|
1. Dominus Deus noster fidem in qua vivimus, et ex qua vivimus,
per Libros sanctos, Scripturas sanctas multipliciter nobis varieque
diffudit; sacramenta quidem verborum varians, fidem tamen unam
commendans. Una enim eademque res ideo multis modis dicitur, ut modo
ipso dicendi propter fastidium varietur, sed propter concordiam una
teneatur. Itaque in hoc psalmo quem cantatum audivimus, cui cantando
respondimus, ea sumus dicturi quae nostis: et tamen fortassis
aliquam, adjuvante et donante Domino, suavitatem allaturi sumus
vobis, quando ea quae alibi et alibi noveratis, etiam commoniti
ruminatis. Nam et ipsa ruminatione, in qua significat Deus munda
animalia, hoc voluit insinuare, quia omnis homo quod audit sic debet
in cor mittere, ut non piger sit postea inde cogitare: ut quando
audit, sit similis manducanti; cum autem audita in memoriam revocat,
et cogitatione dulcissima recolit, fiat similis ruminanti. Alio ergo
modo eadem dicuntur, et faciunt nos dulciter cogitare quae novimus, et
eadem ipsa libenter audire; quia modus dicendi variatur, et res
antiqua ipso modo dicendi renovatur.
2. [vers. 1.] Titulus Psalmi sic se habet: In finem pro
filiis Core, Psalmus ipsi David. Filios istos Core habent tituli
Psalmorum etiam alii nonnulli, et indicant dulce mysterium, insinuant
magnum sacramentum: ubi et nos ipsos libenter intelligamus, et
agnoscamus in titulo nos qui audimus et legimus, et tanquam speculo
proposito qui sumus intuemur. Filii Core qui sunt? Fuit homo quidam
Core nomine (Num. XVI, 1), sic enim vocabatur aliquis homo:
verumtamen cum leguntur quae scripta sunt, et invenitur sermo divinus
loqui ad quosdam, qui non valde intelliguntur filii esse illius unius
hominis qui vocabatur Core; recurrit animus ad mysterium, ut quaerat
quid significet Core. Quia enim verbum hebraeum est, dicitur utique
et interpretatur in graecam linguam et in latinam linguam. Et factum
est jam; multa nomina hebraea interpretata sunt nobis: et inspicimus,
et invenimus Core interpretari Calvum. Multo magis attendistis.
Obscurum erat cum dicerentur filii Core, nonne obscurius est cum
dicuntur filii calvi? Qui sunt isti filii calvi? An forte filii
sponsi? Quia sponsus in loco Calvariae crucifixus est. Recolite
Evangelium, ubi Dominum crucifixerunt, et invenietis eum in loco
Calvariae crucifixum (Matth. XXVII, 33). Proinde qui
crucem ejus irrident, a daemonibus tanquam a bestiis devorantur. Nam
significavit et hoc quaedam Scriptura. Cum ascenderet propheta Dei
Elisaeus, clamabant post eum pueri irridentes, Ascende calve,
ascende calve: ille autem non tam crudeliter quam mystice, fecit illos
pueros ab ursis exeuntibus devorari (IV Reg. II, 23, 24).
Si non devorarentur illi pueri, numquid usque adhuc viverent? aut non
possent mortales nati etiam febre intercipi? Mysterium in eis tamen
non ostenderetur, ubi posteri terrerentur. Nemo ergo irrideat crucem
Domini: Judaei sunt possessi a daemonibus et devorati. Nam in
Calvariae loco crucifigentes Christum, et levantes in cruce, tanquam
ipsi dicebant sensu puerili, non intelligentes quid loquerentur,
Ascende calve. Quid est enim, Ascende? Crucifige, crucifige
(Luc. XXIII, 21). Proponitur enim pueritia ad imitandum
humilitatem, et item proponitur pueritia ad cavendum fatuitatem.
Proposita pueritia ad imitandum humilitatem a Domino est, quando
vocavit ad se pueros, et cum prohiberentur ab illo, dixit: Sinite
eos venire ad me, talium est enim regnum coelorum (Matth.
XVIII, 2, et XIX, 14). Propositum exemplum pueritiae ad
cavendam fatuitatem ab Apotolo est: Fratres, nolite pueri esse
sensibus. Et rursum proponit ad imitandum: Sed malitia infantes
estote, ut mentibus perfecti sitis (I Cor. XIV, 20). Pro
filiis Core. Psalmus canitur: ergo pro Christianis cantatus est.
Audiamus eum tanquam filii sponsi illius, quem pueri insensati in
Calvariae loco crucifixerunt. Illi enim meruerunt a bestiis
devorari, nos ab Angelis coronari. Agnoscimus enim humilitatem
Domini nostri, et non de illa erubescimus. Non erubescimus de illo
appellato mystice calvo, propter Calvariae locum. Ipsa enim cruce in
qua illi insultatum est, non permisit calvam esse frontem nostram,
quia eam suo ligno signavit. Denique ut noveritis, quia nobis
dicuntur haec, videte quid dicitur.
3. [vers. 2.] Omnes gentes, plaudite manibus. Numquid populus
Judaeorum omnes gentes erant? Sed caecitas ex parte Israel facta
est, ut pueri insensati clamarent, Calve, calve; atque ita Dominus
crucifigeretur in Calvariae loco, ut sanguine fuso gentes redimeret,
et impleretur quod ait Apostolus: Caecitas ex parte Israel facta
est, ut plenitudo Gentium intraret (Rom. XI, 25). Insultent
ergo vani et hebetes, et insensati, et dicant, Calve, calve: vos
autem sanguine illius redempti, qui fusus est in Calvariae loco,
Omnes gentes plaudite manibus, pervenisse ad vos gratiam Dei.
Plaudite manibus. Quid est, plaudite? Gaudete. Sed quare
manibus? Quia bonis operibus. Ne gaudeatis ore, et cessetis
manibus. Si gaudetis, plaudite manibus. Manus gentium videat, qui
gaudia donare dignatus est. Quid est, manus gentium? Facta bene
operantium. Omnes gentes, plaudite manibus: jubilate Deo in voce
exsultationis. Et voce, et manibus. Si tantum voce, non bene;
quia pigrae sunt manus: si tantum manibus, nec hoc bene; quia muta
est lingua: concordent manus et lingua; illa confiteatur, illae
operentur. Jubilate Deo in voce exsultationis.
4. [vers. 3.] Quoniam Dominus excelsus terribilis. Excelsus
ille, quasi irrisibilis descendendo, ascendendo in coelum factus est
terribilis. Rex magnus super omnem terram. Non tantum super
Judaeos: nam et super illos rex. Inde enim et Apostoli
crediderunt, inde et multa millia hominum res suas vendiderunt, et
pretia ad pedes Apostolorum posuerunt (Act. IV, 34): et
impletum est in illis, quod erat in titulo crucis conscriptum, Rex
Judaeorum (Matth. XXVIII, 37). Rex est enim et
Judaeorum. Sed parum est Judaeorum. Omnes gentes plaudite
manibus: quoniam rex omnis terrae Deus. Non enim illi sufficit unam
gentem habere sub se: ideo tantum pretium ex latere dedit, ut emeret
orbem terrarum. Rex magnus super omnem terram.
5. [vers. 4.] Subjecit plebes nobis, et gentes sub pedibus
nostris. Quas subjecit, et quibus? Qui sunt qui loquuntur? Forte
Judaei? Plane si Apostoli, plane si sancti. His enim Deus
subjecit plebes et gentes, ut hodie honorentur in gentibus, qui a suis
civibus occidi meruerunt: quomodo Dominus eorum occisus est a
civibus, et honoratur a gentibus, crucifixus a suis, adoratur ab
alienis, sed pretio factis suis. Ideo enim emit nos, ut alieni ab eo
non essemus. Putas ergo voces esse Apostolorum, Subjecit plebes
nobis, et gentes sub pedibus nostris? Nescio. Mirum si Apostoli
tam superbe loquerentur, ut gauderent gentes esse positas sub pedibus
suis, id est Christianos sub pedibus Apostolorum. Etenim gaudent
nos secum esse sub pedibus illius qui mortuus est pro nobis. Nam sub
pedes Pauli currebant, qui volebant esse Pauli; et dicebat eis:
Numquid Paulus pro vobis crucifixus est (I Cor. I, 13)?
Quid ergo hic? quid accepturi sumus? Subjecit plebes nobis, et
gentes sub pedibus nostris. Omnes pertinentes ad haereditatem Christi
in omnibus gentibus sunt, et omnes non pertinentes ad haereditatem
Christi in omnibus gentibus sunt: et videtis sic exaltari in nomine
Christi Ecclesiam Christi, ut omnes nondum credentes in Christo,
sub pedibus jaceant Christianorum. Quanti enim modo currunt ad
Ecclesiam nondum christiani, rogant auxilium Ecclesiae; subveniri
sibi temporaliter volunt, etiamsi in aeternum nobiscum regnare adhuc
nolunt. Cum omnes quaerunt auxilium Ecclesiae, et qui nondum sunt in
Ecclesia, nonne subjecit plebes et gentes sub pedibus nostris?
6. [vers. 5.] Elegit nobis haereditatem suam, speciem Jacob
quam dilexit. Pulchritudinem quamdam Jacob elegit nobis haereditatem
suam Jacob. Duo fratres erant Esaü et Jacob; in utero matris ambo
confligebant, et de conflictu viscera materna quatiebantur: et ibi cum
duo essent, electus est minor, et praepositus est majori, et dictum
est, Duo populi sunt in utero tuo, et major serviet minori (Gen.
XXV, 23). Per omnes gentes major, per omnes gentes minor: sed
minor in bonis christianis, electis, piis, fidelibus; major in
superbis, indignis, peccatoribus, contumacibus, sua peccata
defendentibus magis quam confitentibus; qualis etiam ipse populus
Judaeorum fuit, ignorans Dei justitiam, et suam volens constituere
(Rom. X, 3). Sed quia dictum est, Major serviet minori,
manifestum est quia piis subdentur impii, et humilibus subdentur
superbi. Prior natus est Esaü, et posterior natus est Jacob: sed
qui posterius natus est, praelatus est primo nato, qui per gulam
perdidit primogenita sua. Sic habes scriptum: Desideravit
lenticulam, et ait illi frater ejus, Si vis ut dem tibi, da mihi
primogenita tua. Ille plus amavit quod carnaliter concupierat, quam
quod spiritualiter prius nascendo meruerat: et deposuit primogenita
sua, ut manducaret lenticulam (Gen. XXV, 30-34).
Lenticulam autem invenimus cibum esse Aegyptiorum; nam ibi abundat in
Aegypto. Unde magnificatur lenticula alexandrina, et venit usque ad
terras nostras, quasi hic non nascatur lenticula. Ergo desiderando
cibum aegyptium, perdidit primatum. Sic et populus Judaeorum, de
quo dictum est, Conversi sunt corde in Aegyptum (Act. VII,
39), lenticulam quodammodo desideraverunt, et primatum
perdiderunt. Elegit nobis haereditatem suam, speciem Jacob quam
dilexit.
7. [vers. 6.] Ascendit Deus in jubilatione. Ipse ille Deus
noster Dominus Christus ascendit in jubilatione. Dominus in voce
tubae. Ascendit: quo, nisi quo scimus? Quo eum Judaei non sunt
secuti, nec oculis. In cruce enim exaltatum irriserunt, in coelum
ascendentem non viderunt. Ascendit Deus in jubilatione. Quid est
jubilatio, nisi admiratio gaudii, quae verbis non potest explicari?
Quomodo admirati sunt gaudentes discipuli, videntes ire in coelum
(Act. I, 9) quem planxerunt mortuum: revera gaudio huic verba
non sufficiebant, restabat jubilare quod nemo poterat explicare. Ibi
erat et vox tubae, vox illa Angelorum. Dictum est enim, Sicut tuba
exalta vocem tuam (Isai. LVIII, 1). Praedicaverunt Angeli
ascensionem Domini: viderunt discipulos ascendente Domino haerentes,
admirantes, stupentes, nihil dicentes, sed corde jubilantes: et vox
jam tubae in clara voce Angelorum, Viri Galilaei, quid statis?
Hic est Jesus. Quasi illi non scirent quia ipse esset Jesus. Ante
se paulo ante cum non viderant? secum loquentem non audierant? Nempe
non solum speciem viderunt praesentis, sed et membra contrectaverunt
(Luc. XXIV, 39). Ipsi ergo nesciebant quod ille esset
Jesus? Sed admiratione ipsa prae gaudio jubilationis, tanquam mente
alienatis, loquuntur Angeli, Ipse est Jesus. Quasi, Si creditis
illi, ille est quo crucifixo nutaverunt vobis pedes, quo occiso et
sepulto spem vobis perdidisse putabitis; ecce ipse est Jesus.
Ascendit ante vos; sic veniet quemadmodum eum videtis euntem in coelum
(Act. I, 11): tollitur quidem corpus ab oculis vestris, sed
non separatur Deus a cordibus vestris: videte ascendentem, credite in
absentem, sperate venientem; sed tamen per misericordiam occultam
etiam sentite praesentem. Ille enim qui ascendit in coelum, ut
tolleretur ab oculis vestris, promisit vobis dicens: Ecce ego
vobiscum sum usque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII,
20). Merito et Apostolus sic nos alloquebatur: Dominus in
proximo est, nihil solliciti fueritis (Philipp. IV, 5, 6).
Sedet super coelos Christus, et longe sunt coeli, et ipse qui ibi
sedet prope est. Dominus in voce tubae. Ergo vos filii Core, jam
si intellexistis vos, et inspicitis hic vos, et vos gaudetis, quia
videtis hic vos.
8. [vers. 7.] Psallite Deo nostro, psallite. Quem tanquam
hominem irriserunt qui a Deo alienati sunt, psallite Deo nostro.
Non enim homo tantum, sed et Deus. Homo ex semine David (Rom.
I, 3), Deus Dominus David, ex Judaeis carnem habens: quorum
patres, ait Apostolus, et ex quibus Christus secundum carnem. Ex
Judaeis ergo Christus, sed secundum carnem. Quis autem iste
Christus, qui est ex Judaeis secundum carnem? Qui est super omnia
Deus benedictus in saecula (Id. IX, 5). Deus ante carnem,
Deus in carne, Deus cum carne. Nec solum ante carnem Deus, sed
ante terram Deus, unde facta est caro; nec tantum ante terram Deus,
unde caro facta est, sed etiam ante coelum Deus, quod prius factum
est; ante diem Deus qui primus factus est; ante omnes Angelos
Deus, ipse Christus Deus: quoniam in principio erat Verbum, et
Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: omnia per ipsum facta
sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1-3). Ille est
ante omnia, per quem facta sunt omnia. Psallite ergo Deo nostro,
psallite .
9. [vers. 8.] Quoniam rex omnis terrae Deus. Quid enim? Et
ante, non omnis terrae Deus? Nonne et coeli et terrae Deus, cum
utique per illum facta sunt omnia? Quis posset dicere non esse Deum
suum? Sed non omnes homines agnoverunt Deum suum; et ubi
agnoscebatur, quasi ibi tantum Deus erat. Notus in Judaea Deus
(Psal. LXXV, 2): nondum filiis Core dicebatur, Omnes
gentes, plaudite manibus. Ille enim Deus notus in Judaea, rex
omnis terrae Deus est. Jam ab omnibus agnoscitur, quia impletum est
quod dicit Isaias, Ipse Deus tuus qui eruit te, universae terrae
Deus vocabitur (Isai. LIV, 5). Quoniam rex omnis terrae
Deus: psallite intelligenter. Docet nos et admonet nos ut psallamus
intelligenter: non quaeramus sonum auris, sed lumen cordis.
Psallite, inquit, intelligenter. Gentes, unde vocati estis ut
christiani essetis, adorabant deos manu factos, et psallebant illis;
sed non intelligenter. Si intelligenter cantarent, lapides non
adorarent. Quando homo sensatus cantabat lapidi insensato, numquid
intelligenter cantabat? Modo autem, fratres, non videmus oculis quem
adoramus, et tamen correcti adoramus. Multo magis nobis Deus
commendatur , quia eum oculis non videmus. Si eum oculis videremus,
forte contemneremus. Nam et Christum Judaei visum contempserunt,
non visum Gentes adoraverunt. Illis enim dictum est, Psallite
intelligenter. Nolite esse sicut equus et mulus, in quibus non est
intellectus (Psal. XXXI, 9).
10. [vers. 9.] Regnabit Dominus super omnes gentes. Qui
regnabat super unam gentem, regnabit, inquit, super omnes gentes.
Quando dicebantur ista, super unam gentem regnabat Deus: prophetia
erat, nondum res demonstrabatur. Deo gratias, jam videmus impleri
quod ante prophetabatur. Chirographum Deus ante tempus scripsit
nobis, impleto tempore reddidit nobis. Regnabit Deus super omnes
gentes, promissio est. Deus sedet super sedem sanctam suam. Quod
tunc futurum promittebatur, nunc impletum agnoscitur et tenetur. Deus
sedet super sedem sanctam suam. Quae sedes ejus sancta? Forsitan
coeli; et bene intelligitur. Ascendit enim Christus, sicut
novimus, cum corpore in quo crucifixus est, et sedet ad dexteram
Patris (Act. I, 2): inde eum venturum exspectamus ad judicandos
vivos et mortuos (II Tim. IV). Sedet super sedem sanctam
suam. Coeli sunt sedes sancta ejus? Vis et tu esse sedes ejus?
Noli putare te esse non posse: para illi locum in corde tuo; venit,
et libenter sedet. Ipse certe est Dei Virtus et Dei Sapientia (I
Cor. I, 24). Et quid dicit Scriptura de ipsa Sapientia?
Anima justi, sedes sapientiae (Sap. VII). Si ergo anima justi
sedes est sapientiae; sit anima tua justa, et eris regalis sella
sapientiae. Et revera, fratres, omnes homines qui bene vivunt, qui
bene agunt, secundum charitatem piam conversantur, nonne Deus in
illis sedet, et ipse jubet? Obtemperat anima sedenti in se Deo, et
ipsa jubet membris. Anima enim tua jubet membro tuo, quo moveatur
pes, quo manus, quo oculus, quo auris, et jubet ipsa membris tanquam
famulis suis: sed et ipsa servit interius insidenti sibi Domino suo.
Non potest inferiori se bene imperare, nisi superiori se non fuerit
dedignata servire. Deus sedet super sedem sanctam suam.
11. [vers. 10.] Principes populorum convenerunt cum Deo
Abraham. Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob (Exod.
III, 6). Verum est, dixit hoc Deus, et superbierunt inde
Judaei, et dixerunt: Nos filii Abrahae sumus. Superbientes de
nomine paterno, gerentes ejus carnem, non tenentes ejus fidem; semine
adhaerentes, moribus degenerantes. Denique Dominus quid ait eis ita
superbientibus? Si filii Abrahae estis, facta Abrahae facite
(Joan. VIII, 33, 39). Item quid dixit illis Joannes
venientibus et contremiscentibus quibusdam ipsorum, qui se poenitendo
corrigere voluerunt? Progenies viperarum. Erant enim iniqui, erant
perditi, erant peccatores, erant impii: venerunt ad baptismum
Joannis: et quid eis dicit? Progenies viperarum. Illi se dicebant
filios Abrahae, et ipse illos dicebat filios viperarum. Numquid
Abraham vipera erat? Sed quia male vivendo daemones imitati erant,
et eorum filii facti erant, quos imitando male vivebant: Progenies,
inquit, viperarum, quis vobis ostendit fugere ab ira ventura? Facite
ergo fructum dignum poenitentiae: et nolite dicere apud vosmetipsos,
Patrem habemus Abraham, et quasi superbire de genere Abrahae;
potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae
(Matth. III, 7-9). Non enim remansurus est Abraham sine
filiis, si vos damnaverit Deus: potens est enim et damnare quos
odit, et illi reddere quos promisit. Et unde illi redditurus est
filios, si damnat Hebraeos de carne ejus progenitos? De lapidibus
istis. Ostendebat illis lapides in eremo. Qui erant lapides, nisi
Gentes, quae lapides adorabant? Lapides quare? Adorando lapides,
dicti erant lapides: quia psalmus praedixerat, Similes illis fiant
qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis (Psal. CXIII,
8). Tamen de ipsis lapidibus reddidit filios Abrahae: modo omnes
qui lapides adorabamus, conversi ad Dominum filii Abrahae facti
sumus; non ducendo ab illo carnem, sed imitando fidem. Principes
ergo populorum convenerunt cum Deo Abraham. Principes populorum:
Gentium principes, non unius populi principes, sed principes
populorum omnium, convenerunt cum Deo Abraham.
12. Ex ipsis principibus erat et iste Centurio, de quo modo
Evangelium cum legeretur audistis. Erat enim Centurio habens honorem
et potestatem inter homines, princeps erat de principibus populorum.
Venienti ad se Christo obviam misit amicos suos, imo vere transituro
Christo misit amicos; et rogavit ut curaret puerum ejus qui periculose
infirmabatur: et cum vellet ipse Dominus venire, hoc ei mandavit,
Non sum dignus ut sub tectum meum intres, sed tantum dic verbo, et
sanabitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestate constitutus,
habens sub me milites. Videte quemadmodum tenuit ordinem: prius
commemoravit quod sub alio esset, et postea quod alii sub illo essent.
Sub potestate sum, et in potestate sum; et sub aliquo sum, et super
aliquos sum. Et dico huic, Vade, et vadit; et alii, Veni, et
venit; et servo meo, Fac hoc, et facit. Tanquam diceret, Si ego
sub potestate constitutus jubeo illis qui sub me sunt, tu qui sub
nullius potestate positus es, non potes jubere creaturae tuae, quando
omnia per te facta sunt, et sine te factum est nihil? Dic ergo
verbo, inquit, et sanabitur puer meus. Nam ut in domum meam intres,
non sum dignus. Trepidavit Christum mittere intra parietes suos, et
jam intus erat in corde ejus: jam erat anima ejus sedes illius, jam
ibi sedebat ille qui humiles requirebat. Conversus denique Christus,
miratus est, et ait sequentibus se: Amen dico vobis, non inveni
tantam fidem in Israel (Luc. VII, 6-9). Et sicut alius
evangelista eamdem rem narrat, sequitur Dominus, et dicit: Ideo
dico vobis, quia multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent
cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum. Iste enim
Centurio non erat de populo Israel. Nam in populo Israel superbi
repellebant a se Deum: in principibus Gentium inventus est humilis,
qui ad se invitaret Deum. Admirans Jesus fidem ipsius, reprobat
perfidiam Judaeorum. Sani enim sibi videbantur, cum periculosius
aegrotarent, quando medicum non cognoscentes occidebant. Cum ergo
reprobaret et repudiaret illorum superbiam, quid ait? Ideo vobis
dico, quia multi ab Oriente et Occidente venient, non pertinentes ad
cognationem Israel: venient multi quibus dixit, Omnes gentes,
plaudite manibus; et recumbent cum Abraham in regno coelorum. Non
illos genuit carne sua Abraham; et venientes recumbent cum illo in
regno coelorum, et filii ipsius erunt. Quare filii ipsius? Non nati
de carne, sed sequendo fidem ipsius. Filii autem regni, id est
Judaei, ibunt in tenebras exteriores: illic erit ploratio et stridor
dentium (Matth. VIII, 11, 12). Damnabuntur in tenebras
exteriores qui nati sunt de carne Abrahae, et recumbent cum eo in
regno coelorum qui imitati sunt fidem Abrahae. Merito ergo et hic,
Principes populorum convenerunt cum Deo Abraham.
13. Et quid illi qui pertinebant ad Deum Abraham? Quoniam dii
fortes terrae valde elevati sunt. Qui erant dii, populus ille Dei,
vitis illa Dei, de qua dicitur, Judicate inter me et inter vineam
meam (Isai. V, 3), ibunt in tenebras exteriores, non recumbent
cum Abraham et Isaac et Jacob, non conveniunt cum Deo Abraham.
Quare? Quoniam dii fortes terrae. Illi qui erant dii fortes
terrae, praesumentes de terra. De qua terra? de seipsis: quia omnis
homo terra. Homini enim dictum est: Terra es, et in terram ibis
(Gen. III, 19). Debet autem homo de Deo praesumere, et
inde sperare auxilium, non de se. Non enim terra pluit sibi, aut
lucet sibi: quomodo autem terra de coelo exspectat pluviam et lucem,
sic homo de Deo debet exspectare misericordiam et veritatem. Illi
ergo dii fortes terrae valde elevati sunt, id est, valde
superbierunt: non sibi medicum necessarium putaverunt, et ideo in sua
aegritudine remanserunt, et ipsa aegritudine ad mortem perducti sunt.
Praecisi sunt rami naturales, ut humilis insereretur oleaster (Rom.
XI, 17). Quoniam dii fortes terrae valde elevati sunt.
Teneamus ergo, fratres, humilitatem, charitatem, pietatem; quia
vocati sumus illis reprobatis, vel illorum exemplo superbire timeamus.
|
|