|
1. [vers. 1.] De octavo, hic videtur obscurum; nam caetera in
hoc titulo manifestiora sunt. Visum est autem nonnullis diem judicii
significare, id est tempus adventus Domini nostri, quo venturus est
judicare vivos et mortuos. Qui adventus, computatis annis ab Adam,
post septem annorum millia futurus creditur; ut septem annorum millia
tanquam septem dies transeant, deinde illud tempus tanquam dies octavus
adveniat. Sed quoniam dictum est a Domino: Non est vestrum scire
tempora quae Pater posuit in sua potestate (Act. I, 7), et:
De die vero et illa hora nemo scit, neque angelus, neque virtus,
neque Filius, nisi solus Pater (Matth. XXIV, 36), et
illud quod scriptum est, tanquam furem venire diem Domini (I
Thess. V, 2), satis aperte ostendit neminem sibi oportere
arrogare scientiam illius temporis, computatione aliqua annorum. Si
enim post septem millia annorum ille dies venturus est, omnis homo
potest annis computatis adventum ejus addiscere: ubi erit ergo, quod
nec Filius hoc novit? Quod utique ideo dictum est, quia per Filium
homines hoc non discunt, non quod apud se ipse non noverit, secundum
illam locutionem, Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat
(Deut. XIII, 3), id est, scire faciat vos; et, Exsurge,
Domine (Psal. III, 7), id est, fac nos exsurgere. Cum ergo
ita dicatur nescire Filius hunc diem, non quod nesciat, sed quod
nescire faciat eos quibus hoc non expedit scire, id est, non eis hoc
ostendat; quid sibi vult nescio quae praesumptio, quae annis
computatis certissimum sperat post septem annorum millia diem Domini?
2. Nos igitur, quod nescire nos Dominus voluit, libenter
nesciamus, et quaeramus quid velit sibi iste titulus, qui scribitur
De octavo. Potest quidem, etiam nulla annorum temeraria
supputatione, dies judicii octavus intelligi, quod jam post finem
hujus saeculi accepta aeterna vita, tunc non erunt animae justorum
obnoxiae temporibus: et quoniam omnia tempora septem dierum istorum
repetitione volvuntur, octavus forte ille dictus est, qui varietatem
istam non habebit. Est aliud quod hic non absurde accipi potest, cur
octavum dicatur judicium, quod post duas generationes futurum est,
unam quae ad corpus, alteram quae ad animam pertinet. Ab Adam enim
usque ad Moysen genus humanum vixit ex corpore, id est secundum
carnem: qui etiam exterior et vetus homo dicitur (Ephes. IV,
22), et cui Vetus Testamentum datum est, ut quamvis religiosis,
tamen carnalibus adhuc operationibus futura spiritualia praesignaret.
Hoc toto tempore quo secundum corpus vivebatur, regnavit mors, sicut
Apostolus ait, etiam in eos qui non peccaverunt. Regnavit autem ex
similitudine praevaricationis Adae, sicut idem dicit; quoniam usque
ad Moysen (Rom. V, 14) accipiendum est, quo usque Legis
opera, id est carnaliter observata illa sacramenta, etiam eos
obstrictos tenuerunt certi mysterii gratia, qui uni Deo subditi
erant. Ab adventu autem Domini, ex quo ad circumcisionem cordis a
carnis circumcisione transitum est, facta vocatio est, ut secundum
animam viveretur, id est secundum interiorem hominem, qui etiam novus
homo (Coloss. III, 10) propter regenerationem dicitur morumque
spiritualium innovationem. Manifestum est autem ad corpus quaternarium
numerum pertinere, propter notissima elementa quatuor quibus constat,
et quatuor qualitates, siccam, humidam, calidam, frigidam. Unde
quatuor etiam temporibus administratur, verno, aestate, autumno,
hieme. Haec sunt notissima. Nam de quaternario numero corporis
tractatur etiam alibi subtilius, sed obscurius: quod in hoc sermone
vitandum est, quem etiam minus eruditis accommodatum esse volumus. Ad
animum vero ternarium numerum pertinere potest intelligi, ex eo quod
tripliciter Deum diligere jubemur, ex toto corde, ex tota anima, ex
tota mente (Deut. VI, 5; Matth. XXII, 37): de quibus
singulis non in Psalterio, sed in Evangelio disputandum est. Nunc
ad testimonium ternarii numeri ad animum pertinentis, satis puto esse
quod dictum est. Peractis igitur numeris corporis ad veterem hominem
et ad Vetus Testamentum pertinentibus, peractis etiam numeris animi
ad novum hominem et ad Novum Testamentum relatis, sicut septenario
numero transacto, quia unumquodque temporaliter agitur, quaternario in
corpus, ternario in animum distributo, veniet octavus judicii dies,
qui meritis tribuens quod debetur, jam non ad opera temporalia, sed ad
vitam aeternam sanctos transferet, impios vero damnabit in aeternum.
3. [vers. 2.] Quam damnationem metuens, orat Ecclesia in hoc
psalmo, dicens: Domine, ne in ira tua arguas me. Dicit etiam
Apostolus iram judicii: Thesaurizas tibi, inquit, iram in die irae
justi judicii Dei (Rom. II, 5); in qua se non vult argui,
quisquis in hac vita sanari desiderat. Nec in furore tuo corripias
me: corripias, mitius videtur; ad emendationem enim valet. Nam qui
arguitur, id est accusatur, metuendum est ne finem habeat
damnationem. Sed quoniam furor plus videtur esse quam ira, potest
movere cur illud quod est mitius, id est correptio, cum eo positum est
quod est durius, id est cum furore. Sed ego puto unam rem duobus
verbis significatam: nam in graeco TYMOS, quod est in primo
versu, hoc significat quod ORGE, quod est in secundo versu; sed
cum Latini vellent etiam ipsi duo verba ponere, quaesitum est quid
esset vicinum irae, et positum est furor. Ideo varie codices habent:
nam in aliis prius invenitur ira, deinde furor; in aliis, prius
furor, deinde ira; in aliis pro furore indignatio ponitur, aut
bilis. Sed quidquid illud est, motus est animi provocans ad poenam
inferendam: qui tamen motus, non tanquam animae Deo tribuendus est,
de quo dictum est: Tu autem, Domine virtutum, cum tranquillitate
judicas (Sap. XII, 18); quod autem tranquillum est, non est
perturbatum. Non ergo cadit in Deum judicem perturbatio; sed quod in
ejus ministris fit, quia per leges ejus fit, ira ejus dicitur. In
qua ira, non solum argui se non vult anima quae nunc orat, sed nec
corripi, id est emendari vel erudiri: nam in graeco PAIDEYSES
positum est, id est, erudias. Arguuntur autem in die judicii omnes
qui non habent fundamentum quod est Christus: emendantur autem, id
est purgantur, qui huic fundamento superaedificant lignum, foenum,
stipulam; detrimentum enim patientur, sed salvi erunt tanquam per
ignem (I Cor. III, 11). Quid ergo iste orat, qui non vult
in ira Domini vel argui vel emendari? Quid, nisi ut sanetur? ubi
enim sanitas est, nec mors metuenda est, nec urentis aut secantis
medici manus.
4. [vers. 3, 4.] Sequitur itaque, et dicit: Miserere mei,
Domine, quoniam infirmus sum: sana me, Domine, quoniam conturbata
sunt ossa mea, id est firmamentum animae meae, vel fortitudo; hoc
enim ossa significant. Dicit ergo anima fortitudinem suam esse
turbatam, cum ossa nominat: neque enim credendum est, quod habeat
ossa quae videmus in corpore. Quapropter ad expositionem pertinet quod
subjicitur, Et anima mea turbata est valde; ne quod ossa appellavit,
corporis intelligerentur. Et tu, Domine, usquequo? quis non
intelligat significari animam luctantem cum morbis suis, diu autem
dilatam a medico , ut ei persuaderetur in quae mala se peccando
praecipitaverit? Quod enim facile sanatur, non multum cavetur; ex
difficultate autem sanationis, erit diligentior custodia receptae
sanitatis. Non ergo tanquam crudelis Deus aestimandus est, cui
dicitur: Et tu, Domine, usquequo? sed tanquam bonus persuasor
animae, quid mali sibi ipsa pepererit; nondum enim tam perfecte orat
haec anima, ut ei dici possit: Adhuc loquente te dicam, Ecce adsum
(Isai. LXV, 24). Simul ut etiam illud agnoscat, quanta
poena impiis praeparatur, qui se nolunt convertere ad Deum, si tantam
difficultatem convertentes patiuntur; sicut alio loco scriptum est:
Si justus vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt (I
Petr. IV, 18)?
5. [vers. 5.] Convertere, Domine, et erue animam meam.
Convertens se, orat ut ad eam convertatur et Deus, sicut dictum
est: Convertimini ad me, et convertar ad vos, dicit Dominus
(Zach. I, 3). An ex illa locutione intelligendum est,
Convertere, Domine, id est, fac me converti, cum in ipsa sua
conversione difficultatem laboremque sentiret? Nam perfecta nostra
conversio paratum invenit Deum, sicut Propheta dicit: Tanquam
diluculum paratum inveniemus eum (Osee. VI, 3, sec. LXX).
Quoniam ut eum amitteremus, non ejus absentia qui ubique adest, sed
nostra fecit aversio: In hoc mundo erat, inquit, et mundus per eum
factus est, et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10). Si ergo
in hoc mundo erat, et mundus eum non cognovit, nostra immunditia non
fert ejus aspectum. Dum autem nos convertimus, id est, mutatione
veteris vitae resculpimus spiritum nostrum, durum sentimus et
laboriosum ad serenitatem et tranquillitatem divinae lucis a terrenarum
cupiditatum caligine retorqueri. Et in tali difficultate dicimus,
Convertere, Domine, id est, adjuva nos, ut perficiatur in nobis
conversio, quae te paratum invenit, et fruendum te praebentem
dilectoribus tuis. Et ideo postquam dixit, Convertere, Domine,
addidit, et erue animam meam, tanquam inhaerentem perplexitatibus
hujus saeculi, et spinas quasdam dilacerantium desideriorum in ipsa
conversione patientem. Salvum me fac, inquit, propter misericordiam
tuam. Intelligit non suorum meritorum esse quod sanatur, quandoquidem
peccanti et datum praeceptum praetereunti, justa damnatio debebatur;
sana me ergo, inquit, non propter meritum meum, sed propter
misericordiam tuam.
6. [vers. 6.] Quoniam non est in morte qui memor sit tui.
Intelligit quoque nunc esse tempus conversionis, quia cum ista vita
transierit, non restat nisi retributio meritorum. In inferno autem
quis confitebitur tibi? Confessus est in inferno ille dives, de quo
Dominus dicit, qui Lazarum vidit in requie, se autem in tormentis
dolebat: usque adeo confessus, ut etiam moneri suos vellet ut se a
peccatis cohiberent, propter poenas quas apud inferos esse non creditur
(Luc. XVI, 23-31). Quamvis ergo frustra, confessus est
tamen sibi merito illa accidisse tormenta; quando etiam suos, ne in
haec inciderent, doceri cupiebat. Quid ergo est, In inferno autem
quis confitebitur tibi? an infernum vult intelligi, quo post judicium
praecipitabuntur impii, ubi jam propter profundiores tenebras nullam
Dei lucem videbunt, cui aliquid confiteantur? Nam iste adhuc
elevatis oculis, quamvis immani profundo interposito, potuit tamen
videre Lazarum in requie constitutum, ex cujus comparatione ad
confessionem coactus est meritorum suorum. Potest etiam illud
intelligi, ut mortem vocet peccatum, quod contempta divina lege
committitur: ut aculeum mortis mortem appellemus, quod mortem
comparet; aculeus enim mortis, peccatum (I Cor. XV, 56).
In qua morte hoc est esse immemorem Dei, legem ejus et praecepta
contemnere: ut infernum dixerit, caecitatem animi, quae peccantem,
id est, morientem excipit et involvit; Sicut non probaverunt,
inquit, habere Deum in notitia, dedit illos Deus in reprobum sensum
(Rom. I, 28). Ab ista morte et ab isto inferno tutam se
praeberi anima deprecatur, dum molitur conversionem ad Deum, et
sentit difficultates.
7. [vers. 7.] Quapropter contexit dicens: Laboravi in gemitu
meo. Et tanquam parum profuerit, addit et dicit: Lavabo per
singulas noctes lectum meum. Lectus est hoc loco appellatus ubi
requiescit animus aeger et infirmus, id est in voluptate corporis et in
omni delectatione saeculari; quam delectationem lacrymis lavat qui sese
ab illa conatur extrahere. Videt enim jam se damnare carnales
concupiscentias; et tamen delectatione tenetur infirmitas , et in ea
libenter jacet, unde surgere nisi sanatus animus non potest. Quod
autem ait, per singulas noctes, hoc fortasse accipi voluit, quod ille
qui spiritu promptus sentit aliquam lucem veritatis, et tamen in
delectatione hujus saeculi per carnis infirmitatem aliquando
requiescit, tanquam dies et noctes alterno affectu cogitur pati: ut
cum dicit, Mente servio legi Dei, tanquam diem sentiat; rursus cum
dicit, Carne autem legi peccati (Rom. VII, 25), inclinetur
in noctem, donec omnis nox transeat, et veniat unus dies de quo
dicitur: Mane astabo tibi, et videbo (Psal. V, 5). Tunc enim
astabit; nunc autem jacet, quando in lecto est quem lavabit per
singulas noctes, ut tantis lacrymis impetret efficacissimam de Dei
misericordia medicinam. In lacrymis stratum meum rigabo, repetitio
est: cum enim dicit in lacrymis, ostendit quemadmodum superius lavabo
dixerit; hoc autem accipimus stratum, quod superius lectum: quanquam
rigabo amplius sit aliquid quam lavabo; quoniam potest aliquid in
superficie lavari; rigatio vero ad interiora permeat , quod significat
fletum usque ad cordis intima. Temporum vero varietas, quod
praeteritum posuit, cum diceret, Laboravi in gemitu meo; et
futurum, cum diceret, Lavabo per singulas noctes lectum meum; rursus
futurum, In lacrymis stratum meum rigabo, illud ostendit quid sibi
dicere debeat, cum quisque in gemitu frustra laboraverit; tanquam
diceret: Non profuit cum hoc feci, ergo illud faciam.
8. [vers. 8, 9.] Turbatus est ab ira oculus meus : utrum
sua, an Dei, in qua petit ne argueretur, aut corriperetur? Sed si
illa diem judicii significat, quomodo nunc potest intelligi? An
inchoatio ejus est, quod hic homines dolores et tormenta patiuntur, et
maxime damnum intelligentiae veritatis, sicut jam commemoravi quod
dictum est: Dedit illos Deus in reprobum sensum (Rom. I,
28)? Nam ea est caecitas mentis; in eam quisquis datus fuerit, ab
interiore Dei luce secluditur, sed nondum penitus cum in hac vita
est. Sunt enim tenebrae exteriores (Matth. XXV, 30), quae
magis ad diem judicii pertinere intelliguntur, ut penitus extra Deum
sit, quisquis, dum tempus est, corrigi noluerit; penitus enim esse
extra Deum quid est, nisi esse in summa caecitate? siquidem Deus
habitat lucem inaccessibilem (I Tim. VI, 16), quo
ingrediuntur quibus dicitur: Intra in gaudium Domini tui (Matth.
XXV, 21, 23). Hujus igitur irae inchoatio est quam in hac
vita patitur quisque peccator: timens itaque judicii diem, laborat et
plangit, ne ad illud perducatur, cujus initium tam perniciosum nunc
experitur; et ideo non dixit, Exstinctus est, sed, Turbatus est ab
ira oculus meus. Si autem sua ira dicit oculum suum esse turbatum,
neque hoc mirum est: nam hinc forsitan dictum est, Non occidat sol
super iracundiam vestram (Ephes. IV, 26), quod interiorem
solem, id est sapientiam Dei, tanquam occasum in se pati arbitratur
mens, quae sua perturbatione illum videre non sinitur.
9. Inveteravi in omnibus inimicis meis. De ira tantum dixerat, si
tamen de sua ira dixerat: consideratis autem reliquis vitiis, invenit
se omnibus esse vallatum. Quae vitia quoniam veteris vitae sunt et
veteris hominis quo exuendi sumus ut induamur novo (Coloss. III,
9, 10), recte dictum est, Inveteravi. In omnibus autem
inimicis meis, vel inter ipsa vitia dicit, vel inter homines qui
nolunt ad Deum converti: nam et hi, etiam si nesciunt , etiam si
parcunt, etiam si iisdem conviviis et domibus et civitatibus nulla lite
interposita, et crebris colloquiis quasi concorditer utuntur,
nihilominus tamen intentione contraria, inimici sunt eis qui se ad
Deum convertunt. Nam cum alii amant et appetunt istum mundum, alii
se optant ab isto mundo liberari, quis non videat illos inimicos esse
istis? nam si possint, eos secum ad poenas trahunt. Et magnum donum
est, inter eorum verba versari quotidie, et non excedere de itinere
praeceptorum Dei: saepe enim mens nitens pergere in Deum, concussa
in ipso itinere trepidat: et plerumque propterea non implet bonum
propositum, ne offendat eos cum quibus vivit, alia bona peritura et
transeuntia diligentes atque sectantes. Ab his separatus est omnis
sanus, non locis, sed animo; nam locis corpora continentur, animo
autem locus est affectio sua.
10. Quapropter post laborem et gemitum et imbres creberrimos
lacrymarum, quia inane non potest esse quod tam vehementer rogatur ab
eo qui fons est omnium misericordiarum, verissimeque dictum est,
Prope est Dominus attritis corde (Psal. XXXIII, 19),
post tantas difficultates exauditam se anima pia significans, quam
licet etiam Ecclesiam intelligere, vide quid adjungit: Discedite a
me, omnes qui operamini iniquitatem; quoniam exaudivit Dominus vocem
fletus mei. Vel in prophetia dictum est, quoniam discessuri sunt, id
est, separabuntur a justis impii, cum judicii dies venerit; vel
nunc, quia etiamsi pariter atque iisdem conventiculis continentur,
tamen in area nuda jam grana separata sunt a paleis, quamvis inter
paleas lateant: simul itaque versari possunt, sed simul vento auferri
non possunt.
11. [vers. 10.] Quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei;
exaudivit Dominus deprecationem meam; Dominus orationem meam
assumpsit. Crebra ejusdem sententiae repetitio, non quasi narrantis
necessitatem, sed affectum exsultantis ostendit; sic enim loqui
gaudentes solent, ut non eis sufficiat semel enuntiare quod gaudent.
Iste fructus est illius gemitus in quo laboratur, et illarum
lacrymarum quibus lavatur lectus, et stratus rigatur; quoniam qui
seminat in lacrymis, in gaudio metet (Psal. CXXV, 5), et
beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5).
12. [vers. 11.] Erubescant et conturbentur omnes inimici mei.
Discedite a me, omnes, dixit superius; quod etiam in hac vita,
sicut expositum est, fieri potest: quod autem dicit, Erubescant et
conturbentur, non video quemadmodum evenire possit, nisi illo die cum
manifesta fuerint justorum praemia et supplicia peccatorum. Nam nunc
usque adeo non erubescunt impii, ut nobis insultare non desinant: et
plerumque tantum valent irrisionibus suis, ut infirmos homines de
Christi nomine erubescere faciant, unde dictum est: Quisquis me
erubuerit coram hominibus, erubescam eum coram Patre meo (Luc.
IX, 26). Jam vero quisquis sublimia illa praecepta implere
voluerit, ut dispergat, det pauperibus, quo justitia ejus maneat in
aeternum (Psal. CXI, 9), omnibusque suis rebus terrenis
venditis et indigentibus erogatis, Christum sequi voluerit, dicens:
Nihil intulimus in hunc mundum, verum nec auferre quid possumus;
victum et tegumentum habentes, his contenti simus (I Tim. VI,
7, 8); incidit in istorum sacrilegam dicacitatem, et ab eis qui
sanari nolunt vocatur insanus; et saepe ne hoc vocetur a desperatis
hominibus, trepidat facere et differt quod omnium fidelissimus et
potentissimus medicus imperavit. Non ergo nunc isti possunt
erubescere, quibus ne nos erubescamus optandum est, et a proposito
itinere vel revocemur, vel impediamur, vel retardemur. Sed veniet
tempus ut illi erubescant, dicentes ut scriptum est: Hi sunt quos
aliquando habuimus in risum et in similitudinem improperii: nos
insensati, vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine
honore: quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos
sors illorum est? Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen
non luxit nobis, et sol non est ortus nobis: repleti sumus iniquitatis
via et perditionis, et ambulavimus solitudines difficiles, viam autem
Domini ignoravimus. Quid nobis profuit superbia, aut quid divitiarum
jactatio contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra (Sap.
V, 3-9).
13. Quod autem ait, Convertantur, et confundantur, quis non
judicet esse justissimam poenam, ut conversionem ad confusionem
habeant, qui ad salutem habere noluerunt? Deinde addidit, valde
velociter; cum enim jam desperari coeperit judicii dies, cum
dixerint, Pax, tunc eis repentinus veniet interitus (I Thess.
V, 3). Quandocumque autem venerit, celerrime venit quod
desperatur esse venturum: et longitudinem vitae hujus non facit
sentiri, nisi spes vivendi; nam nihil videtur esse celerius, quam
quidquid in ea jam praeteritum est. Cum ergo judicii dies venerit,
tunc sentient peccatores quam non sit longa omnis vita quae transit;
nec omnino eis videri poterit tarde venisse, quod non desiderantibus,
sed potius non credentibus venerit. Quanquam et illud hic accipi
potest, ut quia tanquam gementem et tam saepe diuque flentem Deus
exaudivit, intelligatur liberata a peccatis, et omnes perversos motus
carnalis affectionis domuisse, sicut dicit: Discedite a me, omnes
qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus
mei, quod cum ei provenerit, non mirum est si jam ita perfecta est ut
oret pro inimicis suis. Potest ergo ad hoc pertinere quod dixit,
Erubescant, et conturbentur omnes inimici mei, ut de peccatis suis
agant poenitentiam, quod sine confusione et conturbatione fieri non
potest. Nihil itaque impedit sic accipere et illud quod sequitur,
Convertantur et erubescant, id est, convertantur ad Deum, et
erubescant se in prioribus tenebris peccatorum aliquando gloriatos;
sicut Apostolus dicit: Quam enim gloriam habuistis aliquando in his,
in quibus nunc erubescitis (Rom. VI, 21)? Quod autem
addidit, valde velociter, aut ad optantis affectum, aut ad Christi
potentiam referendum est, qui gentes quae pro idolis suis
persequebantur Ecclesiam, ad Evangelii fidem tanta temporum
celeritate convertit.
|
|