|
1. [vers. 1.] Titulus Psalmi est, Laus Cantici filiis
Core, secunda sabbati. De hoc quod Dominus donare dignatur,
excipite tanquam filii firmamenti. Secunda enim sabbati, id est,
post diem primum, quem dominicum dicimus, quae etiam secunda feria
dicitur, lactum est firmamentum coeli, imo firmamentum coelum.
Coelum enim vocavit Deus firmamentum (Gen. I, 3-8). Primo
autem die lucem fecerat, et a tenebris diviserat; et vocaverat lucem,
diem, et tenebras, noctem. Sicut autem indicat psalmi hujus
contextio, aliquid etiam praelocutus est Deus in illo opere suo, quod
compleretur in nobis : et secundum hujus creaturae conditionem saecula
cucurrerunt. Non frustra enim Dominus ait de Moyse, De me enim
ille scripsit (Joan. V, 46): nisi quia omnia quae scripta
sunt, etiam cum Deus conderet creaturam, possunt interpretari ad
significationem futurorum; ut intelligas Deum fecisse lucem, cum
Christus a mortuis resurrexit. Tunc enim revera illa lux divisa est a
tenebris, quando immortalitas a mortalitate discreta est. Quid ergo
sequitur, nisi ut capiti etiam corpus fieret, quod est Ecclesia?
Denique est etiam psalmus de prima sabbati, in quo apertissime
resurrectio Domini declaratur: ibi enim dicitur, Tollite portas
principes vestri , et elevamini portae aeternales, et introibit Rex
gloriae (Psal. XXIII, 7; 9). Quid evidentius quam
Christum esse Regem gloriae? de quo dictum est: Si cognovissent,
nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8).
Secundam ergo sabbati non debemus intelligere nisi Ecclesiam
Christi: sed Ecclesiam Christi in sanctis, Ecclesiam Christi in
his qui scripti sunt in coelo, Ecclesiam Christi in his qui mundi
hujus tentationibus non cedunt. Ipsi enim digni sunt nomine
firmamenti. Ergo Ecclesia Christi in his qui firmi sunt, de quibus
dicit Apostolus, Debemus autem nos firmi infirmitates infirmorum
sustinere (Rom. XV, 1), appellata est firmamentum. De hoc
cantatur in Psalmo: audiamus, agnoscamus, sociemur, gloriemur,
regnemus. Namque eam etiam firmamentum apostolicis Litteris
appellatam audi, et agnosce: Quae est, inquit, Ecclesia Dei
vivi, columna et firmamentum veritatis (I Tim. III, 15).
De hoc firmamento cantatur filiis Core, quos nostis esse filios
sponsi crucifixi in Calvariae loco. Core namque Calvitium
interpretatur. Sequitur in hoc psalmo, qui inscribitur, secunda
sabbati.
2. [vers. 2.] Magnus, Dominus, et laudabilis valde. Ecce
magnus Dominus, et laudabilis valde: sed numquid infideles laudant
Dominum? Numquid etiam qui credunt et male vivunt laudant Dominum,
per quos fit ut nomen Dei blasphemetur in Gentibus? numquid laudant
Dominum (Rom. II, 24)? An vero si etiam laudent, acceptatur
laus eorum, eum scriptum sit: Non est speciosa laus in ore peccatoris
(Eccli. XV, 9)? Dixisti ergo, Magnus Dominus, et
laudabilis valde: sed hic ubi. In civitate Dei nostri, in monte
sancto ejus. De hoc alibi dicitur: Quis ascendet in montem Domini?
Innocens manibus et mundo corde (Psal. XXIII, 3, 4). In
his magnus Dominus, et laudabilis valde: hoc est, in civitate Dei
nostri, in monte sancto ejus. Haec est civitas in monte posita, quae
abscondi non potest: haec est lucerna quae sub modio non occultatur,
omnibus nota, omnibus diffamata (Matth. V, 14, 15). Non
autem universi cives ejus sunt, sed illi in quibus magnus Dominus, et
laudabilis valde. Quae est ergo ista civitas, videamus, ne forte
quia dictum est, In civitate Dei nostri, in monte sancto ejus,
debeamus quaerere istum montem, ubi etiam exaudiri possimus. Non enim
frustra dicitur in alio psalmo: Voce mea ad Dominum clamavi, et
exaudivit me de monte sancto suo (Psal. III, 5). Adjuvit ergo
te mons iste ut exaudireris. Nam si in eum non ascenderes, infra
jacens clamare posses, sed exaudiri non posses. Quis est ergo iste
mons, fratres? Magna cura inquirendus, magna sollicitudine
investigandus; labore etiam occupandus et ascendendus. Sed si in
aliqua parte terrarum est, quid faciemus? Peregrinabimur de terra
nostra, ut ad illum montem pervenire possimus? Imo tunc
peregrinamur, si in illo non sumus. Ipsa est enim civitas nostra, si
membra regis sumus, qui caput est civitatis ipsius. Ubi est ergo iste
mons? Si regionem aliquam tenuit, laborandum est, ut dixi, ut ad
eum perveniatur. Sed quid satagis? Utinam non sis piger ascendere in
montem, quomodo mons non fuit tardus venire ad dormientem. Fuit enim
quidam lapis angularis contemptibilis, in quem Judaei offenderunt
(Rom. IX, 32), praecisus de quodam monte sine manibus, hoc
est de regno Judaeorum veniens sine manibus, quia humanum opus non
accessit ad Mariam, de qua natus Christus (Matth. I, 16).
Sed si lapis iste ubi in eum offenderunt Judaei, ibi remaneret, tu
quo ascenderes non haberes. Quid autem factum est? Quid dicit
prophetia Danielis? Quid, nisi quia crevit lapis iste, et factus
est mons magnus? Quam magnus? Ita ut impleret universam faciem
terrae (Dan. II, 34, 35). Ergo crescendo mons iste et
implendo universam faciem terrae, venit ad nos. Quid ergo montem
quasi absentem quaerimus, et non in praesentem jam ascendimus, ut sit
in nobis magnus Dominus, et laudabilis valde?
3. [vers. 3.] Denique ne istum montem non agnosceres et in hoc
psalmo, et in aliqua parte terrarum quaerendum existimares, vide quid
sequitur: cum dixisset, In civitate Dei nostri, in monte sancto
ejus, quid addidit? Dilatans exsultationes universae terrae, montes
Sion. Sion unus mons est: quid ergo montes? An quia ad Sion
pertinuerunt etiam qui de diverso venerunt, ut sibi occurrerent in
lapidem angularem, et fierent illi duo parietes tanquam duo montes,
unus ex circumcisione, alter ex praeputio; unus ex Judaeis, alter ex
Gentibus: non jam adversi; etsi diversi , quia ex diverso, jam in
angulo nec diversi? Ipse est enim, inquit, pax nostra, qui fecit
utraque unum (Ephes. II, 14). Ipse ille angularis lapis,
quem reprobaverunt aedificantes, factus est in caput anguli (Psal.
CXVII, 22). Duos junxit in se mons montes. Una domus, et
duae domus: duae propter ex diverso venientes, una propter lapidem
angularem, in quo sibi ambae copulantur. Audi et hoc, Montes
Sion; latera aquilonis civitas regis magni. Intenderas enim tu Sion
tanquam unum locum, ubi condita est Jerusalem, et in ea tibi non
occurrebat, nisi populus ex circumcisione; qui quidem ex reliquiis a
Christo collectus est, ex magna autem parte tanquam palea ventilatus.
Etenim scriptum est, Reliquiae salvae fient (Rom. IX, 27).
Sed attende et Gentes, vide et oleastrum inseri in pinguedinem olivae
(Id. XI, 17). Ecce Gentes, Latera aquilonis: adjuncta
sunt latera aquilonis civitati regis magni. Contrarius solet esse
aquilo Sion: Sion quippe in meridie, aquilo contra meridiem. Quis
est iste aquilo, nisi qui dixit, Ponam sedem meam ad aquilonem, et
ero similis Altissimo (Isai. XIV, 13, 14)? Tenuerat
regnum diabolus impiorum, et possederat Gentes servientes simulacris,
adorantes daemonia: et totum quidquid generis humani erat ubique per
mundum, inhaerendo illi aquilo factum erat. Sed quoniam ille qui
alligat fortem, aufert ejus vasa, et facit vasa sua (Matth. XII
29), liberati homines ab infidelitate et superstitione daemoniorum,
credentes in Christum colliniati sunt illi civitati, occurrerunt in
angulo illi parieti de circumcisione venienti, et facta est civitas
regis magni quae fuerant latera aquilonis. Ideo et in alia Scriptura
dicitur: Ab aquilone nubes coloris aurei; in his est magna gloria et
honor Omnipotentis (Job, XXXVII, 22). Magna enim gloria
medici est, quando ex desperatione convalescit aegrotus. Ab aquilone
nubes, et non nigrae nubes, non caliginosae, non tetrae, sed coloris
aurei. Unde nisi gratia illuminante per Christum? Ecce, Latera
aquilonis, civitas regis magni. Latera utique, quia inhaeserant
diabolo. Quicumque enim alicui cohaerent, latera ipsius dicuntur.
Nam et de aliquibus hominibus solemus ita loqui, Bonus homo est, sed
mala latera habet: id est, ipse quidem probitate praestat, sed
maligni sunt qui ei conjuncti sunt. Latera ergo aquilonis qui diabolo
cohaerebant: unde venit et iste filius, de quo modo audiebamus, quia
mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est. Proficiscendo
enim in regionem longinquam, etiam ad aquilonem pervenerat, et ibi,
sicut audistis, uni ex principibus regionis illius adhaeserat. Factus
est ergo latus aquilonis, adhaerendo principi illius regionis: sed
quia civitas regis magni et ex latere aquilonis colligitur , reversus
ad se, dixit, Surgam, et ibo ad patrem meum. Et occurrit ei
pater, qui dicit de illo, Mortuus erat, et revixit; perierat, et
inventus est. Vitulus ille saginatus, lapis angularis fuit. Denique
et major filius qui epulari nolebat (Luc. XV, 11-32),
exhortatus a patre ingressus est: et duo jam parietes, tanquam illi
duo filii ad vitulum pervenientes, civitatem regis magni fecerunt.
4. [vers. 4.] Sequatur ergo iste psalmus, et dicat: Deus in
domibus ejus cognoscetur . Jam in domibus propter montes, propter
duos parietes, propter duos filios. Deus in domibus ejus
cognoscetur. Sed gratiam commendat, ideo addidit, Cum suscipiet
eam. Nam quid esset ipsa civitas, nisi ille suscepisset eam? Nonne
statim caderet, nisi tale fundamentum haberet? Fundamentum enim aliud
nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus
Jesus (I Cor. III, 11). Nemo ergo de suis meritis
glorietur; sed qui gloriatur, in Domino glorietur (Id. I,
31). Quia tunc est illa magna civitas, tunc in ea cognoscitur
Dominus, cum suscipiet eam: quomodo suscipit medicus aegrotum
curandum, non sicut est amandum. Etenim febrem odit medicus. Non
amat medicus aegrotum, et amat medicus aegrotum: si aegrotum amaret,
semper aegrotum optaret; rursus si aegrotum non amaret, ad aegrotum
non veniret: sed amat aegrotum, ut faciat sanum. Suscepit ergo hanc
civitatem Dominus, et agnitus est in ea, id est, gratia ipsius
cognita est in illa civitate; quia quidquid habet illa civitas quae
gloriatur in Domino, non habet de se. Propter hoc enim dicitur:
Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid
gloriaris quasi non acceperis (Id. IV, 7)? Deus in domibus
ejus cognoscetur, cum suscipiet eam.
5. [vers. 5-7.] Quoniam ecce reges terrae collecti sunt. Jam
ecce illa latera aquilonis videte quomodo veniant, videte quomodo
dicant, Venite, ascendamus in montem Domini: annuntiavit enim nobis
viam suam, ut ingrediamur in eam (Isai. II, 3). Ecce reges
terrae collecti sunt, et convenerunt in unum. In quem unum, nisi in
lapidem illum angularem (Ephes. II, 20)? Ipsi videntes ita
admirati sunt. Post admirationem miraculorum et gloriae Christi,
quid secutum est? Conturbati sunt, commoti sunt, tremor apprehendit
eos. Unde tremor apprehendit eos, nisi de conscientia delictorum?
Currant ergo reges post regem, agnoscant reges regem. Inde alibi,
Ego autem, inquit, constitutus sum rex ab eo super Sion montem
sanctum ejus, praedicans praeceptum Domini: Dominus dixit ad me,
Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi
gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae; reges
eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli conteres eos (Psal.
II, 6-9). Auditus est ergo rex constitutus in Sion, tradita
est illi possessio usque ad terminos orbis terrae. Metuere debent
reges, ne regnum perdant, ne illis auferatur regnum, sicut miser
timuit Herodes, et pro parvulo occidit parvulos (Matth. II, 3,
16)? Timens autem regnum amittere, non meruit regem agnoscere.
Utinam et ipse regem cum Magis adoraret! non male regnum quaerendo,
innocentes perderet, et nocens periret. Nam quod ad illum attinebat,
perdidit innocentes: quantum autem ad Christum, etiam parvus pro se
morientes parvulos coronavit. Ergo debuerunt timere reges quando
dictum est: Ego autem constitutus sum rex ab eo, et haereditatem
usque ad fines terrae dabit mihi qui me constituit regem. Sed quid
invidetis, reges? Videte, non invidete. Longe enim iste aliter rex
qui dixit: Regnum meum non est de hoc mundo (Joan. XVIII,
36). Nolite ergo timere ne vobis auferatur regnum mundi hujus:
dabitur vobis regnum, sed coelorum, ubi ille rex est. Ideo quid ibi
sequitur? Et nunc reges intelligite. Jam invidere vos parabatis:
intelligite; de alio rege dicitur, cujus regnum non est de hoc mundo.
Merito ergo collecti sunt reges in unum, conturbati sunt, tremor
apprehendit eos. Inde et illis hoc dicitur: Et nunc reges
intelligite, erudimini omnes qui judicatis terram. Servite Domino in
timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. II, 10, 11).
Et quid fecerunt? Ibi dolores ut parturientis. Quid sunt dolores ut
parturientis, nisi dolores poenitentis? Vide ipsam conceptionem
doloris et parturitionis: A timore tuo, inquit Isaias, concepimus,
et parturivimus Spiritum salutis (Isai. XXVI, 18). Sic
ergo conceperunt reges a timore Christi, ut parturiendo salutem
parerent credendo in eum quem timuerunt. Ibi dolores sicut
parturientis. Ubi parturientem audis, fetum exspecta. Parturit
vetus homo, sed nascitur novus homo. Ibi dolores ut parturientis.
6. [vers. 8.] In spiritu violento conteres naves Tharsis.
Breviter intelligitur, evertes superbiam gentium. Sed unde ex hac
historia dicitur eversio superbiae gentium? Propter naves Tharsis.
Tharsis civitatem quaesierunt docti, hoc est, quaenam civitas hoc
nomine significaretur: et aliquibus visum est Ciliciam dictam esse
Tharsis, ex eo quod metropolis ejus Tharsus dicitur. De qua
civitate erat etiam Paulus apostolus, natus in Tharso Ciliciae
(Act. XXI, 39). Aliqui autem eam Carthaginem
intellexerunt: fortassis aliquando ita nominatam, aut aliqua locutione
ita significatam. Namque apud prophetam Isaiam sic invenitur:
Ululate naves Carthaginis (Isai. XXIII, 1, sec. LXX).
Apud Ezechielem autem a diversis interpretibus, ab aliis Carthago,
ab aliis Tharsis interpretata est (Ezech. XXXVIII, 13,
sec. LXX); et hac diversitate interpretum potest intelligi hanc
appellari Tharsum, quae Carthago dicebatur. Manifestum est autem,
quod primordia regni Carthaginis navibus floruerunt, et ita
floruerunt, ut inter caeteras gentes excellerent negotiationibus et
navigationibus. Nam quando Dido fugiens fratrem delapsa est ad terras
Africae, ubi Carthaginem condidit, naves quae paratae erant ad
mercationem in ejus regione assumpserat ad fugam, consentientibus sibi
regionis ejus principibus: et ipsae naves etiam condita Carthagine ad
negotiandum non defecerunt. Atque hinc nimium superba facta est
civitas illa, ut digne per ejus naves intelligatur superbia gentium,
praesumens in incertis tanquam in flatibus ventorum. Jam non
praesumatur de velificatione, et quasi prosperitate saeculi hujus,
tanquam maris: fundamentum nostrum in Sion sit; ibi stabiliri
debemus, non perflari omni vento doctrinae (Ephes. IV, 14).
Quicumque ergo ex incertis hujus vitae tumuerant, evertantur; et
subjiciatur Christo omnis superbia gentium, conterenti in spiritu
violento naves Tharsis: non cujuscumque civitatis, sed Tharsis.
Quomodo in spiritu violento? Timore fortissimo. Sic enim eum
tremuit omnis superbia judicaturum, ut in humilem crederet, ne
excelsum expavesceret.
7. [vers. 9.] Sicut audivimus, ita et vidimus. O beata
Ecclesia! quodam tempore audisti, quodam tempore vidisti. Audivit
in promissionibus, videt in exhibitionibus: audivit in prophetia,
videt in Evangelio. Omnia enim quae modo complentur, antea propheta
sunt. Erige oculos ergo, et diffunde per mundum; vide jam
haereditatem usque ad terminos orbis terrae: vide jam impleri quod
dictum est, Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient
illi (Psal. LXXI, 11). Vide impletum esse quod dictum est,
Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua
(Psal. CVII, 6). Vide illum cujus pedes et manus fixi sunt
clavis, cujus ossa in ligno pendentia numerata sunt, super cujus
vestimentum sors missa est (Matth. XXVII, 35): vide
regnantem, quem illi viderunt pendentem: vide in coelo sedentem, quem
contempserunt in terra ambulantem. Vide inde impleri,
Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae,
et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium (Psal.
XXI, 28). Haec videns exclama cum gaudio, Sicut audivimus,
ita et vidimus. Merito sic vocatur ipsa Ecclesia de gentibus: Audi
filia, et vide, et obliviscere populum tuum et domum patris tui
(Psal. XLIV, 11). Pater tuus Aquilo fuit, veni ad montem
Sion. Audi, et vide: non vide, et audi; sed audi, et vide:
prius audi, postea vide. Audis primo quod non vides, videbis postea
quod audisti. Populus, inquit, quem non cognovi, servivit mihi, in
obauditu auris obaudivit mihi (Psal. XVII, 45). Si in
obaubitu auris obaudivit, ergo non vidit. Et ubi est, Quibus non
est nuntiatum de eo, videbunt; et qui non audierunt, intelligent
(Isai. LII, 15)? Ad quos non missi sunt Prophetae, ipsi
primo audierunt et intellexerunt Prophetas: illi qui primo non
audierunt, postea audientes admirati sunt. Remanserunt illi ad quos
missi sunt, codices ferentes, veritatem non intelligentes;
Testamenti tabulas habentes, et haereditatem non tenentes. Sed nos
sicut audivimus, ita et vidimus. In civitate Domini virtutum, in
civitate Dei nostri. Ib audivimus, ibi et vidimus. Extra illam qui
est, nec audit, nec videt; in illa qui est, nec surdus nec caecus
est. Sicut audivimus, ita et vidimus. Et ubi audis? ubi vides?
In civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri. Deus fundavit
eam in aeternum. Non insultent haeretici per partes conscissi: non se
extollant qui dicunt, Ecce hic est Christus, ecce illic (Matth.
XXIV, 23). Qui dicit, Ecce hic est, ecce illic, ad partes
inducit. Unitatem promisit Deus: reges in unum collecti sunt, non
per schismata dissipati sunt. Sed forte ista civitas quae mundum
tenuit, aliquando evertetur. Absit: Deus fundavit eam in aeternum.
Si ergo eam Deus fundavit in aeternum, quid times ne cadat
firmamentum?
8. [vers. 10.] Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio
populi tui . Qui susceperunt, et ubi susceperunt? Nonne ipse
populus tuus suscepit misericordiam tuam? Si populus tuus suscepit
misericordiam tuam, quomodo suscepimus misericordiam tuam, et in medio
populi tui? quasi alii sint qui susceperunt, alii in quorum medio
susceperunt. Magnum sacramentum, sed tamen notum: cum et hinc, hoc
est, ex his versibus exsculptum fuerit et erutum quod nostis, non erit
rudius, sed dulcius. Nunc quippe populus Dei censentur omnes qui
portant sacramenta ejus, sed non omnes pertinent ad misericordiam
ejus. Omnes quippe sacramentum Baptismi Christi accipientes,
Christiani vocantur; sed non omnes digne illo sacramento vivunt.
Sunt enim quidam de quibus dicit Apostolus: Habentes formam
pietatis, virtutem autem ejus abnegantes (II Tim. III, 5).
Tamen propter ipsam speciem pietatis in populo Dei nominantur:
quomodo ad aream, quamdiu trituratur, non solum grana, sed etiam
palea pertinet. Numquid et ad horreum pertinebit? In hoc medio autem
populi mali est populus bonus, qui suscepit misericordiam Dei. Vivit
digne misericordia Dei, qui audit et tenet et facit quod ait
Apostolus: Praecipientes ergo rogamus, ne in vacuum gratiam Dei
suscipiatis (II Cor. VI, 1). Qui ergo non in vacuum gratiam
Dei suscipit, ipse tam sacramentum quam etiam misericordiam Dei
suscipit. Et quid illi obest, quia in medio populi inobedientis est,
donec area ista ventiletur, donec boni a malis separentur? quid ei
obest in medio populi habitare? Sit de illis qui appellantur
firmamentum, suscipiens misericordiam Dei; sit lilium in medio
spinarum. Nam et ipsae spinae quoniam ad populum Dei pertinent, vis
audire? Ita posita est ipsa similitudo: Sicut lilium, inquit, in
medio spinarum, ita proxima mea in medio filiarum (Cant. II,
2). Numquid dixit, in medio alienarum? Non; sed, in medio
filiarum. Sunt ergo filiae malae, et inter illas est lilium in medio
spinarum. Itaque illi qui sacramenta habent, et mores bonos non
habent, et Dei dicuntur et non Dei; et ejus dicuntur et alieni:
ejus, propter ipsius sacramentum; alieni, propter proprium vitium.
Ita et filiae alienae: filiae, propter formam pietatis; alienae,
propter amissionem virtutis. Sit ibi lilium, suscipiat misericordiam
Dei, teneat radicem boni floris, non sit ingratum pluviae dulci de
coelo venienti. Ingratae sint spinae, crescant de imbribus; ad ignem
crescunt, non ad horreum. Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in
medio populi tui. In medio populi tui non suscipientis misericordiam
tuam nos suscepimus misericordiam tuam. In sua enim propria venit, et
sui eum non receperunt. In medio tamen eorum quotquot receperunt eum,
dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 11, 12).
9. Jam hic occurrit unicuique cogitanti, Et quid? Iste populus
qui in medio populi Dei suscipit misericordiam Dei, quantum numerum
habet? Quam pauci sunt! vix invenitur aliquis: illisne contentus
Deus erit, et perdet tantam multitudinem? Dicunt hoc qui sibi
promittunt quod a Deo promittente non audierunt. Et vere si male
vivamus, si mundi hujus deliciis perfruamur, si nostris libidinibus
serviamus, perditurus est nos Deus? Quot enim sunt illi qui videntur
servare praecepta Dei? Vix invenitur unus vel duo vel paucissimi:
ipsos solos Deus liberaturus est, et caeteros damnaturus? Absit,
inquiunt: cum venerit et videbit tantam multitudinem ad sinistram,
miserebitur, et dabit indulgentiam. Hoc plane etiam serpens ille
promisit primo homini: nam minatus erat Deus mortem, si gustaret
(Gen. II, 17). ille autem, Absit, inquit, non morte
moriemini. Crediderunt serpenti, invenerunt verum esse quod minatus
est Deus, falsum quod promiserat diabolus. Ita et nunc, fratres,
ponite vobis Ecclesiam ante oculos ad instar similitudinemque
paradisi: non cessat serpens suggerere quod tunc suggessit. Sed casus
primi hominis ad experimentum cavendi debet nobis valere, non ad
imitationem peccandi. Ideo ille cecidit, ut nos surgamus.
Respondeamus talibus suggestionibus quod respondit Job. Nam et ipsum
per feminam tamquam per Evam tentavit, et vicit in stercore (Job
II, 8-10), victus in paradiso. Ergo non audiamus tales
voces, nec putemus paucos esse istos: multi sunt, sed inter plures
latent. Non possumus enim negare plures esse malos, et tam plures,
ut inter eos prorsus boni non appareant, quomodo non apparent grana in
area. Nam quisquis aream videt, potest putare quod palea sola sit.
Da hominem inexpertum, et putat inaniter fieri quod boves mittuntur,
quod ibi homines sub aestu desudant ut conterant paleam; sed ibi est et
massa ventilatione purganda. Tunc procedet copia frumenti, quae
latebat in copia palearum. Et modo vis invenire bonos? Esto , et
invenies.
10. [vers. 11.] Contra istam ergo desperationem vide quid
sequatur in psalmo isto. Quoniam cum dixisset, Suscepimus, Deus,
misericordiam tuam in medio populi tui, significavit esse populum non
suscipientem misericordiam Dei, in cujus medio quidam suscipiant
misericordiam Dei: et ne occurreret hominibus, tam paucos esse, ut
prope nulli sint; quomodo consolatus est consequentibus verbis?
Secundum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terrae. Quid
est hoc? Magnus Dominus et laudabilis valde, in civitate Dei
nostri, in monte sancto ejus; nec potest esse laus ejus, nisi in
sanctis ejus. Nam qui male vivunt, non eum laudant; sed etsi
praedicant lingua, blasphemant vita. Quia ergo laus ejus non est nisi
in sanctis ejus, non sibi dicant haeretici: In nobis remansit laus
ejus, quia pauci sumus, et a turba separati; nos juste vivimus, nos
laudamus Deum, non solum loquendo, verum etiam conversando.
Respondetur eis ex hoc psalmo: Quid vos dicitis in parte laudare
Deum, cui dictum est, Secundum nomen tuum Deus, ita et laus tua in
fines terrae? Id est, quomodo notus es per omnes terras, sic et
laudaris per omnes terras; nec desunt qui te nunc laudant per omnes
terras. Illi autem laudant, qui bene vivunt. Secundum enim nomen
tuum, Deus, ita et laus tua, non in parte, sed in fines terrae.
Justitia plena est dextera tua: id est, multi sunt et illi qui
stabunt ad dexteram. Non solum illi multi erunt qui stabunt ad
sinistram, sed et ibi erit plenitudo massae ad dexteram constitutae:
Justitia plena est dextera tua.
11. [vers. 12.] Laetetur mons Sion, et exsultent filiae
Judaeae , propter judicia tua, Domine. O mons Sion, o filiae
Judaeae, laboratis modo inter zizania, inter paleas, inter spinas
laboratis; sed exsultate propter judicia Dei. Non errat Deus in
judicando. Discretae vivite, etsi concretae natae estis, non frustra
vox exiit de ore et de corde vestro: Ne comperdas cum impiis animam
meam, et cum viris sanguinum vitam meam (Psal. XXV, 9). Ille
ventilabit tantus artifex, in manu ventilabrum portabit, ut unum
granum tritici non cadat in acervum paleae comburendum, nec una arista
paleae transeat ad massam in horreo recondendam (Matth. III,
12). Exsultate, filiae Judaeae, propter judicia Dei non
errantis; et nolite modo temere judicare. Ad vos pertineat
colligere, ad illum pertineat separare. Laetetur mons Sion, et
exsultent filiae Judaeae, propter judicia tua, Domine. Ne autem
putetis filias Judaeae Judaeos esse. Juda Confessio est. Omnes
filii confessionis, filii Judaeae sunt: quia, Salus ex Judaeis,
nihil est aliud quam Christus ex Judaeis (Joan. IV, 22).
Hoc ait et Apostolus: Non enim qui in manifesto Judaeus est, neque
quae in manifesto in carne est circumcisio; sed qui in abscondito
Judaeus est, et circumcisio cordis, in spiritu, non littera, cujus
laus non ex hominibus, sed ex Deo (Rom. II, 28, 29).
Talis Judaeus esto: gloriare de circumcisione cordis, etsi non habes
circumcisionem carnis. Exsultent filiae Judaeae, propter judicia
tua, Domine.
12. [vers. 13.] Circumdate Sion, et complectimini eam.
Dicatur eis qui male vivunt, in quorum medio est populus ille qui
suscepit misericordiam Dei: In medio vestrum est populus bene
vivens, Circumdate Sion. Sed quomodo? Complectimini eam. Nolite
scandalis circumdare, sed charitate circumdate; ut qui bene vivunt in
medio vestrum, eos imitemini, et eorum imitatione Christo, cujus
membra sunt, incorporemini . Circumdate Sion, et complectimini
eam. Narrate in turribus ejus. In altitudine munitionum ejus
praedicate laudes ejus.
13. [vers. 14.] Ponite corda vestra in virtute ejus. Non ut
habeatis formam pietatis, virtutem ejus abnegetis (II Tim.
III, 5); sed in virtute ejus ponite corda vestra. Quae est
virtus civitatis hujus? Qui vult intelligere virtutem hujus
civitatis, intelligat vim charitatis. Ipsa est virtus quam nemo
vincit. Hujus ignem nulli fluctus saeculi, nulla flumina tentationis
exstinguunt. De hac dictum est, Valida est sicut mors dilectio
(Cant. VIII, 6). Quomodo enim mors quando venit, resisti ei
non potest, quibuslibet artibus, quibuslibet medicamentis occurras;
violentiam mortis vitare non potest, qui mortalis natus est: sic
contra violentiam charitatis mundus nil potest. A contrario enim
similitudo data est de morte; quomodo enim mors ad auferendum
violentissima est, sic charitas violentissima est ad salvandum. Per
charitatem enim multi mortui sunt saeculo, ut viverent Deo. Hac
charitate accensi martyres, non simulati, non vana gloria ventilati,
non tales de quibus dictum est, Si tradidero corpus meum ut ardeam,
charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII,
3), sed tales quos vere Christi et veritatis charitas perduceret ad
passionem; quid eis fecerunt tentationes saevientium? Majorem
violentiam habuerunt oculi flentium suorum, quam persecutiones
insectantium. Quam multos enim tenebant filii ne paterentur! quam
multorum genibus provolvebantur uxores, ne viduae relinquerentur! quam
multos parentes filii prohibebant mori, sicut novimus et legimus in
passione beatae Perpetuae! Facta sunt is a. Sed lacrymae
quantaelibet et quantolibet impetu fluerent; quando ardorem charitatis
exstinguerent? Haec est virtus Sion, cui et alibi dicitur: Fiat
pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis (Psal. CXXI,
7). Annuntiate in turribus ejus, Ponite corda vestra in virtute
ejus, et distribuite domos ejus.
14. Quid hic intelligimus, Ponite corda vestra in virtute ejus;
et distribuite domos ejus? Id est, distinguite domum a domo, nolite
confundere. Domus est enim formam pietatis habens, et pietatem non
habens: est autem domus et formam et pietatem habens. Distribuite,
nolite confundere. Tunc autem distribuitis et non confunditis; quando
corda vestra in virtute ejus ponitis, id est; cum facti fueritis per
charitatem spirituales. Tunc temere non judicabitis; tunc videbitis
nihil obesse bonis malos, quamdiu sumus in hac area: Distribuite
domos ejus. Potest et alius esse intellectus. Domos illas duas,
unam ex circumcisione, alteram ex praeputio venientem, Apostolis
dictum est ut distribuerent. Cum enim vocatus esset Saulus, et
factus apostolus Paulus, conveniens in unitatem coapostolorum suorum,
sic cum eis habuit placitum, ut illi irent in circumcisionem, iste in
praeputium (Gal. II, 9). Ista dispensatione apostolatus sui
distribuerunt domos civitatis magni regis, et concordantes in angulo,
Evangelium dispensatione diviserunt, charitate junxerunt. Et revera
hoc magis intelligendum est. Nam sequitur, et ostendit quod hoc
praedicatoribus dictum sit, Et distribuite domos ejus: ut enarretis
in progenie altera, id est, ut etiam ad nos post futuros illorum
Evangelii dispensatio perveniret. Non enim illis tantum
laboraverunt, cum quibus in hac terra vixerunt; nec Dominus illis
tantum Apostolis, quibus se vivum etiam post resurrectionem dignatus
est ostendere, sed et nobis. Nam illis loquebatur, et nos
significabat, cum diceret: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus,
usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20).
Numquid illi hic futuri erant usque in consummationem saeculi? Item
dicit: Non pro his rogo tantum, sed pro his qui credituri sunt per
verbum illorum in me (Joan. XVII, 20): Ergo attendit nos,
quia passus est propter nos. Merito itaque dicitur, Ut enarretis in
progenie altera.
15. [vers. 15.] Quid enarretis? Quoniam hic est Deus,
Deus noster. Terra videbatur, terrae conditor non videbatur: caro
tenebatur, sed Deus in carne non agnoscebatur. Tenebatur caro ab eis
ex quibus fuerat sumpta ipsa caro, ex semine Abrahae enim virgo
Maria: ad carnem remanserunt, divinitatem non intellexerunt. O
Apostoli, o civitas magna! in turribus tu praedica, et dic, Hic
est Deus, Deus noster. Sic, sic quomodo contemptus est, quomodo
lapis ante pedes jacuit offendentium, ut humiliaret corda
confitentium; sic hic est Deus noster. Certe visus est, sicut
dictum est: Post haec in terris visus est, et cum hominibus
conversatus est (Baruch III, 38). Hic est Deus noster. Et
homo est, et quis est qui cognoscet eum? Quoniam hic est Deus
noster. Sed forte ad tempus, quomodo dii falsi. Quia enim vocari
possunt dii, esse autem non possunt, ad tempus vel vocantur. Nam
quid eis dicit propheta, vel quid monet ut eis dicatur? Haec eis
dicetis: Quid? Dii qui coelum et terram non fecerunt, pereant de
terra; et de his quae sub coelo sunt (Jerem. X, 11). Non est
iste talis Deus, quoniam Deus noster super omnes deos. Super quos
omnes deos? Quoniam omnes dii gentium daemonia, Dominus autem coelos
fecit (Psal. XCV, 5). Ipse est ergo Deus noster, hic est
Deus noster: Quousque? In aeternum et in saeculum saeculi; ipse
reget nos in saecula. Si Deus noster est, et rex noster est;
protegit nos, quia Deus est, ne moriamur; regit nos, quia rex est,
ne cadamus. Regendo autem nos non frangit nos; nam quos non regit,
frangit. Reges eos, inquit, in virga ferrea, et tanquam vas figuli
conteres eos (Psal. II, 9). Sed sunt quos non regit: ipsis
non parcit, tanquam vas figuli conterens eos. Ab illo ergo optemus
regi et liberari: quia hic est Deus noster in aeternum, et in
saeculum saeculi; et ipse reget nos in saecula.
|
|