|
1. [vers. 1-3.] Olim est ut desiderat anima nostra in verbo
Dei gaudere vobiscum, et in illo vos salutare, qui est nostrum
adjutorium et salutare. Quod ergo Dominus dat, audite per nos, et
in illo exsultate nobiscum in sermone ejus, et in veritate et in
charitate ejus. Psalmum enim suscepimus, de quo loquendum est vobis,
congruum desiderio vestro . Coepit enim ipse psalmus a sancto quodam
desiderio, et ait qui sic cantat: Quemadmodum desiderat cervus ad
fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Quis ergo est
qui hoc dicit? Si volumus, nos sumus. Et quid quaeras extra quisnam
sit, cum in tua potestate sit esse quod quaeris? Tamen non unus homo
est, sed unum corpus est: corpus autem Christi Ecclesia est
(Coloss. I, 24). Nec in omnibus qui intrant Ecclesiam,
invenitur tale desiderium: sed tamen quicumque suavitatem Domini
gustaverunt, et quod eis sapit agnoscunt in Cantico, non putent se
solos esse; sed talia semina sparsa credant in agro dominico, toto
orbe terrarum, et cujusdam unitatis christianae esse vocem hanc:
Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, sic desiderat anima
mea ad te, Deus. Et quidem non male intelligitur vox esse eorum
qui, cum sint catechumeni, ad gratiam sancti lavacri festinant. Unde
et solemniter cantatur hic psalmus, ut ita desiderent fontem
remissionis peccatorum, quemadmodum desiderat cervus ad fontes
aquarum. Sit hoc, habeatque locum intellectus iste in Ecclesia et
veracem et solemnem. Verumtamen, fratres, videtur mihi etiam in
Baptismate fidelibus nondum esse satiatum tale desiderium: sed
fortassis, si norunt ubi peregrinentur, et quo eis transeundum sit,
etiam ardentius inflammantur.
2. Denique titulus ejus est: In finem, in intellectum filiis
Core, Psalmus. Filios Core invenimus et in aliis Psalmorum
titulis (Psal. XLIII-XLVIII), et jam tractasse nos
meminimus, et locutos esse quid sibi hoc nomen velit: ita tamen nunc
commemorandus est iste titulus, ut non nobis quasi praejudicet quod jam
diximus, ut deinceps non dicamus: non enim ubicumque diximus, omnes
adfuerunt. Core aliquis homo fuerit, sicut fuit, habueritque filios
qui appellarentur filii Core (Num. XXVI, 11): nos tamen
arcanum sacramenti scrutemur, ut nomen hoc mysterium, quo gravidum
est, pariat. Magni enim sacramenti res est, ut Christiani
appellentur filii Core. Unde filii Core? Filii sponsi, filii
Christi. Dicti sunt enim Christiani, filii sponsi (Matth. IX,
15). Quare ergo Core Christus? Quia Core interpretatur
Calvaria. Multo remotius est hoc. Quaerebam quare Core Christus:
intentius quaero quare Christus ad Calvariam pertinere videatur.
Nonne jam occurrit in loco Calvariae crucifixus (Matth.
XXVII, 33)? Occurrit omnino. Ergo filii sponsi, filii
passionis illius, filii redempti sanguine illius, filii crucis
illius, portantes in fronte quod inimici in Calvariae loco fixerunt,
appellantur filii Core: illis cantatur iste psalmus in intellectum.
Intellectu itaque excitemur ; et si nobis cantatur, intelligamus.
Quid intellecturi sumus? in quem intellectum psalmus iste cantatur?
Audeo dicere: invisibilia enim ejus a creatura mundi per ea quae facta
sunt intellecta conspiciuntur (Rom. I, 20). Eia, fratres,
aviditatem meam capite, desiderium hoc mecum communicate: simul
amemus, simul in hac siti exardescamus, simul ad fontem intelligendi
curramus. Desideremus ergo velut cervus fontem, excepto illo fonte
quem propter remissionem peccatorum desiderant baptizandi, et jam
baptizati desideremus illum fontem, de quo Scriptura alia dicit:
Quoniam apud te est fons vitae. Ipse enim fons et lumen est: quoniam
in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10). Si et fons
est, et lumen est; merito et intellectus est, quia et satiat animam
avidam sciendi; et omnis qui intelligit, luce quadam non corporali,
non carnali, non exteriore, sed interiore illustratur. Est ergo,
fratres, quaedam lux intus, quam non habent qui non intelligunt.
Unde jam eos qui desiderant hunc fontem vitae, et inde aliquid
carpunt, alloquitur Apostolus obsecrans, et dicit: Ut jam non
ambuletis sicut et Gentes ambulant in vanitate mentis suae, obscurati
intelligentia, alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis,
propter caecitatem cordis ipsorum (Ephes. IV, 17, 18). Si
ergo illi obscurati sunt intelligentia, id est, quia non intelligunt,
obscurantur; ergo qui intelligunt illuminantur. Curre ad fontes,
desidera aquarum fontes. Apud Deum est fons vitae et insiccabilis
fons: in illius luce lumen inobscurabile. Lumen hoc desidera,
quemdam fontem, quoddam lumen quale non norunt oculi tui; cui lumini
videndo oculus interior praeparatur, cui fonti hauriendo sitis interior
inardescit. Curre ad fontem, desidera fontem: sed noli utcumque,
noli ut qualecumque animal currere; ut cervus curre. Quid est, ut
cervus? Non sit tarditas in currendo, impigre curre, impigre
desidera fontem. Invenimus enim insigne velocitatis in cervo.
3. Sed forte non hoc Scriptura solum nos in cervo considerare
voluit, sed et aliud. Audi quid aliud est in cervo. Serpentes
necat, et post serpentium interemptionem majori siti inardescit,
peremptis serpentibus ad fontes acrius currit. Serpentes vitia tua
sunt: consume serpentes iniquitatis, tunc amplius desiderabis fontem
veritatis. Avaritia forte in te tenebrosum aliquid sibilat, et
sibilat adversus verbum Dei, sibilat adversus praeceptum Dei: et
quia tibi dicitur, Contemne aliquid, ne facias iniquitatem; si mavis
facere iniquitatem, quam aliquod commodum temporale contemnere,
morderi eligis a serpente, quam perimere serpentem. Cum ergo adhuc
faveas vitio tuo, cupiditati tuae, avaritiae tuae, serpenti tuo;
quando in te invenio tale desiderium, quo curras ad fontem aquarum?
quando concupiscis fontem sapientiae, cum adhuc labores in veneno
malitiae? Interfice in te quidquid contrarium est veritati: et cum te
videris tanquam vacare a cupiditatibus perversis, noli remanere quasi
non sit quod desideres. Est enim aliquid, quo te tollas; si jam
egisti in te, ut non sit impeditor contra te. Dicturus enim es forte
jam mihi, si cervus es: Deus novit non me jam avarum, non me jam
cujusquam rem concupiscere, non adulterii cupiditate flagrare, non
cujusquam odio invidiaque tabescere, et caetera hujusmodi; dicturus
es, Non habeo haec: et quaeris forte unde delecteris. Desidera unde
delecteris; desidera ad fontes aquarum: habet Deus unde te reficiat,
et impleat venientem ad se, et sitientem post interemptionem
serpentium, tanquam velocem cervum.
4. Est aliud quod animadvertas in cervo. Traduntur cervi, et a
quibusdam etiam visi sunt; non enim de illis tale aliquid scriberetur,
nisi antea videretur: dicuntur ergo cervi vel quando in agmine suo
ambulant, vel quando natando alias terrarum partes petunt, onera
capitum suorum super se invicem ponere, ita ut unus praecedat, et
sequantur qui supra eum capita ponant, et supra illos alii
consequentes, et deinde alii, donec agmen finiatur: ille autem unus
qui pondus capitis in primatu portabat, fatigatus redit ad posteriora,
ut alius ei succedat, qui portet quod ille portabat, atque ille
fatigationem suam recreet posito capite, sicut et caeteri ponebant:
ita vicissim portando quod grave est, et viam peragunt, et invicem se
non deserunt. Nonne quosdam cervos alloquitur Apostolus, dicens:
Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi
(Gal. VI, 2)?
5. Talis ergo cervus in fide constitutus, nondum videns quod
credit, cupiens intelligere quod diligit, patitur et contrarios non
cervos , obscuratos intelligentia, in tenebris interioribus
constitutos, vitiorum cupiditate caecatos; insuper insultantes et
dicentes homini credenti, et quod credit non ostendenti: Ubi est
Deus tuus? Quid ergo iste cervus fecerit contra haec verba,
audiamus, ut et ipsi, si possumus, faciamus. Primo expressit sitim
suam: Quemadmodum, inquit, cervus desiderat ad fontes aquarum, ita
desiderat anima mea ad te, Deus. Quid si cervus ad fontes aquarum
lavandi causa desiderat? Utrum ergo bibendi an lavandi causa,
nescimus. Audi quid sequitur, et noli quaerere: Sitivit anima mea
ad Deum vivum. Quod dico, Quemadmodum cervus desiderat ad fontes
aquarum, ita desiderat anima ad te, Deus, hoc dico, Sitivi anima
mea ad Deum vivum. Quid sitivit? Quando veniam et apparebo ante
faciem Dei. Hoc est quod sitio, venire et apparere. Sitio in
peregrinatione, sitio in cursu: satiabor in adventu. Sed quando
veniam? Et quod citius est Deo, tardum est desiderio. Quando
veniam et apparebo ante faciem Dei? Ex illo desiderio est et hoc, ex
quo clamatur alibi: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut
inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae. Quare hoc? Ut
contempler, inquit, delectationem Domini (Psal. XXVI, 4).
Quando veniam et apparebo ante faciem Domini?
6. [vers. 4.] Interim dum moditor, dum curro, dum in via sum,
antequam veniam, antequam appaream, Fuerunt mihi lacrymae meae panis
die ac nocte, cum dicitur mihi per singulos dies: Ubi est Deus
tuus? Fuerunt mihi, inquit, lacrymae meae, non amaritudo, sed
panis. Suaves erant mihi ipsae lacrymae: sitiens illum fontem, quia
bibere nondum poteram, avidius meas lacrymas manducabam. Non enim
dixit, Factae sunt mihi lacrymae meae potus, ne ipsas desiderasse
videretur sicut fontes aquarum: sed servata illa siti, qua inardesco,
qua rapior ad fontes aquarum, panis mihi factae sunt lacrymae meae,
dum differor. Et utique manducando lacrymas suas, sine dubio plus
sitit ad fontes. Die quippe ac nocte factae sunt mihi lacrymae meae
panis. Cibum istum qui panis dicitur, die comedunt homines, nocte
dormiunt: panis autem lacrymarum et die et nocte comeditur; sive totum
tempus accipias diem et noctem; sive diem intelligas pro hujus saeculi
prosperitate, noctem vero pro hujus saeculi adversitate. Sive,
inquit, in prosperis rebus saeculi, sive in adversis rebus saeculi,
ego desiderii mei lacrymas fundo, ego desiderii mei aviditatem non
desero: et cum in mundo bene est, mihi male est, antequam apparebo
ante faciem Dei. Quid ergo dici quasi gratulari me cogis, si aliqua
hujus saeculi prosperitas arriserit? nonne deceptoria est? nonne
fluxa, caduca, mortalis? nonne temporalis, volatica, transitoria?
nonne plus habet deceptionis quam delectationis? Cur ergo non et in
ipsa fiant mihi lacrymae meae panis? Siquidem et cum felicitas saeculi
circumfulget, quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino (II
Cor. V, 6); et dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus?
Quia paganus si hoc mihi dixerit, non illi et ego possum dicere: Ubi
est Deus tuus? Deum quippe suum digito ostendit. Intendit enim
digitum ad aliquem lapidem, et dicit: Ecce est Deus meus. Ubi est
Deus tuus? Cum lapidem irrisero, et erubuerit qui demonstravit,
tollit oculum a lapide, suspicit coelum, et forte in solem digitum
intendens, iterum dicit: Ecce Deus meus. Ubi est Deus tuus?
Invenit ille quod ostenderet oculis carnis: ego autem non quasi non
habeam quem ostendam, sed non habet ille oculos quibus ostendam.
Potuit enim ille oculis corporis mei ostendere Deum suum solem:
quibus ego oculis ostendam solis creatorem?
7. Verumtamen audiendo quotidie, Ubi est Deus tuus? et in
lacrymis meis quotidianis pastus, die ac nocte meditatus sum quod
audivi, Ubi est Deus tuus? quaesivi etiam ego ipse Deum meum, ut
si possem, non tantum crederem, sed aliquid et viderem. Video enim
quae fecerit Deus meus, non autem video ipsum Deum meum qui fecit
haec. Sed quoniam sicut cervus desidero ad fontes aquarum, et est
apud eum fons vitae, et in intellectum scriptus est Psalmus filiis
Core, et invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta
conspiciuntur; quid agam, ut inveniam Deum meum? Considerabo
terram: facta est terra. Est magna pulchritudo terrarum; sed habet
artificem. Magna miracula sunt seminum atque gignentium; sed habent
ista omnia creatorem. Ostendo magnitudinem circumfusi maris, stupeo,
miror; artificem quaero: coelum suspicio et pulchritudinem siderum;
admiror splendorem solis exserendo diei sufficientem, lunam nocturnas
tenebras consolantem. Mira sunt haec, laudanda sunt haec, vel etiam
stupenda sunt haec; neque enim terrena, sed jam coelestia sunt haec.
Nondum ibi stat sitis mea: haec miror, haec laudo; sed eum qui fecit
haec, sitio. Redeo ad meipsum, et quis sim etiam ipse qui talia
quaero, perscrutor: invenio me habere corpus et animam; unum quod
regam, aliud quo regar; corpus servire, animam imperare. Discerno
animam melius esse aliquid quam corpus, ipsumque inquisitorem talium
rerum non corpus, sed animam video: et tamen haec omnia quae
collustravi, per corpus ea me collustrasse cognosco. Terram
laudabam, oculis cognoveram; mare laudabam, oculis cognoveram;
coelum, sidera, solem lunamque laudabam, oculis cognoveram. Oculi
membra sunt carnis, fenestrae sunt mentis: interior est qui per has
videt; quando cogitatione aliqua absens est, frustra patent. Deus
meus qui fecit haec, quae oculis video, non istis oculis est
inquirendus. Aliquid etiam per seipsum animus ipse conspiciat : utrum
sit aliquid quod non per oculos sentiam, quasi colores et lucem; non
per aures, quasi cantum et sonum; non per nares quasi odorum
suavitatem; non per palatum et linguam, quasi saporem; non per totum
corpus, quasi duritiem et mollitiem, rigorem atque fervorem,
asperitatem lenitatemque pertractem; sed utrum sit aliquid intus quod
videam. Quid est, intus videam. Quod neque color sit, neque
sonus, neque odor, neque sapor, neque calor, aut frigus, aut
duritia, aut mollitudo. Dicatur ergo mihi, quem colorem habeat
sapientia. Cum cogitamus justitiam, ejusque intus in ipsa cogitatione
pulchritudine fruimur, quid sonat ad aures? quid tanquam vaporeum
surgit ad nares? quid ori infertur, quid manu tractatur et delectat?
Et intus est, et pulchra est, et laudatur, et videtur: et si in
tenebris sunt oculi isti, animus illius luce perfruitur. Quid est
illud quod Tobias videbat, quando videnti filio caecus consilium vitae
dabat (Tob. IV, 2)? Est ergo aliquid quod animus ipse corporis
dominator, rector, habitator videt; quod non per oculos corporis
sentit, non per aures, non per nares, non per palatum, non per
corporis tactum, sed per seipsum: et utique melius quod per seipsum,
quam quod per servum suum. Est prorsus; seipsum enim per seipsum
videt, et animus ipse ut norit se, videt se. Nec utique ut videat
se, corporalium oculorum quaerit auxilium: imo vero ab omnibus
corporis sensibus, tanquam impedientibus et perstrepentibus abstrahit
se ad se, ut videat se in se, ut noverit se apud se. Sed numquid
aliquid tale Deus ipsius est, qualis est animus? Non quidem videri
Deus nisi animo potest, nec tamen ita ut animus videri potest.
Aliquid enim quaerit animus iste quod Deus est, de quo illi non
insultent qui dicunt: Ubi est Deus tuus? Aliquam quaerit
incommutabilem veritatem, sine defectu substantiam. Non est talis
ipse animus: deficit, proficit; novit, ignorat; meminit,
obliviscitur; modo illud vult, modo non vult. Ista mutabilitas non
cadit in Deum. Si dixero, Mutabilis est Deus, insultabunt mihi
qui dicunt: Ubi est Deus tuus?
8. [vers. 5.] Quaerens ergo Deum meum in rebus visibilibus et
corporalibus, et non inveniens; quaerens ejus substantiam in meipso,
quasi sit aliquid qualis ego sum, neque hoc inveniens; aliquid super
animam esse sentio Deum meum. Ergo, ut eum tangerem, Haec
meditatus sum, et effudi super me animam meam. Quando anima mea
contingeret quod super animam meam quaeritur, nisi anima mea super
seipsam effunderetur? Si enim in seipsa remaneret, nihil aliud quam
se videret: et cum se videret, non utique Deum suum videret. Dicant
jam insultatores mei, Ubi est Deus tuus? dicant: ego quamdiu non
video, quamdiu differor, manduco die ac nocte lacrymas meas. Dicant
illi adhuc, Ubi est Deus tuus? quaero ego Deum meum in omni
corpore, sive terrestri, sive coelesti, et non invenio: quaero
substantiam ejus in anima mea, et non invenio: meditatus sum tamen
inquisitionem Dei mei, et per ea quae facta sunt, invisibilia Dei
mei cupiens intellecta conspicere (Rom. I, 20), effudi super me
animam meam; et non jam restat quem tangam, nisi Deum meum. Ibi
enim domus Dei mei, super animam meam: ibi habitat, inde me
prospicit, inde me creavit, inde me gubernat, inde mihi consulit,
inde me excitat, inde me vocat, inde me dirigit, inde me ducit, inde
me perducit.
9. Ille enim qui habet altissimam in secreto domum, habet etiam in
terra tabernaculum. Tabernaculum ejus in terra, Ecclesia ejus est
adhuc peregrina. Sed hic quaerendus est, quia in tabernaculo
invenitur via, per quam venitur ad domum. Etenim cum effunderem super
me animam meam, ad attingendum Deum meum, quare hoc feci? Quoniam
ingrediar in locum tabernaculi. Nam extra locum tabernaculi errabo
quaerens Deum meum. Quoniam ingrediar in locum tabernaculi
admirabilis, usque ad domum Dei. In locum tabernaculi ingrediar,
admirabilis tabernaculi, usque ad domum Dei. Jam enim multa admiror
in tabernaculo. Ecce quanta admiror in tabernaculo! Tabernaculum
enim Dei in terra, homines sunt fideles: admiror in eis ipsorum
membrorum obsequium; quia non in eis regnat peccatum ad obediendum
desideriis ejus, nec exhibent membra sua arma iniquitatis peccato, sed
exhibent Deo vivo in bonis operibus: animae servienti Deo membra
corporalia militare admiror (Id. VI, 12, 13). Respicio et
ipsam animam obedientem Deo, distribuentem opera actus sui, frenantem
cupiditates, pellentem ignorantiam, extendentem se ad omnia aspera et
dura toleranda, justitiam et charitatem impendentem caeteris. Miror
et istas virtutes in anima: sed adhuc in loco tabernaculi ambulo.
Transeo et haec: et quamvis admirabile sit tabernaculum, stupeo cum
pervenio usque ad domum Dei. De qua domo dicit in alio psalmo, cum
proposuisset sibi quamdam duram et difficilem quaestionem, quare in hac
terra plerumque bene est malis, et male est bonis, et ait: Suscepi
cognoscere, hoc labor est ante me, donec introeam in sanctuarium
Dei, et intelligam in novissima (Psal. LXXII, 16, 17).
Ibi est enim fons intellectus, in sanctuario Dei, in domo Dei.
Ibi intellexit iste in novissima, et solvit quaestionem de felicitate
iniquorum, et labore justorum. Quomodo solvit? Quia mali cum hic
differuntur, ad poenas sine fine servantur; et boni cum hic laborant,
exercentur, ut in fine haereditatem consequantur. Et hoc ille in
sanctuario Dei cognovit, intellexit in novissima. Ascendens
tabernaculum, pervenit ad domum Dei. Tamen dum miratur membra
tabernaculi, ita perductus est ad domum Dei , quamdam dulcedinem
sequendo, interiorem nescio quam et occultam voluptatem, tanquam de
domo Dei sonaret suaviter aliquod organum: et cum ille ambularet in
tabernaculo, audito quodam interiore sono, ductus dulcedine, sequens
quod sonabat, abstrahens se ab omni strepitu carnis et sanguinis,
pervenit usque ad domum Dei. Nam viam suam et ductum suum sic ipse
commemorat, quasi diceremus ei, Miraris tabernaculum in hac terra;
quomodo pervenisti ad secretum domus Dei? In voce, inquit,
exsultationis et confessionis, soni festivitatem celebrantis. Festa
cum hic homines celebrant suae quoque luxuriae, consuetudinem habent
constituere organa ante domos suas, aut ponere symphoniacos , vel
quaeque musica ad luxuriam servientia et illicientia. Et ubi audita
fuerint haec, quid dicimus qui transimus? Quid hic agitur? Et
respondetur nobis, aliqua esse festa. Natalitia, inquit,
celebrant, nuptiae hic sunt; ut non videantur inepta illa cantica,
sed excusetur festivitate luxuria . In domo Dei festivitas sempiterna
est. Non enim aliquid ibi celebratur et transit. Festum
sempiternum, chorus Angelorum: vultus praesens Dei, laetitia sine
defectu. Dies hic festus ita est, ut nec aperiatur initio, nec fine
claudatur. De illa aeterna et perpetua festivitate sonat nescio quid
canorum et dulce auribus cordis: sed si non perstrepat mundus.
Ambulanti in hoc tabernaculo et miracula Dei in redemptionem fidelium
consideranti, mulcet aurem sonus festivitatis illius, et rapit cervum
ad fontes aquarum.
10. [vers. 6, 7.] Sed quia, fratres, quamdiu sumus in
corpore hoc, peregrinamur a Domino (II Cor. V, 6), et corpus
quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio
sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15): etsi utcumque nebulis
diffugatis ambulando per desiderium, ad hunc sonum pervenerimus
interdum, ut aliquid de illa domo Dei nitendo capiamus; onere tamen
quodam infirmitatis nostrae ad consueta recidimus, et ad solita ista
dilabimur. Et quomodo ibi inveneramus unde gauderemus, sic hic non
deerit quod gemamus. Etenim cervus iste manducans die ac nocte
lacrymas suas, raptus desiderio ad fontes aquarum, interiorem scilicet
dulcedinem Dei, effundens super se animam suam, ut tangeret quod est
super animam suam, ambulans in locum tabernaculi admirabilis, usque ad
domum Dei, et ductus interioris et intelligibilis soni jucunditate,
ut omnia exteriora contemneret, et in interiora raperetur; adhuc tamen
homo est, adhuc hic gemit, adhuc carnem fragilem portat, adhuc inter
scandala hujus mundi periclitatur. Respexit ergo ad se, tanquam inde
veniens, et ait sibi constituto inter has tristitias, et comparans
haec illis ad quae videnda ingressus est, et post quae visa egressus
est: Quare, inquit, tristis es, anima mea, et quare conturbas me?
Ecce jam quadam interiore dulcedine laetati sumus, ecce acie mentis
aliquid incommutabile, etsi perstrictim et raptim, perspicere
potuimus: quare adhuc conturbas me, quare adhuc tristis es? Non enim
dubitas de Deo tuo. Non enim non est quod tibi dicas, contra illos
qui dicunt: Ubi est Deus tuus? Jam aliquid incommutabile persensi,
quare adhuc conturbas me? Spera in Deum. Et quasi responderet illi
anima ejus in silentio, Quare conturbo te, nisi quia nondum sum ibi,
ubi est dulce illud, quo sic rapta sum quasi per transitum? Numquid
jam bibo de fonte illo, nihil metuens? jam nullum scandalum
pertimesco? jam de cupiditatibus omnibus tanquam edomitis victisque
secura sum? Nonne adversus me diabolus vigilat hostis meus? nonne
laqueos mihi quotidie deceptionis intendit? Non vis ut conturbem te
posita in saeculo, et peregrina adhuc a domo Dei mei? Sed, Spera
in Deum, respondet conturbanti se animae suae, et quasi rationem
reddenti perturbationis suae, propter mala quibus abundat hic mundus.
Interim habita in spe. Spes enim quae videtur, non est spes: si
autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom.
VIII, 24, 25).
11. Spera in Deum. Quare Spera? Quoniam confitebor illi.
Quid ei confiteberis? Salutare vultus mei, Deus meus. A me mihi
salus esse non potest; hoc dicam, hoc confitebor: Salutare vultus
mei Deus meus. Etenim ut metuat in his, quae utcumque intellecta
cognoscit, respexit iterum sollicitus ne obrepat inimicus: nondum
dicit, Salvus sum ex omni parte. Etenim primitias habentes
Spiritus, in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes
redemptionem corporis nostri (Ibid., 23). Illa perfecta in
nobis salute, erimus in domo Dei viventes sine fine, et sine fine
audantes eum cui dictum est: Beati qui habitant in domo tua, in
saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Hoc
nondum est, quia nondum est salus quae promittitur: sed confiteor Deo
meo in spe, et dico illi, Salus vultus mei, Deus meus. Spe enim
salvi facti sumus: spes autem quae videtur, non est spes (Rom.
VIII, 24). Persevera ergo ut pervenias; persevera donec
veniat salus. Audi ipsum Deum tuum de interiore tibi loquentem:
Sustine Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine
Dominum (Psal. XXVI, 14); quoniam qui perseveraverit usque
in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22, et XXIV, 13).
Quare ergo tristis es anima mea, et quare conturbas me? Spera in
Deum, quoniam confitebor illi. Haec est confessio mea, Salutare
vultus mei, Deus meus.
12. Ad meipsum anima mea turbata est. Numquid ad Deum turbatur?
Ad me turbata est. Ad incommutabile reficiebatur, ad mutabile
perturbabatur. Novi quia justitia Dei mei manet: utrum mea maneat,
nescio. Terret enim me Apostolus dicens: Qui se putat stare,
videat ne cadat (I Cor. X, 12). Ergo quia non est in me
firmitas mihi, nec est mihi spes de me, Ad meipsum turbata est anima
mea. Vis non conturbetur? Non remaneat in teipso, et dic: Ad te,
Domine, levavi animam meam (Psal. XXIV, 1). Hoc planius
audi. Noli sperare de te, sed de Deo tuo. Nam si speras de te,
anima tua conturbatur ad te; quia nondum invenit unde sit secura de
te. Ergo quoniam ad me conturbata est anima mea, quid restat nisi
humilitas, ut de seipsa anima non praesumat? Quid restat, nisi ut
omnino minimam se faciat, nisi ut se humiliet, ut exaltari mereatur?
Nihil sibi tribuat ut ei ab illo quod utile est tribuatur. Ergo quia
ad me turbata est anima mea, et hanc perturbationem facit superbia:
Propterea memoratus sum tui, Domine, de terra Jordanis et
Hermoniim a monte parvo. Unde memoratus sum tui? A monte parvo, et
de terra Jordanis. Forte de Baptismo, ubi est remissio peccatorum.
Etenim nemo currit ad remissionem peccatorum, nisi qui displicet
sibi; nemo currit ad remissionem peccatorum, nisi qui se confitetur
peccatorem; nemo se confitetur peccatorem, nisi humiliando seipsum
Deo. Ergo de terra Jordanis memoratus sum tui, et de monte parvo:
non de monte magno; ut de monte parvo tu facias magnum: quoniam qui se
exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Luc.
XIV, 11, et XVIII, 14). Si autem et interpretationes
nominum quaeras, Jordanis est Descensio eorum. Descende ergo, ut
leveris; noli extolli, ne elidaris, Et de Hermoniim monte parvo.
Hermoniim Anathematio interpretatur. Anathema teipsum, displicendo
tibi: displicebis enim Deo, si placueris tibi. Ergo quia nobis
Deus omnia bona praestat, quia ipse bonus est, non quia nos digni
sumus; quia ille misericors est, non quia in aliquo promeruimus; de
terra Jordanis et Hermoniim commemoratus sum Dei. Et quia humiliter
commemoratur, exaltatus perfrui merebitur: quia non in se exaltatur
qui in Domino gloriatur.
13. [vers. 8.] Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum
tuarum. Peragere Psalmum possum fortasse, adjutus studio vestro,
cujus fervorem video. De labore autem vestro non satis curo, ut
audiatis; quando et me qui loquor, ita in his laboribus sudare
cernatis. Aspicientes me laborantem, profecto collaboratis: non enim
mihi laboro, sed vobis. Ergo audite; quia velle vos video. Abyssus
abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum: Deo dixit ille qui ejus
commemoratus est de terra Jordanis et Hermoniim: hoc admirando
dixit, Abyssus Abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum. Quae
abyssus, quam abyssum invocat? Vere quia iste intellectus abyssus
est. Abyssus enim est profunditas quaedam impenetrabilis,
incomprehensibilis: et maxime solet dici in aquarum multitudine. Ibi
enim altitudo, ibi profunditas: quae penetrari usque ad fundum non
potest. Denique quodam loco dictum est, Judicia tua abyssus multa
(Psal. XXXV, 7): hoc volente Scriptura commendare, quia
judicia Dei non comprehenduntur. Quae ergo abyssus, quam invocat
abyssum? Si profunditas est abyssus, putamus non cor hominis abyssus
est? Quid enim est profundius hac abysso? Loqui homines possunt,
videri possunt per operationem membrorum, audiri in sermone: sed cujus
cogitatio penetratur, cujus cor inspicitur? Quid intus gerat, quid
intus possit, quid intus agat, quid intus disponat, quid intus
velit, quid intus nolit, quis comprehendet? Puto non absurde
intelligi abyssum hominem de quo alibi dictum est: Accedet homo ad cor
altum, et exaltabitur Deus (Psal. LXIII, 7, 8). Si ergo
homo abyssus est, quomodo abyssus invocat abyssum? Homo invocat
hominem? invocat quasi quomodo Deus invocatur? Non. Sed invocat,
dicitur ad se vocat. Nam dictum est de quodam, Mortem invocat : id
est, sic vivit, ut mortem ad se vocet. Nam nemo hominum est qui
orationem faciat, et invocet mortem: sed male vivendo homines mortem
invocant. Abyssus abyssum invocat, homo hominem. Sic discitur
sapientia, sic discitur fides, cum abyssus abyssum invocat. Abyssum
invocant sancti praedicatores verbi Dei. Numquid et ipsi non
abyssus? Ut noveris, quia abyssus et ipsi, Apostolus ait: Minimum
est ut a vobis dijudicer, aut ab humano die. Quanta autem abyssus
sit, audite amplius: Neque enim ego meipsum dijudico (I Cor.
IV, 3). Tantamne profunditatem creditis esse in homine, quae
lateat ipsum hominem in quo est? Quanta profunditas infirmitatis
latebat in Petro, quando quid in se ageretur intus nesciebat, et se
moriturum cum Domino vel pro Domino temere promittebat (Joan.
XIII, 37)! quanta abyssus erat! Quae tamen abyssus nuda erat
oculis Dei. Nam hoc illi Christus praenuntiabat, quod in se ipse
ignorabat. Ergo omnis homo licet sanctus, licet justus, licet in
multis proficiens, abyssus est, et abyssum invocat, quando homini
aliquid fidei, aliquid veritatis propter vitam aeternam praedicat.
Sed tunc est utilis abyssus abysso invocatae, quando fit in voce
cataractarum tuarum. Abyssus abyssum invocat, homo hominem lucratur:
non tamen in voce sua, sed in voce cataractarum tuarum.
14. Alium accipite intellectum: Abyssus abyssum invocat, in voce
cataractarum tuarum. Ego qui contremisco, cum ad me perturbata est
anima mea, a judiciis tuis timui vehementer: judicia enim tua abyssus
multa (Psal. XXXV, 7), et, abyssus abyssum invocat. Nam
sub hac carne mortali, laboriosa, peccatrice, molestiis et scandalis
plena, concupiscentiis obnoxia, damnatio quaedam est de judicio tuo:
quia tu dixisti peccatori, Morte morieris, et, In sudore vultus tui
edes panem tuum (Gen. II, 17, et III, 19). Haec
abyssus prima judicii tui. Sed si male hic vixerint homines, abyssus
abyssum invocat: quia de poena in poenam transeunt, et de tenebris ad
tenebras, et de profunditate ad profunditatem, et de supplicio ad
supplicium, et de ardore cupiditatis in flammas gehennarum. Ergo hoc
timuit fortassis homo iste, cum ait: Ad meipsum anima mea turbata
est: propterea memoratus sum tui, Domine, de terra Jordanis et
Hermoniim. Humilis esse debeo. Exhorrui enim judicia tua,
vehementer timui judicia tua: ideo ad me anima mea turbata est. Et
quae judicia tua timui? Parvane judicia sunt tua ista? Magna sunt,
dura sunt, molesta sunt: sed utinam sola essent! Abyssus abyssum
invocat, in voce cataractarum tuarum. Quia tu minaris, tu dicis et
post illos labores restare alteram damnationem: In voce cataractarum
tuarum, abyssus abyssum invocat. Quo ergo abibo a facie tua, et a
spiritu tuo quo fugiam (Psal. CXXXVIII, 7); si abyssus
abyssum invocat, si post istos labores timentur graviores?
15. Omnes suspensiones tuae et fluctus tui super me ingressi sunt.
Fluctus in his quae sentio, suspensurae in his quae minaris. Omnis
perpessio mea, fluctus est tuus: omnis comminatio tua, suspensura tua
est. In fluctibus invocat abyssus ista, in suspensuris invocat
alteram abyssum. In eo quod laboro, omnes fluctus tui: in eo quod
minaris gravius, omnes suspensiones tuae super me ingressae sunt. Qui
enim minatur, non premit, sed suspendit. Sed quia liberas, hoc dixi
animae meae: Spera in Deum, quoniam confitebor illi; salutare
vultus mei, Deus meus. Quia magis crebra sunt mala, dulcior erit
misericordia tua.
16. [vers. 9.] Ideo sequitur: In die mandavit Dominus
misericordiam suam, et nocte declarabit. Nulli vacat audire in
tribulatione. Attendite cum vobis bene est; audite cum vobis bene
est: discite, cum tranquilli estis, sapientiae disciplinam, et
verbum Dei ut cibum colligite. Quando enim quisque in tribulatione
est, prodesse illi debet quod securus audivit. Et enim in rebus
prosperis mandat tibi Deus misericordiam suam, si ei fideliter
servieris; quia liberat te de tribulatione; sed non tibi declarat
ipsam misericordiam, quam tibi per diem mandavit, nisi per noctem.
Cum venerit ipsa tribulatio, tunc adjutorio te non deserit: ostendit
tibi verum fuisse quod tibi per diem mandavit. Etenim scriptum est
quodam loco: Speciosa misericordia Domini in tempore tribulationis,
sicut nubes pluviae in tempore siccitatis (Eccli. XXXV, 26).
In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte declarabit.
Non tibi ostendit quia subvenit tibi, nisi venerit tibi tribulatio,
unde eruaris ab illo qui tibi per diem promisit. Ideo admonemur
imitari formicam (Prov. VI, 6). Sicut enim prosperitas saeculi
significatur die, adversitas saeculi significatur nocte: ita alio modo
prosperitas saeculi significatur aestate, adversitas saeculi
significatur hieme. Et quid facit formica? Per aestatem colligit,
quod ei per hiemem prosit. Ergo cum est aestas, cum bene est vobis,
cum tranquilli estis, audite verbum Domini. Unde enim fieri potest
ut in hac tempestate saeculi hujus sine tribulatione totum hoc mare
transeatis? unde fieri potest? cui hoc hominum contigit? Si contigit
alicui, plus metuenda est ipsa tranquillitas. In die mandavit
Dominus misericordiam suam, et nocte declarabit.
17. [vers. 10-12.] Quid ergo agas in hac peregrinatione?
quid agas? Apud me oratio Deo vitae meae. Hoc hic ago cervus
sitiens et desiderans ad fontes aquarum, recordans dulcedinem vocis
illius qua ductus sum per tabernaculum usque ad domum Dei: quamdiu hoc
corpus quod corrumpitur aggravat animam (Sap. IX, 15), Apud
me oratio Deo vitae meae. Non enim ut supplicem Deo, empturus sum
de transmarinis locis; aut ut exaudiat me Deus meus navigabo, ut de
longinquo afferam thura et aromata, aut de grege adducam vitulum vel
arietem: Apud me oratio Deo vitae meae. Intus habeo victimam quam
immolem, intus habeo thus quod imponam, intus habeo sacrificium quo
flectam Deum meum: Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Psal.
L, 19). Quod sacrificium contribulati spiritus intus habeam,
audi: Dicam Deo, Susceptor meus es, quare mei oblitus es? Sic
enim hic laboro, quasi tu oblitus sis mei. Tu autem exerces me: et
novi quia differs mihi, non mihi aufers, quod promisisti: sed tamen,
quare mei oblitus es? Tanquam de voce nostra clamavit et caput
nostrum, Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Psal. XXI,
2, et Matth. XXVII, 46)? Dicam Deo, Susceptor meus
es, quare mei oblitus es?
18. Utquid me repulisti ? ex illa altitudine fontis intelligentiae
incommutabilis veritatis, Utquid me repulisti? Quare gravedine et
pondere iniquitatis meae, jam illuc inhians, ad ista dejectus sum?
Dicit alio loco ista vox: Ego dixi in ecstasi mea, ubi vidit nescio
quid magnum, excessu mentis, Ego dixi in ecstasi mea, Projectus sum
a facie oculorum tuorum (Psal. XXX, 23). Comparavit enim
haec in quibus esset, illis in quae erectus erat, et vidit se longe
projectum a facie oculorum Dei, sicut et hic: Utquid me repulisti,
et utquid contristatus incedo, dum affligit me inimicus, dum
confringit ossa mea, tentator ille diabolus, scandalis ubique
crebrescentibus, quorum abundantia refrigescit charitas multorum
(Matth. XXIV, 12)? Cum videamus fortes Ecclesiae plerumque
scandalis cedere nonne dicit corpus Christi: Confringit inimicus ossa
mea? Ossa enim fortes sunt, et aliquando ipsi fortes tentationibus
cedunt. Haec cum quisque considerat ex corpore Christi, ex voce
corporis Christi, nonne clamat: Utquid me repulisti, et utquid
tristis incedo, dum affligit me inimicus, dum confringit ossa mea?
Non carnes meas tantum, sed etiam ossa mea: ut in quibus putabatur
esse aliqua fortitudo, videas cedere in tentationibus, ut caeteri
infirmi desperent, quando fortes vident succumbere. Quanta ista
pericula, fratres mei!
19. Exprobraverunt mihi qui tribulant me. Iterum illa vox: Dum
dicunt mihi per singulos dies, Ubi est Deus tuus? Et maxime ista
dicunt in tentationibus Ecclesiae, Ubi est Deus tuus? Quantum haec
martyres audierunt, pro nomine Christi fortes et patientes, quantum
illis dictum est, Ubi est Deus vester? Liberet vos, si potest.
Tormenta enim ipsorum extrinsecus homines videbant, coronas
intrinsecus non videbant. Exprobraverunt mihi qui tribulant me, dum
dicunt mihi per singulos dies, Ubi est Deus tuus? Et ego propter
haec, quoniam ad me turbata est anima mea, quid ei aliud quam illud
dicam, Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Et
quasi respondenti, Non vis ut conturbem te, hic posita in tantis
malis? suspirans ad bona, sitiens et laborans, non vis ut conturbem
te? Spera in Deum, quoniam adhuc confitebor illi. Dicit ipsam
confessionem, repetit spei confirmationem: Salus vultus mei et Deus
meus.
|
|