis, in paupertate, in
praediolo suo, in novella manibus suis consita, in aedificio aliquo
suo studio fabricato: acquiescunt innocentes in his. Sed tamen Deus
volens nos amorem non habere nisi vitae aeternae, et istis velut
innocentibus delectationibus miscet amaritudines; ut et in his patiamur
tribulationes, et universum stratum nostrum vertit in infirmitate
nostra. Universum stratum ejus vertisti in infirmitate ejus. Non
ergo conqueratur, quando in his quae innocenter habet, patitur aliquas
tribulationes. Docetur amare meliora per amaritudinem inferiorum: ne
viator tendens ad patriam, stabulum amet pro domo sua. Universum
stratum ejus vertisti in infirmitate ejus.
6. [vers. 5.] Sed quare ista? Quia flagellat omnem filium quem
recipit (Hebr. XII, 6). Quare ista? Quia peccanti homini
dictum est: In labore vultus tui edes panem tuum (Gen. III,
19). Ergo quia correptiones istas, in quibus universum stratum
nostrum vertitur in infirmitate nostra, agnoscere debet homo propter
peccata se pati; convertat se, et dicat quod sequitur: Ego dixi:
Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi. O
Domine, in tribulationibus me exerce : flagellandum judicas omnem
filium quem recepturus es, qui nec Unico pepercisti. Ille quidem
sine peccato flagellatus est: ego autem dico, Miserere mei, sana
animam meam, quoniam peccavi tibi. Si secatus est qui putredinem non
habebat, si medicina ipsa nostra ignem medicinalem non respuit;
impatienter ferre debemus urentem medicum et secantem, id est, omnibus
tribulationibus nos exercentem, et a peccato sanantem? Plane
committamus nos medici manui; non enim errat, ut sanum pro putri
secet: novit quod inspicit, novit vitium, quia ipse fecit naturam;
quid ipse condidit, quid de nostra cupiditate accessit, discernit.
Scit se sano homini praeceptum dedisse, ne languorem incurreret;
dixisse in paradiso: Hoc manduca, et hoc noli (Id. II, 16,
17). Non audivit sanus medici praeceptum, ut non caderet; audiat
vel aegrotus, ut surgat. Ego dixi: Domine, miserere mei; sana
animam meam, quoniam peccavi tibi. In factis meis, in peccatis meis
non accuso fortunam, non dico, Hoc mihi fecit fatum; non dico,
Adulterum me fecit Venus, et latronem me fecit Mars, et avarum me
fecit Saturnus. Ego dixi: Domine miserere mei, sana animam meam,
quoniam peccavi tibi. Numquid hoc Christus? numquid hoc caput illud
nostrum sine peccato? numquid ille qui ea quae non rapuit exsolvebat
(Psal. LXVIII, 5)? numquid ille solus in mortuis liber
(Psal. LXXXVII, 6)? Liber enim in mortuis, quia sine
peccato: quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan.
VIII, 34). Numquid ergo ipse? Imo ipse ex membris suis,
quia vox membrorum ipsius vox ipsius; quia et vox capitis nostri vox
nostra. In illo enim eramus, quando dixit: Tristis est anima mea
usque ad mortem (Matth. XXVI, 38). Non enim timebat mori,
qui venerat mori; aut recusabat mori, qui potestatem habebat animam
suam ponendi, et potestatem habebat iterum sumendi eam (Joan. X,
18): sed loquebantur membra in capite, et loquebatur caput pro
membris. In illo ergo vocem nostram invenimus: Sana animam meam,
quoniam peccavi tibi. In illo enim eramus, cum dixit: Deus meus,
Deus meus, utquid me dereliquisti (Matth. XXVII, 46)? In
ipso enim psalmo ubi in capite hic versus est, consequenter dicitur:
Verba delictorum meorum (Psal. XXI, 2). Quorum delictorum in
illo, nisi quia vetus homo noster simul crucifixus est cum illo, ut
evacuaretur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato (Rom.
VI, 6)? Ad illum et in illo dicamus: Ego dixi: Domine,
miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi.
7. [vers. 6] Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur,
et peribit nomen ejus. Jam ista diximus, et hinc coepimus; et ut
alia dicamus, non opus est iterare, quod tam recenti sermone impressum
est auribus et cordibus vestris.
8. [vers. 7.] Et ingrediebantur ut viderent. Quod passus est
Christus, patitur et Ecclesia; quod passum est caput, patiuntur et
membra. Numquid enim servus est major Domino suo, aut discipulus
super magistrum? Si me, inquit, persecuti sunt, et vos
persequentur. Si patrem familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis
domesticos ejus (Matth. X, 24, et Joan. XV, 20)?
Ingrediebantur ut viderent. Judas ille ad caput nostrum erat, ad
caput nostrum ingrediebatur ut videret, id est ut exploraret: non ut
haberet quod crederet, sed ut inveniret quod proderet. Ecce
ingrediebatur ille ut videret, et hoc exemplum in capite nostro
propositum est. Quid illa membra post assumptionem capitis nostri?
Nonne dicit apostolus Paulus: Propter subintroductos falsos
fratres, qui subintroierunt proscultare libertatem nostram (Gal.
II, 4)? Ergo et isti ingrediebantur ut viderent, sunt enim
hypocritae, simulatores mali adjungentes se ficta charitate, captantes
omnes motus, omnia verba sanctorum, in omnibus laqueos inquirentes.
Et quid illis fit? Videte quid sequitur: Vana locutum est cor
eorum: id est, loquuntur quasi ficta dilectione; vanum est quod
loquuntur, verum non est, solidum non est. Et quia captant unde
inveniant accusationem, quid ait? Congregaverunt iniquitatem sibi.
Parantes enim calumnias inimici, quasi magni sibi videntur, quia
habent quod accusent. Sibi congregaverunt iniquitatem. Sibi,
inquit, non mihi. Quomodo Judas sibi, non Christo, sic et
simulatores Ecclesiae sibi, non nobis: quia de illis et alibi
dicitur: Et mentita est iniquitas sibi (Psal. XXVI, 12).
Congregaverunt iniquitatem sibi. Et quia intraverunt ut viderent,
Egrediebantur foras, et loquebantur. Ille qui intravit ut videret,
egrediebatur foras et loquebatur. Utinam intus esset, et vera
loqueretur! non exiret foras ubi falsa loquitur. Traditor et
persecutor est, egressus foras loquitur. Si ad membra Christi
pertines, veni intro, haere capiti . Tolera zizania si triticum es;
tolera paleam, si frumentum es (Matth. XIII, 50); tolera
pisces malos intra retia, si piscis bonus es. Quare ante tempus
ventilationis avolasti? Quare ante tempus messis etiam frumenta
eradicasti tecum? Quare antequam ad littus venires, retia
disrupisti? Egrediebantur foras, et loquebantur.
9. [vers. 8.] In idipsum adversum me susurrabant omnes inimici
mei. Adversum me omnes in idipsum: quanto melius mecum in idipsum?
Quid est, adversum me in idipsum? Uno consilio, una conspiratione.
Christus ergo loquitur eis: Consentitis adversum me, consentite
mihi: quid adversum me? quare non mecum? Idipsum si semper
haberetis, non vos in schismata divideretis. Apostolus enim dicit:
Obsecro vos, fratres, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis
schismata (I Cor. I, 10). In idipsum adversus me susurrabant
omnes inimici mei: adversum me cogitabant mala mihi. Sibi potius,
quia congregaverunt iniquitatem sibi: sed ideo mihi, quia ex animo suo
pendendi sunt. Non enim quia nihil facere potuerunt, nihil facere
voluerunt. Nam et diabolus Christum exstinguere concupivit, et
Judas Christum occidere voluit; occiso autem Christo et resurgente,
nos vivificati sumus: diabolo tamen et Judae merces malae voluntatis
redditur, non nostrae salutis. Nam ut noveritis ex animo quemque
pendendum ad retributionem vel praemii vel poenae, invenimus homines
bonum dixisse cuidam, et tale bonum quale nos optamus, et tamen
maledicos appellatos. Quando a caeco illo quondam, jam illuminato et
corpore et corde, convincebantur Judaei , videntes corpore, caeci
corde: ait illis idem jam videns: Numquid et vos discipuli ejus
vultis esse? Et illi, inquit Evangelium, maledixerunt ei dicentes:
Tu sis discipulus ejus (Joan. IX, 27 et 28). Hoc nobis
omnibus eveniat, quod illi maledicendo dixerunt. Maledictio ista
appellata est ex malevolo errore dicentium, non ex aliquo malo
verborum: quo animo dixerint, non quid dixerint attendit, qui eos
maledixisse narravit. Adversum me cogitabant mala mihi. Et quae mala
Christo, quae mala martyribus? Omnia in bonum vertit Deus.
10. [vers. 9.] Verbum iniquum disposuerunt adversus me. Quale
verbum iniquum? Ipsum caput attende: Occidamus eum, et nostra erit
haereditas (Matth. XXI, 38). Stulti! quomodo vestra erit
haereditas? quia occidistis eum? Ecce et occidistis eum, et vestra
non erit haereditas. Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat?
Quando vos exsultastis occidisse eum, ille dormivit: dicit enim et in
alio psalmo, Ego dormivi. Illi saevierunt, et occidere voluerunt:
Ego dormivi. Nam si noluissem, nec dormissem. Ego dormivi: quia
potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum
sumendi eam (Joan. X, 18). Ego dormivi, et somnum cepi, et
exsurrexi (Psal. III, 6). Saeviant ergo Judaei, terra
tradatur in manus impii (Job IX, 24), caro permittatur manibus
persequentium, suspendant in ligno, clavis transfigant, laneca
perfodiant: Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat? Utquid
dormivit? Quia Adam forma erat futuri (Rom. V, 14): et Adam
dormivit, quando de latere ejus Eva facta est (Gen. II, 21).
Adam in figura Christi, Eva in figura Ecclesiae: unde est
appellata mater vivorum. Quando fabricata est Eva? Dum dormiret
Adam. Quando de latere Christi sacramenta Ecclesiae profluxerunt?
Cum dormiret in cruce. Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat?
11. [vers. 10.] Et unde dormivit? Ex illo qui ingressus est
ut videret, et congregavit iniquitatem sibi. Etenim homo pacis meae,
in quem speravi, qui edebat panes meos, ampliavit super me calcaneum.
Erexit super me pedem: conculcare me voluit. Quis est iste homo
pacis ipsius? Judas. Et in illum Christus speravit, quia dixit,
In quem speravi? Nonne illum ab initio noverat? nonne antequam
nasceretur futurum sciebat? nonne omnibus discipulis suis dixerat,
Ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est (Joan. VI,
71)? Quomodo ergo in illum speravit, nisi quia in membris suis
ipse est, et quod multi fideles de Juda speraverunt, hoc in se
transfiguravit Dominus? Quando enim videbant Judam multi qui
crediderant in Christum, ambulare inter duodecim discipulos,
sperabant in illum aliqui; quia talis erat, quales et caeteri:
Christus autem quia in membris suis erat hoc sperantibus, quomodo in
illis est esurientibus et sitientibus; quomodo dixit Esurivi, sic
dixit Speravi. Proinde si sic illi dicamus, Domine, quando
sperasti? quomodo illi dictum est, Domine, quando esuristi?
Quomodo nobis ibi dixit, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi
fecistis (Matth. XXV, 37, 40); sic potest dicere: Cum
unus ex minimis meis speravit, ego speravi. In quem speravi? Homo
pacis meae, in quem speravi, qui edebat panes meos. Quomodo ipsum
ostendit in passione, de istis verbis prophetiae? Per buccellam illum
designavit (Joan. XIII, 26), ut appareret de illo dictum,
Qui edebat panes meos. Rursus quando venit ut traderet eum, osculum
illi dedit (Matth. XXVI, 49), ut appareret de illo dictum,
Homo pacis meae.
12. [vers. 11.] Tu autem, Domine, miserere mei. Hoc ex
forma servi, hoc ex forma inopis et pauperis. Beatus enim qui
intelligit super egenum et pauperem. Miserere mei, et resuscita me,
et reddam illis. Videte quando dictum est, jam factum est.
Occiderunt enim Christum Judaei, ne perderent locum (Joan. XI,
48): illo occiso perdiderunt locum; eradicati a regno , dispersi
sunt. Suscitatus reddidit illis tribulationem: reddidit ad
admonitionem, nondum ad damnationem. Civitas enim illa in qua fremuit
populus, tanquam leo rapiens et rugiens, exclamans, Crucifige,
crucifige (Luc. XXIII, 21, et Joan. XIX, 6),
eradicatis inde Judaeis, Christianos habet, a Judaeo nullo
inhabitatur. Plantata est ibi Ecclesia Christi, unde eradicatae
sunt spinae Synagogae. Proinde vere ignis eorum exarsit, sicut in
spinis (Psal. CXVII, 12): Dominus autem tanquam lignum
viride erat. Hoc ipse ait, quando plangebant quaedam mulieres veluti
moriturum Christum, Nolite flere super me, sed super vos ipsas
flete, et super filios vestros: ex hoc praedicens, Suscita me, et
reddam illis. Si enim in viridi ligno haec faciunt, in arido quid
fiet (Luc. XXIII, 28, 31)? Quando possit viride lignum
consumi ab igne spinarum? Exarserunt enim velut ignis in spinis.
Ignis spinas consumit, et cuicumque viridi ligno adhibetur, difficile
accenditur, humor enim ligni resistit flammae lentae et marcidae,
tamen idoneae ad consumendas spinas. Et suscita me, et reddam illis.
Ne forte sane, fratres, minus potentem Filium, quam Patrem
putetis, ex eo quia dixit, Suscita me, quod ipse se suscitare non
possit. Hoc enim suscitavit quod mori poterat: id est, caro mortua
est, caro suscitata est. Ne tamen putetis, quia Deus Pater
Christi potuit suscitare Christum, id est carnem Filii sui; et ipse
Christus, cum Verbum sit Dei aequale Patri, non poterat carnem
suam suscitare: audite ex Evangelio, Solvite templum hoc, et in
triduo suscitabo illud. Hoc autem Evangelista, ne etiam inde
dubitaremus. dicebat, inquit, de templo corporis sui (Joan. II,
19, 21), et resuscita me, et reddam illis.
13. [vers. 12.] In hoc cognovi quoniam voluisti me, quoniam
non gaudebit inimicus meus super me. Quia gavisi sunt Judaei, quando
viderunt Christum crucifixum; implesse se arbitrati sunt voluntatem
nocendi: effectum fructum saevitiae suae viderunt Christum in cruce
pendentem; agitaverunt caput, Si Filius Dei est, descendat de
cruce (Matth. XXVII, 39, 40). Non descendebat qui
poterat: non potentiam demonstrabat, sed patientiam docebat. Si enim
haec illis dicentibus de cruce descenderet, quasi insultantibus
cessisse videretur, et victus opprobria tolerare non potuisse
crederetur: magis mansit in cruce illis insultantibus, fixus illis
nutantibus. Ideo enim et caput agitabant, quia vero capiti non
inhaerebant. Docuit nos plane ille patientiam. Nam quod est fortius
fecit, qui noluit facere quod Judaei provocabant. Multo est enim
potentius de sepulcro surgere, quam de cruce descendere. Quoniam non
gaudebit inimicus meus super me. Gavisi sunt ergo tunc: resurrexit
Christus, glorificatus est Christus. Vident modo in nomine ipsius
converti genus humanum, modo insultent, modo caput agitent: imo jam
caput figant; aut si agitant caput, stupendo et mirando agitent.
Modo enim dicunt: Numquid forte ille est quem dixerunt Moyses et
Prophetae? De illo enim dixerunt: Sicut ovis ad immolandum ductus
est, et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os
suum: vulneribus ejus sanati sumus (Isai. LIII, 5, 7).
Videmus enim, quia crucifixus iste ducit post se genus humanum; et
sine causa dixerunt patres nostri: Occidamus eum, ne saeculum post
illum pergat (Joan. XII, 19). Forte non post eum pergeret,
si non esset occisus. In hoc cognovi quoniam voluisti me, quoniam non
gaudebit inimicus meus super me.
14. [vers. 13, 14.] Me autem propter innocentiam meam
suscepisti. Vere innocentiam: integritatem sine peccato, redditionem
sine debito, flagellum sine merito. Propter innocentiam meam
suscepisti me, et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum.
Confirmasti me in aeternum, infirmasti ad tempus: confirmasti in
conspectu tuo, infirmasti in conspectu hominum. Quid ergo? Laudes
illi, gloria illi. Benedictus Dominus Deus Israel. Ille est enim
Deus Israel, Deus noster, Deus Jacob, Deus minoris filii,
Deus minoris populi. Nemo dicat: De Judaeis hoc dixit, non sum
ego Israel. Magis Judaei non sunt Israel. Major enim filius,
ipse est major populus reprobatus; minor, populus dilectus. Major
serviet minori (Gen. XXV, 23), modo impletum est: modo,
fratres, nobis serviunt Judaei, tanquam capsarii nostri sunt,
studentibus nobis codices portant. Audite in quo nobis Judaei
serviunt, et non sine causa. Cain ille frater major, qui occidit
minorem fratrem, accepit signum ne occideretur, id est, ut maneat
ipse populus (Id. IV, 15). Apud illos sunt Prophetae et
Lex; in qua Lege et in quibus Prophetis Christus praedicatus est.
Quando agimus cum Paganis, et ostendimus hoc evenire modo in
Ecclesia Christi, quod ante praedictum est de nomine Christi, de
capite et corpore Christi, ne putent nos finxisse illas
praedictiones, et ex his rebus quae acciderunt, quasi futurae essent,
nos conscripsisse, proferimus codices Judaeorum. Nempe Judaei
inimici nostri sunt, de chartis inimici convincitur adversarius.
Omnia ergo Dominus distribuit, omnia pro salute nostra ordinavit.
Praedixit ante nos, implevit hoc tempore nostro, et quae nondum
implevit, impleturus est. Itaque tenemus redditorem, ut credamus
debitorem: quia et illa quae nondum dedit, dabit; sicut ea quae
nondum dederat, dedit. Si quis probare vult ubi sint scripta, legat
Moysen et Prophetas. Si aliquis perstrepit inimicus, et dicit,
Vos vobis prophetias finxistis; proferantur codices Judaeorum, quia
major serviet minori. Ibi legant ista praedicta, quae modo videmus
impleta, et dicamus omnes: Benedictus Dominus Deus Israel, a
saeculo et in saeculum: et dicet omnis populus, Fiat, fiat.
|
|