|
1. [vers. 1.] Hunc psalmum sicut vobiscum cum exsultatione
cantavimus, ita nobiscum cum attentione consideretis peto. Cantatur
enim de sanctis nuptiis, de sponso et sponsa, de rege et plebe, de
Salvatore et de his qui salvandi sunt. Qui cum veste nuptiali venit
ad nuptias, gloriam quaerens sponsi, non suam, non solum libenter
audit, quod solet esse etiam hominum spectacula quaerentium, non facta
exhibentium; sed etiam mandat cordi, quod non ibi vacet, sed
germinet, erumpat, crescat, perficiatur, assumatur. Oportet enim
nos esse, quibus hoc cantetur, filios Core, quod habet titulus
Psalmi. Erant enim isti quidam homines: verumtamen omnis inscriptio
Litterarum divinarum aliquid innuit intelligentibus, et non tantum
auditorem, verum etiam cognitorem desiderat. Interrogamus enim vim
hebraici verbi, quid sit Core: et, sicut se interpretationes habent
omnium verborum in Scriptura positorum, renuntiatur nobis, filios
Core interpretari filios Calvi. Quod nomen non ad irrisionem
accipiatis, ne inveniamur in sensu puerili, quales pueros legimus in
libro Regnorum, insultantes Elisaeo sancto prophetae, et clamantes
post ipsum: Ascende calve, ascende calve. Tales enim pueros stulte
garrulos, et in suam perniciem maledicentes, exeuntes de silva bestiae
comederunt (IV Reg. II, 23, 24). Hoc scriptum est, et
ubi sit scriptum commemoravimus: qui meminerunt, recognoscant; qui
non meminerunt, legant; qui non legerunt, credant. Quod ergo illud
factum figuravit in futurum, non nos debet apprehendere. Significati
sunt enim in illis pueris stulti homines, habentes ignorantiae sensum;
quales nos non vult esse Apostolus, ubi dicit: Nolite pueri esse
mentibus (I Cor. XIV, 20). Et quia Dominus invitaverat nos
ad imitationem puerorum, quando ante se parvulum posuit, et ait,
Nisi quis fuerit ut puer iste, non intrabit in regnum coelorum
(Matth. XVIII, 2, 3); ibi quoque Apostolus cautus, ubi
revocat a mente puerili, vocat rursus ad imitationem puerilem:
Nolite, inquit, pueri effici mentibus, sed malitia parvuli estote,
ut mentibus perfecti sitis (I Cor. XIV, 20). Quem delectat
imitari puerum, non delectet imperitia, sed innocentia. Illi vero ex
imperitia insultabant sancto Dei calvo, et clamabant post eum:
Calve, calve. Factum est ut a bestiis consumerentur: et
figuraverunt homines in eadem mente puerili stulte irridentes quemdam
calvum; quia in Calvariae loco crucifixus est. Possessi sunt ergo
tales velut a bestiis, hoc est a daemonibus, a diabolo et angelis
ejus, qui operatur in filiis diffidentiae. Tales pueri erant, qui
ante sacratum lignum stantes caput agitabant, et dicebant: Si filius
Dei est, descendat de cruce (Matth. XXVII, 33, 39,
40). Hujus nos filii sumus, quia filii sponsi sumus: et nobis
inscriptus est psalmus iste, cujus titulus dicitur, Filiis Core,
pro his quae commutabuntur.
2. Quid ego exponam quid sit, pro his quae commutabuntur? Quid ego
dicam? Hoc omnis mutatus agnoscit. Qui audit haec, Pro his quae
commutabuntur, videat quid erat, et quid nunc sit. Et primo ipsum
mundum videat commutatum; nuper adorantem idola, modo adorantem
Deum; nuper servientem iis quae fecit, modo ei a quo factus est.
Pro his quae commutabuntur, videte quando dictum sit. Modo jam
residui Pagani mutata expavescunt: et qui nolunt mutari, vident
refertas ecclesias, templa deserta; hac celebritatem, ibi
solitudinem. Mirantur mutata, legant praedicta: aurem accommodent
promissori, credant exhibitori. Sed et unusquisque nostrum,
fratres, ex vetere homine in novum mutatur; ex infideli fidelis fit,
ex raptore largitor, castus ex adultero, beneficus ex malefico. Ergo
cantetur nobis, Pro his quae commutabuntur: et sic incipiat
describi, per quem commutata sunt.
3. Sequitur enim: Pro his quae commutabuntur, filiis Core, in
intellectum, Canticum pro dilecto. Nam dilectus ille visus est a
persecutoribus suis, sed non in intellectum. Si enim cognovissent,
nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Ad
hunc intellectum oculos alios quaerebat ipse, cum diceret: Qui me
videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 9). Sonet eum jam
Psalmus: gaudeamus in nuptiis, et nos crimus cum iis qui fiunt
nuptiae qui invitantur ad nuptias; et ipsi invitati sponsa est.
Etenim sponsa Ecclesia est, sponsus Christus. Solent dici ab
scholasticis carmina quaedam uxores ducentibus et nubentibus, quae
vocantur epithalamia; quidquid ibi cantatur, ad honorem cantatur
sponsi et sponsae: an forte et in nuptiis istis, quo invitati sumus,
thalamus non est? Et unde dicit alius psalmus: In sole posuit
tabernaculum suum, et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo
(Psal. XVIII, 6)? Conjunctio nuptialis, Verbum et caro:
hujus conjunctionis thalamus, virginis uterus. Etenim caro ipsa
Verbo est conjuncta: unde etiam dicitur, Jam non duo, sed una caro
(Matth. XIX, 6, et Ephes. V, 32). Assumpta est
Ecclesia ex genere humano, ut caput esset Ecclesiae ipsa caro Verbo
conjuncta, et caeteri credentes membra essent illius capitis. Nam vis
videre quis venerit ad nuptias? In principio erat Verbum, et Verbum
erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Gaudeat
sponsa amata a Deo. Quando amata? Dum adhuc foeda. Omnes enim
peccaverunt, ait Apostolus, et egent gloria Dei (Rom. III,
23). Et iterum: Etenim Christus pro impiis mortuus est (Id.
V, 6). Amata est foeda, ne remaneret foeda. Non enim vere foeda
amata est, quia non foeditas amata est: nam si hoc amaret, hoc
servaret: evertit foeditatem, formavit pulchritudinem. Ad qualem
venit, et qualem fecit? Veniat jam ipse in verbis propheticis; ecce
ipse sponsus procedat nobis: amemus illum; aut si invenerimus in eo
aliquid foedi, non amemus. Ecce ipse invenit multa foeda, et amavit
nos: si aliquid foedi invenerimus in eo, non amemus. Quia et hoc
ipsum quod carnem indutus est, ut de illo etiam diceretur. Vidimus
eum, et non habebat speciem neque decorem (Isai. LIII, 2);
si consideres misericordiam qua factus est, et ibi pulcher est. Sed
Judaeorum personam gerebat propheta, cum diceret: Vidimus eum, et
non habebat speciem neque decorem. Quare? Quia non in intellectum.
Intelligentibus autem, et Verbum caro factum est (Joan. I,
14), magna pulchritudo est. Mihi autem absit gloriari, dixit unus
amicorum sponsi, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Gal.
VI, 14). Parum est ut non inde erubescas, nisi etiam et
glorieris. Quare ergo non habuit speciem neque decorem? Quia
Christus crucifixus, Judaeis quidem scandalum, Gentibus stultitia.
Quare autem et in cruce habuit decorem? Quia quod stultum est Dei,
sapientius est quam homines; et quod infirmum est Dei, fortius est
quam homines (I Cor. I, 23, 25). Nobis ergo jam
credentibus, ubique sponsus pulcher occurrat. Pulcher Deus, Verbum
apud Deum: pulcher in utero virginis, ubi non amisit divinitatem, et
sumpsit humanitatem: pulcher natus infans Verbum; quia et cum esset
infans, cum sugeret, cum manibus portaretur, coeli locuti sunt,
Angeli laudes dixerunt, Magos stella direxit, adoratus est in
praesepi, cibaria mansuetorum (Luc. II, 8-14, et Matth.
II, 1). Pulcher ergo in coelo, pulcher in terra; pulcher in
utero, pulcher in manibus parentum; pulcher in miraculis, pulcher in
flagellis; pulcher invitans ad vitam, pulcher non curans mortem;
pulcher deponens animam, pulcher recipiens; pulcher in ligno, pulcher
in sepulcro, pulcher in coelo. In intellectum audite Canticum,
neque oculos vestros a splendore pulchritudinis illius avertat carnis
infirmitas. Summa et vera pulchritudo justitia est: ibi illum non
videbis pulchrum, ubi deprehendis injustum: si ubique justus, ubique
decorus. Veniat ergo nobis inspiciendus oculis mentis, descriptus a
quodam laudatore suo propheta: ecce incipit.
4. [vers. 2.] Eructavit cor meum verbum bonum. Quis dicit,
Pater, an Propheta? Intellexerunt enim quidam Patris personam
dicentis, Eructavit cor meum verbum bonum, commendantis nobis
nativitatem quamdam ineffabilem. Ne forte putares aliquid assumptum,
unde Filium generaret Deus; quemadmodum homo sibi assumit aliquid
unde generet filios, conjugium scilicet, sine quo prolem procreare
homo non potest: ne igitur putares aliquo conjugio indiguisse Deum,
unde Filium generaret, Eructavit, inquit, cor meum verbum bonum.
Hodie cor tuum, o homo, generat consilium, nec quaerit uxorem: per
consilium natum ex corde tuo aedificas aliquid; et illa fabrica,
antequam stet in opere, stat in consilio ; et inest jam quod facturus
es, in eo per quod facturus es: et laudas fabricam nondum existentem,
nondum in specie aedificii, sed in prolatione consilii; nec laudat
alius consilium tuum, nisi aut indicaveris, aut viderit quod fecisti.
Ergo si per Verbum omnia, et Verbum de Deo; inspice fabricam
factam per Verbum, et ex isto aedificio mirare consilium. Quale
Verbum est per quod factum est coelum et terra, et omnis ornatus
coeli, omnis fecunditas terrae, diffusio maris, distentio aeris,
fulgor siderum, claritas solis et lunae? Videntur haec: transcende
et haec; cogita Angelos, Principatus, Sedes, Dominationes,
Potestates: omnia per ipsum facta sunt. Unde ergo ista bona facta
sunt? Quia eructatum est per quod fierent, Verbum bonum. Ergo
Verbum bonum: et ipsi Verbo dictum est, Magister bone. Et ipsum
Verbum respondit, Quid me interrogas de bono? Nemo bonus, nisi
unus Deus (Matth. XIX, 17, et Marc. X, 18). Dictum
est, Magister bone; et dicit, Quid me interrogas de bono? Addidit
etiam, Nemo bonus, nisi unus Deus. Quomodo ergo et ipse bonus,
nisi quia Deus? Non solum autem Deus, sed cum Patre unus Deus.
Non enim dicendo, Nemo bonus, nisi unus Deus, discrevit se, sed
univit. Eructavit cor meum verbum bonum. Dixerit hoc Deus Pater de
Verbo suo bono atque benefico bono nostro, per quod solum bonum
utcumque boni esse possumus.
5. Sequitur, Dico ego opera mea regi. Adhuc Pater loquitur? Si
adhuc Pater loquitur, quaeramus et hoc quomodo secundum fidem veram et
catholicam intelligamus, Dico ego opera mea regi. Si enim Pater
dicit opera sua Filio suo regi nostro; quae opera Pater dicturus est
Filio, cum omnia opera Patris per Filium facta sint? An forte,
Dico ego opera mea regi, ipsum Dico, generationem Filii
significat? Vereor ne hoc aliquando a tardioribus non possit
intelligi: verumtamen dicam; sequatur qui potest, ne non dicto non
sequatur et qui potest. Legimus in alio psalmo dictum: Semel locutus
est Deus (Psal. LXI, 12). Toties locutus est per
Prophetas, toties per Apostolos, hodieque loquitur per sanctos
suos, et ait: Semel locutus est Deus. Unde semel locutus est,
nisi propter Verbum unum? Sicut autem Eructavit cor meum verbum
bonum, intelleximus ibi generationem Filii; veluti repetitio mihi
videtur facta in consequenti sententia, ut illud quod dictum erat,
Eructavit cor meum verbum bonum, repeteretur in eo quod ait, Dico.
Quid est enim, Dico? Verbum profero. Et unde profert Deus
verbum, nisi ex corde suo, ex intimo suo? Tu non dicis nisi quod ex
corde tuo profers; verbum tuum quod sonat et transit, aliunde non
profertur: et miraris quia ita dicit Deus? Sed dicere Dei aeternum
est. Tu dicis aliquid modo, quia tacebas paulo ante: vel ecce nunc
nondum verbum profers; cum autem proferre coeperis, rumpis silentium
quodammodo, et generas verbum quod antea non erat. Non sic Deus
genuit Verbum: dicere Dei sine initio est, et sine fine; et tamen
unum Verbum dicit. Dicat alterum, si quod dixit transierit. Cum
vero et a quo dicitur manet, et quod dicitur manet; et semel dicitur
et non finitur; et ipsum semel sine initio dicitur, nec bis dicitur,
quia non transit quod semel dicitur. Hoc est ergo, Eructavit cor
meum verbum bonum, quod est, Dico ego opera mea regi. Quare ergo,
Opera mea dico? Quia in ipso Verbo omnia opera Dei. Quidquid enim
facturus erat Deus in creatura, jam in Verbo erat; nec esset in
rebus, nisi esset in Verbo: quomodo et in te non esset in fabrica,
nisi esset in consilio. Sicut in Evangelio dicitur: Quod factum est
in ipso vita erat (Joan. I, 3, 4). Erat ergo quod factum
est, sed in Verbo erat: et omnia opera Dei ibi erant, et opera
nondum erant: sed Verbum erat, et Verbum hoc Deus erat, et apud
Deum erat, et Filius Dei erat, et cum Patre unus Deus erat.
Dico ego opera mea regi. Audiat dicentem, qui Verbum intelligit;
et videat cum Patre sempiternum Verbum, in quo sunt etiam quae futura
sunt, in quo non abierunt et quae transierunt. Haec opera Dei in
Verbo, tanquam in Verbo, tanquam in Unigenito, tanquam in Dei
Verbo.
6. Quid ergo sequitur? Lingua mea calamus scribae, velociter
scribentis. Quid simile, fratres mei, quid habet simile lingua Dei
cum calamo scribae? Quid habet simile petra cum Christo (I Cor.
X, 4)? quid habet simile agnus cum Salvatore (Joan. I,
29)? quid habet leo cum Unigeniti fortitudine (Apoc. V, 5)?
Dicta sunt haec tamen: et nisi dicerentur, non aliquo modo per haec
visibilia ad invisibilem informaremur. Sic ergo humilem similitudinem
calami hujus, nec comparemus illi excellentiae, nec tamen respuamus.
Quaero enim quare linguam suam calamum dixit esse scribae velociter
scribentis? At vero quantumvis velociter scribat scriba, non
comparatur illi velocitati, de qua dicit alius psalmus: Usque in
velocitatem currit verbum ejus (Psal. CXLVII, 15). Sed
mihi videtur, quantum audet humana intelligentia, et hoc posse accipi
ex persona Patris dictum, Lingua mea calamus scribae. Quia quod
lingua dicitur, sonat et transit; quod scribitur, manet: cum ergo
dicat Deus Verbum, et Verbum quod dicitur non sonet et transeat,
sed et dicatur et maneat; scriptis hoc maluit Deus comparare, quam
sonis. Quod autem addidit, velociter scribentis, impulit mentem ad
intelligentiam: sed non pigra remaneat, respiciendo antiquarios, aut
respiciendo qualeslibet veloces notarios; si autem hoc attenderit,
remanebit ibi. Ipsum velociter, cogitet velociter; et videat quare
dictum sit, velociter. Velociter Dei tale est, ut velocius nihil
sit. In Scripturis enim scribitur littera post litteram, syllaba
post syllabam, verbum post verbum; nec ad secundum transitur, nisi
primo perscripto. Ibi autem nihil velocius, ubi non multa sunt
verba, nec tamen aliquid praetermissum est, cum in uno sint omnia.
7. [vers. 3.] Ecce jam Verbum illud sic prolatum, aeternum,
ab aeterno coaeternum, veniet sponsus. Speciosus forma prae filiis
hominum. Prae filiis hominum: quare non et prae Angelis? Quid
voluit dicere, Prae filiis hominum, nisi quia homo? Ne hominem
Christum quemlibet hominem putares, ait, Prae filiis hominum
speciosus forma. Etiam homo prae filiis hominum; etiam inter filios
hominum, prae filiis hominum; etiam ex filiis hominum, prae filiis
hominum. Diffusa est gratia in labiis tuis. Lex per Moysen data
est; Gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I,
17). Diffusa est gratia in labiis tuis. Merito mihi subventum
est, quia condelector legi Dei secundum interiorem hominem. Sed alia
lex in membris meis repugnat legi mentis meae, et captivum me ducit in
lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego homo, quis me
liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum
Dominum nostrum (Rom. VII, 22-25). Diffusa est ergo
gratia in labiis tuis. Venit nobis cum verbo gratiae, cum osculo
gratiae. Quid ista gratia dulcius? Quo pertinet gratia ista? Beati
quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata
(Psal. XXXI, 1). Si severus judex veniret, nec afferret
istam gratiam diffusam in labiis suis, quis de salute aliquid
speraret? Quis non sibi hoc timeret quod peccatori debebatur? Ille
veniens cum gratia, non exegit quod debebatur, solvit quod non
debebat. Num enim non peccator debebat mortem? Aut vero tibi
peccatori debebatur, nisi supplicium? Debita tua dimisit, et
indebita sua exsolvit. Magna gratia. Quare gratia? Quia gratis.
Propterea tibi gratias agere licet, referre non licet; non enim
potes. Quaerebat ille quid retribueret, et dixit: Quid retribuam
Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Et invenit quasi aliquid:
Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo (Psal.
CXV, 12, 13). Hoc illi rependis, quia calicem salutaris
accipis, et nomen Domini invocas? Quis tibi dedit ipsum calicem
salutarem? Remansit in actione gratiarum, nam in relatione defecit.
Inveni quid Deo des, quod ab illo non acceperis; et retuleris
gratiam. Sed cave ne dum quaeris quid illi retribuas, quod ab illo
non acceperis, invenias, sed peccatum tuum. Hoc plane ab illo non
accepisti, sed nec ei dare debes. Hoc dederunt Judaei, retribuerunt
mala pro bonis; acceperunt ab eo pluviam, et fructum non dederunt,
sed spinas dolorum. Ergo bonum quidquid volueris in te dare Deo, non
te invenis accepisse nisi a Deo. Ipsa est gratia Dei diffusa in
labiis. Fecit te, gratis te fecit. Non enim erat cui praestaret
antequam faceret. Perieras, quaesivit te; et inventum revocavit te.
Praeterita non imputavit, futura promisit. Vere diffusa est gratia
in labiis tuis.
8. Propterea, inquit, benedixit te Deus in aeternum. Laboratur,
ut hoc possit intelligi adhuc a Deo Patre dici, Propterea benedixit
te Deus in aeternum. Accommodatius videtur hoc accipi ex persona
Prophetae. Et mutationes personarum repentinae, et omnino ex
improviso, inveniuntur in sanctis Scripturarum libris; et si quis
advertat, plenae sunt paginae divinae. Domine, libera animam meam a
labiis iniquis et a lingua dolosa; et statim, Quid detur tibi, aut
quid adjiciatur tibi adversus linguam subdolam? Alia illic persona
erat, alia hic: ibi petentis, hic subvenientis. Sagittae potentis
acutae, cum carbonibus vastatoriis. Alia persona est, Quid detur
tibi, aut quid adjiciatur tibi; et in consequentibus fit alia, Heu
me! quia incolatus meus longinquus factus est (Psal. CXIX,
2-5). In paucis versibus tam crebra mutatio personarum intellectum
admonet: non exprimit locum ubi mutatur; non dicitur, Hoc dixit
homo, hoc dixit Deus; sed ex ipsis verbis fit nobis intelligere quid
ad hominem pertineat, quid ad Deum. Homo autem dicebat, Eructavit
cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi. Homo dicebat, ille
dicebat qui scripsit Psalmum; sed ex persona Dei dicebat: incipit
dicere et ex sua, Propterea benedixit te Deus in aeternum. Dixerat
enim Deus, Diffusa est gratia in labiis tuis, ei quem fecerat
speciosum prae filiis hominum, etiam hominem quem Deum ante omnia
protulerat, aeternus coaeternum. Impletus est ergo Propheta gaudio
quodam ineffabili, et attendens quid Deus Pater de Filio suo homini
revelaverit, qui potuit dicere ista et ex persona Dei, Propterea,
inquit, benedixit te Deus in aeternum. Quare? Propter gratiam.
Illa enim gratia quo pertinet? Ad regnum coelorum. Primum enim
Testamentum terram promiserat: et aliud praemium fuit vel promissio
sub Lege positorum, aliud sub Gratia: terra Chananaeorum Judaeis
sub Lege positis, regnum coelorum Christianis sub Gratia positis.
Itaque quod pertinebat ad eos qui sub Lege positi erant, regnum,
terra illa transiit: regnum coelorum quod pertinet sub Gratia
positis, non transit. Propterea hic, benedixit te Deus, non ad
tempus, sed in aeternum.
9. Non defuerunt qui omnia etiam superiora verba ex Prophetae
persona accipi mallent: et hoc quod dictum est, Eructavit cor meum
verbum bonum, ex Propheta voluerint intelligi, veluti dicente
hymnum. (Quisquis enim dicit hymnum Deo, eructat cor ejus verbum
bonum: quomodo qui blasphemat in Deum, eructat cor ejus verbum
malum.) Ut et illud quod adjunctum est, Dico ego opera mea regi,
significare voluerit summum hominis opus non esse, nisi Deum laudare.
Illius est specie sua placere tibi, ad te pertinet eum in gratiarum
actione laudare. Opera tua si non fuerint laus Dei, incipis teipsum
amare; et pertinebis ad illos de quibus dicit Apostolus: Erunt enim
homines seipsos amantes (II Tim. III, 2). Displice tibi,
placeat tibi qui te fecit; quia in eo tibi displices quod in te ipse
fecisti. Opus ergo tuum sit laus Dei, eructet cor tuum verbum
bonum. Dic ergo opera tua regi: quia ut diceres, rex fecit, et ipse
donavit quod offerres. Redde illi de suo, ne velis accepta parte
patrimonii tui ire longius et prodige perdere in meretrices, et porcos
pascere. Hoc recordamini ex Evangelio. Sed etiam de nobis dictum
est: Mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est (Luc.
XV, 32).
10. Lingua mea calamus scribae, velociter scribentis. Non
defuerunt qui sic intelligerent Prophetam ea dixisse quae scriberet,
et ideo linguam suam calamo scribae comparasse. Velociter autem
scribentis voluisse dicere, ut significaret ea se scribere, quae
velociter ventura erant, ut velociter scribere, velocia scribere
intelligatur, id est scribere non tardatura. Non enim tardavit Deus
exhibere Christum. Quam cito evolutum sentitur, quod peractum
agnoscitur! Recordare generationes ante te, invenies Adam tanquam
hesterno die factum. Ita gesta legimus omnia ab ipso principio: ergo
velociter facta sunt. Velociter erit et dies judicii; praeveni
velocitatem ipsius: velociter veniet, velocius tu mutare. Aderit
facies judicis, sed vide quid dicit Propheta: Praeveniamus faciem
ejus in confessione (Psal. XCIV, 2). Diffusa est gratia in
labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum.
11. [vers. 4.] Accingere gladium tuum circa femur,
potentissime. Gladium tuum, quid, nisi verbum tuum? Illo gladio
stravit inimicos, illo gladio divisit filium a patre, filiam a matre,
nurum a socru. Legimus haec in Evangelio: Non veni pacem mittere,
sed gladium. Et erunt in una domo quinque divisi adversum se, duo
adversus tres, et tres adversus duos erunt divisi: id est, filius
adversus patrem, filia adversus matrem, nurus adversus socrum suam
(Matth. X, 34, 35, et Luc. XII, 51-53). Divisio
haec quo gladio facta est, nisi quem Christus attulit ? Et revera,
fratres, etiam quotidianis exemplis videmus haec. Placet juveni
alicui Deo servire, displicet patri; divisi sunt adversus se: ille
promittit terrenam haereditatem, ille amat coelestem; aliud iste
pollicetur, aliud ille eligit. Non sibi putet pater factam injuriam;
Deus solus illi praefertur: et tamen litigat cum filio volente servire
Deo. Sed fortior est ille gladius spiritualis separans, quam
copulans natura carnalis. Fit hoc et de filia adversus matrem, multo
magis et de nuru adversus socrum. Nam aliquando in una domo nurus et
socrus inveniuntur haeretica et catholica. Et ubi fortiter recipitur
iste gladius, rebaptizationem non timemus. Potuit dividi filia
adversus matrem suam, et non potest nurus adversus socrum suam.
12. Factum est hoc generaliter etiam in genere humano, divisus est
filius adversus patrem. Fuimus enim aliquando filii diaboli. Adhuc
infidelibus dictum est: Vos a patre diabolo estis (Joan. VIII,
44). Et omnis infidelitas nostra, unde, nisi a patre diabolo?
Non ille creando pater, sed nos illum imitando filii . Jam modo
videtis filium adversus patrem divisum. Venit gladius ille; renuntiat
diabolo: invenit alium patrem, invenit aliam matrem. Ille ad
imitationem se praebens, generabat in exitium: parentes duo quos
invenimus, in vitam aeternam generant. Divisus est filius adversus
patrem. Divisa est filia adversus matrem suam: plebs illa quae de
Judaeis credidit, divisa est adversus Synagogam. Divisa est et
nurus adversus socrum suam: plebs de Gentibus veniens, nurus
dicitur; quia sponsus Christus filius Synagogae. Unde enim natus
est Filius Dei secundum carnem? Ex illa Synagoga. Ille qui
dimisit patrem et matrem, et adhaesit uxori suae, ut essent duo in
carne una (Gen. II, 24): non conjectura nostra, sed
attestante Apostolo, et dicente: Sacramentum hoc magnum est, ego
autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 32). Dimisit
enim patrem quodammodo: non omnino dimisit veluti ad separationem, sed
ad susceptionem humanae carnis. Quomodo dimisit? Quia cum esset in
forma Dei, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed
semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II,
6). Quomodo dimisit et matrem? Gentem Judaeorum, Synagogam
illam haerentem veteribus sacramentis. Ad ipsam figuram pertinet quod
ait, Quae est mihi mater, aut qui fratres (Matth. XII,
48)? Ille enim intus ducebat, illi foris stabant. Videte si non
modo ita sunt Judaei. Docet Christus in Ecclesia, illi foris
stant. Socrus ergo quid est? Mater sponsi. Mater sponsi Domini
nostri Jesu Christi, Synagoga est. Proinde nurus ejus Ecclesia,
quae veniens de Gentibus non consensit in circumcisionem carnalem,
divisa est adversus socrum suam. Accingere gladium tuum. De potentia
hujus gladii loquebamur, cum ista diceremus.
13. Accingere gladium tuum, sermonem tuum: circa femur,
potentissime, circa femur habens gladium. Quid est, circa femur?
quid significat de femore? Carnem. Unde illud est: Non deficiet
princeps de Juda, et dux de femoribus ejus (Gen. XLIX,
10). Nonne et ipse Abraham, cui promissum erat semen in quo
benedicerentur omnes gentes, quando misit servum suum ad quaerendam et
ducendam uxorem filio suo, unde veniret illud semen sanctum in quo
benedicerentur omnes gentes; fide tenens in illa veluti humilitate
seminis esse magnitudinem nominis , id est Filium Dei venturum ex
filiis hominum per semen Abrahae, fecit ipsum servum suum, quem
mittebat, ita sibi jurare? Pone, inquit, manum tuam sub femore
meo, et sic jura (Gen. XII, 3, et XXIV, 2, 3, et
XXVI, 4). Quasi diceret, Pone manum tuam ad altare, aut ad
Evangelium, aut ad Prophetam, aut ad aliquid sanctum. Sub femore
meo, inquit, pone manum: habens fiduciam, nec reverens
turpitudinem, sed intelligens veritatem. Propterea, Accingere
gladium tuum circa femur, potentissime. Potentissime etiam circa
femur: quia quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor.
I, 25). Potentissime.
14. [vers. 5.] Specie tua et pulchritudine tua. Justitiam
accipe, qua semper es speciosus et pulcher. Et intende, et prospere
procede, et regna. Nonne videmus? Certe jam factum est. Attendite
orbem terraram; intendit, prospere processit, et regnat; subditae
sunt omnes gentes. Quid erat illud videre in spiritu? Quod nunc est
experiri in veritate. Quando dicebantur haec, nondum ita regnabat
Christus, nondum intenderat, nondum processerat: praedicabantur;
exhibita sunt, jam ea tenemus: in multis redditorem habemus Deum, in
paucis debitorem. Intende, et prospere procede, et regna.
15. Propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam. Reddita
est veritas, quando veritas de terra orta est, et justitia de coelo
prospexit (Psal. LXXXIV, 12). Praesentatus est Christus
exspectationi generis humani, ut in semine Abrahae benedicerentur
omnes gentes. Praedicatum est Evangelium; veritas est. Quid
mansuetudo? Passi sunt martyres, et inde multum processit, et
promovit per omnes gentes regnum Dei: quia patiebantur martyres, nec
deficiebant, nec resistebant; dicentes omnia, nihil occultantes;
parati ad omnia, nihil recusantes. Magna mansuetudo! Corpus
Christi hoc fecit, in capite suo didicit. Ille prior sicut ovis ad
occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se non aperuit os
suum (Isai. LIII, 7): usque adeo mansuetus, ut pendens in
cruce diceret, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt
(Luc. XXIII, 34). Quid propter justitiam? Veniet etiam,
ut judicet, et retribuat unicuique secundum opera sua (Rom. II,
6). Dixit veritatem, pertulit iniquitatem , allaturus est
aequitatem. Et deducet te mirabiliter dextera tua. Nos dextera
ipsius, ipse dextera sua. Ille enim Deus, nos homines. Dextera
sua deductus est, id est potentia sua. Etenim potentiam quam Pater
habet, habet et ipse, et immortalitatem Patris habet et ipse;
divinitatem Patris habet, aeternitatem Patris habet, virtutem
Patris habet. Deducet eum mirabiliter dextera ejus, faciens divina,
patiens humana, malitias hominum sternens bonitate sua. Adhuc
deducitur et ubi nondum est, et dextera ejus deducit eum. Hoc enim
eum ducit, quod ipse donavit sanctis suis. Deducet te mirabiliter
dextera tua.
16. [vers. 6.] Sagittae tuae acutae, potentissimae : verba
cor transfigentia, amorem excitantia. Unde dicitur in Canticis
canticorum: Quia vulnerata charitate ego sum (Cant. II, 5, et
V, 8). Dicit enim vulneratam se esse charitate, id est, amare se
dicit, aestuare se dicit, suspirare sponso, unde accepit sagittam
verbi. Sagittae tuae acutae, potentissimae: et transfigentes, et
efficientes: acutae, potentissimae. Populi sub te cadent. Qui
ceciderunt? Qui percussi sunt, et ceciderunt. Populos videmus
subditos Christo, cadentes non videmus. Exponit ubi cadunt: in
corde. Ibi se erigebant adversus Christum, ibi cadunt ante
Christum. Blasphemabat Saulus Christum, erectus erat: supplicat
Christo, cecidit, prostratus est: occisus est inimicus Christi, ut
vivat discipulus Christi. De coelo emissa sagitta, corde percussus
est Saulus, nondum Paulus, adhuc Saulus, adhuc erectus, nondum
prostratus: accepit sagittam, cecidit in corde. Non enim quod
prostratus est in facie, ibi cecidit in corde ; sed ubi ait:
Domine, quid me jubes facere (Act. IX, 6)? Modo ibas ad
Christianos alligandos et perducendos ad poenam; et modo dicis
Christo: Quid me jubes facere? O sagittam acutam, potentissimam,
qua accepta cecidit Saulus ut esset Paulus! Ut ille, ita et
populi: gentes attendite, videte subditas Christo. Ergo, Populi
sub te cadent, in corde inimicorum regis: hoc est, in corde
inimicorum tuorum. Ipsum enim appellat regem, ipsum novit regem.
Populi sub te cadent, in corde inimicorum regis. Inimici erant:
acceperunt sagittas tuas, ceciderunt ante te. Ex inimicis amici facti
sunt: inimici mortui sunt, amici vivunt. Hoc est, Pro his quae
commutabuntur. Quaerimus intelligere verba singula, versus singulos:
ita tamen quaerimus, ut de Christo dici nemo dubitet. Populi sub te
cadent, in corde inimicorum regis.
17. [vers. 7.] Sedes tua, Deus, in saecula saeculorum.
Quia benedixit te Deus in aeternum, propter gratiam diffusam in
labiis tuis. Erat autem sedes regni judaici temporalis, pertinens ad
eos qui sub Lege erant, non ad eos qui sub Gratia erant: venit ille
ut liberaret eos qui sub Lege erant, et sub Gratia constitueret.
Sedes ejus in saecula saeculorum. Quare? Quia sedes illa prima
regni temporalis fuit. Unde nunc sedes in saecula saeculorum? Quia
Dei. Sedes tua, Deus, in saecula saeculorum. O aeternitatis
divinitas ! Non enim posset Deus sedem habere temporalem. Sedes
tua, Deus, in saecula saeculorum. Virga directionis, virga regni
tui. Directionis virga est, quae dirigit homines. Curvi erant,
distorti erant: sibi regnare cupiebant, se amabant, facta sua mala
diligebant; non voluntatem suam Deo subdebant, sed voluntatem Dei ad
suas concupiscentias flectere volebant. Irascitur enim peccator et
iniquus plerumque Deo, quia non pluit; et non vult sibi Deum
irasci, quia fluit. Et ad hoc propemodum sedent quotidie homines, ut
disputent contra Deum: Hoc facere debuit, hoc non bene fecit. Tu
videlicet vides quid facias, ille nescit? Distortus tu es, ille
rectus est. Distortum ad rectum quando conjungis? Collineari non
potest. Tanquam si in pavimento aequali ponas lignum curvum; non
adjungitur, non cohaeret, non coaptatur pavimento: pavimentum ubique
aequale est; sed illud curvum est, non coaptatur aequali. Ergo Dei
voluntas aequalis est, tua curva est: propterea tibi curva videtur
illa, quia tu illi coaptari non potes: dirige ad illam te, ne illam
velis curvare ad te ; quia non potes, frustra conaris: illa semper
directa est. Vis illi haerere? Corrigere. Erit virga ipsius qui te
regit, virga directionis. Inde et rex a regendo dicitur. Non autem
regit qui non corrigit. Ad hoc est rex noster rectorum rex. Quomodo
et sacerdos a sanctificando nos, ita et rex a regendo nos . Sed quid
ait alio loco? Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente
innocens eris, et cum electo electus eris, et cum perverso perversus
eris (Psal. XVII, 26, 27): non quia perversus Deus, sed
quia perversi perversum eum putant. Placet tibi bonum, bonus est
Deus: displicet tibi, quasi pravus est Deus. Curvus est ad te
Deus, tua curvatura facit hoc: nam illius rectitudo semper manet.
Audi in alio psalmo: Quam bonus Deus Israel rectis corde (Psal.
LXXII, 1)!
18. [vers. 8.] Virga directionis, virga regni tui. Dilexisti
justitiam, et odisti iniquitatem. Vide virgam directionis,
Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem. Accede ad istam virgam,
sit tibi rex Christus: regat te virga ista, ne frangat te. Virga
enim ferrea est illa, inflexibilis. Et quid dictum est? Reges eos
in virga ferrea, et tanquam vas figuli conteres eos (Psal. II,
9). Alios regit, alios conterit: regit spirituales, conterit
carnales. Ergo accede ad istam virgam. Quid in ea times? Haec est
tota virga: Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem. Quid
times? Sed forte iniquus eras: audis enim regem tuum, quia odit
iniquitatem, et times. Est quod facias. Quid odit? Iniquitatem:
numquid te? Sed in te est iniquitas? Odit illam Deus, oderis et
tu: ut unam rem ambo oderitis. Eris enim Deo amicus, si odisti quod
odit. Ita et amabis quod amat. Displiceat in teipso tibi iniquitas
tua, et placeat tibi creatura ipsius. Homo enim es iniquus. Duo
dixi nomina; duo nomina, homo et iniquus: in istis duobus nominibus
unum est naturae, alterum culpae; unum tibi Deus fecit, alterum tu
fecisti: ama quod Deus fecit, oderis quod tu fecisti, quia et ipse
hoc odit. Vide quomodo jam illi incipias conjungi, cum odisti quod
odit. Peccatum puniturus est, quia virga directionis est virga regni
ipsius. Sed non puniat peccatum? Sed non potest. Puniendum est
peccatum: si puniendum non esset, nec peccatum esset. Praeveni
illum: non vis ut ipse pumat, tu puni. Ideo enim adhuc ipse parcit,
differt, tenet manum, arcum intendit, hoc est minas . Clamaret
tantum feriturum se, si vellet ferire? Differt ergo manum a peccatis
tuis: tu noli differre. Converte te ad punienda peccata tua, quia
impunita esse peccata non possunt. Puniendum ergo erit, aut a te,
aut ab ipso: tu agnosce, ut ille ignoscat. Attende exemplum in illo
psalmo poenitentiae: Averte faciem tuam a peccatis meis (Psal. L,
11). Numquid dixit, A me? Alio enim loco aperte dicit: Ne
avertas faciem tuam a me (Psal. XXVI, 9). Ergo, Averte
faciem tuam a peccatis meis: nolo videas peccata mea. Quia videre
Dei, animadvertere est. Ideo et judex quod punit, animadvertere
dicitur, id est, animum illuc advertere; intendere utique ad
puniendum, quia judex est. Sic est et judex Deus. Averte faciem
tuam a peccatis meis. Tu ab ipsis faciem noli avertere, si vis ut
Deus ab ipsis avertat faciem suam. Vide quomodo hoc offert Deo in
ipso psalmo: Facinus meum ego, inquit, agnosco, et peccatum meum
ante me est semper (Psal. L, 5). Hoc non vult esse ante Deum,
quod vult esse ante se. Virga directionis, virga regni tui. Nemo
sibi multum de misericordia Dei blandiatur; virga directionis est.
Numquid dicimus, non esse misericordem Deum? Quid misericordius
eo, qui parcit tantum peccatoribus, eo qui in omnibus conversis ad se
non curat praeterita? Sic eum dilige misericordem, ut velis esse
veracem: non enim misericordia potest illi auferre justitiam, neque
justitia misericordiam. Interim quamdiu ille differt, tu noli
differre: quoniam virga directionis, virga regni ipsius.
19. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit
te, Deus, Deus tuus. Propterea unxit te, ut diligeres justitiam,
et odires iniquitatem. Et vide quomodo ait: Propterea unxit te,
Deus, Deus tuus. O tu Deus, unxit te Deus tuus. Deus ungitur a
Deo. Etenim in latino putatur idem casus nominis repetitus: in
graeco autem evidentissima distinctio est, quia unum nomen est quod
compellatur, et alterum ab eo qui compellat, Unxit te, Deus. O tu
Deus, unxit te Deus tuus: quomodo si diceret, Propterea unxit te,
o tu Deus, Deus tuus. Sic accipite, sic intelligite, sic in
graeco evidentissimum est. Ergo quis est Deus unctus a Deo? Dicant
nobis Judaei. Scripturae istae communes sunt. Unctus est Deus a
Deo: unctum audis, Christum intellige. Etenim Christus a
chrismate: hoc nomen quod appellatur Christus, unctionis est. Nec
in aliquo alibi ungebantur reges et sacerdotes, nisi in illo regno ubi
Christus prophetabatur et ungebatur, et unde venturum erat Christi
nomen: nusquam est alibi omnino, in nulla gente, in nullo regno.
Unctus est ergo Deus a Deo: quo oleo, nisi spirituali? Oleum enim
visibile in signo est, oleum invisibile in sacramento est, oleum
spirituale intus est . Unctus est nobis Deus, et missus est nobis:
et ipse Deus, ut ungeretur, homo erat: sed ita homo erat, ut Deus
esset; ita Deus erat, ut homo esse non dedignaretur: verus homo,
verus Deus; in nullo fallax, in nullo falsus; quia ubique verax,
ubique veritas. Deus ergo homo, et ideo unctus Deus, quia homo
Deus, et factus est Christus.
20. Hoc figurabatur in eo quod Jacob lapidem sibi ad caput
posuerat, et dormierat (Gen. XXVIII, 11). Jacob
patriarcha lapidem sibi ad caput posuerat; dormiens autem illo lapide
ad caput posito, vidit apertis coelis scalam a coelo in terram, et
Angelos ascendentes et descendentes: hoc viso evigilavit, unxit
lapidem, et discessit. In illo lapide intellexit Christum, ideo
unxit. Videte ex quo praedicatur Christus. Quid sibi vult illa
unctio lapidis, praesertim apud Patriarchas, qui unum Deum
colebant? Factum est autem in figura, et discessum est. Non enim
unxit lapidem, et venit illuc semper adorare, et sacrificia ibi
facere. Expressum est mysterium, non inchoatum sacrilegium. Et
videte lapidem: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus
est in caput anguli (Psal. CXVII, 22). Et quia caput viri
Christus (I Cor. XI, 3), propterea lapis ad caput.
Attendite magnum sacramentum: lapis Christus. Lapidem vivum, ait
Petrus, ab hominibus reprobatum, a Deo autem electum (I Petr.
II, 4). Et lapis ad caput, quia caput viri Christus (I Cor.
XI, 3). Et unctus lapis quia a chrismate dictus est Christus.
Et videntur scalae, revelante Christo, a terra in coelum, vel a
coelo in terram, et ascendentes et descendentes Angeli (Gen.
XXVIII, 12, et Joan. I, 51). Quid hoc sit, melius
videbimus, cum testimonium evangelicum ab ipso Domino
commemoraverimus. Nostis quia Jacob ipse est Israel. Illi enim cum
Angelo luctanti et praevalenti, et benedicto ab eo cui praevaluit,
nomen mutatum est, ut appellaretur Israel (Gen. XXXII,
28): sicut populus Israel praevaluit Christo, ut crucifigeret
eum; et tamen in his qui Christo crediderunt, ab ipso cui
praevaluit, benedictus est. Sed multi non crediderunt, inde
claudicatio Jacob. Benedictio et claudicatio. Benedictio in his qui
crediderunt: nam postea novimus ex illo populo multos credidisse.
Claudicatio autem in his qui non crediderunt. Et quia plures non
crediderunt, et pauci crediderunt; ideo ut fieret claudicatio,
tetigit latitudinem femoris ejus. Quid est latitudo femoris ejus?
Multitudo generis. Videte ergo scalas illas · Dominus
quando vidit Nathanaelem in Evangelio ait: Ecce vere Israelita, in
quo dolus non est (Joan. I, 47). Sic enim dicitur de ipso
Jacob, Et erat Jacob sine dolo habitans in domo (Gen. XXV,
27): hoc recolens Dominus videns Nathanaelem sine dolo de gente
illa et de populo illo, Ecce vere, inquit, Israelita, in quo dolus
non est. Appellavit Israelitam, in quo dolus non esset, propter
Jacob. Et ille Nathanael, Unde me nosti? Et Dominus, Cum
esses sub arbore fici vidi te: id est, cum esses in illo populo sub
Lege constitutus, quae carnali umbra illum populum protegebat, ibi te
vidi. Quid est, ibi te vidi? Ibi tui misertus sum. Ille autem
recordatus quod fuerat etiam sub arbore fici in veritate, admiratus,
quia putabat se a nemine visum cum ibi esset, confitetur et dicit: Tu
es Filius Dei, tu es rex Israel. Quis hoc dixit? Qui audierat
quod verus esset Israelita, et dolus in illo non esset. Et
Dominus: Quia dixi tibi, Vidi te sub arbore fici, credidisti;
majora horum videbis. Loquitur cum Israel, cum Jacob, cum illo qui
sibi lapidem ad caput posuerat. Majora horum videbis. Quae majora?
Quia jam lapis ille ad caput est. Amen dico vobis, videbitis coelum
apertum, et Angelos Dei ascendentes et descendentes super Filium
hominis (Joan. I, 48-51). Angeli Dei ascendant et
descendant per scalas illas, fiat hoc in Ecclesia, Angeli Dei
annuntiatores sunt veritatis: ascendant et videant, In principio erat
Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
Descendant, et videant, quia Verbum caro factum est, et habitavit
in nobis (Id. I, 14). Ascendant, ut erigant magnos:
descendant, ut nutriant parvos. Vide ascendentem Paulum: Sive
mente excessimus, Deo. Vide descendentem: Sive temperantes sumus,
vobis (II Cor. V, 13). Vide ascendentem: Sapientiam
loquimur inter perfectos. Vide descendentem: Lac vobis potum dedi,
non escam (I Cor. II, 6, et III, 2). Hoc fit in
Ecclesia: ascendunt et descendunt Angeli Dei super Filium hominis:
quia sursum est Filius hominis, ad quem ascendunt corde, id est caput
ejus; et deorsum Filius hominis, id est corpus ejus. Membra ejus
hic sunt, caput sursum est: ascenditur ad caput, descenditur ad
membra. Christus ibi, Christus hic. Nam si ibi tantum, et hic
non; unde vox illa: Saule, Saule, quid me persequeris (Act.
IX, 4)? Quis enim illi in coelo molestus fuit? Nemo, nec
Judaei, nec Saulus, nec diabolus tentator; nemo ibi molestus illi:
sed sicut in compage corporis humani pede calcato lingua clamat.
21. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit
te, Deus, Deus tuus. Locuti sumus de uncto Deo, hoc est de
Christo. Non potuit apertius dici nomen Christi, quam ut diceretur
unctus Deus. Quomodo speciosus forma prae filiis hominum; sic
unctus, oleo exsultationis prae participibus suis. Qui enim
participes ejus? Filii hominum: quoniam et ipse Filius hominis
particeps factus est mortalitatis illorum, ut faceret eos participes
immortalitatis suae.
22. [vers. 9, 10.] Myrrha et gutta et casia a vestimentis
tuis. Odores boni a vestimentis tuis. Vestimenta ejus sunt sancti
ejus, electi ejus, tota Ecclesia ejus, quam sibi sicut vestem
exhibet, sine macula et ruga (Ephes. V, 27): propter maculam,
abluens in sanguine; propter rugam, extendens in cruce. Inde bonus
odor qui significatur nominatis quibusdam aromatis. Audi Paulum illum
minimum, fimbriam de vestimento quod tetigit mulier in fluxu
sanguinis, et sanata est (Matth. IX, 20); audi illum
dicentem: Christi bonus odor sumus in omni loco, et in iis qui salvi
fiunt, et in iis qui pereunt (II Cor. II, 15). Non dixit,
Bonus odor in iis qui salvi fiunt, et malus odor in iis qui pereunt;
sed, Quod ad nos attinet, bonus odor sumus, et in iis qui salvi
fiunt, et in iis qui pereunt. Salvum fieri hominem bono odore non est
improbabile neque incredibile: perire autem hominem bono odore, quae
ratio est? Magna vis, magna veritas: etsi capi non potest, ita
est. Nam ut noveritis quia difficile capitur, statim subjecit: Et
ad haec quis idoneus? Quis intelligat homines mori bono odore? Tamen
aliquid dicam, fratres. Ecce ipse Paulus praedicabat Evangelium;
multi illum amabant praedicatorem Evangelii, multi illi invidebant:
qui illum amabant, bono odore salvabantur; qui illi invidebant, bono
odore peribant. Ideo et pereuntibus non malus odor, sed bonus odor.
Ideo enim magis illi invidebant, quia tam bona in illo gratia
praevalebat: nemo enim invidet misero. Erat ergo gloriosus in
praedicatione verbi Dei, et vivens secundum regulam illius virgae
directionis: et diligebant eum qui in illo diligebant Christum, qui
sequebantur bonum odorem; diligebat amicum sponsi sui ipsa sponsa,
quae dicit in Canticis canticorum, Post odorem unguentorum tuorum
curremus (Cant. I, 3). Illi autem quanto magis eum videbant in
gloria praedicationis Evangelii et in vita inculpabili, tanto magis
invidia torquebantur, et occidebantur bono odore.
23. Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis, a domibus
eburneis, ex quibus delectaverunt te filiae regum. Domos eburneas,
domos magnas, domos regales, quasvis elige, delectaverunt inde
Christum filiae regum. Vis domos eburneas spiritualiter accipere?
Magnas domos, et magna tabernacula Dei, corda sanctorum, ipsosque
reges regentes carnem, subjugantes sibi turbas humanarum affectionum,
castigantes corpus, et servituti subjicientes, accipe: quia inde
delectaverunt eum filiae regum. Etenim omnes animae quae illis
praedicantibus et evangelizantibus natae sunt, filiae regum sunt: et
Ecclesiae filiae Apostolorum, filiae regum sunt. Ille est enim Rex
regum: illi autem reges de quibus dictum est, Sedebitis super
duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX,
28). Praedicaverunt verbum veritatis, et genuerunt Ecclesias,
non sibi, sed illi. Ad hoc sacramentum pertinet quod scriptum est in
Lege: Si mortuus fuerit frater, accipiat uxorem ejus frater ejus,
et suscitet semen fratri suo (Deut. XXV, 5). Accipiat uxorem
frater ejus, et suscitet semen, non sibi, sed fratri suo. Dixit
Christus, Dic fratribus meis (Matth. XXVIII, 10).
Dixit in psalmo, Narrabo nomen tuum fratribus meis (Psal. XXI,
23). Mortuus est Christus, resurrexit, ascendit, absentavit se
corpore: susceperunt fratres ejus uxorem ejus, praedicatione
Evangelii generaturi filios, non per seipsos, sed per Evangelium,
propter nomen fratris. In Christo enim Jesu, inquit, per
Evangelium, ego vos genui (I Cor. IV, 15). Itaque
suscitantes semen fratri suo, quotquot genuerunt, non Paulianos aut
Petrianos, sed Christianos nominaverunt. Videte si non iste sensus
vigilat et in his versibus. Cum enim diceret, a domibus eburneis,
dixit de regalibus, amplis, pulchris, lenibus, qualia sunt corda
sanctorum: subjecit, Ex quibus te delectaverunt filiae regum, in
honore tuo. Filiae quidem regum, filiae Apostolorum tuorum: sed,
in honore tuo, quia semen illi suscitaverunt fratri suo. Ideo ipsos
quos suscitaverat fratri suo Paulus, cum videret currere ad nomen
suum, exclamavit: Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? Quid
enim ait Lex? Et habeat natus nomen defuncti . Defuncto nascatur,
defuncti nomine appelletur. Servat hoc legitimum Paulus: volentes
appellari ex nomine suo, revocat: Numquid id Paulus pro vobis
crucifixus est? Ad defunctum aspicite, Numquid Paulus pro vobis
crucifixus est? Et quid ergo? Quando illos generasti, quid si nomen
tuum illis imposuisti? Non. Ait enim: Aut in nomine Pauli
baptizati estis (I Cor. I, 13)? Delectaverunt te filiae regum
in honore tuo. Tenete, servate, in honore tuo. Hoc est habere
vestem nuptialem, illius honorem, illius gloriam quaerere.
Intelligite etiam filias regum, civitates quae crediderunt in
Christum, et a regibus conditae sunt: et a domibus eburneis,
divitibus, superbis, elatis. Filiae regum delectaverunt te in honore
tuo: quia non quaesierunt honorem patrum suorum, sed quaesierunt
honorem tuum. Ostendatur mihi Romae in honore tanto templum Romuli,
in quanto ibi ostendo memoriam Petri. In Petro quis honoratur, nisi
ille defunctus pro nobis? Sumus enim Christiani, non Petriani.
Etsi nati per fratrem defuncti, tamen cognominati nomine defuncti.
Per illum nati, sed illi nati. Ecce Roma, ecce Carthago, ecce
aliae et aliae civitates filiae regum sunt; et delectaverunt regem suum
in honore ipsius; et ex omnibus fit una quaedam regina.
24. Quale carmen nuptiale? Ecce inter cantica hilaritatis plena,
procedit et ipsa sponsa. Sponsus enim veniebat, ipse describebatur,
in illum erat omnis intentio nostra: procedat et ista. Astitit regina
a dextris tuis. Quae a sinistris, non regina. Stabit enim quaedam
et a sinistris, cui dicetur: Vade in ignem aeternum. A dextris
autem stabit, cui dicetur: Venite, benedicti Patris mei, percipite
regnum quod vobis paratum est ab initio mundi (Matth. XXV, 34,
41). Astitit regina a dextris tuis, in vestitu deaurato,
circumamicta varietate. Vestitus reginae hujus quis est? Et
pretiosus est, et varius est: sacramenta doctrinae in linguis omnibus
variis . Alia lingua afra, alia syra, alia graeca, alia hebraea,
alia illa et illa: faciunt istae linguae varietatem vestis reginae
hujus. Quomodo autem omnis varietas vestis in unitate concordat, sic
et omnes linguae ad unam fidem. In veste varietas sit, scissura non
sit. Ecce varietatem intelleximus de diversitate linguarum et vestem
intelleximus propter unitatem: in ipsa autem varietate aurum quod est?
Ipsa sapientia. Quaelibet sit varietas linguarum, unum aurum
praedicatur: non diversum aurum, sed varietas de auro. Eamdem quippe
sapientiam, eamdem doctrinam et disciplinam omnes linguae praedicant.
Varietas in linguis, aurum in sententiis.
25. [vers. 11.] Alloquitur Propheta reginam istam (libenter
enim illi cantat), et unumquemque nostrum; si tamen noverimus ubi
sumus, et ad illud corpus pertinere conemur, et fide et spe
pertineamus uniti in membris Christi. Nos enim alloquitur: Audi,
filia, et vide. Alloquitur eam tanquam unus de patribus, quia filiae
regum sunt: etsi alloquatur propheta, etsi alloquatur apostolus,
tanquam filiam (sic enim dicimus, Patres nostri Prophetae, patres
nostri Apostoli: si nos illos ut patres, illi nos ut filios), et
vox una paterna alloquitur unicam filiam. Audi, filia, et vide.
Prius audi, postea vide. Ventum est enim ad nos cum Evangelio, et
praedicatum est nobis quod nondum videmus, et audiendo credidimus,
credendo videbimus; sicut dicit ipse sponsus apud Prophetam: Populus
quem non cognovi, servivit mihi; in obauditu auris obedivit mihi
(Psal. XVII, 45). Quid est, in obauditu auris? Quia non
vidit. Viderunt Judaei, et crucifixerunt: non viderunt Gentes, et
crediderunt. Veniat regina de Gentibus in vestitu deaurato,
circumamicta varietate: veniat ex Gentibus, veniat circumamicta
omnibus linguis, in unitate sapientiae; dicatur ei, Audi filia, et
vide. Si non audieris, non videbis. Audi ut mundes cor fide, sicut
Apostolus ait in Actibus Apostolorum: Fide mundans corda eorum
(Act. XV, 9). Ad hoc enim audimus quod credamus, antequam
videamus, ut credendo cor mundemus, unde videre possimus. Audi, ut
credas, munda cor fide. Et cum cor mundavero, quid videbo? Beati
mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Audi,
filia, et vide; et inclina aurem tuam. Parum est audi, humiliter
audi: Inclina aurem tuam. Et obliviscere populum tuum et domum
patris tui. Erat populus quidam, et domus patris quaedam, in qua
nata es, populus Babyloniae, habens regem diabolum. Undecumque
venerunt Gentes, a patre diabolo venerunt: sed patri diabolo
renuntiaverunt. Obliviscere populum tuum et domum patris tui. Foedam
te ille genuit, cum peccatricem fecit: pulchram te iste regenerat qui
justificat impiam. Obliviscere populum tuum, et domum patris tui.
26. [vers. 12, 15.] Quoniam concupivit rex speciem tuam.
Quam speciem, nisi quam ipse fecit? Concupivit speciem. Cujus
speciem? Peccatricis, iniquae, impiae, qualis erat apud patrem
diabolum, et apud populum suum? Non, sed de qua dicitur: Quae est
ista quae ascendit dealbata (Cant. VIII, 5)? Antea ergo non
erat alba, postea dealbata. Quia si fuerint peccata vestra sicut
phoenicium, tanquam nivem dealbabo (Isai. I, 18). Concupivit
rex speciem tuam. Quis rex? Quia ipse est Dominus Deus tuus. Jam
vide si non debes dimittere patrem tuum illum, et populum tuum illum,
et venire ad regem istum, Deum tuum: Deus tuus est, rex tuus est.
Rex tuus, et ipse est sponsus tuus. Regi nubis Deo, ab illo
dotata, ab illo decorata, ab illo redempta, ab illo sanata.
Quidquid hahes unde illi placeas, ab illo habes.
27. Et adorabunt eum filiae Tyri in muneribus. Ipsum regem tuum
Deum tuum adorabunt filiae Tyri in muneribus. Filiae Tyri, filiae
Gentium: a parte ad totum. Tyrus vicina huic terrae ubi prophetia
erat, significabat Gentes credituras Christo. Inde erat illa
Chananaea, quae primo canis est appellata, Nam ut noveritis quia
inde erat, Evangelium sic loquitur: Secessit in partes Tyri et
Sidonis, et ecce mulier Chananaea de finibus illis egressa clamabat,
et caetera quae ibi narrantur. Quae primo canis erat apud patrem suum
et in populo suo, clamando et veniendo ad istum regem, decora facta
credendo in illum , quid meruit audire? O mulier, magna est fides
tua (Matth. XV, 21-28). Concupivit rex speciem tuam. Et
adorabunt eum filiae Tyri in muneribus. Quibus muneribus? Sic ad se
vult veniri rex iste, et thesauros suos impleri vult: et ipse donavit
unde impleantur, et a vobis impleantur . Veniant, inquit, adorent
eum in muneribus. Quid est, in muneribus? Nolite vobis condere
thesauros in terra, ubi tinea et rubigo exterminat, et ubi fures
effodiunt et furantur: sed thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi
neque fur neque tinea corrumpit. Ubi enim fuerit thesaurus tuus,
illic erit et cor tuum (Id. VI, 19-21). Venite cum
muneribus: Date eleemosynas, et omnia munda sunt vobis (Luc.
XI, 41). Venite cum muneribus ad eum qui dicit: Misericordiam
volo magis quam sacrificium (Osee VI, 6, et Matth. IX,
13). Ad illud templum quod erat ante umbra futuri, veniebatur cum
tauris et arietibus, cum hircis, cum diversis quibusque animalibus
aptis ad sacrificium, ut in illo sanguine aliud fieret, aliud
significaretur. Modo jam ipse sanguis, quem figurabant illa omnia,
venit: venit Rex ipse, et ipse munera vult. Quae munera?
Eleemosynas. Ipse est enim judicaturus, et ipse munera imputabit
quibusdam . Venite, inquit, benedicti Patris mei, percipite regnum
quod vobis paratum est ab initio mundi. Quare? Esurivi, et dedistis
mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; nudus fui, et
vestistis me; hospes, et adduxistis me; infirmus et in carcere, et
visitastis me. Haec sunt munera in quibus adorant filiae Tyri regem:
quia cum dicerent, Quando te vidimus? ille qui et sursum est et
deorsum, propter ascendentes et descendentes, Cum uni, inquit, ex
minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 34-40).
28. Adorabunt eum filiae Tyri in muneribus. Et quae sunt filiae
Tyri, et quomodo adorabunt eum in muneribus, planius illud voluit
dicere: Vultum tuum deprecabuntur divites plebis. Hae filiae Tyri
adorantes in muneribus, divites sunt plebis, quos ille alloquitur
amicus sponsi: Praecipe divitibus hujus mundi, non superbe sapere,
neque sperare in incerto divitiarum; sed in Deo vivo, qui praestat
nobis omnia abundanter ad fruendum: divites sint in operibus bonis,
facile tribuant, communicent. Adorent in muneribus; sed non
perdunt: securi ponant ubi semper inveniant. Thesaurizent sibi
fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam (I Tim.
VI, 17-19). Adorando in muneribus, vultum tuum
deprecabuntur. Ad Ecclesiam enim concurrunt, et ibi eleemosynas
faciunt. Ne extra fiant, id est, ne extra positi fiant, in
Ecclesia faciant. Vultus enim sponsae hujus et reginae proderit
facientibus. Propterea illi qui res suas vendebant, vultum reginae
hujus deprecantes in muneribus veniebant; et ea quae portabant, ad
pedes Apostolorum ponebant (Act. IV, 34). Fervebat dilectio
in Ecclesia, vultus erat reginae Ecclesia, vultus erat reginae
obsequium filiarum Tyri, id est, divitum adorantium in muneribus.
Vultum tuum deprecabuntur divites plebis. Et qui deprecabuntur
vultum, et cujus vultum deprecabuntur, omnes una sponsa, omnes una
regina, mater et filii simul totum ad Christum pertinens, ad caput
pertinens.
29. Sed quia fiunt ista opera et istae eleemosynae ad jactantiam
hominum, inde dicit ipse Dominus: Cavete facere justitiam vestram
coram hominibus ut videamini ab eis (Matth. VI, 1). Quomodo
autem et publice debent fieri propter vultum sponsae, ait: Luceant
opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et
glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Id. V, 16): non
ut gloriam vestram quaeratis in operibus bonis quae publice facitis,
sed ut gloriam Dei. Et quis novit, inquit, utrum gloriam Dei
quaero, an gloriam meam? Quia do pauperi, videor: quo animo dem,
quis videt? Sufficiat tibi qui videt; ille videt qui retribuet.
Intus amat qui intus videt: intus amat, intus ametur qui interiorem
facit et ipsam pulchritudinem. Noli quasi oculis exterioribus
delectari, quia videris, et quia laudaris; attende quid hic
sequatur: Omnis gloria ejus filiae regis intrinsecus. Extrinsecus
non solum vestis est aurea et varia, sed intus pulchram novit, qui
speciem ejus amavit. Quae sunt interiora pulchritudinis?
Conscientiae. Ibi videt Christus, ibi amat Christus, ibi
alloquitur Christus, ibi punit Christus, ibi coronat Christus.
Sit ergo eleemosyna tua in occulto; quia omnis gloria ejus filiae
regis intrinsecus. In fimbriis aureis, circumamicta varietate.
Pulchritudo intrinsecus: in fimbriis autem aureis varietas linguarum,
doctrinae decus. Ista quid prosunt, si non sit pulchritudo illa
intrinsecus?
30. Afferentur regi virgines post eam. Vere factum est. Credidit
Ecclesia, facta est Ecclesia per omnes gentes. Modo quemadmodum
concupiscunt virgines placere illi regi? Unde incitantur? Quia
praecessit Ecclesia. Afferentur regi virgines post eam: proximae
ejus afferentur tibi. Non enim quae afferuntur alienae sunt, sed
proximae ejus, ad eam pertinentes. Et quia dixit, regi; ad eum
conversus dixit, tibi: proximae ejus afferentur tibi.
31. [vers. 16.] Afferentur in laetitia et exsultatione,
adducentur in templum regis. Templum regis ipsa Ecclesia, intrat in
templum ipsa Ecclesia. Unde construitur templum? De hominibus qui
intrant in templum. Lapides vivi qui sunt, nisi fideles Dei?
Adducentur in templum regis. Sunt enim virgines extra templum regis,
haereticae sanctimoniales: sunt quidem virgines, sed quid proderit eis
nisi adducantur in templum regis? Templum regis in unitate est:
templum regis non est ruinosum, non discissum, non divisum. Junctura
lapidum viventium charitas est. Adducentur in templum regis.
32. [vers. 17.] Pro patribus tuis nati sunt tibi filii.
Nihil evidentius. Attendite jam ipsum templum regis, quia inde
loquitur propter unitatem diffusam toto orbe terrarum: quia illae quae
virgines esse voluerunt, nisi adducantur in templum regis, sponso
placere non possunt. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii.
Genuerunt te Apostoli: ipsi missi sunt, ipsi praedicaverunt, ipsi
patres. Sed numquid nobiscum corporaliter semper esse potuerunt?
Etsi unus ipsorum dixit: Cupio dissolvi, et esse cum Christo multo
magis optimum est; manere in carne necessarium propter vos (Philipp.
I, 23, 24). Dixit hoc quidem, sed quamdiu hic manere potuit?
Numquid usque ad hoc tempus? numquid usque in posterum? Ergo illorum
abscessu deserta est Ecclesia? Absit. Pro patribus tuis nati sunt
tibi filii. Quid est, Pro patribus tuis nati sunt tibi filii?
Patres missi sunt Apostoli, pro Apostolis filii nati sunt tibi,
constituti sunt episcopi. Hodie enim episcopi, qui sunt per totum
mundum, unde nati sunt? Ipsa Ecclesia patres illos appellat, ipsa
illos genuit, et ipsa illos constituit in sedibus patrum. Non ergo te
putes desertam, quia non vides Petrum, quia non vides Paulum, quia
non vides illos per quos nata es: de prole tua tibi crevit paternitas.
Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super
omnem terram. Vide templum regis quam late diffusum est: ut noverint
virgines quae non adducuntur in templum regis, non se ad istas nuptias
pertinere. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos
principes super omnem terram. Haec est catholica Ecclesia: filii
ejus constituti sunt principes super omnem terram, filii ejus
constituti sunt pro patribus. Agnoscant qui praecisi sunt, veniant ad
unitatem, adducantur in templum regis. Templum suum Deus ubique
collocavit, fundamenta Prophetarum et Apostolorum ubique firmavit.
Filios genuit Ecclesia, constituit eos pro patribus suis principes
super omnem terram.
33. [vers. 18.] Memores erunt nominis tui in omni generatione
et generatione. Propterea populi confitebuntur tibi. Quid ergo
prodest confiteri, et extra templum confiteri? Quid prodest precari,
et in monte non precari? Voce mea, inquit, ad Dominum clamavi, et
exaudivit me de monte sancto suo (Psal. III, 5). De quo
monte? De quo dictum est: Non potest civitas abscondi supra montem
constituta (Matth. V, 14). De quo monte? Quem vidit Daniel
ex parvo lapide crevisse, et fregisse omnia regna terrarum, et
implevisse omnem faciem terrae (Dan. II, 35). Ibi adoret qui
vult accipere, ibi petat qui vult exaudiri, ibi confiteatur qui vult
sibi ignosci. Propterea populi confitebuntur tibi in aeternum, et in
saeculum saeculi. Quia et in illa vita aeterna non erit jam quidem
gemitus peccatorum, sed tamen in divinis laudibus supernae illius ac
perpetuae civitatis non deerit sempiterna confessio tantae felicitatis.
Ipsi enim civitati, cui alius psalmus cantat, Gloriosa dicta sunt de
te, civitas Dei (Psal. LXXXVI, 3); ipsi sponsae
Christi, ipsi reginae filiae regis, et conjugi regis; quia principes
ejus sunt memores nominis ejus in omni generatione et generatione, id
est, quamdiu transeat hoc saeculum, quod multis generationibus
agitur, gerentes pro illa charitatis curam, ut de isto saeculo
liberata in aeternum Deo conregnet; propter hoc eidem ipsi
confitebuntur populi in aeternum, conspicuis et manifestis illic
cordibus omnium perfecta charitate luminosis, ut se universam
plenissime noverit, quae hic in multis suis partibus occulta sibi est.
Unde admonemur ab Apostolo nihil ante tempus judicare, donec veniat
Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestet
cogitationes cordis, et sit laus unicuique a Deo (I Cor. IV,
5). Ipsa enim sancta civitas sibi quodammodo confitebitur, cum
populi ejus quibus constat, ipsi civitati confitebuntur in aeternum;
ut ex nulla parte se lateat, nullo in se existente cujus aliquid
lateat.
|
|