|
1. Psalmus iste filiis Core dicitur, sicut ejus titulus praefert.
Interpretatur autem Core Calvitium vel Calvaria, et invenimus in
Evangelio Dominum Jesum Christum in loco Calvariae crucifixum
(Matth. XXVII, 33). Ergo clarum est, quod filiis
passionis ejus cantetur hic psalmus. Habemus autem hinc evidentissimum
et firmissimum testimonium apostoli Pauli: quia tum cum in
persecutionibus Gentilium laboraret Ecclesia, hinc sumpsit versum,
quem interponeret ad exhortationem et consolationem patientiae. Hic
enim dictum est, quod ille in Epistola sua posuit: Propter te
mortificamur tota die, deputati sumus velut oves occisionis (Rom.
VIII, 36). Vocem ergo martyrum audiamus in Psalmo: et vox
martyrum videte quam bonam causam habeat, cum dicit, Propter te.
Nam et Dominus ideo addidit, propter justitiam, cum diceret: Beati
qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V, 10):
ne quisquam persecutionem patiens, ex ipsa poena quaereret gloriam,
non bonam habens causam. Et hinc exhortatus suos ait, Beati eritis
cum vobis illa et illa fecerint vel dixerint homines, propter me.
Hinc ergo vox , Propter te mortificamur tota die.
2. [vers. 1.] Est autem magnae considerationis et magnae
profunditatis consilium Dei, quid causae fuerit ut cum patres nostros
Patriarchas, et totum illum populum Israel eduxerit in manu
fortissima de Aegypto, et persequentes inimicos eorum in mari
demerserit, duxeritque per contradicentes gentes, debellatisque
hostibus in terram promissionis posuerit, victoriasque magnas ex
paucitate suorum in magna inimicorum multitudine fecerit: postea
placuerit ei quasi avertere se a populo suo, ut stragem occisionis et
mortis paterentur sancti ejus, et nemo resisteret, nemo defenderet,
nemo prohiberet; quasi averterit faciem suam a gemitibus corum, quasi
oblitus sit eos, quasi ipse non sit Deus, qui in manu valida et
brachio excelso evidentissima potentia patres nostros, id est illum
populum, sicut dixi, ab Aegypto liberatum, victis pulsisque de terra
sua gentibus constituerit in regno, mirantibus omnibus quod saepe a
paucis multi victi essent. Hoc ergo in gemitu confessionis incipit
cantari in psalmo isto. Non frustra enim ista facta sunt, nisi ut
intelligatur quare facta sint. Proinde quia facta sunt, manifestum
est: quare sint facta, altius quaerendum est. Ideo titulus non habet
tantum, filiis Core; sed, In intellectum filiis Core. Hoc et in
illo psalmo est, cujus primum versum ipse Dominus de cruce dixit:
Deus meus, Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti?
Transfigurans enim nos in id quod dicebat, et in corpus suum (quia et
nos sumus corpus ejus, ille caput nostrum), vocem de cruce non dixit
suam, sed nostram. Non enim unquam eum dereliquit Deus, nec ipse a
Patre unquam recessit; sed propter nos dixit hoc: Deus meus, Deus
meus, utquid me dereliquisti? Nam sequitur ibi: Longe a salute mea
verba delictorum meorum. Et ostendit ex quorum persona hoc dixerit;
non enim in ipso delictum potuit inveniri. Clamabo ad te, inquit in
ipso psalmo, per diem, et non exaudies; et nocte, subauditur
utique, et non exaudies; sed addidit: et non ad insipientiam mihi
(Psal. XXI, 2, 3), id est, hoc ipsum quod non exaudies,
non ad insipientiam mihi, sed ad intellectum. Quid est, ad
intellectum non exaudies? id est, me non exaudies ad temporalia, ut
intelligam a te desideranda sempiterna. Non ergo relinquit Deus, et
cum videtur relinquere, tollit quod male desiderasti, et docet quid
debeas bene desiderare. Si enim semper Deus in istis prosperitatibus
faveret nobis, ut omnia nobis abundarent, nullamque in tempore isto
mortalitatis nostrae tribulationem, nullas pressuras angustiasque
pateremur; non diceremus nisi ista esse summa bona quae praestat Deus
servis suis, et majora ab illo non desideraremus. Ideo autem huic
vitae male dulci miscet amaritudines tribulationum, ut alia quae
salubriter dulcis est, requiratur; hoc est, In intellectum filiis
Core. Denique audiamus Psalmum, et ibi potius hoc videamus.
3. [vers. 2, 3.] Deus, auribus nostris audivimus; patres
nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et
in diebus antiquis. Admirantes quare in istis diebus tanquam
deseruerit eos quos in passionibus exercere voluerit, recolunt
praeterita quae audierunt a patribus, tanquam dicentes: Non ea quae
patimur nobis retulerunt patres nostri. Nam et in illo psalmo hoc
dixit: In te speraverunt patres nostri, speraverunt, et eruisti
eos: ego autem sum vermis, et non homo, opprobrium hominum, et
abjectio plebis (Psal, V, 7). Illi speraverunt, et liberasti
eos: egone speravi, et dereliquisti me; et sine causa credidi in te,
et sine causa nomen meum scriptum est apud te, et nomen tuum scriptum
est in me? Haec ergo nobis indicaverunt patres nostri. Manus tua
gentes disperdidit, et plantasti eos; infirmasti populos, et
expulisti eos: id est, populos expulisti de terra sua, ut istos
introduceres atque plantares, eorumque regnum tua misericordia
confirmares. Haec audivimus a patribus nostris.
4. [vers. 4.] Sed forte ideo illi ista potuerunt, quia fortes
erant, quia praeliatores, quia invicti, quia exercitati, quia
bellicosi? Absit. Non hoc indicaverunt nobis patres nostri, non hoc
habet Scriptura; sed quid habet, nisi quod sequitur? Non enim in
gladio suo haereditate possederunt terram, et brachium ipsorum non
salvos fecit eos; sed dextera tua, et brachium tuum, et illuminatio
vultus tui. Dextera tua, potentia tua; brachium tuum, ipse Filius
tuus. Et illuminatio vultus tui: quid est hoc? Quia talibus signis
eis affuisti, ut praesens intelligereris. Numquid enim quando nobis
Deus aliquo miraculo adest, faciem ipsius oculis nostris videmus?
Sed effectu miraculi suam praesentiam insinuat hominibus. Denique
omnes qui mirantur ad hujuscemodi facta, quid dicunt? Vidi Deum
praesentem. Sed dextera tua, et brachium tuum, et illuminatio vultus
tui: quoniam complacuisti in eis: hoc est, sic cum eis egisti, ut
bene placeres in eis, ut quisquis eos attenderet quomodo eum eis
ageretur, diceret quia vere Deus est cum illis, et Deus illos agit.
5. [vers. 5.] Quid ergo? Alter erat tunc, et alter est nunc?
Absit. Quid enim sequitur? Tu es ipse rex meus et Deus meus. Tu
es ipse, non enim mutatus es. Tempora mutata video, creator temporum
non mutatur. Tu es ipse rex meus et Deus meus. Tu me soles ducere,
tu me soles regere, tu mihi soles subvenire. Qui mandas salutem
Jacob. Quid est, Qui mandas? Etiamsi tu per tuam prorsus
substantiam atque naturam qua es quidquid es, occultus es, nec per hoc
quod es interfuisti patribus, ut facie ad faciem te viderent; tamen
per quamlibet creaturam tu mandas salutem Jacob. Etenim illa visio
facie ad faciem, liberatis in resurrectione servatur. Et illi patres
etiam Novi Testamenti quamvis revelata mysteria tua viderint ,
quamvis revelata secreta annuntiaverint; tamen in speculo se videre
dixerunt et in aenigmate: servari autem visionem in futurum facie ad
faciem (I Cor. XIII, 12), quando venerit quod ipse
Apostolus ait: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum
Christo in Deo; cum autem Christus apparuerit, vita vestra, tunc
et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. III, 3, 4).
Tunc ergo nobis servatur visio illa facie ad faciem, de qua et
Joannes dicit: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit
quid erimus; scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam
videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Etsi ergo tunc
patres nostri non te viderunt facie ad faciem secundum quod tu es,
etiamsi ista visio servatur in resurrectione, tamen etsi Angeli
affuerunt, tu mandas salutem Jacob. Non solum per te ades, sed per
quamcumque creaturam tuam affueris, tu mandas hoc propter salutem
servorum tuorum quod tu ipse per te facis; hoc autem fit pro salute
servorum tuorum quod faciunt quibus mandas. Cum ergo tu ipse sis rex
meus et Deus meus, et tu mandes salutem Jacob, quare ista nunc
patimur?
6. [vers. 6.] Sed forte praeterita tantum narrata sunt nobis,
de futuro autem non est aliquid tale sperandum. Imo vero sperandum.
In te inimicos nostros ventilabimus. Ergo patres nostri indicaverunt
nobis opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis:
quia manus tua gentes disperdidit, ejecisti populos et plantasti eos.
Ista praeterita sunt: de futuro vero quid erit? In te inimicos
nostros ventilabimus: veniet tempus quando omnes inimici
Christianorum, sicut palea ventilentur, sicut pulvis ventilentur, et
de terra projiciantur. Ergo si et praeterita sic sunt nobis narrata,
et futura talia praenuntiata; in medio praesentium quare laboramus,
nisi in intellectum filiis Core? In te inimicos nostros
ventilabimus: et in nomine tuo spernemus insurgentes in nos. Hoc de
futuro.
7. [vers. 7.] Non enim in arcu meo sperabo: quomodo nec patres
in gladio suo. Et gladius meus non salvum faciet me.
8. [vers. 8.] Salvos enim fecisti nos ex affligentibus nos. Et
hoc figura praeteriti de futuro dicitur: sed ideo tanquam praeteritum
dicitur, quia tam certum est quasi factum sit. Intendite quare
pleraque Prophetae ita dicunt tanquam praeterita sint, cum
praenuntientur futura, non facta. Nam et de ipso Domino futura
passio praenuntiabatur, et tamen, Foderunt, inquit, manus meas et
pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea: non dixit, Fodient, et
dinumerabunt. Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me: non
dixit, Considerabunt et conspicient. Diviserunt sibi vestimenta mea
(Psal. XXI, 17, 19): non dixit, divident. Omnia ista
tanquam praeterita dicuntur, cum futura sint; quia Deo et futura tam
certa sunt, tanquam praeterita sint. Nobis enim ea quae
praeterierunt, certa sunt; quae futura, incerta sunt. Novimus enim
aliquid accidisse, et non potest fieri ut non acciderit quod accidit.
Da prophetam cui tam certum sit futurum quam tibi praeteritum: et quam
tibi quod meministi factum, non potest fieri ut non sit factum, lam
illi quod novit futurum, non potest fieri ut non fiat. Ideo de
securitate dicuntur tanquam praeterita, quae adhuc futura sunt. Hoc
ergo speramus. Salvos enim fecisti nos ex affligentibus nos, et eos
qui oderunt nos confudisti.
9. [vers. 9.] In Deo laudabimur tota die. Videte quemadmodum
miscet etiam verba futuri temporis, ut intelligas et praeterita quae
dicta sunt de futuro esse praedicta. In Deo laudabimur tota die: et
in nomine tuo confitebimur in saecula. Quid, laudabimur? quid,
confitebimur? Quia ex omnibus affligentibus nos eruisti nos, quia
reguum perpetuum dabis nobis, quia complebitur in nobis, Beati qui
habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te
(Psal. LXXXIII, 5).
10. [vers. 10.] Haec ergo futura cum certa sint nobis, et
illa praeterita cum a patribus nostris audierimus, quid modo? Nunc
autem repulisti et confudisti nos. Confudisti, non in conscientia
nostra, sed in facie hominum. Erat enim tempus quo affligerentur
Christiani, cum ubique fugerent, cum ubique diceretur, Christianus
est, tanquam ad insultationem et ad opprobrium pertineret. Ubi est
ergo ille Deus noster, rex noster, qui mandat salutem Jacob? Ubi
est ille qui fecit omnia quae nobis narraverunt patres nostri? Ubi est
qui facturus est omnia quae nobis revelavit per Spiritum suum?
Numquid mutatus est? Sed in intellectum filiis Core fiunt haec.
Aliquid enim intelligere debemus, quare nos ista omnia medio tempore
pati voluit. Quae omnia? Nunc autem repulisti et confudisti nos: et
non egredieris Deus in virtutibus nostris. Procedimus ad inimicos
nostros, et tu nobiscum non procedis: videmus eos, praevalent illi,
et nos invalidi sumus. Ubi est illa virtus tua? ubi est dextera et
potentia tua? ubi mare siccatum? ubi Aegyptii persequentes fluctibus
obruti (Exod. XIV, 21, 27)? ubi Amalech resistens, in
crucis signo superatus (Id. XVII, 11)? Et non egredieris
Deus in virtutibus nostris.
11. [vers. 11.] Avertisti autem nos retrorsum prae inimicis
nostris: ut quasi illi ante sint, nos retro; illi victores, nos
victi deputemur. Et qui nos oderunt, diripiebant sibi: quid, nisi
nos?
12. [vers. 12.] Dedisti nos tanquam oves escarum, et in
nationibus dispersisti nos: a nationibus manducati sumus. Hi
significantur qui sic passi sunt, ut in corpus gentium verterentur.
Plangit enim eos Ecclesia, tanquam membra sua devorata.
13. [vers. 13.] Vendidisti populum tuum sine pretio. Vidimus
enim quos dedisti, non vidimus quid accepisti. Et non fuit multitudo
in jubilationibus eorum. Numquid enim quando fugiebant Christiani
persequentibus inimicis idololatris, fiebant congregationes et
jubilationes Deo? Numquid concinebantur hymni de ecclesiis Dei, qui
solent in pace concini, dulcique concentu fraternitatis Dei auribus
personari? Et non fuit multitudo in jubilationibus eorum.
14. [vers. 14, 15.] Posuisti nos in opprobrium vicinis
nostris, subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro sunt.
Dosuisti nos in similitudinem in nationibus. Quid est, in
similitudinem? Quando maledicentes homines similitudinem dant de eo
quem detestantur: Sic moriaris, sic puniaris. Quanta tunc dicta
sunt talia? Sic crucifigaris. Hodieque non desunt hostes Christi,
illi ipsi Judaei, contra quos quando defendimus Christum, dicunt
nobis: Sic moriaris quomodo ille. Non enim illam mortem
intulissent, nisi eo modo mori vehementer exhorruissent; aut quid
mysterii haberet, si intelligere potuissent. Caecus quando
inunguitur, collyrium in manu medici non videt. Nam crux ipsa et pro
ipsis persequentibus facta est. Inde sunt postea sanati, et in eum
crediderunt quem ipsi occiderunt. Posuisti nos in similitudinem in
nationibus, commotionem capitis in populis: commotionem capitis ad
insultandum. Et locuti sunt labiis, et moverunt caput (Psal.
XXI, 8). Hoc Domino, hoc etiam omnibus sanctis ejus, quos
persequi, quos tenere, quos illudere, quos tradere, quos affligere,
quos occidere potuerunt.
15. [vers. 16, 17.] Tota die verecundia mea contra me est,
et confusio vultus mei operuit me: a voce exprobrantis et obloquentis:
hoc est, a voce insultantium et crimen mihi objicientium, quia colo
te, quia confiteor te: et crimen mihi objicientium de illo nomine,
unde mea omnia crimina delebuntur. A voce exprobrantis et
obloquentis, id est, contra me loquentis. A facie inimici et
persequentis. Et quis hic intellectus? Quae praeterita dicta sunt,
non in nobis fient: quae futura sperantur, non apparent.
Praeterita: in magna gloria tua eductus est populus de Aegypto,
liberatus a persequentibus, ductus per gentes, expulsis gentibus
collocatus in regno. Quae futura? Educendus populus de ista Aegypto
saeculi, duce Christo apparente in gloria sua; ponendi sancti ad
dexteram, iniqui ad sinistram, damnandi iniqui cum diabolo in aeterna
poena; accipiendum regnum a Christo cum sanctis in sempiternum. Haec
sunt futura, illa praeterita. In medio quid? Tribulationes.
Quare? Ut appareat animus colens Deum, quantum colat Deum; ut
videatur utrum gratis colat eum a quo salutem gratis accepit. Si enim
tibi dicat Deus, Quid dedisti mihi ut facerem te? Certe si factus
promeruisti me, non me promerueras antequam facerem te. Quid dicturi
sumus ei, qui primo gratis nos fecit, quia bonus est, non quia
aliquid meruimus? Deinde de ipsa reparatione, de secunda nativitate
quid dicturi sumus? Merita nostra fecisse ut nobis illa salus perpetua
mitteretur a Domino? Absit. Si merita nostra aliquid facerent, ad
damnationem nostram venirat. Non venit ille ad inspectionem
meritorum, sed ad remissionem peccatorum. Non fuisti, et factus es:
quid Deo dedisti? Malus fuisti, et liberatus es: quid Deo
dedisti? Quid non ab eo gratis accepisti? Merito et gratia
nominatur, quia gratis datur. Exigitur ergo a te, ut et tu gratis
eum colas: non quia dat temporalia, sed quia praestat aeterna.
16. Sed ipsa aeterna vide ne aliter cogites, et cogitando aeterna
carnaliter, nihilominus Deum gratis non colas. Quid enim? Si ideo
colis Deum, quia dat tibi fundum, non eum culturus es, quia tollit
tibi fundum? Sed forte tu dicis: Ideo eum colam, quia dabit mihi
villam, non tamen temporalem. Nihilominus adhuc corruptam mentem
geris: amore enim casto non colis, adhuc mercedem expetis. Ea enim
vis habere in futuro saeculo, quae hic necesse est derelinquas: mutare
vis voluptatem carnalem, non amputare. Non laudatur in illo
jejunium, qui ad luxuriosam coenam servat ventrem suum. Invitantur
enim aliquando homines ad coenam magnam, et cum ad eam volunt avidi
venire, jejunant: numquid hoc jejunium continentiae, et non potius
luxuriae deputandum est? Noli ergo talia sperare tibi danda a Deo,
qualia hic jubet contemnere. Haec enim sperabant Judaei, ideo
turbabantur in illa quaestione. Nam et ipsi resurrectionem sperant,
sed ad tales voluptates corporis se sperant resurrecturos, quales hic
amant. Ideo cum eis proponeretur quaestio illa a Sadducaeis, qui non
credunt resurrectionem, de illa muliere quae nupsit septem fratribus
sibimet succedentibus, cujus eorum in resurrectione erit uxor,
deficiebant , et respondere non poterant. At vero Domino quando est
proposita, quia nobis resurrectio talis promittitur, non qua
repetantur hujusmodi voluptates, sed qua aeterna de ipso Deo gaudia
comparentur, respondit Dominus, et ait: Erratis nescientes
Scripturas, neque virtutem Dei: in resurrectione enim neque nubent,
neque uxores ducent: non enim incipient mori. Id est, non ibi
quaeritur successor, ubi non erit decessor. Et quid erit? Sed
erunt, inquit, aequales Angelis Dei (Matth. XXII, 29,
30, et Luc. XX, 35, 36). Nisi forte putas, quod Angeli
epulis quotidianis, et vino quo te inebrias, gaudeant, aut hoc forte
arbitraris, quod Angeli uxores habeant. Nihil eorum est apud
Angelos. Unde gaudent Angeli, nisi unde Dominus ait: Nescitis
quia Angeli eorum semper vident faciem Patris (Matth. XVIII,
10)? Si ergo ad faciem Patris gaudent Angeli, ad tale gaudium te
praepara: aut si invenis melius quam videre faciem Dei ? Vae tali
amori tuo, si vel suspicaris aliquid pulchrius, quam est ille a quo
est omne pulchrum, quod te teneat, ne illum cogitare mercaris.
Dominus in carne erat, et apparebat homo hominibus. Qualis
apparebat? Jam dixi, homo hominibus. Quid magnum apparebat? Caro
carni. Quid magnum apparebat, de quo dictum est: Vidimus eum, et
non habebat speciem neque decorem (Isai. LIII, 2)? Quis non
habebat speciem neque decorem? De quo item dicitur: Speciosus forma
prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3). Ut homo, non habebat
speciem neque decorem; sed speciosus forma ex eo quod est prae filiis
hominum. Ideo formam iilam deformem carnis ostendens oculis
intuentium, quid ait? Qui diligit me, mandata mea custodit; et qui
diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum ,et ostendam
illi meipsum (Joan. XIV, 21). Quem videbant, ostensurum se
illis promittebat. Sed quid est hoc? Quasi diceret, Videtis formam
servi, occulta est forma Dei: per hanc vobis blandior, illam vobis
servo; hac vos parvulos nutrio, illa grandes pasco. Ergo ut haec
fides nostra qua purgamur, ad invisibilia praeparetur, hoc est, quod
in intellectum filiis Core facta sunt ista omnia, ut detraherentur
sanctis ea quae habebant, detraheretur et ipsa vita temporalis: ut non
propter haec ipsa temporalia colerent ipsum aeternum, sed amore illius
casto tolerarent haec omnia quae pro tempore paterentur.
17. [vers. 18, 19.] Denique quia intellexerunt hoc filii
Core, quid dicunt? Haec omnia venerunt super nos, et obliti non
sumus te. Quid est, et obliti non sumus te? Et inique non egimus in
testamento tuo: et non recessit retro cor nostrum: et declinasti
semitas nostras de via tua. Ecce est intellectus, quia non recessit
retro cor nostrum, quia obliti non sumus te, quia inique non egimus in
testamento tuo, positi in magnis tribulationibus et persecutionibus
gentium. Declinasti semitas nostras de via tua. Semitae enim nostrae
erant in voluptatibus saeculi; semitae nostrae erant in prosperitatibus
temporalium rerum: tulisti semitas nostras de via tua, et ostendisti
nobis quam arcta et angusta via est quae ducit ad vitam. Et declinasti
semitas nostras de via tua. Quid est, declinasti semitas nostras de
via tua? Tanquam diceret nobis, In tribulatione positi estis, multa
patimini, multa quae amabatis in hoc saeculo, amisistis: sed non vos
dimisi in via, quam angustam vos doceo. Latas semitas quaerebatis:
quid vobis dico? Hac itur ad vitam sempiternam: qua vultis ambulare,
ad mortem pergitis. Quam lata et spatiosa via est quae ducit ad
interitum, et multi sunt qui ambulant per eam! Quam arcta et angusta
via est quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui ambulant per illam
(Matth. VII, 13, 14)? Qui sunt pauci? Qui tolerant
tribulationes, qui tolerant tentationes, qui in istis omnibus
molestiis non deficiunt; qui non ad horam gaudent ad verbum, et in
tempore tribulationis tanquam orto sole arescunt (Id. XIII,
20, 21, 23), sed habent radicem charitatis, sicut audivimus
quod modo lectum est in Evangelio (Marc. IV, 16, 17, 20,
et Luc. VIII, 13, 15). Radicem, inquam, charitatis
habe, ut cum sol exortus fuerit, non te urat, sed nutriat. Haec
omnia venerunt super nos, et obiiti non sumus te; et inique non egimus
in testamento tuo; et non recessit retro cor nostrum. Sed quia haec
omnia inter tribulationes facimus, jam in angusta via ambulantes,
declinasti semitas nostras de via tua.
18. [vers. 20.] Quoniam humiliasti nos in loco infirmitatis.
Ergo exaltabis nos in loco fortitudinis. Et operuit nos umbra
mortis. Haec enim mortalitas umbra mortis est. Vera mors est
damnatio cum diabolo.
19. [vers. 21.] Si obliti sumus nomen Dei nostri. Iste est
intellectus filiorum Core. Et si expandimus manus nostras ad Deum
alienum.
20. [vers. 22.] Nonne Deus requiret ista? Ipse enim novit
occulta cordis. Novit, et requirit: si novit occulta cordis, quid
ibi facit? Nonne Deus requiret ista? Novit in se, requirit propter
nos. Etenim ideo requirit Deus aliquando, et dicit sibi
innotescere, quod facit tibi innotescere. Opus suum tibi dicit, non
cognitionem suam . Dicimus plerumque, Laetus dies, quando serenus
est: numquid ipse dies gaudet? Sed gaudentem dicimus, quia gaudentes
nos facit. Et dicimus, Triste coelum. Non enim est ullus talis
sensus in nubibus: sed quia homines hujusmodi videntes coeli faciem
contristantur, triste dicitur, eo quod tristes facit. Sic et Deus
cognoscere dicitur, quando cognoscentes facit. Deus dicit ad
Abraham: Nunc cognovi quia tu times Deum (Gen. XXII,
12). Ante non cognoverat? Sed ipse Abraham se non cognovit:
quia in ipsa tentatione ipse sibi innotuit. Plerumque enim homo putat
se posse quod non potest, aut putat se non posse quod potest; accedit
ad illum interrogatio ex divina dispensatione, et per interrogationem
notus fit sibi; et dicitur Deus cognovisse, quod illum fecit nosse.
Numquid Petrus noverat se, quando dixit medico: Tecum sum usque ad
mortem (Matth. XXVI, 35)? Medicus noverat, vena inspecta,
quid intus ageretur in aegroto; aegrotus non noverat. Venit accessio
tentationis; et probavit medicus sententiam suam, perdidit aeger
praesumptionem suam. Sic ergo et novit Deus, et requirit. Novit.
Quomodo ipse requirit? Propter te, ut tu invenias te, et gratias
agas ei qui fecit te. Nonne Deus requiret ista?
21. Ipse enim novit occulta cordis. Quid est, novit occulta?
quae occulta? Quoniam propter te mortificamur tota die, deputati
sumus velut oves occisionis. Potes enim videre mortificari hominem;
quare mortificetur, nescis: Deus hoc novit; res in occulto est.
Sed dicit mihi aliquis: Ecce pro nomine Christi detinetur, nomen
Christi confitetur. Quare non et haeretici nomen Christi
confitentur, et non tamen jam propter ipsum moriuntur ? Prorsus in
ipsa Ecclesia, dicam, catholica, putatis defuisse aut deesse posse,
qui causa humanae gloriae paterentur? Si deessent hujusmodi homines,
non diceret Apostolus: Si tradidero corpus meum ut ardeam,
charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII,
3). Sciebat ergo esse posse quosdam qui hoc jactatione facerent,
non dilectione. Ideo obscurum est; Deus hoc solus videt, nos non
possumus. Ipse solus potest judicare, qui novit occulta cordis.
Quoniam propter te mortificamur tota die, deputati sumus velut oves
occisionis. Jam dixi, hinc etiam apostolum Paulum testimonium
posuisse ad exhortandos martyres, ne deficerent in tribulationibus pro
nomine Christi susceptis.
22. [vers. 23.] Exsurge, quare obdormis, Domine? Cui
dicit? et quis dicit? Nonne magis dicetur ille dormire, et halare ,
qui talia loquitur, Exsurge, quare dormis, Domine? Respondet
tibi, Novi quid dicam: scio quia non dormit qui custodit Israel
(Psal. CXX, 4): sed tamen martyres clamant, Exsurge, quare
obdormis, Domine? O Domine Jesu! occisus es, dormisti in
passione, jam nobis resurrexisti. Novimus enim quia nobis
resurrexisti. Quare resurrexisti? Gentes quae nos persequuntur,
mortuum te putant, resurrexisse non credunt. Exsurge ergo et illis.
Quare dormis, non nobis, sed illis? Si enim jam te illi crederent
resurrexisse, numquid eos qui in te crederent persequi poterant. Sed
quare persequuntur? Dele, occide nescio quos , qui crediderunt in te
nescio quem male mortuum? Adhuc eis dormis: exsurge ut intelligant
quia resurrexisti, et quiescant. Denique factum est dum moriuntur
martyres, et ista dicunt, dormiunt, et excitant Christum vere
mortuum dormitionibus eorum; surrexit Christus quodammodo in
gentibus, id est, creditus est resurrexisse: ita paulatim et ipsi
credendo conversi ad Christum, fecerunt numerum magnum, quem timerent
persecutores, et cessaverunt persecutiones. Unde? Quia resurrexit
Christus in gentibus, qui illis ante non credentibus dormiebat.
Exsurge, et ne repellas usque in finem.
23. [vers. 24.] Quare faciem tuam avertis? quasi non adsis,
quasi oblitus sis nostri. Oblivisceris inopiam nostram, et
tribulationem nostram.
24. [vers. 25.] Quoniam humiliata est in pulvere anima
nostra. Ubi humiliata est? In pulvere, id est, pulvis nos
persequitur. Illi nos persequuntur, de quibus dixisti: Non sic
impii, non sic; sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae
(Psal. I, 4). Humiliata est in pulvere anima nostra; haesit in
terra venter noster. Poenam nimiae humiliationis mihi videtur
expressisse, qua quisque quando se prosternit, haeret in terra venter
ejus. Quisquis enim ita humiliatur ut genua figat, adhuc habet quo
humilietur: quisquis autem sic humiliatur ut haereat in terra venter
ejus, ultra quo humilietur non habet. Si enim ultra voluerit, jam
non erit humiliare, sed obruere. Hoc ergo forsitan dixerit: Nimium
humiliati sumus in hoc pulvere, ultra quo humiliemur non habemus: jam
pervenit usque ad summum humiliatio, veniat et miseratio.
25. An forte, fratres, eos plangit Ecclesia voce ista. quibus
illi qui persequebantur persuaserunt impietatem: ut illi qui
perdurarunt hoc dicant, Humiliata est in pulvere anima nostra? Id
est, inter manus pulveris hujus, inter manus impiorum et
persequentium, Humiliata est in pulvere anima nostra, ad hoc ut te
invocaremus, ut dares auxilium de tribulatione: venter autem noster
haesit in terra, id est, consensit impietati pulveris hujus venter
noster; hoc est enim dictum, Haesit. Si enim cum diligis et ardes
charitate, recte dicis Deo, Adhaesit anima mea post te (Psal.
LXII, 9); et, Mihi adhaerere Deo bonum est (Psal.
LXXII, 28): tunc autem adhaeres Deo, quando consentis Deo:
non sine causa dictum est, de ventre isto quod adhaesit in terra, nisi
quia illi significantur, qui persecutionem non tolerantes,
consenserunt iniquis: sic enim haeserunt in terra. Sed quare dicti
sunt venter, nisi quia carnales sunt: ut os Ecclesiae in sanctis
sit, in spiritualibus sit; venter Ecclesiae in carnalibus sit?
Itaque os Ecclesiae eminet; venter absconditus est, tanquam mollior
et infirmior. Hoc significat quodam loco Scriptura, ubi quidam dicit
se accepisse librum; et liber ipse dulcis erat, inquit, in ore meo,
et amarus in ventre meo (Apoc. X, 10). Quid est hoc, nisi
quia praecepta summa quae capiunt spirituales, non capiunt carnales;
et de quibus gaudent spirituales, contristantur carnales? Liber
iste, fratres, quid habet? Vende omnia quae habes, et da
pauperibus. Quam dulcis in ore Ecclesiae! Ab omnibus spiritualibus
factum est. At vero carnali cuicumque dixeris, Fac hoc; facilius a
te tristis recedit, sicut ille dives a Domino (Matth. XIX,
21, 22), quam facit quod dictum est. Quare autem tristis
recessit, nisi quia liber ille dulcis est in ore, et in ventre
amarus? Dedisti nescio quid auri et argenti; ventum est ad hunc
articulum, ut nisi perdas, forte aliquod peccatum committas, injuriam
forte ingeras Ecclesiae, blasphemare cogaris: posito itaque in
angustiis, aut damno pecuniae, aut damno justitiae, dicitur tibi,
Perde potius pecuniam, ne perdas justitiam: tu autem cui non dulcis
est in ore justitia, sed adhuc in illis membris infirmus es, quales in
ventre deputat Ecclesia, contristatus eligis aliquando amittere
aliquid de justitia, quam vel nummum de pecunia; et percutis te damno
graviore, implens saccellum tuum, et exinaniens cor tuum. Fortassis
ergo de illis dixerit, Haesit in terra venter noster.
26. [vers. 26.] Exsurge, Domine, adjuva nos. Et vere,
carissimi, exsurrexit et adjuvit. Namque cum exsurgeret, id est,
cum resurgeret, et gentibus innotesceret, cessantibus
persecutionibus, etiam illi qui haeserant in terra, eruti sunt de
terra, et agentes poenitentiam, redditi sunt corpori Christi,
quamvis infirmi, quamvis imperfecti, ut compleretur in eis,
Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur
(Psal. CXXXVIII, 16). Exsurge, Domine, adjuva nos:
et redime nos propter nomen tuum: hoc est, gratis; propter nomen
tuum, non propter meritum meum; quia tu dignatus es facere, non quia
ego dignus sum cui facias. Nam et hoc ipsum quod non sumus obliti te,
et non recessit retro cor nostrum, quod non expandimus manus nostras ad
Deum alienum, nisi te adjuvante, unde possemus? nisi te intus
alloquente et exhortante, non deserente, unde valeremus? Ergo sive
patientes in tribulationibus, sive gaudentes in prosperitatibus,
redime nos; non propter meritum nostrum, sed propter nomen tuum.
|
|