|
1. [vers. 1.] Jam Charitati Vestrae quaedam sicut notissima
loquimur, in quibus immorari non debemus: quia ea quae scitis,
breviter commemorari debent. Filios Core nos esse intelligamus.
Commemoro enim vos scientes, Core interpretari Calvitium;
Dominumque nostrum, quoniam in Calvariae loco crucifixus est ,
adduxisse sibi multos, tanquam illud granum, quod nisi mortificatum
esset, solum remaneret (Joan. XII, 24); et eos qui adducti
sunt, appellatos filios Core: hoc in mysterio. Caeterum fuerunt
nescio qui filii Core illo tempore, quando ista cantabantur (I
Par. XXVI, 1): sed spiritus nos vivificare debet, non littera
velare (II Cor. III, 6). Nos ergo hic intelligamus, et
videte si ea quae sequuntur, id est, quae habet psalmi ipsius
contextus, congruunt nobis: et invenimus hic nos, si tamen inhaeremus
membris ejus, cujus corporis caput in coelo est, ex illa passione
ascendens, ut eos qui in humilitate jacebant, secum in ubertate
adducat, fructum ferentes in tolerantia. Dictum est autem: In finem
pro filiis Core, pro occultis, Psalmus. Occultum est ergo; sed
ille ipse qui in Calvariae loco crucifixus est, nostis quia velum
discidit, ut templi secreta patescerent (Matth. XXVII,
51). Proinde quia crux Domini nostri clavis fuit, qua clausa
aperirentur; credamus adfuturum eum nobis, ut ista occulta
revelentur. In finem quod habet, semper Christum intelligere
debemus. Finis enim Legis Christus, ad justitiam omni credenti
(Rom. X, 4.). Finis autem dicitur, non quia consumit, sed
quia perficit. Nam et finitum cibum dicimus qui manducabatur, et
finitam tunicam quae texebatur: illud ad consumptionem, hoc ad
perfectionem. Quia ergo ultra quo tendamus non habemus, cum ad
Christum pervenerimus, ipse cursus nostri finis dicitur. Nec putare
debemus, quia cum ad illum pervenerimus, aliquid amplius debemus niti
ut et ad Patrem perveniamus. Hoc enim putavit et Philippus, cum ei
dixit: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Cum
dicit, sufficit nobis, finem quaerit satietatis et perfectionis. Et
ille, tanto, inquit, tempore vobiscum sum, et non cognovistis me?
Philippe, qui videt me, videt et Patrem (Joan. XIV, 8,
9). In illo ergo habemus Patrem, quia ipse in Patre, et Pater
in ipso, et ipse et Pater unum sunt (Id. X, 30).
2. [vers. 2.] Quid igitur hic admonet qui cantat, ubi vocem
nostram agnoscere debemus, si tamen hujus vocis affectum habemus?
Deus noster refugium et virtus. Sunt quaedam refugia ubi non est
virtus, quo quisque cum fugerit, magis infirmatur quam confirmetur.
Confugis, verbi gratia, ad aliquem in saeculo magnum, ut facias tibi
potentem amicum: refugium tibi videtur. Tanta tamen hujus saeculi
incerta sunt, et ita potentum ruinae quotidianae erebrescunt, ut cum
ad tale refugium perveneris, plus ibi timere incipias. Antea enim
causae tuae tantum timebas; cum vero ad talem refugeris, et de illo
tibi timebis. Multi enim cum ad talia refugia confugissent,
cadentibus illis ad quos confugerant, et ipsi quaesiti sunt: quos nemo
quaereret, si non ad talia confugissent. Non est refugium nostrum
tale, sed refugium nostrum virtus est. Cum illuc confugerimus, firmi
erimus.
3. Adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis. Multae
sunt tribulationes, et in omni tribulatione ad Deum confugiendum est:
sive sit tribulatio in re familiari, sive sit in salute corporis, sive
de periculo carissimorum, sive de aliqua re ad hujus vitae
sustentaculum necessaria, omnino aliud refugium non debet esse homini
christiano quam Salvator ejus, quam Deus ejus, quo cum confugerit,
fortis sit. Non enim ipse in se fortis erit, aut sibi ipse fortitudo
erit; sed ille illi fortitudo erit, qui refugium ejus factus est.
Verumtamen, carissimi, inter omnes tribulationes humanae animae,
nulla est major tribulatio quam conscientia delictorum. Namque si ibi
vulnus non sit, sanumque sit intus hominis quod conscientia vocatur;
ubicumque alibi passus fuerit tribulationes, illuc confugiet, et ibi
inveniet Deum. Si autem ibi requies non est propter abundantiam
iniquitatis, quoniam et ibi Deus non est; quid facturus est homo?
quo confugiet, cum coeperit pati tribulationes? Fugiet ab agro ad
civitatem, a publico ad domum, a domo in cubiculum, et sequitur
tribulatio. A cubiculo jam quo fugiat non habet, nisi in interius
cubile suum. Porro si ibi tumultus est, si fumus iniquitatis, si
flamma sceleris, non illuc potest confugere: pellitur inde; et cum
inde pellitur, a seipso pellitur. Et ecce hostem suum invenit, quo
confugerat: seipsum quo fugiturus est? Quocumque fugerit, se trahit
post se: et quocumque talem traxerit se, cruciat se de se. Ipsae
sunt tribulationes quae inveniunt hominem nimis: acerbiores enim non
sunt: tanto non sunt acerbiores, quanto non sunt interiores.
Videte, carissimi, cum ligna dejiciuntur et probantur a fabris;
aliquando in superficie videntur quasi laesa et putria: faber autem
inspicit tanquam medullam interiorem ligni, et si sana interius ligna
cognoverit, promittit ea in aedificio duratura; nec valde erit de
superficie laesa sollicitus, quando id quod interius est sanum
renuntiat. Porro homini interius conscientia non invenitur: quid
igitur prodest, si quod est exterius sanum est, et putrefacta est
medulla conscientiae? Arctae istae, et vehementes omnino, et sicut
psalmus ipse ait, nimiae tribulationes sunt: tamen et in his adjutor
factus est Dominus dimittendo peccata. Iniquorum enim conscientias
non sanat nisi indulgentia. Si enim magnas tribulationes habere se
dicit debitor fisci confessus , et intuens angustias rei familiaris
suae, cum se videt non posse esse solvendo; propter imminentes omni
anno compulsores, tribulationes magnas se pati dicit, nec usquam
respirat nisi in spe indulgentiae rerum terrenarum : quanto magis
debitor poenarum de abundantia delictorum, quando reddet quod debet de
mala conscientia, quando si reddiderit ipse perit? Hoc enim debitum
reddere, poenas luere est. Restat ergo ut de ipsius indulgentia
securi esse possimus: si tamen accepta indulgentia non rursus ad debita
contrahenda redeamus.
4. Isti ergo filii Core fortasse intelliguntur esse illi, quibus
locutus est Petrus in Actibus Apostolorum, cum intenti facti essent
ad mirabilia adventus Spiritus sancti, cum omnes in quos venerat
linguis omnibus loquerentur. Annuntiavit enim illis Christum, eum
qui tanta potuisset mittendo Spiritum sanctum. Illi quem ipsi
crucifixerant manibus suis, cogitantes quam contemptibilis esset, cum
ab eis occideretur, quam altus et excelsus apud Deum factus esset,
qui Spiritu sancto idiotas impleret, et linguas infantium faceret
disertas, compuncti corde, dixerunt: Quid faciemus? Istae erant
nimiae tribulationes, quae illos invenerant. Non enim ipsi invenerunt
peccata sua, sed inventa in eis sunt commemoratione Apostolorum.
Ideo invenerunt illos tribulationes, non ipsi invenerunt
tribulationes. Nam quando sine alicujus admonitione ipse homo
considerat factum suum, et rogat Deum, quid dicit? Tribulationem et
dolorem inveni, et nomen Domini invocavi (Psal. CXIV, 3,
4). Alia est ergo tribulatio quam tu invenis, alia quae te
invenit. In utraque tamen sive quae te invenit, sive quam tu
invenis, ut utramque depellat, ille rogandus est qui est adjutor in
tribulationibus. Nam et ille cum inveniret, hoc dixit, Et nomen
Domini invocari: et hi in tribulationibus, a quibus se inventos esse
dixerunt, hoc dixerunt, Deus noster refugium et virtus, adjutor in
tribulationibus quae invenerunt nos nimis. Sed quia adjutor factus
est, unde factus est? Compuncti, inquit, corde dixerunt: Quid
faciemus? Tanquam magna desperatione. Ille tantus est, quem nos
occidimus, nos ubi erimus? Et Petrus, Agite poenitentiam, et
baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi,
et dimittuntur vobis peccata vestra (Act. II, 4, 37, 38).
Nihil enim hoc peccato gravius cogitare potuerunt. Quod gravius
peccatum aegri, quam medici interfectio? quid gravius potest aeger
facere, quam si medicum suum occidat? Cum hoc dimittitur, quid non
dimittitur? Ab illo ergo cui dictum est, Refugium et virtus,
acceperunt magnam securitatem. Baptizetur unusquisque vestrum in
nomine Domini nostri Jesu Christi: in illius nomine quem
occidistis, baptizamini, et dimittuntur vobis peccata vestra.
Medicum vel postea cognovistis, jam securi bibite sanguinem quem
fudistis.
5. [vers. 3.] Denique accepta tanta securitate, quid dicunt?
Propterea non timebimus, cum conturbabitur terra. Paulo ante
solliciti, subito securi, ex tribulationibus nimiis in magna
tranquillitate positi. Dormiebat enim illis Christus, ideo
turbabantur: excitatus est Christus, sicut modo audivimus in
Evangelio, imperavit ventis, et quieverunt (Matth. VIII,
24-26). Quoniam Christus in cujusque corde per fidem est,
significatum est nobis, quia ejus cor tanquam navis in hujus saeculi
tempestate turbatur , qui fidem suam obliviscitur: tanquam Christo
dormiente turbatur; excitato autem Christo, fit tranquillitas.
Denique et ipse Dominus quid ait? Ubi est fides vestra (Luc.
VIII, 25)? Excitatus Christus excitavit fidem: ut quod in
navi factum erat, fieret in cordibus eorum. Adjutor in
tribulationibus quae invenerunt nos nimis: id egit ut ibi esset
tranquillitas magna.
6. Videte ipsam tranquillitatem: Propterea non timebimus, cum
conturbabitur terra, et transferentur montes in cor maris. Tunc non
timebimus. Quaeramus montes translatos; et si invenire potuerimus,
manifestum est quia ipsa est securitas nostra. Dominus quippe dixit
discipulis: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti
huic, Tollere et mittere in mare, et fiet (Matth. XVII,
19). Forte, monti huic, de seipso dixit; dictus est enim mons:
Erit in novissimis temporibus manifestus mons Domini. Sed iste mons
super alios montes collocatus est: quia et Apostoli montes, portantes
montem hunc. Ideo sequitur, Erit in novissimis temporibus,
manifestus mons Domini, paratus in cacumine montium (Isai. II,
2). Transcendit ergo cacumina montium omnium, et in cacumine omnium
montium collocatus est; quoniam montes sunt annuntiantes montem. Mare
autem significat hoc saeculum, in cujus maris comparatione tanquam
terra videbatur gens Judaeorum. Non enim idololatriae amaritudine
tegebatur, sed erat tanquam arida amaritudine Gentium tanquam mari
circumdata. Futurum erat ut turbaretur terra, id est illa ipsa gens
judaea; et transferrentur montes in cor maris, id est primo ipse mons
magnus paratus in cacumine montium. Deseruit enim gentem judaeam, et
factus est in Gentibus; translatus est de terra ad mare.
Transferentibus quibus? Apostolis, quibus dixerat, Si habueritis
fidem in vobis tanquam granum sinapis, dicetis monti huic, Tollere et
mittere in mare, et fiet: id est, per fidelissimam vestram
praedicationem fiet ut mons iste, hoc est ego ipse praedicer in
Gentibus, glorificer in Gentibus, agnoscar in Gentibus, et fiat
quod de me praedictum est, Populus quem non cognovi, servivit mihi
(Psal. XVII, 45). Quando autem et illi montes translati
sunt? Et hoc indicet nobis Scriptura Dei. Quando Apostolus
praedicabat Judaeis, respuerunt verbum; et ait apostolus Paulus:
Ad vos missi eramus, sed quia respuistis verbum Dei, imus ad Gentes
(Act. XIII, 46). Translati sunt montes in cor maris. Vere
enim Gentes crediderunt montibus, ut in corde maris essent montes
illi: non sicut Judaei, de quibus dictum est, Populus hic labiis me
honorat, cor autem eorum longe est a me (Isai. XXIX, 13, et
Matth. XV, 8). Hoc enim et de Novo Testamento promittit
Dominus, per prophetam dicens: Dabo leges meas in cordibus eorum
(Jerem. XXXI, 33, et Hebr. VIII, 10). Hae leges,
haec praecepta per Apostolos indita omnium Gentium fidei et
credulitati, montes dicti sunt translati in cor maris. Tunc nos non
timebimus. Qui non timebimus? Illi qui compuncti sumus corde, ne
fieremus de numero reproborum Judaeorum, tanquam ramorum fractorum.
Crediderunt enim quidam illorum, et adhaeserunt Apostolis
praedicantibus . Timeant ergo illi quos deseruerunt montes: nos a
montibus non recessimus; et quando translati sunt in cor maris, secuti
sumus.
7. [vers. 4.] Quid jam sequitur ex eo quod translati sunt montes
in cor maris? Attendite et videte veritatem. Haec enim quando
dicebantur, obscura erant, quia nondum contigerant: nunc autem quis
jam facta non cognoscat? Liber tibi sit pagina divina, ut haec
audias: liber tibi sit orbis terrarum, ut haec videas. In istis
codicibus non ea legunt, nisi qui litteras noverunt: in toto mundo
legat et idiota. Quid ergo factum est, dum translati sunt montes in
cor maris? Sonuerunt et turbatae sunt aquae ejus. Quando
praedicabatur Evangelium , Quid est hoc? Peregrinorum daemoniorum
videtur iste annuntiator esse (Act. XVII, 18): hoc
Athenienses. Ephesii autem quo tumultu cocidere Apostolos voluerum,
quando in theatro pro Diana sua tantum strepitum fecerunt, ut
clamarent: Magna Diana Ephesia (Id. XIX, 28)? Inter quos
fluctus et sonitus maris non timebant, qui ad refugium illud
confugerant. Denique apostolus Paulus volebat intrare in theatrum,
et a discipulis revocatus est, quia necessarium erat adhuc ut in carne
maneret propter ipsos. Sed tamen Sonuerunt et turbatae sunt aquae
ejus: conturbati sunt montes in fortitudine ejus. Cujus? Numquidnam
maris, an potius Dei, de quo dictum est: Refugium et virtus,
adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis? Turbati enim
sunt montes, id est potestates hujus saeculi. Alii sunt enim montes
Dei, alii sunt montes saeculi: montes saeculi, quibus caput
diabolus; montes Dei, quibus caput Christus. Sed per istos montes
turbati sunt illi montes. Tunc dederunt voces contra Christianos,
quando turbati sunt montes sonantibus fluctibus: et montes sunt
turbati, et factus est magnus terrae motus cum motu aquae. Sed cui
haec? Civitati illi fundatae super petram. Sonant aquae, turbantur
montes, annuntiato Evangelio. Quid tu civitas Dei? Audi quod
sequitur.
8. [vers. 5.] Fluminis impetus laetificant civitatem Dei. Cum
turbantur montes, cum saevit mare, non deserit Deus civitatem suam
per impetus fluminis. Qui sunt isti impetus fluminis? Inundatio illa
Spiritus sancti, de qua Dominus dicebat: Si quis sitit, veniat et
bibat: qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre ejus.
Ergo haec flumina fluebant de ventre Pauli, Petri, Joannis,
aliorum Apostolorum, aliorum Evangelistarum fidelium. Haec flumina
cum fluerent ab uno flumine, multi impetus fluminis laetificant
civitatem Dei. Nam ut noveritis hoc de Spiritu sancto dictum, in
eodem Evangelio consequenter dicit Evangelista: Hoc autem dicebat de
Spiritu, quem accepturi erant hi qui in eum erant credituri.
Spiritus autem nondum erat datus, quia Jesus nondum erat glorificatus
(Joan. VII, 37-39). Glorificato Jesu post
resurrectionem, glorificato post ascensionem, die Pentecostes venit
Spiritus sanctus, implevit credentes, locuti sunt linguis (Act.
II, 4), praedicare Evangelium coeperunt Gentibus. Hinc civitas
Dei laetificabatur, dum mare turbaretur sonitu aquarum suarum, dum
montes conturbarentur quaerentes quid agerent, quomodo novam doctrinam
pellerent, quomodo Christianorum genus de terra eradicarent. Contra
quem? Contra fluminis impetus laetificantes civitatem Dei. Hinc
etiam ostendit de quo flumine diceret, quia spiritum sanctum
significabat, Fluminis impetus laetificant civitatem Dei. Et quid
sequitur? Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. Si ergo
sequitur sanctificationis nomen, manifestum est fluminis illos impetus
de Spiritu sancto intelligendos, quo sanctificatur omnis pia anima
credens in Christum, ut fiat civis civitatis Dei.
9. [vers. 6.] Deus in medio ejus, et non commovebitur.
Saeviat mare, conturbentur montes: Deus in medio ejus, et non
commovebitur. Quid est, in medio ejus? Tanquam Deus in uno loco
stet, et circumdent eum qui credunt in eum. Ergo ambitur loco Deus,
et lata sunt quae circumdant, in angusto est qui circumdatur? Absit.
Nihil tale cogitetis de Deo, qui nullo capitur loco, cui sedes est
conscientia piorum: et ita sedes Dei est in cordibus hominum, ut si
homo ceciderit a Deo, Deus in se maneat, non quasi cadat, non
inveniendo ubi sit. Magis enim te sublevat, ut in illo sis, quam in
te incumbit, ut si te subduxeris, cadat. Ille si se subduxerit,
cades tu: tu te si subduxeris, non cadet ille. Quid ergo est, Deus
in medio ejus? Hoc significat quod aequus est omnibus Deus, et
personas non accipit. Quomodo enim illud quod in medio est, paria
habet spatia ad omnes fines; ita Deus medius esse dicitur, aequaliter
omnibus consulens. Deus in medio ejus, et non commovebitur. Unde
non commovebitur? Quia in medio ejus Deus. Adjuvabit eam Deus
vultu suo. Ille est, adjutor in tribulationibus, quae invenerunt nos
nimis. Adjuvabit eam Deus vultu suo. Quid est, vultu suo?
Demonstratione sua. Quomodo se demonstrat Deus, et vultum ejus
videamus? Jam commemoro, didicistis praesentem Deum, didicimus per
opera. Quando ab illo aliquid adjutorii accipimus, ita ut omnino non
dubitemus a Domino nobis esse concessum, vultus Dei nobiscum est.
Adjuvabit eam Deus vultu suo.
10. [vers. 7.] Conturbatae sunt gentes. Et quomodo
conturbatae? utquid conturbatae? Ut dejicerent civitatem Dei, in
cujus medio Deus? ut everterent tabernaculum sanctificatum, quod
adjuvat Deus vultu suo? Non. Sed jam salubriter conturbatae
gentes. Quid enim sequitur? Et inclinata sunt regna. Inclinata,
inquit, sunt regna: jam non erecta, ut saevirent ; sed inclinata,
ut adorarent. Quando inclinata sunt regna? Quando factum est quod
praedictum est in alio psalmo: Adorabunt eum omnes reges terrae,
omnes gentes servient ei (Psal. LXXI, 11). Quae res fecit
ut inclinarentur regna? Quae res, audi: Dedit vocem suam
Altissimus, et mota est terra. Arreptitii idolorum tanquam ranae de
paludibus personabant, tanto tumultuosius, quanto sordidius de luto et
coeno. Et quid strepitus ranarum ad tonitrua nubium? Inde enim dedit
vocem suam Altissimus, et mota est terra: tonuit de nubibus suis.
Quae sunt nubes ejus? Apostoli ejus, praedicatores ejus, de quibus
intonabat praeceptis, coruscabat miraculis. Ipsi nubes qui et
montes: montes propter altitudinem et firmitatem, nubes propter
pluviam et ubertatem. Irrigaverunt enim terram nubes istae, de quibus
dictum est, Dedit vocem suam Altissimus, et mota est terra. De his
enim nubibus minatur cuidam vineae sterili, unde translati sunt montes
in cor maris: Mandabo, inquit, nubibus meis ne pluant super eam
imbrem (Isai. V, 6). Hoc impletum est in eo quod
commemoravimus, quando translati sunt montes in cor maris: quando
dictum est, Ad vos missi eramus, sed quia respuistis verbum Dei,
imus ad gentes (Act. XIII, 46): impletum est, Mandabo
nubibus meis, ne pluant super eam imbrem. Denique ipsa gens Judaea
modo sic remansit, tanquam vellus siccum in area. Nam et hoc nostis
contigisse in quodam miraculo. Area sicca erat, vellus solum
madebat: sed pluvia in vellere non apparebat (Judic. VI, 37,
38). Sic et sacramentum Novi Testamenti non apparebat in gente
Judaeorum. Quod illic vellus, hic velum: velatum enim erat
sacramentum in vellere. In area vero, in omnibus Gentibus patet
Evangelium Christi: pluvia manifesta est, nuda est gratia Christi
; non enim tegitur velamento. Ut autem exiret inde pluvia, expressum
est vellus. Per pressuram enim a se excluserunt Christum, et
Dominus jam de nubibus suis compluit aream, vellus siccum remansit.
Inde ergo dedit vocem suam Altissimus, de istis nubibus, per quam
vocem regna inclinarentur, et adorarent.
11. [vers. 8.] Dominus virtutum nobiscum, susceptor noster
Deus Jacob. Non quicumque homo, non potestas quaelibet, non
denique angelus, non aliqua creatura, sive terrena, sive coelestis,
sed Dominus virtutum nobiscum, susceptor noster Deus Jacob. Qui
misit Angelos, venit post Angelos, venit ut ei servirent Angeli,
venit ut homines faceret aequales Angelis. Magna gratia. Si Deus
pro nobis, quis contra nos? Dominus virtutum nobiscum. Quis
Dominus virtutum nobiscum. Si Deus pro nobis, inquam, quis contra
nos? Qui Filio suo proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus
tradidit illum, quomodo non et cum illo omnia nobis donavit (Rom.
VIII, 31, 32)? Ergo securi simus, in tranquillitate cordis
nutriamus bonam conscientiam de pane Domini. Dominus virtutum
nobiscum, susceptor noster Deus Jacob. Quantacumque sit infirmitas
tua, vide quis te suscipiat. Aegrotat nescio quis, adhibetur
medicus; susceptum suum dicit medicus aegrotum. Quis eum suscepit?
Ille. Magna spes salutis, magnus medicus eum suscepit. Quis
medicus? Omnis medicus praeter illum homo est: omnis medicus qui
venit ad infirmum, alia die infirmari potest, praeter illum.
Susceptor noster Deus Jacob. Fac te infantem parvulum omnino,
quales a parentibus suscipiuntur. Qui enim non suscipiuntur,
exponuntur: qui suscipiuntur, nutriuntur. Putasne sic te suscepit
Deus, quomodo infantem te suscepit mater tua? Non sic, sed in
aeternum. Tua enim vox est in illo psalmo: Quoniam pater meus et
mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me (Psal.
XXVI, 10). Susceptor noster Deus Jacob.
12. [vers. 9.] Venite, et videte opera Domini. Jam de hac
susceptione quid fecit Dominus? Animadverte orbem terrarum, veni,
et vide. Si enim non venis, non vides; si non vides, non credis;
si non credis, longe stas: si credis, venis; si credis, vides.
Quomodo enim venitur ad montem istum? Numquid pedibus? numquid
navibus? numquid pennis? numquid equis? Quantum attinet ad locorum
spatia, ne satagas, ne conturberis, ipse ad te venit. Etenim ex
lapide parvo crevit, et factus est mons magnus, ita ut impleret
universam faciem terrae. Quid vis ergo ad eum per terras venire, qui
terras implevit? Ecce jam venit; evigila: crescendo et dormientes
pulsat ; si tamen non tantus in eis somnus est, qui etiam contra
montem venientem obdurescant, sed audiant: Surge qui dormis, et
exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14).
Multum enim erat Judaeis videre lapidem. Lapis enim ille adhuc
parvus erat: merito et parvum contempserunt, contemnendo offenderunt,
et offendendo quassati sunt; restat ut et conterantur. Hoc enim de
lapide illo dictum est: Qui offenderit in lapidem illum, conquassabit
eum; super quem venerit, conteret eum (Luc. XX, 18). Aliud
est conquassari, aliud conteri: conquassari minus est quam conteri:
sed neminem conterit excelsus veniens, nisi quem conquassaverit humilis
jacens. Modo enim antequam veniat Dominus noster, humiliter jacuit
Judaeis, et offenderunt in illum, et conquassati sunt: veniet postea
in judicio suo clarus atque altus, magnus et potens; non infirmus ut
judicetur, sed fortis ut judicet, et conterat eos qui conquassati sunt
in eum offendendo. Lapis enim offensionis et petra scandali non
credentibus ipse est (I Petr. II, 8). Ergo, carissimi, non
est mirum si Judaei non agnoverunt quem tanquam parvulum lapidem ante
pedes suos jacentem contempserunt: illi mirandi sunt qui adhuc tam
magnum montem nolunt agnoscere. Judaei in lapidem parvum non videndo
offenderunt, haeretici in montem offendunt. Jam enim crevit ille
lapis; jam dicimus illis, Ecce impleta est prophetia Danielis,
Lapis ille qui erat parvus, factus est mons magnus, et implevit
universam terram (Dan. II, 35). Quare in illum offenditis,
et non in illum ascenditis? Quis tam caecus est ut offendat in
montem? Quasi ideo ad te venerit ut habeas in quem offendas, et non
habeas in quem ascendas. Venite, ascendamus ad montem Domini
(Isai. II, 3). Isaias hoc dicit: Venite, ascendamus. Quid
est, Venite, ascendamus? Venite, est credite; ascendamus,
proficiamus. Isti autem nec venire volunt, nec ascendere, nec
credere, nec proficere. Latrant contra montem. Jam in illum toties
offendendo quassati sunt, et nolunt ascendere, semper eligentes
offendere. Dicamus illis, Venite, et videte opera Domini, quae
posuit prodigia super terram. Prodigia dicuntur, quod aliquid
portendant, signa illa miraculorum quae facta sunt quando mundus
credidit. Et quid inde factum est, et quid portendebant?
13. [vers. 10.] Auferens bella usque ad fines terrae. Hoc
nondum videmus esse completum: sunt adhuc bella, sunt inter gentes pro
regno; inter sectas, inter Judaeos, Paganos, Christianos,
haereticos, sunt bella, crebrescunt bella; aliis pro veritate, aliis
pro falsitate certantibus. Nondum ergo completum est, Auferens bella
usque ad fines terrae: sed fortasse complebitur. An et modo completum
est? In quibusdam completum est: in tritico completum est, in
zizaniis nondum completum est. Quid est hoc ergo, Auferens bella
usque ad fines terrae? Bella dicit, quibus bellatur adversus Deum?
Quis enim bellat adversus Deum? Impietas. Et quid potest facere
Deo impietas? Nihil. Quid facit fietile vas elisum ad petram,
quamvis vehementer elidatur? Tanto majore malo suo venit, quanto
majore impetu venerit. Haec bella magna erant, crebra erant. Contra
Deum impietas dimicabat, et vasa fictilia conterebantur: praesumendo
de se homines, de virtute sua multum praevalendo. Cujus rei scutum
etiam Job dixit de quodam impio: Cucurrit adversus Deum in crassa
cervice scuti sui (Job XV, 26). Quid est, in crassa cervice
scuti sui? Nimium praesumendo de protectione sua. Numquidnam isti
tales erant qui dicebant: Deus noster refugium et virtus, adjutor in
tribulationibus quae invenerunt nos nimis? aut in alio psalmo: Non
enim in arcu meo sperabo, et brachium meum non salvabit me (Psal.
XLIII, 7)? Quando quisque cognoscit quia in seipso nihil est,
et adjutorium de se nullum habet, arma in illo confracta sunt, bella
sedata sunt. Talia ergo bella delevit vox illa Altissimi de nubibus
sanctis, qua terra commota est, et inclinata sunt regna: abstulit
haec bella usque ad fines terrae. Arcum conteret, et confringet
arma, et scuta comburet igni. Arcus, arma, scuta, ignis. Arcus
est, insidiae; arma, publica oppugnatio; scutum, vana
praesumptionis protectio . Ignis quo ista comburuntur, est de quo
Dominus ait: Ignem veni mittere in terram (Luc. XII, 49).
De quo igne dicit psalmus: Et non est qui se abscondat a calore ejus
(Psal. XVIII, 7). Fervente igne isto, nulla in nobis
impietatis arma remanebunt, necesse est ut omnia confringantur,
conterantur, comburantur. Remaneas inermis non habens ullum
adjutorium tuum: et quanto magis infirmus es, nulla tua arma habens,
tanto magis te suscipit, de quo dictum est: Susceptor noster Deus
Jacob. Valebas enim quasi per te, conturbaris in te. Perde arma
quibus praesumebas: audi Dominum dicentem, Sufficit tibi gratia
mea. Dic et tu, Quando infirmor, tunc fortis sum. Apostoli vox
est. Omnia arma sua perdiderat tanquam fortitudinis suae, qui
dicebat, Ego autem non gloriabor, nisi in infirmitatibus meis (II
Cor. XII, 9, 10): velut si diceret, Non curro adversus
Deum in crassa cervice scuti mei, qui prius fui blasphemus, et
persecutor, et injuriosus; sed ideo misericordiam consecutus sum, ut
in me ostenderet Christus Jesus omnem longanimitatem in eos qui
credituri sunt illi in vitam aeternam (I Tim. I, 13, 16).
Auferens bella usque ad fines terrae. Quando autem nos Dominus
suscipit, numquid inermes dimittit? Armat nos, sed aliis armis,
evangelicis, veritatis, continentiae, salutis, spei, fidei,
charitatis. Haec arma habebimus, sed non a nobis. Arma autem quae a
nobis habuimus, arserunt: si tamen igne illo Spiritus sancti accensi
sumus, de quo dicitur, Et scuta comburet igni. Qui potens in te
esse cupiebas, infirmum te fecit Deus, ut fortem te faceret de se,
quia infirmabaris de te.
14. [vers. 11.] Quid ergo sequitur? Vacate. Ad quam rem?
Et videte quoniam ego sum Deus. Hoc est, Non vos, sed ego sum
Deus: ego creavi, ego recreo; ego formavi, ego reformo; ego feci,
ego reficio. Si non potuisti facere te, quomodo potes reficere te?
Hoc non videt tumultus contentiosus animi humani: cui tumultui
contentioso dicitur, Vacate, id est, reprimite animos vestros a
contradictionibus. Nolite argumentari et tanquam armari contra Deum:
alioquin vivunt arma nondum illo igne combusta. Si autem combusta
sunt, Vacate; quia non habetis unde pugnetis. Si autem vacaveritis
in vobis, et a me petieritis omnia, qui primo de vobis praesumebatis,
Vacate, et videbitis quoniam ego sum Deus.
15. [vers. 12.] Exaltabor in gentibus, et exaltabor in
terra. Paulo ante dixeram terrae nomine significari gentem
Judaeorum, maris nomine caeteras gentes. Translati sunt montes in
cor maris: conturbatae sunt gentes, inclinata sunt regna, dedit vocem
suam Altissimus, et mota est terra. Dominus virtutum nobiscum,
susceptor noster Deus Jacob. Facta sunt miracula in gentibus,
impletur fides gentium, ardent arma praesumptionis humanae: vacatur in
tranquillitate cordis, ut cognoscatur auctor Deus omnium munerum
suorum. Et post istam clarificationem, numquid deserit et plebem
Judaeorum, de qua dicit Apostolus: Dico enim vobis, ut non sitis
vobis sapientes, quia caecitas ex parte Israel facta est, donec
plenitudo Gentium intraret? Id est, donec montes huc
transferrentur, nubes hic pluerent, hic Dominus tonitruo suo regna
inclinaret, donec plenitudo Gentium intraret. Et quid postea? Et
sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25, 26). Ideo et
hic ipsum ordinem servans, Exaltabor, inquit, in gentibus, et
exaltabor in terra: id est et in mari et in terra; ut jam omnes dicant
quod sequitur, Dominus virtutum nobiscum, susceptor noster Deus
Jacob.
|
|