|
1. Psalmus iste brevis est: sic satisfacit mentibus auditorum, ut
molestus non sit ventribus jejunorum. Pascatur ex hoc anima nostra,
quam tristem esse dicit, qui cantat in hoc psalmo: tristem, credo,
ex aliquo jejunio suo, vel potius ex aliqua fame sua. Nam jejunium
voluntatis est, fames necessitatis. Esurit Ecclesia, esurit corpus
Christi, et homo ille ubique diffusus , cujus caput sursum est,
membra deorsum: ejus vocem in omnibus Psalmis vel psallentem vel
gementem, vel laetantem in spe, vel suspirantem in re, notissimam jam
et familiarissimam habere debemus, tanquam nostram. Non ergo diu est
immorandum, ut insinuemus vobis quis loquatur: sit unusquisque in
Christi corpore, et loquetur hic.
2. [vers. 1.] Nostis autem omnes qui proficiunt, et qui
coelesti illi civitati ingemiscunt, qui peregrinationem suam norunt,
qui viam tenent, qui in desiderio terrae illius stabilissimae spem
tanquam ancoram praefixerunt: nostis ergo quia hoc genus hominum, hoc
semen bonum, hoc frumentum Christi inter zizania gemit; et hoc donec
veniat tempus messis, id est usque in finem saeculi, sicut exponit
quae non fallitur veritas (Matth. XIII, 18). Gemens ergo
inter zizania, id est inter malos homines, inter dolosos et
seductores, aut ira turbulentos, aut insidiis venenatos;
circumspiciens simul cum illis esse se tanquam in uno agro per totum
mundum, unam pluviam excipere, pariter perflari, pariterque secum
inter adversa nutriri, habere simul ista communia dona Dei, malis
bonisque concessa communiter ab illo qui facit solem suum oriri super
bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Id. V, 45):
videns ergo semen Abrahae, semen sanctum, quanta cum malis a quibus
quandoque separandum est nunc habeat communia, aequaliter nasci,
eamdem conditionem generis humani sortiri, pariter mortalia ferre
corpora, simul uti luce, fontibus, fructibus, prosperitatibus atque
adversitatibus saeculi, sive fame, sive abundantia, sive pace, sive
bello, sive salute, sive peste; videns quanta habeat communia cum
malis, cum quibus tamen non habet causam communem, erumpit in hanc
vocem: Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non
sancta. Judica, inquit, me, Deus: non timeo judicium tuum, quia
novi misericordiam tuam. Judica me, Deus, et discerne causam meam
de gente non sancta. Nunc interim in hac peregrinatione nondum
discernis locum meum, quia simul cum zizaniis vivo usque ad tempus
messis; nondum discernis pluviam meam, nondum discernis lucem meam:
discerne causam meam. Distet inter cum qui in te credit, et eum qui
in te non credit. Par infirmitas est, sed dispar conscientia: par
labor, sed dispar desiderium. Desiderium impiorum peribit: de
desiderio autem justorum, nisi certus esset pollicitator, dubitare
deberemus. Finis desiderii nostri, ipse promissor. Seipsum dabit,
quia seipsum dedit: seipsum dabit immortalibus immortalem, quia
seipsum dedit mortalibus mortalem. Judica me, Deus, et discerne
causam meam de gente non sancta. Ab homine iniquo et doloso erue me:
hoc est, de gente non sancta. Ab homine, a quodam genere hominum,
quia quidam homo et quidam homo, et in his duobus unus assumetur, et
unus relinquetur (Id. XXIV, 40).
3. [vers. 2.] Et quoniam patientia opus est ferendi usque ad
messem, quamdam, si dici potest, indiscretam discretionem; simul
enim sunt, et ideo discreta nondum sunt; zizania autem zizania sunt,
et frumenta frumenta sunt, et ideo discreta jam sunt; quia ergo
fortitudine opus est, imploranda ab illo qui jussit ut fortes simus,
et nisi fortes ipse fecerit, non erimus quod jussit, ab illo qui
dixit, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Id.
X, 22, et XXIV, 13); ne sibi ipsa anima arrogando
fortitudinem debilitetur, continuo adjungit: Quia tu es, Deus
meus, fortitudo mea; utquid me repulisti, et utquid tristis incedo,
dum affligit me inimicus? Causam quaerit tristitiae suae. Quare,
inquit, tristis incedo, dum affligit me inimicus? Tristis ambulo,
inimicus affligit me quotidianis tentationibus, immittens vel quod male
amemus, vel quod male timeamus: et contra utrumque pugnans anima,
etsi non capta, tamen periclitans, contrahitur tristitia, et dicit
Deo, Utquid? Quaerat ergo ab ipso, et audiat utquid. Quaerit
enim in Psalmo causam tristitiae suae, dicens: Utquid me repulisti,
et utquid tristis incedo? Audiat ex Isaia, succurrat illi lectio,
quae modo recitata est: Spiritus, inquit, a me prodiet, et omnem
flatum ego feci: propter peccatum modicum quid contristavi illum, et
averti faciem meam ab illo; et contristatus est, et abiit tristis in
viis suis (Isai. LVII, 16, 17). Quid ergo quaerebas,
Utquid me repulisti, et utquid tristis incedo? Audisti: propter
peccatum. Causa tristitiae tuae peccatum est, causa laetitiae tuae
justitia sit. Peccare volebas, et laborare nolebas; ut parum tibi
esset quod esses injustus, nisi et eum injustum voluisses, a quo in te
vindicari noluisses. Respice vocem meliorem in alio psalmo: Bonum
est mihi quod humiliasti me, ut discam justificationes tuas (Psal.
CXVIII, 71). Didiceram elatus iniquitates meas, discam
humiliatus justificationes tuas. Utquid tristis incedo, dum affligit
me inimicus? De inimico quereris; revera affligit, sed tu ei locum
dedisti. Et nunc habes quod agas: elige consilium, regem admitte,
tyrannum exclude.
4. [vers. 3.] Sed ut hoc faciat, quid dicit, quid supplicat,
quid orat attende. Ora quod audis, ora cum audis; omnium nostrum sit
ista vox: Emitte lucem tuam et veritatem tuam; ipsa me deduxerunt et
perduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua. Quia ipsa
lux tua et veritas tua: haec nomina duo, res una. Quid enim aliud
lux Dei, nisi veritas Dei? aut quid veritas Dei, nisi lux Dei?
Et hoc utrumque unus Christus. Ego sum lux mundi: qui credit in
me, non ambulabit in tenebris (Joan. VIII, 12). Ego sum
via, veritas et vita (Id. XIV, 6). Ipse lux, ipse veritas.
Veniat ergo, et eruat nos, discernens modo causam nostram a gente non
sancta; eruat ab homine iniquo et doloso: separet frumentum a
zizaniis: quia ipse mittet Angelos suos messis tempore, ut colligant
de regno ejus omnia scandala, et mittant in ignem ardentem, frumentum
autem ejus congregent in horreum (Matth. XIII, 41-43).
Emittat lucem suam et veritatem suam; quia ipsa jam nos deduxerunt et
perduxerunt in montem sanctum ejus et in tabernacula ejus. Pignus
habemus, praemium speramus. Sanctus mons ejus, sancta Ecclesia
ejus. Mons ille est, qui crevit ex minimo lapide, secundum visionem
Danielis, confringens regna terrarum; et in tantum excrescens, ut
impleret universam faciem terrae (Dan. II, 35). In hoc monte
se exauditum dicit, qui dicit: Voce mea ad Dominum clamavi, et
exaudivit me de monte sancto suo (Psal. III, 5). Quisquis
praeter istum montem erat, non sese speret exaudiri ad vitam aeternam.
Exandiuntur enim multi ad multa. Nec sibi plaudant quod exaudiuntur:
exauditi sunt daemones, ut in porcos mitterentur (Matth. VIII,
32). Exaudiri ad vitam aeternam concupiscamus, propter desiderium
quo dicimus: Emitte lucem tuam et veritatem tuam. Illa lux oculum
cordis inquirit: Beati enim, inquit, mundi corde, quoniam ipsi
Deum videbunt (Matth. V, 8). Modo in monte ejus sumus, id est
in Ecclesia ejus, et in tabernaculo ejus. Tabernaculum
peregrinantium est, domus cohabitantium: est et tabernaculum
peregrinantium et militantium. Cum audis tabernaculum, bellum
intellige, hostem cave. Domus autem quae erit ? Beati qui habitant
in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal.
LXXXIII, 5).
5. [vers. 4.] Jam ergo perducti ad tabernaculum, et positi in
monte sancto ejus, quam spem gerimus? Et introibo ad altare Dei.
Est enim quoddam sublime altare invisibile, quo non accedit injustus.
Ad illud altare ille solus accedit, qui ad istud securus accedit:
illic inveniet vitam suam, qui in isto discernit causam suam. Et
introibo ad altare Dei: de monte sancto ejus, et de tabernaculo
ejus, de sancta Ecclesia ejus, introibo ad altare Dei sublime.
Quale ibi sacrificium est? Ipse qui intrat, assumitur in
holocaustum. Introibo ad altare Dei. Quid est quod dicit, ad
altare Dei? Ad Deum qui laetificat juventutem meam. Juventus
novitatem significat: tanquam diceret, Ad Deum qui laetificat
novitatem meam. Laetificat novitatem meam, qui contristavit
vetustatem meam. Incedo enim modo tristis in vetustate, tunc autem
stabo gaudens in novitate. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus
meus. Quid est in cithara confiteri, et in psalterio confiteri? Non
enim semper in cithara, nec semper in psalterio. Duo haec organa
musicorum habent inter se distinctam discretamque rationem, dignam
consideratione et commendatione memoriae. Utrumque hoc manibus
portatur et tangitur, et significat opera quaedam nostra corporalia.
Utrumque bonum, si quis norit psallere, si quis norit citharizare.
Sed quia psalterium istud organum dicitur, quod de superiore parte
habet testudinem; illud scilicet tympanum et concavum lignum cui
chordae innitentes resonant: cithara vero idipsum lignum cavum et
sonorum ex inferiore parte habet: discernenda sunt opera nostra,
quando in psalterio sint, quando in cithara, utraque tamen placita
Deo et suavia ejus auditui. Quando ergo ex praeceptis Dei aliquid
agimus, jussis ejus obtemperantes et obaudientes ad implenda praecepta
ejus; ubi facimus et non patimur, psalterium est. Faciunt enim ita
et Angeli: non enim aliquid patiuntur. Cum autem aliquid patimur
tribulationum, tentationum, scandalorum in hac terra; quia non
patimur nisi ex inferiore parte, id est ex eo quod mortales sumus, ex
eo quod primae nostrae causae quiddam tribulationum debemus , et quia
patimur multa ab eis qui non sunt desuper, cithara est. Venit enim
sonus suavis ex inferiore parte: patimur et psallimus, vel potius
cantamus et citharizamus. Quando dicebat Apostolus evangelizare se,
et praedicare Evangelium toto orbe terrarum ex praecepto Dei; quia
illud Evangelium se non ab hominibus neque per hominem, sed per Jesum
Christum accepisse dicebat (Gal. I, 12), desuper sonabant
chordae: cum vero dicebat, Gloriamur in tribulationibus; scientes
quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio
spem (Rom. V, 3 et 4); cithara sonabat ex inferiore quidem,
sed tamen dulciter. Omnis enim patientia dulcis est Deo. Si autem
in ipsis tribulationibus defeceris, citharam fregisti. Quare ergo
modo dixit: Confitebor tibi in cithara? Propter illud quod dixerat:
Utquid tristis incedo, dum affligit me inimicus? Patiebatur enim
quiddam ex inferiore afflictione, et in eo ipso tamen volebat placere
Deo, et gratias gestiebat agere Deo, fortis in tribulationibus: et
quia sine tribulatione esse non poterat, patientiam Deo debebat,
Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus.
6. [vers. 5.] Et rursus ad animam suam, ut ex inferiore illo
sonoro ligno capiat sonum: Utquid tristis es, inquit, anima mea, et
utquid conturbas me? In tribulationibus sum, in languoribus , in
moeroribus, utquid me conturbas, o anima? Quis dicit? cui dicit?
Animae dicit, omnes novimus; planum est enim, ad illam directus est
sermo. Utquid tristis es, anima mea, et utquid conturbas me?
Quaeritur persona loquens. Numquid caro animae loquitur, cum caro
sine anima non loquatur? Proprium enim magis est, ut anima carnem
alloquatur, quam ut caro alloquatur animam. Sed quia non dixit,
Quare tristis es, caro mea, sed ait, Quare tristis es, anima mea?
(Si enim carnem alloqueretur, fortasse non diceret, Quare tristis
es; sed, Quare doles? Dolor enim animae tristitia dicitur:
molestia vero quae fit in corpore dolor dici potest, tristitia non
potest. Sed ex dolore corporis plerumque anima contristatur.
Interest tamen quid doleat, et quid contristetur. Dolet enim caro,
tristis est anima; et aperta ista vox est, Utquid tristis es, anima
mea?) Non ergo anima alloquitur carnem; quia non dixit, Utquid
tristis es, caro mea? nec caro, animam; quia absurdum est ut
inferior alloquatur superiorem. Ergo intelligimus habere nos aliquid
ubi imago Dei est, mentem scilicet atque rationem. Ipsa mens
invocabat lucem Dei et veritatem Dei. Ipsa est qua capimus justum et
injustum; ipsa est qua discernimus verum a falso; ipsa est quae
vocatur intellectus, quo intellectu carent bestiae; quem intellectum
quisquis in se negligit, et postponit caeteris, et ita abjicit quasi
non habeat, audit ex psalmo: Nolite esse sicut equus et mulus,
quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9). Intellectus ergo
noster alloquitur animam nostram. Ista in tribulationibus marcida
est, fessa in angoribus , contracta in tentationibus, aegra in
laboribus. Erigit eam mens desuper capiens veritatem, et dicit
Utquid tristis es, anima mea, et utquid conturbas me?
7. Videte si non est ista allocutio in illo conflictu Apostoli, in
se praefigurantis quosdam, et forte nos, et dicentis, Condelector
legi Dei secundum interiorem hominem, video autem aliam legem in
membris meis, id est motus quosdam carnales: et in quadam lucta et
quasi desperatione, invocat gratiam Dei, Miser ego homo, quis me
liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum
Dominum nostrum (Rom. VII, 22, 25). Tales ita pugnantes
etiam ipse Dominus in se praefigurare dignatus est, cum ait: Tristis
est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38). Ille enim
noverat ad quod venerat. Ille passionem pavebat qui dixerat:
Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum
sumendi eam; nemo tollit illam a me, sed ego ipse pono eam a me, et
iterum sumo eam (Joan. X, 17, 18)? Sed, Tristis est anima
mea usque ad mortem, qui dixit, quaedam membra sua in se figuravit.
Plerumque enim jam mens bene credit et bene novit futurum hominem
secundum fidem suam in gremio Abrahae: credit hoc, et tamen cum
venerit aliquis articulus mortis, turbatur ex familiaritate quadam
saeculi hujus; erigit auditum in illam vocem Dei internam, audit
rationabile carmen intrinsecus. Ita enim desuper in silentio sonat
quiddam, non auribus, sed mentibus; ut quicumque audit illud melos,
taedio afficiatur ad strepitum corporalem, et tota ista vita humana
tumultus ei quidam sit, impediens auditum superni cujusdam soni nimium
delectabilis, et incomparabilis, et ineffabilis. Et revera cum ita
contingit ex aliqua perturbatione, vim patitur homo, alloquens animam
suam: Utquid tristis es, anima mea, et utquid conturbas me? An
forte ideo quia difficile purgata vita invenitur, cum ille judicat qui
novit ad purum et liquidum judicare? Quia etsi probabilis jam vita est
inter homines, ita ut homines quid jam reprehendant juste non habeant:
procedit examen ab illius oculis, procedit regula exaequans non
fallaciter, et invenit in homine quaedam quae reprehendat Deus, quae
homines reprehendenda non videbant, nec ille ipse intus qui judicandus
est. Haec timens anima forte conturbatur: alloquitur eam mens, quasi
dicens, Quid times de peccatis, quia non potes omnia devitare?
Spera in Dominum, quoniam confitebor illi. Quaedam sanat praesens
allocutio, reliqua purgat fidelis confessio. Plane time, si justum
te dicis; si non habes illam vocem ex alio psalmo: Ne intres in
judicium cum servo tuo. Quare, Ne intres in judicium cum servo tuo?
Misericordia tua mihi opus est. Nam si judicium exhibueris sine
misericordia, quo ibo? Si iniquitates observaveris Domine,
Domine, quis sustinebit (Psal. CXXIX, 3)? Ne intres in
judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis
vivens (Psal. CXLII, 2). Ergo si non justificabitur in
conspectu tuo omnis vivens, quia quicumque hic vivit, quantumlibet
juste vivat, vae illi si cum illo in judicium intraverit Deus. Nam
ex alio propheta arrogantes et superbos identidem sic objurgat: Utquid
vultis mecum judicio contendere? Omnes dereliquistis me, dicit
Dominus (Jerem. II, 29). Noli ergo judicio contendere: da
operam esse justus; et quantumcumque fueris, confitere te peccatorem;
semper spera misericordiam: et in ista humili confessione securus
alloquere turbantem te, et tumultuantem adversus te animam tuam.
Utquid tristis es, anima mea, et utquid conturbas me? Forte in te
volebas sperare: Spera in Dominum, noli in te. Quid enim es in
te? quid es de te? Ille sit sanitas in te, qui suscepit vulnera
propter te. Spera, inquit, in Dominum, quoniam confitebor illi.
Quid illi confiteberis? Salutare vultus mei, Deus meus. Tu es
salutare vultus mei, tu sanabis me. Aeger ad te loquor: agnosco
medicum, non me jacto sanum. Quid est, agnosco medicum, non me
jacto sanum? Quod in alio psalmo dicitur: Ego dixi, Domine,
miserere mei, sana animam meam, quoniam peccavi tibi (Psal. XL,
5).
8. Haec vox, fratres, tuta est : sed vigilate in operibus bonis.
Tangite psalterium, obediendo praeceptis: tangite citharam,
tolerando passiones. Frange esurienti panem tuum, audisti ab Isaia:
noli jejunium putare sufficere. Jejunium te castigat, non alterum
reficit. Fructuosae erunt angustiae tuae, si alteri praestiteris
latitudinem. Ecce fraudasti animam tuam: cui dabis quod tibi
abstulisti? ubi pones quod tibi denegasti? Quam multos pauperes
saginare potest intermissum hodie prandium nostrum! Ita jejuna, ut
alio manducante prandisse te gaudeas, propter orationes, ut
exaudiaris. Ibi enim ait: Adhuc loquente te dicam, Ecce adsum; si
fregeris ex animo esurienti panem (Isai. LVIII, 7, 9 et
10): quia plerumque fit a tristibus et a murmurantibus, ut careant
taedio interpellantis, non ut reficiant viscera indigentis: Hilarem
autem datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). Si panem
dederis tristis, et panem et meritum perdidisti. Ergo ex animo fac:
ut ille qui intus videt adhuc loquente te, dicat, Ecce adsum. Quam
celeriter accipiuntur orationes bene operantium: et haec justitia
hominis in hac vita, jejunium, eleemosyna, oratio. Vis orationem
tuam volare ad Deum? Fac illi duas alas, jejunium et eleemosynam.
Tales nos inveniat, ut securos inveniat lux Dei, et veritas Dei,
cum venerit liberare nos a morte, qui jam venit subire pro nobis
mortem. Amen.
|
|