|
1. Omnia divina eloquia salubria sunt bene intelligentibus;
periculosa vero his qui ea volunt ad sui cordis perversitatem
detorquere, potius quam suum cor ad eorum rectitudinem corrigere.
Haec est enim in hominibus magna et usitata perversitas; quia cum
debeant vivere ipsi secundum voluntatem Dei, Deum volunt vivere
secundum voluntatem suam: et cum ipsi nolunt corrigi, illum volunt
depravari; rectum non arbitrantes quod ille vult, sed quod ipsi
volunt. Solemus autem audire homines murmurantes adversus Deum, quod
malis in hac vita bene sit et laborent boni: quasi ille perversus sit,
et nesciat quid agat, aut omnino averterit oculos a rebus humanis; vel
securitatem suam perturbari nolit, ut haec non attendat, quia cum
labore ista Deus aut videat aut corrigat. Murmurant ergo homines,
qui propterea volunt Deum colere ut hic illis bene sit, quando
viderint eos qui Deum non colunt pollere atque florere felicitate
terrena; se autem colentes Deum laborare in angustiis, in
necessitatibus, in aerumna, caeterisque difficultatibus mortalitatis
humanae. Contra istam vocem et contra has blasphemias murmurantium,
incantat semper sermo divinus, curans a morsu serpentis. Venenati
enim cordis est ista sanies, eructans in Deum putorem blasphemiae, et
quod pejus est manus curantis repellens, morsum serpentis non
repellens. Hoc dixi, repellit a se cor hominis verbi Dei
severitatem, et admittit ad se male suadentis serpentis blanditias.
Contra hos ergo cantat sermo divinus, et jam in isto psalmo loquitur
nobis. Ad quem psalmum intentam ego facerem Sanctitatem Vestram,
nisi ipse nos faceret omnes intentos; nec nos solos, sed totum orbem
terrarum. Audite enim quemadmodum coepit.
2. [vers. 2.] Audite haec omnes gentes. Non ergo vos soli qui
hic estis. Nam vox nostra quanta est, ut sic clamemus, ut audiant
omnes gentes? Clamavit enim per Apostolos Dominus noster Jesus
Christus, clamavit tot linguis quas misit ; et videmus hunc psalmum
qui ante non recitabatur nisi in una gente, in synagoga Judaeorum,
recitari per totum orbem terrarum, per omnes Ecclesias, impletumque
esse quod hic dictum est, Audite haec omnes gentes. Ad hoc solum
volo intentos facere animos vestros, ne propter laborem corporalem non
erigatis animum, terrente vos longitudine psalmi hujus. Si potuerit,
finietur hodie: si non, restabit nobis aliquid in crastinum diem;
tamen vos semper intenti estote. Tantum enim audietis, si Dominus
voluerit, quantum vos non gravet, sed relevet. Audite haec, omnes
gentes: unde estis et vos. Auribus percipite, omnes qui habitatis
orbem. Hoc iterum videtur repetisse, quasi parum fuerit quod dixit,
Audite. Quod dico, inquit, audite, auribus percipite, hoc est,
nolite transeunter audire. Quid est, auribus percipite? Quod
Dominus dicebat, Qui habet aures audiendi, audiat (Matth. XI,
25): cum omnes qui in conspectu ejus erant, utique haberent aures;
quas ille aures quaerebat nisi cordis, cum diceret, Qui habet aures
audiendi, audiat? Has et iste psalmus aures pulsat. Auribus
percipite, omnes qui habitatis orbem. Forte et hic est aliqua
distinctio. Non quidem nos coarctare debemus, sed nihil mali est
etiam istam explicare sententiam. Forte aliquid distat inter id quod
dixit, omnes gentes, et quod dixit, omnes qui habitatis orbem.
Significantius enim fortasse voluit nos intelligere quod dixit,
inhabitatis, ut gentes intelligamus omnes iniquos, habitatores autem
orbis omnes, justos. Ille enim habitat qui non tenetur: nam qui
tenetur, habitatur, non habitat. Quomodo ille possidet quaecumque
habet, qui dominus est rerum suarum; dominus autem est, qui non est
irretitus cupiditate: qui autem cupiditate tenetur, possessus est,
non possessor. Habemus enim quoddam verbum habitatione signatum in
Scriptura Dei, ubi ait, Elegi abjici in domo Domini, magis quam
habitare in tabernaculis peccatorum (Psal. LXXXIII, 11).
Quid enim, si abjiceris in domo Domini, non ibi habitas? Noluit
significare habitationem, nisi in eis qui regunt, et tenent, et
dominantur, et gubernant: qui autem contemnuntur, non quasi
habitant, sed subjecti sunt. Ita autem dixit: Subditus volo esse in
domo Dei, magis quam regnare in tabernaculis peccatorum. Itaque si
est aliqua distinctio inter omnes gentes, et habitatores orbis, sicut
est distinctio inter audite, et auribus percipite, hoc quidem videtur
repetisse; sed tamen aliud est, quod sane voluit significare; quia
ista eloquia audituri erant non solum peccatores et impii, sed et
justi. Permixte modo audiunt omnes: sed cum ventum fuerit ad
reddendam rationem, separabuntur qui sine causa audierunt, ab illis
qui auribus perceperunt. Audiant ergo et peccatores: Audite haec,
omnes gentes. Audiant et justi, qui non sine causa audierunt, et
regunt potius terram, quam reguntur a terra: Auribus percipite,
omnes qui habitatis orbem.
3. [vers. 3.] Et iterum dicit: Quique terrigenae et filii
hominum. Quod ait, terrigenae, ad peccatores retulit; quod ait,
filii hominum, ad fideles et justos. Videtis ergo, quia servatur
ista distinctio. Qui sunt ergo terrigenae? Filii terrae. Qui sunt
filii terrae? Qui haereditates terrenas requirunt. Qui sunt filii
hominum? Qui pertinent ad filium hominis. Aliquando jam ista
distinximus Sanctitati Vestrae, et invenimus quia Adam homo erat,
filius hominis non erat; Christus autem filius hominis erat, et Deus
erat . Quicumque enim pertinent ad Adam, terrigenae: quicumque
pertinent ad Christum, filii hominum. Omnes tamen audiant, ego
nulli subtraho sermonem meum. Terrigena est, audiat propter
judicium; filius hominis est, audiat propter regnum. Simul in unum
dives et pauper. Iterum ipsa sunt repetita. Quod ait dives, ad
terrigenas pertinet; quod ait, pauper, ad filios hominum. Divites
intellige superbos, pauperes humiles. Habeat multas facultates
pecuniarum; si in eis non extollitur, pauper est: non habeat
aliquid, et cupiat et infletur; inter divites et reprobos eum deputat
Deus. Et divites et pauperes in corde interrogat Deus, non in arca
et domo. Nonne pauperes sunt qui accipiunt mandatum Apostoli dicentis
Timotheo: Praecipe divitibus hujus saeculi non superbe sapere?
Quomodo eos qui divites erant fecit pauperes? Tulit illis quare
quaeruntur divitiae. Nemo enim vult esse dives, nisi ut infletur
inter eos inter quos vivit, et superior illis videatur. Cum autem
dixit, non superbe sapere, aequales eos fecit non habentibus; ut
fortassis pauculis nummis mendicus plus extollatur, quam ille dives qui
audit Apostolum dicentem: Praecipe divititibus hujus saeculi non
superbe sapere. Unde non superbe sapere? Si faciant quod sequitur,
Neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat
nobis omnia abundanter ad fruendum (I Tim. VI, 17). Non
dixit, qui praestat illis; sed, qui praestat nobis. Numquid ipse
Paulus non habebat divitias? Habebat plane. Quas divitias? De
quibus dicit alio loco Scriptura: Fideli homini mundus totus
divitiarum est (Prov. XVII, 6, sec. LXX). Audi et ipsum
confitentem: Quasi nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor.
VI, 10). Qui vult ergo esse dives, non haereat parti, et totum
possidebit: illi inhaereat qui totum creavit. Simul in unum dives et
pauper. Dicit in alio psalmo; Edent pauperes, et saturabuntur.
Quomodo commendavit pauperes? Edent pauperes, et saturabuntur.
Quid edunt? Quod sciunt fideles. Quomodo saturabuntur? Imitando
passionem Domini sui, et non sine causa accipiendo pretium suum.
Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum, qui
requirunt eum. Divites quid? Etiam ipsi edunt. Sed quomodo edunt?
Manducaverunt et adoraverunt omnes divites terrae (Psal. XXI,
27, 30). Non dixit, Manducaverunt, et saturati sunt; sed,
Manducaverunt, et adoraverunt. Adorant quidem Deum, sed
humanitatem nolunt exhibere fraternam. Manducant illi, et adorant;
manducant isti, et saturantur: tamen omnes manducant. Exigitur de
manducante quod manducat; non prohibeatur manducare a dispensatore,
sed moneatur timere exactorem. Audiant ergo ista peccatores et justi,
gentes et qui habitant orbem, terrigenae et filii hominum, simul in
unum dives et pauper: non divisi, non separati. Tempus messis hoc
faciet, manus ventilatoris hoc poterit (Matth. III, 12).
Nunc simul in unum audiant dives et pauper, simul in unum pascantur
haedi et agni, donec veniat qui segreget alios ad dexteram, alios ad
sinistram (Id. XXV, 32, 33). Simul in unum audiant
docentem, ne segregati ab invicem audiant judicantem.
4. [vers. 4.] Et quid est quod nunc audituri sunt? Os meum
loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei, intelligentiam. Et
haec repetita potius, ne forte cum dixisset, os meum, intelligeres
eum tibi loqui, qui in labiis haberet sapientiam. Multi enim habent
in labiis et non habent in corde, de quibus dicit Scriptura: Populus
iste labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isai.
XXIX, 13). Quid ergo ait ille qui tibi loquitur? qui cum
dixerit, Os meum loquetur sapientiam; ut intelligas quia illud quod
ex ore funditur, de vena cordis emanat, intulit, Et meditatio cordis
mei intelligentiam.
5. [vers. 5.] Inclinabo in parabolam aurem meam, aperiam in
psalterio propositionem meam. Quis est hic cujus meditatio cordis
loquitur intelligentiam, ut non sit in sola superficie labiorum, sed
hominis interiora possideat? Quis est iste qui audit, et sic
loquitur? Multi enim loquuntur quod non audiunt? Qui sunt qui
loquuntur quod non audiunt? Qui non faciunt quae dicunt: quales dicit
Dominus Pharisaeos sedere super cathedram Moysi. Voluit tibi loqui
in cathedra Moysi, per eos qui ea loquuntur, et non faciunt; et tibi
securitatem Dominus voluit dare. Nolite timere, Quae dicunt,
inquit, facite, quae autem faciunt nolite facere; dicunt enim, et
non faciunt (Matth. XXIII, 2, 3). Non audiunt quod
dicunt. Qui vero faciunt, et sic dicunt, audiunt quod dicunt: et
ideo fructuose dicunt, quia audiunt. Qui ergo dictor et non auditor
est, alteri prodest, sibi non prodest. Iste ergo qui et auditor
volebat esse et dictor, qui tibi loquitur, antequam diceret, Aperiam
in psalterio propositionem meam, quod est jam loqui per corpus, sic
enim utitur anima corpore, quomodo utitur citharista psalterio,
dixit, Inclinabo in parabolam aurem meam. Antequam loquar tibi,
inquit, per corpus, antequam psalterium sonet, primo ego inclinabo in
parabolam aurem meam, id est, audiam quid tibi dicam. Et quare, in
parabolam? Quia videmus nunc per speculum in aenigmate (I Cor.
XIII, 12), sicut dicit Apostolus. Quamdiu sumus in hoc
corpore, peregrinamur a Domino (II Cor. V, 6). Quia nondum
est illa visio nostra facie ad faciem, ubi jam non sint parabolae, ubi
jam non sint aenigmata et similitudines. Quidquid modo intelligimus,
per aenigmata conspicimus. Aenigma est obscura parabola quae difficile
intelligitur. Quantumvis excolat homo cor suum, et ad interiora
intelligenda refugiat, quamdiu per corruptibilitatem carnis hujus
videmus, ex parte videmus. Assumpta autem incorruptione in
resurrectione mortuorum, cum apparuerit Filius hominis judicaturus
vivos et mortuos, tunc videbitur Filius hominis, qui primo judicatus
est, judicans, discernens malos a bonis, ponens malos a sinistris,
bonos a dextris. Videbunt illum et boni et mali, sed malis dicet.
Ite in ignem aeternum: bonis autem dicet, Venite benedicti Patris
mei, percipite regnum. Abibunt mali in ambustionem aeternam, justi
autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 33, 34, 41,
46); et ibi erit illa visio facie ad faciem, qua illi non sunt
digni. Attendite quid dicam. Filium enim hominis sicut hic cum esset
adhuc judicandus, et mali viderunt, et boni; viderunt enim Apostoli
qui secuti sunt, viderunt Judaei qui crucifixerunt; sic cum venerit
judicaturus, et boni illum videbunt et mali: boni, ut percipiant
mercedem, quia secuti sunt; mali, ut percipiant poenam, quia
crucifixerunt. Soli ergo illi damnabuntur, qui crucifixerunt? Audeo
dicere, soli. Ergo nos, inquiunt peccatores hujus temporis, securi
sumus. Si non animum interrogat Deus, securi estis. Quid est quod
dixi? Intelligat Charitas Vestra, ne hoc dicant in judicio Dei,
quia non intellexerunt. Judaei quia viderunt Christum,
crucifixerunt; tu quia non vides Christum, verbo ipsius resistis.
Qui verbo resistis, carnem non crucifigeres si videres? Contempsit
Judaeus in ligno pendentem, contemnis tu in coelo sedentem. Ergo
viderunt eum ambo genera, dum hic esset: ambo genera videbunt, et cum
venerit. Filius enim hominis veniet ut judicet; quia Filius hominis
venit ut judicaretur. Ideo quia Pater non est incarnatus, Pater non
est passus, et per Filium hominis judicat, sicut ipse dixit in
Evangelio, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit
filio: secutus paulo post ait, Et dedit ei potestatem judicii
faciendi, quoniam Filius hominis est (Joan. V, 22, 27).
Secundum enim quod Filius Dei est, Verbum semper cum Patre; et
quia semper cum Patre, cum Patre semper judicat: secundum autem quod
Filius hominis est, et judicatus est, et judicaturus est. Quomodo
autem visus est ab eis qui crediderunt, et ab eis qui crucifixerunt,
quando judicatus est; sic videbitur, cum coeperit esse judex, et ab
eis quos damnabit, et ab eis quos coronabit. Visionem autem illam
divinitatis, quam promisit dilectoribus suis, quando ait, Qui
diligit me, diligetur a Patre meo: et qui diligit me, mandata mea
custodit, et ego diligam eum, et ostendam meipsum illi (Id.
XIV, 21), jam impii non videbunt. Ista demonstratio quodammodo
familiaris est, suis illam servat, non illam ostendit impiis. Qualis
est ista visio? Qualis Christus? Aequalis Patri. Qualis est
Christus? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et
Deus erat Verbum (Id. I, 1). Huic visioni suspiramus modo,
et gemimus quamdiu peregrini sumus; huic visioni in fine reddemur,
hanc visionem modo in aenigmate videmus, si ergo in aenigmate videmus,
inclinemus in parabolam aurem nostram, et sic aperiamus in psalterio
propositionem nostram: audiamus quod dicimus, faciamus quod
praecipimus.
6. [vers. 6.] Et quid dixit? Utquid timebo in die mala?
Iniquitas calcanei mei circumdabit me. Coepit obscurius, Utquid
timebo, inquit, in die mala? Iniquitas calcanei mei circumdabit me.
Magis ergo debet timere, si iniquitas calcanei ejus circumdabit eum.
Non enim timeat, inquit, homo quod non habet in potestate devitare.
Verbi gratia: qui timet mortem, quid facturus est ut non moriatur?
Dicat mihi qua evadat quod debet Adam, qui natus est ex Adam. Sed
cogitet quia natus est ex Adam, et secutus est Christum, et oportet
eum solvere quod debet Adam, et consequi quod promisit Christus.
Qui ergo timet mortem, non est qua evadat: qui autem timet
damnationem quam audient impii, Ite in ignem aeternum, est qua
evadat. Non ergo timeat? Utquid enim timeat? Iniquitas calcanei
ipsius illum circumdatura est? Si ergo vitet iniquitatem calcanei
sui, et ambulet per vias Dei, non perveniet ad diem malam: dies
mala, dies novissima, non erit illi mala. Etenim dies novissima mala
erit quibusdam, bona erit quibusdam. Numquid mala erit illis quibus
dicetur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum? Sed mala
erit illis quibus dicetur: Ite in ignem aeternum (Matth. XXV,
34, 41). Quod si iniquitas calcanei sui circumdabit eum, utquid
ergo timet in die mala? Modo cum vivunt provideant sibi, tollant
iniquitatem a calcaneo suo: ambulent illam viam, ambulent per viam de
qua ipse dixit, Ego sum via, et veritas, et vita (Joan. XIV,
6): et non timeant in die mala, quia dat illis securitatem, qui
factus est via. Utquid timebo in die mala? Iniquitas calcanei mei
circumdabit me. Ergo vitent iniquitatem calcanei sui. In calcaneo
quisque labitur. Intendat Charitas Vestra. A Deo quid dictum est
serpenti? Ipsa tuum observabit caput, et tu ejus observabis calcaneum
(Gen. III, 15). Diabolus calcaneum tuum observat, quando
labaris, ut dejiciat te. Ille observat calcaneum tuum, tu observa
caput illius. Quod est caput illius? Initium malae suggestionis.
Quando incipit mala suggerere, tunc repelle antequam surgat
delectatio, et sequatur consensio; et tunc vitabis caput ejus, et non
apprehendet ille calcaneum tuum. Quare autem Evae hoc dixit? Quia
per carnem labitur homo. Eva nobis interior caro nostra est. Qui
diligit, inquit, uxorem suam, seipsum diligit. Quid est, seipsum?
Sequitur, et dicit: Nemo enim unquam carnem suam odio habuit
(Ephes. V, 28, 29). Quia ergo quomodo illum hominem Adam
per Evam supplantavit (Gen. III, 6), sic diabolus per carnem
vult nos supplantare; praeceptum est Evae ut observet caput diaboli,
quia diabolus calcaneum ipsius observat. Si ergo iniquitas calcanei
circumdabit nos, utquid timemus in die mala, cum conversi ad Christum
habeamus in potestate ut non faciamus iniquitatem; et non erit quod nos
circumdet, et gaudebimus in die novissima, non plangemus?
7. [vers. 7.] Qui sunt autem quos circumdabit iniquitas
calcanei? Qui confidunt in virtute sua, et in abundantia divitiarum
suarum gloriantur. Ergo vitabo ista, et non iniquitas calcanei mei
circumdabit me. Quid est vitare ista? Non confidamus in virtute
nostra, non gloriemur in abundantia divitiarum nostrarum; sed
gloriemur in eo qui nobis promisit humilibus altitudinem, et minatus
est elatis damnationem; et non nos iniquitas calcanei circumdabit.
Qui confidunt in virtute sua, et in abundantia divitiarum suarum
gloriantur.
8. [vers. 8.] Sunt qui praesumunt in amicis suis: alii
praesumunt in virtute sua, alii in divitiis. Ista est praesumptio
generis humani, non praesumentis in Deo. Dixit de virtute, dixit de
divitiis, dicit de amicis: Frater non redimit, redimet homo?
Exspectas ut homo te redimat ab ira ventura? Si te frater non
redimit, homo te redempturus est? Quis est frater, qui si non
redemerit, nullus homo redempturus est? Qui post resurrectionem
dixit: Vade, dic fratribus meis (Matth. XXVIII, 10).
Frater noster voluit esse: et cum Deo dicimus, Pater noster, hoc
manifestatur in nobis. Qui enim dicit Deo, Pater noster; Christo
dicit, Frater. Ergo qui patrem Deum et fratrem habet Christum,
non timeat in die mala. Non enim eum circumdabit iniquitas calcanei
ejus; quia non praesumit de virtute sua, nec in abundantia divitiarum
suarum gloriatur, nec de amicis suis potentibus se jactat. In illo
ergo praesumat qui propter illum mortuus est, ut ille non in
sempiternum moreretur; qui propter illum humiliatus est, ut ille
exaltaretur; qui quaesivit impium, ut a fideli quaereretur. Ergo si
ipse non redimit, homo redempturus est? Aliquis homo redimet, si
Filius hominis non redimit? Si Christus non redimit, Adam
redimet? Frater non redimit, redimet homo?
9. [vers. 9.] Non dabit Deo depropitiationem suam , et pretium
redemptionis animae suae. Ille confidit in virtute sua, et in
abundantia divitiarum suarum gloriatur, qui non dabit Deo
depropitiationem suam; id est placationem qua flectat Deum pro
peccatis: nec pretium redemptionis animae suae, qui praesumit de
virtute sua, et de amicis, et de divitiis suis. Qui sunt autem qui
dant pretium redemptionis animae suae? Quibus ait Dominus: Facite
vobis amicos de mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant vos in
tabernacula aeterna (Luc. XVI, 9). Illi dant pretium
redemptionis animae suae, qui non cessant eleemosynas facere. Adeo
illos quos monet per Timotheum Apostolus, noluit esse superbos, ne
in abundantia divitiarum suarum gloriarentur: denique quod
possidebant, noluit apud illos veterascere, sed aliquid ex eo fieri,
ut esset pretium redemptionis animae eorum. Ait enim: Divitibus
hujus saeculi praecipe, non superbe sapere, neque sperare in incerto
divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad
fruendum. Et quasi dicerent: Quid ergo facturi sumus de divitiis
nostris? Divites sint, inquit, in operibus bonis, facile tribuant,
communicent: et non illud perdituri sunt. Unde scimus? Audi quid
sequitur: Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut
apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 17-19). Sic dabunt
pretium redemptionis animae suae. Et Dominus noster hoc monet:
Facite vobis sacculos non veterascentes, thesaurum non deficientem in
coelis, quo fur non accedit, neque tinea corrumpit (Luc. XII,
33). Noluit Deus ut perdas divitias tuas, sed ut locum illis
mutes consilium tibi dedit. Intelligat Charitas Vestra: modo si
amicus tuus intraret in domum tuam, et inveniret te in loco humido
frumenta posuisse, qui forte sciret naturam corruptionis frumentorum
quam tu nescires, daret tibi hujusmodi consilium, dicens: Frater,
perdis quod cum magno labore collegisti; in loco humido posuisti,
paucis diebus ista putrescunt. Et quid facio, frater? Leva in
superiora. Audires amicum suggerentem ut frumenta levares de
inferioribus ad superiora; et non audis Christum monentem ut thesaurum
tuum leves de terra ad coelum, ubi non hoc tibi reddatur quod servas,
sed serves terram, accipias coelum, serves mortalia, accipias
sempiterna! Feneres Christum ; accipiat in terra parva, ut reddat
tibi in coelo multa. Verum autem illi quos circumdabit iniquitas
calcanei sui, quia confidunt in virtute sua, et in abundantia
divitiarum suarum gloriantur, et de amicis hominibus nihil valentibus
praestare praesumunt, non dabunt Deo depropitiationem suam, et
pretium redemptionis animae suae.
10. [vers. 10.] Et quid dixit de tali homine? Et laboravit
in aeternum, et vivet in finem. Labor ejus sine fine erit, vita
ipsius habebit finem. Quare hoc dixit, vivet in finem? Vitam quippe
non ponunt isti, nisi delicias quotidianas. Adeo multi inopes et
pauperes nostri, parum firmi, et non intuentes quid illis promittat
Deus pro istis laboribus, cum viderint divites in epulis quotidianis,
in splendore et nitore auri et argenti, quid dicunt? Soli sunt isti,
isti vere vivunt. Dicitur; jam non dicatur, et monemus; etsi dici
habet, vel a paucioribus dicatur, quam diceretur si non moneremus.
Nam nec nos praesumimus ita nos ista dicere ut non dicatur, sed vel a
paucioribus dicatur; nam dicetur usque in finem saeculi. Parum est
quia dicit eum vivere; adjungit, et dicit , tonat: Putas eum solum
vivere. Vivat; finietur vita ipsius: quoniam non dat pretium
redemptionis animae suae, finietur vita, labor non finietur.
Laboravit in aeternum, et vivet in finem. Quomodo vivet in finem?
Quomodo vivebat ille qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur
quotidie splendide; et jacentem ulcerosum ante januam, cujus ulcera
canes linguebant, et desiderantem micas quae de mensa ejus cadebant,
superbus et tumidus contemnebat. Quid illi profuerunt illae divitiae?
Mutaverunt vices ambo: ille a janua divitis sublatus est in sinum
Abrahae; ille ab epulis splendidis missus est in ignem: ille
requiescebat, ille ardebat; satiabatur ille, ille sitiebat: ille
laboraverat in finem, vivebat in aeternum; ille vixerat in finem,
laborabat in aeternum. Et quid profuit diviti, qui quaesivit apud
inferos in tormentis positus, stillari sibi guttam aquae in linguam
suam de digito Lazari, dicens, Quoniam ardeo hic in hac flamma, et
non illi concessum est (Id. XVI, 19-26)? Sic desideravit
ille guttam de digito, quomodo ille micas de mensa divitis: sed illius
labor finitus est, et illius vita finita est; labor hujus in
aeternum, vita illius in aeternum. Non hic habemus vitam, qui forte
hic laboramus in terra: et non sic erimus postea; erit enim vita
nostra Christus in aeternum: illi autem qui hic volunt habere vitam,
laborabunt in aeternum, et vivent in finem.
11. [vers. 11.] Quoniam non videbit interitum, cum viderit
sapientes morientes. Iste qui laboravit in aeternum, et vivet in
finem, non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes: quid
est hoc? Non intelliget quid sit interitus, quando viderit sapientes
morientes. Dicit enim sibi: Iste, quia sapiens erat, et cum
sapientia inhabitabat, et cum pietate Deum coluit, numquid non est
mortuus? Faciam mihi ergo bene, cum vivo: nam si aliquid possent qui
aliud sapiunt, non morerentur. Videt illum mori, et non videt quae
sit mors. Non videbit interitum, cum videbit sapientes morientes.
Quomodo Judaei viderunt Christum pendentem in cruce, et
contempserunt, dicentes, Iste si Filius Dei esset, descenderet de
cruce (Matth. XXVII, 42): non videntes quid sit interitus.
Si viderent quid sit interitus, si viderent ! Ille moriebatur
temporaliter, ut revivisceret in aeternum; illi vivebant
temporaliter, ut morerentur in aeternum. Sed quia illum videbant
morientem, non videbant interitum, id est, non intelligebant quis
esset verus interitus. Quid dicunt etiam in Sapientia? Morte
turpissima condemnemus illum, erit enim respectus ex sermonibus
illius; si enim est vere filius Dei, liberabit illum de manibus
contrariorum (Sap. II, 20, 18): non permittet mori filium
suum, si vere filius ipsius est. At ubi viderunt illum in cruce
insultantes se, et illum non descendentem de cruce, dixerunt, Vere
homo fuit. Dictum est: et utique poterat descendere de cruce, qui
potuit de sepulcro resurgere; sed docuit nos ferre insultantes, docuit
adversus linguas hominum esse patientes, bibere modo calicem
amaritudinis, et postea accipere sempiternam salutem. Bibe, aeger,
calicem amarum, ut sanus sis, cui non sunt sana viscera: noli
trepidare, quia ne trepidares, prior bibit medicus; id est,
passionis amaritudinem bibit prior Dominus. Bibit qui peccatum non
habebat, qui quod in eo sanaretur non habebat. Bibe donec transeat
amaritudo hujus saeculi, et veniat saeculum ubi nullum scandalum,
nulla ira, nulla tabes, nulla amaritudo, nulla febris, nullus
dolus, nullae inimicitiae, nulla senectus, nulla mors, nulla
contentio. Labora hic, venturus ad finem; labora, ne cum non vis
hic laborare, venias ad finem vitae, et nunquam venias ad finem
laborum. Quoniam non videbit interitum, cum viderit sapientes
morientes.
12. Simul imprudens et insipiens peribunt. Quis est imprudens?
Qui non sibi prospicit in futurum. Quis est insipiens? Qui non
intelligit in quo malo sit. Tu vero intellige in quo malo sis modo,
et prospice ut in bonis sis in posterum. Intelligendo in quo malo
sis, non eris insipiens: prospiciendo tibi in futurum, non eris
imprudens. Quis est qui sibi prospicit? Servus ille cui dedit
Dominus suus quod erogaret, et postea dixit ei: Non potes mihi
agere, redde rationem actus tui. Et ille: Quid facio? fodere non
possum, mendicare confundor. Sed et de re domini sui fecit sibi
amicos, qui illum reciperent, cum de actu projiceretur. Et ille
fraudem fecit domino suo, ut compararet sibi amicos qui illum
susciperent: tu noli timere ne fraudem facias; ipse Dominus hortatur
ut facias, ipse tibi dicit, Fac tibi amicos de mammona iniquitatis
(Luc. XVI, 1-2). Fortassis ea quae acquisisti, de
iniquitate acquisisti; aut fortasse ea ipsa est iniquitas, quia tu
habes et alter non habet, tu abundas et alter eget. De ista mammona
iniquitatis, de divitiis istis quas iniqui vocant divitias, fac tibi
amicos et prudens eris: comparas tibi, non fraudaris. Modo enim
videris perdere. Numquid perdes in thesaurario ponens? Nam pueri,
fratres, unde sibi emant nescio quid simul inveniunt nummos, et ponunt
in thesaurario, et non aperiunt nisi postea: numquid quia non vident
quod colligunt, ideo perdiderunt? Noli timere: ponunt pueri in
thesaurario, et securi sunt; ponis tu in manu Christi, et times!
Esto prudens, et prospice tibi in posterum in coelo. Esto ergo
prudens, imitare formicam, sicut dicit Scriptura (Prov. VI,
6, et XXX, 25); reconde aestate, ne esurias in hieme: hiems
est dies novissimus, dies tribulationis; hiems est dies scandalorum et
amaritudinis: collige quod ibi tibi sit in posterum; si autem non
facis, simul imprudens et insipiens peribis.
13. Sed mortuus est ille dives, et tale illi funus factum est.
Ecce quo se converterunt homines: non attendunt quam malam vitam
habuerit cum viveret, sed quam pompam cum moreretur. O felix quem
tanti plangunt! Iste vero sic vixit ut pauci plangant. Omnes enim
deberent plangere tam male viventem. Sed pompa est funeris, excipitur
sepulcro pretioso, involvitur pretiosis vestibus, sepelitur unguentis
et aromatis. Deinde memoriam qualem habet! quam marmoratam! Vivitur
in ipsa memoria? Ille ibi mortuus est . Ista putantes homines bona,
aberraverunt a Deo, nec quaesierunt vera, et decepti sunt falsis:
adeo vide quid sequitur. Ille qui non dedit pretium redemptionis
animae suae, qui non intellexit interitum, quia vidit sapientes
morientes, factus est imprudens et insipiens, ut simul periret. Et
quomodo peribunt qui relinquent alienis divitias suas? Simul imprudens
et insipiens peribunt.
14. Attendite, fratres: Et relinquent alienis divitias suas.
Quasi eos posuit in maledicto, qui cum mortui fuerint, alieni
possidebunt res ipsorum. Ergo felices illi qui relinquunt filios in
possessione sua, quibus sui succedunt. Habuit filios, non est
mortuus. Quid filii ipsius? Et ipsi servant quod eis reliquerunt
parentes sui: parum est quia servant; et augent. Quibus et ipsi
servant? Filiis suis, et illi filiis, et tertii filiis Quid
Christo? quid animae suae? Omnia filiis. Inter filios suos quos
habent in terra, computent unum fratrem quem habent in coelo: cui
totum dare debebant, vel dividant cum illo. Sed tamen ait mihi
aliquis: Ecce quos maledictos dixit Scriptura, quos dixit perire et
relinquere alienis divitias suas; ille autem beatus qui suis
relinquit. Ego discutio sensum istum, quia inclino in parabolam aurem
meam; et video non frustra sic loqui Scripturam. Video enim multos
iniquos mori, quibus successores sunt filii; nec potuit sic loqui
Scriptura, ut separaret eos a miseria, quorum vitam improbat: et
quid, putatis, intelligo, fratres, nisi quia omnes tales alienis
relinquunt divitias suas? Quomodo alieni sunt filii? Iniquorum filii
alieni sunt; nam invenimus quemdam extraneum propinquum factum, quia
profuit. Si quis tuorum tibi nihil prodest, alienus est. Ubi
invenimus nescio quem exterum propinquum factum, quia profuit? In
Evangelio. Jacebat quidam vulneratus a latronibus, Dominus autem
dixerat cuidam: Diliges proximum tuum tanquam teipsum. Et ille
responderat: Et quis est mihi proximus? Et narravit Dominus: Homo
quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones,
qui eum vulneraverunt, et semivivum in via reliquerunt: transierunt
propinqui; Judaeus enim erat, de Jerusalem descendebat Jericho:
transiit sacerdos, et praeteriit; transiit Levites, et praeteriit
etiam ipse; transivit quidam Samaritanus, Samaritanus nescio quis,
extraneus erat; ipse ad illum accessit, inspexit miseriam ejus, et
misericordia curavit vulnera, levavit in jumentum, et duxit in
stabulum, commendavit stabulario. Quae in mysterio dicta sunt, et ad
discutiendum nunc prolixiora videntur: tamen propter quod proposui,
fratres, ait Dominus, Quis est illorum illi sauciato proximus?
Respondit ille: Credo, qui cum illo fecit misericordiam. Vade,
inquit, et tu fac similiter (Luc. X, 27-37). Cui
misericordiam facis, proximus tibi est. Si ergo extraneus
Samaritanus faciendo misericordiam et subveniendo proximus factus est;
quicumque tibi in tribulatione subvenire non possunt, alieni a te facti
sunt. Jam attendamus illos divites qui male vixerunt, qui superbe
egerunt, mortui sunt, et reliquerunt, non dico extraneis, filiis
suis reliquerunt divitias, et filii ipsorum viam parentum suorum
sequuntur: sicut illi superbi, ita et isti; sicut illi rapaces, ita
et isti; ut illi avari, et isti: alieni ab illis sunt. Nam ut
noveritis quia alieni sunt, subvenirent illi diviti qui ardebat in
flamma successores divitiarum ipsius. Sed forte non habuit qui illi
succederent, et alieni possederunt divitias ipsius? Invenimus in ipso
Evangelio quia habuit: ait enim, Habeo quinque fratres (Id.
XVI, 28). Fratres ipsius subvenire illi ardenti in flamma non
potuerunt. Quid tibi diceret dives? Habeo quinque fratres : unum
fratrem mihi amicum non feci, qui jacebat ante januam: illi mihi
fratres subvenire non possunt qui possident divitias meas; alieni a me
facti sunt. Videtis quia omnes qui male vivunt, alienis relinquunt
divitias suas.
15. [vers. 12.] Sed plane praestant illis ipsi alieni, qui
vocantur sui? Audite quid illis praestant, attendite quomodo
irrideantur: Simul imprudens et insipiens peribunt; et relinquent
alienis divitias suas. Quare dixit alienis? Quia nihil eis prodesse
possunt. Et tamen in quo sibi videntur prodesse: Et sepulcra eorum
domus eorum in aeternum. Jam quia ista structa sunt sepulcra, domus
sunt sepulcra. Nam plerumque audis divitem dicentem: Habeo
marmoratam domum quam relicturus sum, et non cogito mihi aeternam domum
ubi semper ero. Quando cogitat sibi memoriam marmoratam aut exsculptam
facere, quasi de domo aeterna cogitat; quasi ibi maneat ille dives.
Si ibi maneret, non arderet apud inferos. Ubi maneat spiritus male
agentis, non ubi ponatur corpus mortale, cogitandum est: sed domus
eorum sepulcra eorum in aeternum. Tabernacula eorum in generationem et
generationem. Tabernacula, in quibus temporaliter manserunt -
domus, in quibus quasi in aeternum manebunt, id est sepulcra.
Tabernacula ergo suis dimittunt, ubi manebant cum viverent, transeunt
quasi ad domos aeternas ad sepulcra. Quid illis prosunt tabernacula
eorum in generationem et generationem? Jam generatio et generatio,
puta, filii sunt, nepotes erunt et pronepotes: quid faciunt, quid
prosunt tabernacula eorum? Quid? Audi: Invocabunt nomina eorum in
terris ipsorum. Quid est hoc? Tollent panem et merum ad sepulcra,
et invocabunt ibi nomina mortuorum. Putas quantum invocatum est nomen
illius divitis postea, quando inebriabant se homines in memoria
ipsius, nec descendebat una gutta super linguam ipsius ardentem
(Luc. XVI, 24)? Ventri suo serviunt homines, non spiritibus
suorum. Ad spiritus mortuorum non pervenit, nisi quod secum vivi
fecerunt: si autem vivi secum non fecerunt, ad mortuos nihil
pervenit. Sed quid faciunt illi? Solum invocabunt nomina eorum in
terris ipsorum.
16. [vers. 13.] Et homo, cum in honore esset, non
intellexit: comparatus est jumentis insensatis, et similis factus est
illis. Quomodo insultatum est hominibus, qui non intellexerunt quid
facerent de divitiis cum viverent, et putarunt se beatos futuros, si
haberent memoriam marmoratam, quasi aeternam domum, et si sui, quibus
reliquissent substantiam suam, invocarent nomina eorum in terris
ipsorum. Debuerunt autem contra praeparare sibi domum aeternam in
bonis operibus, praeparare sibi vitam immortalem, mittere ante se
sumptus, sequi opera sua, attendere comitem egentem, dare ei cum quo
ambulabant, non contemnere Christum ante januam ulcerosum, qui
dixit: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth.
XXV, 40). Quia ergo non intellexit homo in honore positus.
Quid est, in honore positus? Factus ad imaginem et similitudinem
Dei, homo praelatus jumentis (Gen. 1, 26). Non enim fecit
Deus sic hominem, quomodo fecit jumentum; sed fecit Deus hominem cui
servirent jumenta: numquid ejus viribus, et non intellectui? Ille
autem non intellexit: et qui factus erat ad imaginem Dei, comparatus
est jumentis insensatis, et similis factus est illis. Unde alibi
dicitur: Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus
(Psal. XXXI, 9).
17. [vers. 14.] Haec via ipsorum scandalum ipsis. Ipsis sit
scandalum, non tibi. Quando autem erit et tibi? Si putes quod beati
sint tales. Si intelligas quia non sunt beati, ipsis erit scandalum
via ipsorum; non Christo, non corpori ejus, non membris ejus. Et
postea in ore suo benedicent. Quid est, postea in ore suo
benedicent? Cum facti fuerint tales ut non quaerant nisi bona
temporalia, fiunt hypocritae; et quando benedicunt Deum, labiis
benedicunt, non corde. Tales facti christiani, quando illis laudatur
vita aeterna, et dicitur illis contemptores divitiarum esse debere in
nomine Christi, torquent os in corde suo: et si non audent in facie,
ne erubescant, aut ne corripiantur ab hominibus, in corde id faciunt,
contemnunt; et remanet eis in ore benedictio, et in corde maledictio.
Et postea in ore suo benedicent. Longum est ut Psalmum finiamus:
sufficiat Charitati Vestrae quod audistis interim hodie; cras, quod
Domino placuerit audietis.
|
|