|
1. [vers. 14.] Hesterno die coepto Psalmo terminus debebatur,
sicut meminit Charitas Vestra. Perveneramus autem usque ad istum
versum, ubi designat Spiritus Dei homines non attendentes nisi ad
praesentia saecularia et terrena, et in posterum post hanc vitam nihil
cogitantes, neque ullam felicitatem esse arbitrantes, nisi divitias et
honores hujus saeculi, et transitoriam virtutem ; post obitum autem
suum non attendentes, nisi quemadmodum eis procurentur funera pomposa,
et sepeliantur in monumentis opere mirabili exstructis, et invocentur
nomina eorum in terris ipsorum a domibus eorum; non autem sibi
comparant, ubi spiritus sit post hanc vitam, stulti non
contremiscentes vocem Christi, dicentis, Stulte, hac nocte
auferetur anima tua a te, et quae praeparasti cujus erunt (Luc.
XII, 20)? nec attendentes post epulas quotidianas splendidas,
et purpuram et byssum, divitem damnatum ad tormenta in infernum; et
post labores et ulcera et famem, pauperem requiescentem in sinu
Abrahae (Id. XVI, 19): ista non curantes, sed attendentes
ad id quod praesens est, et post hanc mortem non providentes, nisi
quemadmodum nomen eorum quod reprobatur in coelo, invocetur in terra.
Describens ergo tales Spiritus sanctus ait: Haec via ipsorum
scandalum ipsis, et postea in ore suo benedicent. Sicut dixit
Dominus Jesus Christus de quibusdam, qui primo accedunt ad fidem
mundati verbo Dei et exorcismis in nomine Christi, ut accipiant
gratiam Dei, ut baptizentur, et postea redeuntes ad pejora mala quam
antea commiserant, Fient illis, inquit, posteriora deteriora
prioribus (II Petr. II, 20): hoc Petrus apostolus:
Dominus autem, Et erunt posteriora, inquit, illius hominis pejora
quam erant priora (Luc. XI, 26). Quare? Quia primo vel
apertus paganus erat, postea palliatur nomine christiano, sub velamine
religionis occultus malus. Et erit deterior, quia occultus est,
sicut ait, Et postea in ore suo benedicent: id est, nomen Dei et
nomen Christi audis in labiis, in corde non invenis. De quibus
dictum est: Populus iste labiis me honorat, cor autem eorum longe est
a me (Isai. XXIX, 13). Huc usque ergo Psalmus tractatus
erat.
2. [vers. 15.] Deinde sic incipiunt versus hodie discutiendi
atque tractandi: Sicut oves in inferno positae, mors pastor est eis.
Quibus? Illis quorum via scandalum ipsis. Quibus? Illis qui
praesentia sola attendunt, dum futura non cogitant; illis qui vitam
non putant nisi istam, quae mors dicenda est. Non igitur immerito
tanquam oves in inferno, mortem habent pastorem. Quid est, mortem
habent pastorem? Mors enim aliqua res est, aut aliqua potestas est?
Mors nempe aut separatio est animae a corpore: et ea quidem quam
timent homines, separatio est animae a corpore: mors autem vera quam
non timent homines, separatio est animae a Deo. Et plerumque cum
timent homines istam quae separat animam a corpore, incidunt in illam
ubi anima separatur a Deo. Haec est ergo mors. Quomodo autem mors
pastor est illis? Si vita Christus est, mors diabolus. Habemus
autem multis locis in Scriptura, quia vita est Christus. Mors autem
diabolus est; non quia ipse mors est, sed quia per illum mors. Sive
enim illa in qua lapsus est Adam, ipsius persuasione homini propinata
est, sive ista in qua separatur anima a corpore, ipsum habent auctorem
qui primo per superbiam cadens invidit stanti, et morte invisibili
dejecit stantem, ut etiam mortem visibilem penderet (Gen. III,
2). Ad eum pertinentes, pastorem mortem habent: nos autem qui de
futura immortalitate cogitamus, et non sine causa in fronte signum
crucis Christi portamus, non habemus pastorem nisi vitam. Infidelium
pastor mors, fidelium pastor vita. Si ergo in inferno sunt oves
quibus pastor mors est, in coelo sunt oves quibus pastor vita est.
Quid igitur? Jam in coelo sumus? In coelo secundum fidem. Si ergo
in coelo, ubi, Sursum cor? Si non in coelo, unde apostolus Paulus
dicit, Nostra enim conversatio in coelis est (Philip. III,
20)? Corpore ambulamus in terra, corde habitamus in coelo.
Habitamus ibi, si illuc aliquid mittimus quod ibi nos teneat. Nemo
enim inhabitat corde, nisi unde cogitat: inde autem cogitat, ubi
thesaurizat. Thesaurizavit in terra, cor ipsius a terra non recedit,
thesaurizavit in coelo, cor ipsius de coelo non descendit: Domino
aperte dicente, Ubi est thesaurus tuus, illic et cor tuum erit
(Matth. VI, 21).
3. Isti ergo quibus mors pastor est, videntur florere ad tempus, et
justi laborare: sed quare? Quia nox est adhuc. Quid est, nox est?
Non apparent merita justorum, et quasi nominatur felicitas impiorum.
Tamdiu videtur herba laetior quam arbor, quamdiu hiems est. Herba
enim per hiemem viget, arbor per hiemem quasi arida est: cum sol
exierit ferventior tempore aestatis, arbor quae per hiemem arida
videbatur, expletur foliis, profert fructus; herba autem arescit:
videbis honorem arboris, herba arida est. Sic et modo justi
laborant, antequam veniat aestas. Est vita in radice, nondum apparet
in ramis. Radix autem nostra charitas est. Et quid ait Apostolus?
Ut sursum debeamus habere radicem, ut vita sit pastor noster, quia
habitatio nostra non debet recedere de coelo, quia in hac terra debemus
sicut mortui ambulare: ut supra viventes, infra mortui simus; non ut
supra mortui, infra vivamus. Quia ergo non debet recedere vita nostra
et cor nostrum desuper , quid ait Apostolus? Mortui enim estis: et
ne timeres, Vita vestra abscondita est, ait, cum Christo in Deo.
Ecce ubi est radix nostra. Quando autem apparebit honor noster
tanquam in foliis et fructibus, sequitur et dicit, Cum Christus
apparuerit, vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria
(Coloss. III, 3, 4). Et erit mane. Nam modo non est
mane. Tumeant modo superbi et divites hujus saeculi, impii bonis
insultent, infideles fidelibus, et dicant: Quid vobis prodest quia
credidistis? quid plus habetis, quia Christum habetis? Respondeant
fideles, si vere fideles sunt: Nox est, nondum videtur quod
tenemus. Non quiescant manus in bonis operibus. Unde alibi dicitur:
In die tribulationis meae Deum exquisivi manibus meis nocte coram eo,
et non sum deceptus (Psal. LXXVI, 3). Apparebit labor
noster mane, et erit fructus mane: ut illi qui modo laborant, postea
dominentur; et illi qui modo se jactant et superbiunt, postea
subjiciantur. Quid enim sequitur? Sicut oves in inferno positae,
mors pastor est eis. Et dominabuntur eis recti mane.
4. Puto jam planum esse istum versum, quia praelocuti sumus:
Dominabuntur eis recti mane. Tolera noctem, desidera mane. Ne
putes quia nox habet vitam, et mane non habet vitam. Ergo qui dormit
vivit, et qui surgit non vivit? Nonne qui dormit morti similior est?
Et qui sunt qui dormiunt? Quos excitat apostolus Paulus, si tamen
velint evigilare. Quibusdam enim dicit: Surge qui dormis, et
exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14).
Qui ergo illuminantur a Christo, jam vigilant, sed nondum apparet
fructus vigiliarum: mane apparebit, id est, cum saeculi hujus incerta
transierint. Ipsa est enim nox: non tibi enim videntur quasi
tenebrae? Facit male; vivit, floret, terret, honoratur: facit
bene; reprehenditur, blasphematur, accusatur, laborat, terretur:
quasi tenebrae sunt. In radice autem vigor, fructus, opulentia:
vita nondum est in ramis, sed radix non aruit: similis arescenti est;
sed tempus venit, vestitur honore suo, fecundatur fructibus suis.
Tunc illi de quibus dictum est ut non eos zelemus: quid enim de illis
ait psalmus? Quoniam sicut fenum cito arescent, et sicut olera prati
cito cadent (Psal. XXXVI, 1, 2): cadent, cum videbunt ad
dexteram sanctos, quibus laborantibus insultatur, et dicent intra se
poenitentiam agentes, sed poenitentiam seram et infructuosam. Qui
noluerunt modo agere fructuosam, agent tunc infructuosam. Quid ergo
dicent jam in poenitentia infructuosa? Hi sunt quos aliquando in risum
habuimus, et in similitudinem improperii. Verba dico libri de
Sapientia: cognoscunt qui ea solent audire. Verba enim sunt malorum
futura, quando videbunt judicem, et jam omnes fideles ad dexteram
ejus, et omnes sanctos ejus cum illo judicantes: hoc habent dicere,
verba ipsorum dicit Scriptura, Hi sunt quos aliquando habuimus in
risum, et in similitudinem improperii; nos insensati, vitam illorum
aestimabamus insaniam (Sap. V, 3, 4). Cum enim coeperit Deo
quisque vivere, mundum contemnere, injurias suas nolle ulcisci, nolle
hic divitias, non hic quaerere felicitatem terrenam, contemnere
omnia, Dominum solum cogitare, viam Christi non deserere, non solum
a Paganis dicitur, Insanit; sed quod magis dolendum est, quia et
intus multi dormiunt et evigilare nolunt, a suis, a Christianis
audiunt, Quid pateris? Fratres mei, homini viventi secundum viam
Christi, qui dicit, Quid pateris? putamus quid dicit? Horremus
Judaeos, quia dixerunt Domino Jesu Christo, Daemonium habes
(Joan. VIII, 48): et quando audimus Evangelium recitari,
tundimus pectora nostra. Sceleratam rem dixerunt Judaei Christo.
Daemonium habes: age tu, christiane, quando videris de corde hominis
expulsum diabolum, et inhabitare Christum, et dicis, Quid pateris?
daemonium tibi videtur habere? Dictum est et de ipso Domino, quod
insaniret, quando loquebatur verba quae illi non caperent; dictum
est, Insanit, daemonium habet: et tamen aliqui evigilabant a somno,
et dicebant, Non sunt ista verba daemonium habentis (Id. X,
20, 21). Sic et modo, fratres, quamdiu ista verba audiunt et
gentes, et qui inhabitant orbem, et terrigenae, et filii hominum, et
dives et pauper, id est, et qui pertinent ad Adam, et qui pertinent
ad Christum, alii dicunt, Daemonium habet; alii dicunt, Non sunt
ista verba daemonium habentis. Alii enim tenent viam saeculi, et ista
ad tempus audiunt - alii non frustra audiunt, sed faciunt quod dictum
est, Auribus percipite qui habitatis orbem. Et cum agunt ista,
incertus est fructus. Sed qui male agunt, et viam saeculi eligunt,
mors pastor est eis: qui autem eligunt viam Dei , vita pastor est
eis. Veniet ipsa vita judicatura, et damnatura cum pastore suo eos
quibus dicetur: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et
angelis ejus. Illi autem quibus insultatum est, et qui irrisi sunt
quia credebant, audient ab ipsa vita quam habent pastorem: Venite,
benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab
origine mundi (Matth. XXV, 41, 34). Dominabuntur ergo eis
recti, non modo, sed mane. Nemo dicat, Quare sum christianus?
impero nemini , imperem iniquis. Noli festinare: dominaberis, sed
mane. Et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum. Modo
habent gloriam; in inferno veterascent. Quod est auxilium eorum?
Auxilium de pecunia, auxilium de amicis, auxilium de virtute sua.
Sed cum mortuus fuerit homo, in illa die peribunt omnes cogitationes
ejus (Psal. CXLV, 4). Quantam visus est gloriam habere inter
homines, cum viveret, tantam vetustatem et corruptionem suppliciorum
habebit, cum mortuus fuerit, apud inferos.
5. [vers. 16.] Verumtamen Deus redimet animam meam. Videte
vocem sperantis de futuro: Verumtamen Deus redimet animam meam.
Forte vox est adhuc volentis liberari de pressura. Nescio quis in
carcere est, dicit, Deus redimet animam meam: nescio quis in
catena, Deus redimet animam meam: nescio quis periculum patitur in
mari, jactatur fluctibus et saevientibus tempestatibus, quid dicit?
Deus redimet animam meam. Liberari volunt ad istam vitam. Non est
ista vox hujus. Audi quid sequitur: Deus redimet animam meam de manu
inferni, cum acceperit me. Hanc redemptionem dicit, quam Christus
jam in se ostendit. Descendit enim ad inferos, et ascendit in
coelum. Quod vidimus in capite, invenimus in corpore. Quod enim
credimus in capite, qui viderunt, ipsi nobis annuntiaverunt; et per
ipsos vidimus, quia unum corpus omnes sumus (I Cor. XII, 12,
et Rom. XII, 5). Sed meliores illi qui viderunt, nos
deteriores quibus annuntiatum est? Non hoc dicit ipsa vita, ipse
pastor noster. Insultat enim cuidam discipulo suo dubitanti, et
cicatrices palpare cupienti: et cum palpasset cicatrices, et
exclamasset, dicens, Dominus meus et Deus meus; videns dubitantem
discipulum, et intuens totum orbem terrarum crediturum, Quia
vidisti, inquit, credidisti: beati qui non vident, et credunt
(Joan. XX, 28, 29). Verumtamen Deus redimet animam meam
de manu inferni, cum acceperit me. Hic ergo quid? Labor,
pressura, tribulatio, tentatio: nihil aliud speres. Ubi gaudium?
in spe futura. Nam dicit Apostolus, Semper gaudentes. In tantis
tribulationibus, semper gaudentes, semper tristes: semper gaudentes,
quia ipse dixit, Quasi tristes, semper autem gaudentes. Tristitia
nostra habet quasi; gaudium nostrum non habet quasi, quia in spe certa
est. Quare tristitia nostra quasi habet? Quia sicut somnus
transiet, et dominabuntur recti mane. Novit enim Charitas Vestra,
quia qui somnium indicat, addit quasi. Quasi sedebam, quasi
loquebar, quasi prandebam, quasi equitabam, quasi disputabam. Totum
quasi; quia cum evigilaverit, non invenit quod videbat. Quasi
thesaurum inveneram, dicit mendicus. Si quasi non esset, mendicus
non esset: sed quia quasi erat, mendicus est. Itaque modo qui ad
laetitias saeculares oculos aperiunt, et cor claudunt, transit quasi
eorum, et venit verum ipsorum. Quasi ipsorum felicitas est saeculi,
verum ipsorum poena est. Nostrum autem quasi, tristitia est; gaudium
non est quasi. Non enim ait Apostolus, Quasi gaudentes, semper
autem tristes; aut, Quasi tristes, et quasi gaudentes: sed ait,
Quasi tristes, semper autem gaudentes. Sicut egeni: et ibi sicut,
pro quasi, posuit Multos autem ditantes. Et cum hoc diceret, nihil
habebat Apostolus: omnia sua dimiserat, divitias nullas possidebat.
Et quid secutus ait? Quasi nihil habentes: et ipsum nihil habere
quasi Apostoli erat. Et omnia possidentes (II Cor. VI,
10): ibi non dixit quasi. Quasi egebat; non autem quasi, sed
vere multos ditabat. Quasi nihil habebat: non autem quasi, sed vere
omnia possidebat. Unde vere omnia possidebat? Quia omnium Conditori
adhaerebat. Verumtamen, inquit, Deus redimet animam meam de manu
inferni, cum acceperit me.
6. [vers. 17.] Quid igitur qui hic volunt florere? Tu visurus
es hominem florentem malum, et forte titubabunt pedes tui, et dicturus
es in anima tua, Deus, ego novi facta hujus hominis, quae scelera
fecit iste homo, et ecce floret, terret, dominatur, extollitur,
caput illi non dolet, nihil in domo ejus diminutum est: et timebis,
quia credidisti, et forte dicit cor tuum, Me miserum! puto sine
causa credidi, Deus non respicit res humanas. Excitat ergo nos
Deus: et quid dicit? Ne timueris, cum dives factus fuerit homo.
Quare enim timebas, quia dives factus est homo? Timebas ne sine
causa crederes, ne forte perdidisses laborem fidei tuae, et spem
conversionis tuae: quia forte incurrit tibi lucrum cum fraude, et
potuisti, si faceres ipsum lucrum cum fraude, dives esse, et non
laborare; et attendens quid minatus est Deus, temperasti a fraude,
et contempsisti lucrum: vides alium fecisse lucrum de fraude, et nihil
mali pati; et times esse bonus. Ne timueris, ait tibi Spiritus
Dei, cum dives factus fuerit homo. Oculos non vis habere, nisi in
praesentia? Futura promisit qui resurrexit, pacem in hac terra et
requiem in hac vita non promisit. Omnis homo requiem quaerit; bonam
rem quaerit, sed non in regione sua illam quaerit. Non est pax in hac
vita: in coelo nobis promissum est quod in terra quaerimus; in futuro
saeculo promissum est quod in isto saeculo quaerimus.
7. [vers. 18.] Ne timueris cum dives factus fuerit homo; et
cum multiplicata fuerit gloria domus ejus. Quare, ne timueris?
Quoniam non cum morietur, accipiet omnia. Vides viventem, cogita
morientem. Quid hic habeat attendis, quid secum tollat attende.
Quid secum tollit? Multum auri habet, multum argenti habet, multum
praediorum, mancipiorum: moritur; remanent illa, nescit quibus.
Etsi enim dimittit quibus vult, non servat quibus vult. Multi enim
et non sibi dimissa acquisierunt, et multi sibi dimissa perdiderunt.
Remanent ergo illa omnia, et tollit secum, quid? Forte dicit
aliquis: Illud secum tollit unde involvitur, et quod illi erogatur ad
pretiosum et marmoratum sepulcrum, ad instruendam memoriam, hoc secum
tollit. Ego dico: Nec hoc; exhibentur enim ista non sentienti. Si
dormientem et non vigilantem ornas, in lecto secum illa habet: forte
ornamenta insunt in corpore jacentis, et forte ille in somnis in pannis
se videt. Quod sentit ei plus est, quam quod non sentit. Quanquam
et illud cum evigilaverit non erit: tamen dormienti magis illud erat
quod in somnis videbat, quam illud quod non sentiebat. Quid ergo,
fratres (dicant sibi homines, Erogetur ad mortem meam; quare dimitto
haeredes meos divites? Multa habebunt de meo, habeam et ego aliquid
de meo, in corpore meo), quid habebit corpus mortuum? quid habebit
caro putrescens? quid habebit caro non sentiens? Si aliquid habuit
dives ille, cujus lingua sicca erat (Luc. XVI, 24), tunc
habet homo aliquid de suo. Fratres, numquid sic legimus in
Evangelio, quia dives ille cum holosericis et byssinis tegumentis
apparebat in igne? Numquid qualis erat in epulis ad mensam, talis
erat et apud inferos? Cum sitiret, et stillam desideraret, non ibi
erant illa omnia. Non ergo secum accipit homo omnia, nec quod tollit
sepultura, tollit secum mortuus. Ubi enim sensus, ibi homo: ubi
nullus sensus, non est homo. Jacet vas quod continebat hominem,
domus quae habebat hominem. Corpus dicamus domum, spiritum dicamus
habitatorem domus. Spiritus torquetur apud inferos: quid illi
prodest, quia corpus jacet in cinnamis et aromatibus, involutum
pretiosis linteis? Tanquam si dominus domus mittatur in exsilium, et
tu ornes parietes ipsius. Ille in exsilio eget, et fame deficit, vix
sibi unam cellam invenit ubi somnum capiat, et tu dicis: Felix est,
nam ornata est domus illius. Quis te non aut jocari, aut insanire
arbitretur? Ornas corpus, torquetur spiritus. Da aliquid spiritui,
et dedisti aliquid mortuo. Sed quid illi dabis, quando unam guttam
desideravit, et non accipit? Hic enim contempsit mittere ante se
aliquid. Quare contempsit? Quia haec via eorum scandalum est illis.
Non putavit vitam nisi praesentem, non cogitavit nisi quemadmodum
pretiosis vestibus obvolutus sepeliretur. Ablata est ab illo anima
ejus, sicut Dominus dicit: Stulte, hac nocte auferetur anima tua,
et quae praeparasti, cujus erunt (Id. XII, 20)? Et impletum
est in illo quod iste psalmus dicit: Ne timueris, cum dives factus
fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus: quoniam non
cum morietur accipiet omnia, neque simul descendet cum eo gloria ejus.
8. [vers. 19.] Quoniam anima ejus in vita ipsius benedicetur.
Intendat Charitas Vestra: Quoniam anima ejus in vita ipsius
benedicetur. Quamdiu vixit, bene sibi fecit. Hoc dicunt omnes, sed
falso dicunt. Benedictio est ab animo benedicentis, non ab ipsa
veritate. Quid enim dicis tu? Quia manducavit et bibit, quia fecit
quod voluit, quoniam splendide epulatus est, ideo secum fecit bene?
Ego dico: Fecit secum male. Non ego dico, sed Christus: Fecit
secum male. Etenim dives ille quando quotidie epulabatur splendide,
bene secum facere putabatur: cum autem coepit ardere apud inferos,
tunc inventum est male quod putabatur bene. Quod enim manducaverat
apud superos, hoc digerebat apud inferos. Iniquitatem dico,
fratres, quam epulabatur. Manducabat pretiosas epulas ore carnis,
ore cordis manducabat iniquitatem. Quod apud superos ore cordis
manducabat, hoc apud inferos in illis suppliciis digerebat. Et quidem
temporaliter manducaverat, in aeternum male digerebat. Manducatur
ergo iniquitas? forte aliquis dicit: Quid est quod loquitur?
Manducatur iniquitas? Non ego dico, audi Scripturam: Sicut uva
acerba dentibus vexatio est, et fumus oculis, sic iniquitas utentibus
ea (Prov. X, 26). Qui manducaverit enim iniquitatem, id est,
qui libenter habuerit iniquitatem, non poterit manducare justitiam.
Panis enim justitia est. Quis est panis? Ego sum panis vivus qui de
coelo descendi (Joan. VI, 41). Ipse est panis cordis nostri.
Quomodo qui manducat ore corporis uvas acerbas, obrigescunt et
obstupescunt dentes ejus, et minus idoneus fit ad manducandum panem,
et remanet illi laudare quod videt, et manducare non posse: sic et qui
iniquitate usus est, et pastus peccatis in corde, incipit non posse
manducare panem, laudat verbum Dei, et non facit. Unde non facit?
Quia cum coeperit facere, laborat; quomodo sentimus laborare dentes
post uvas acerbas, cum coeperimus panem manducare. Sed quid faciunt
illi quibus obstupuerunt dentes? Temperant se aliquantum ab uvis
acerbis, et redeunt dentes ad stabilitatem suam, et incumbunt pani.
Sic et nos laudamus justitiam: sed si volumus manducare justitiam,
temperemus nos ab iniquitatibus; et nascitur in corde non solum
delectatio laudandi justitiam, sed etiam facilitas manducandi. Nam si
dicit Christianus, Deus novit quia delectat me, sed non possum
facere: quassatos dentes habet, diu manducavit iniquitatem. Ergo et
justitia manducatur? Si non manducaertur, non diceret Dominus:
Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. V, 6). Ergo
quoniam anima illius in vita ipsius benedicetur: in vita benedicetur,
in morte torquebitur.
9. Confitebitur tibi, cum bene feceris ei. Attendite et
pascimini, haereat in cordibus vestris; manducate, videte tales, et
nolite esse tales: cavete talia verba. Confitebitur tibi, cum bene
feceris ei. Quam multi sunt christiani, fratres, qui tunc Deo
gratias agunt, quando illis accidit lucrum! Hoc est, Confitebitur
tibi, cum bene feceris ei: laudabit te, et dicet, Vere quia tu es
Deus meus: liberavit me de carcere, confitebor illi. Venit illi
lucrum, confitetur; venit haereditas, confitetur: patitur damnum,
blasphemat. Qualis filius es, qui quando te pater emendat, tunc tibi
displicet? Emendaret, nisi displiceres? aut si sic displiceres ut
odisset, vellet emendare ? Gratias age ergo emendatori, ut accipias
haereditatem a Deo qui te emendat. Erudiris enim, cum emendaris.
Sed multum emendat, quia magnum est quod habes accipere. Nam si
appendas quod emendaris cum eo quod accepturus es, invenies quia nihil
est quod emendaris. Apostolus Paulus hoc dicit: Etenim quod ad
praesens est temporale leve tribulationis nostrae, juxta incredibilem
modum aeternum gloriae pondus operatur nobis. Sed quando? Non
respicientibus, inquit, quae videntur, sed quae non videntur; non
quae temporalia, sed quae aeterna. Quae enim videntur, temporalia
sunt; quae autem non videntur, aeterna (II Cor. IV, 17,
18). Et iterum: Non sunt condignae passiones hujus temporis, ad
futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18).
Quid est ergo quod pateris? Sed semper pateris. Concedo. Ex quo
natus es, per omnes aetates tuas usque ad senectam tuam, quo usque
morieris, puta quia hoc pateris quod est passus Job; quod ille passus
est aliquot diebus, aliquis patiatur ab ipsa infantia: quod pateris
transit, finitur; quod accepturus es, finem non habebit. Nolo jam
aeques poenam cum praemio: tempora aequa aeternitati, si potes .
10. Confitebitur tibi, cum bene feceris ei. Nolite esse tales,
fratres: videte quia propterea dicimus haec, propterea cantamus,
propterea tractatur, propterea sudatur: nolite facere ista. Negotia
vestra vos probant: aliquando in negotio vestro auditis verum , et
blasphematis, Ecclesiam blasphematis. Quare? Quia christiani
estis. Si sic est, duco me in partem Donati: paganus volo esse.
Quare? Quia momordisti panem, et dolent dentes. Quando videbas
ipsum panem, laudabas; coepisti manducare, et dolent dentes: id
est, quando audiebas sermonem Dei, collaudabas, cum tibi dicitur,
Fac hoc, blasphemas. Noli sic velle: hoc dic, Bonus est panis,
sed ego non possum illum manducare. Nunc autem si oculis vides,
laudas: cum coeperis dentes premere, dicis, Malus est panis iste,
et qualis est ille qui illum fecit? Ita fit ut confitearis Deum,
quando tibi bene facit Deus; et mentiaris, quando cantas, Benedicam
Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo (Psal.
XXXIII, 2). Exigitur de corde tuo cantatio labiorum tuorum:
cantasti in Ecclesia, Benedicam Dominum in omni tempore: quomodo in
omni tempore? Si omni tempore lucrum, omni tempore benedicitur: si
aliquando est damnum, non benedicitur, sed blasphematur. Certe
benedicis in omni tempore, certe laus ejus semper in ore tuo est ?
Eris talis qualem modo describit; Confitebitur tibi, cum bene
feceris ei.
11. [vers. 20, 21.] Introibit usque in progenies patrum
suorum: id est, imitabitur patres suos. Quia iniqui qui modo sunt,
habent fratres, habent patres. Antiqui iniqui, patres sunt
praesentium; et modo qui iniqui sunt, patres sunt posterorum
iniquorum: quomodo patres justorum antiqui justi, patres sunt justorum
qui modo sunt; et qui modo sunt, patres sunt eorum qui futuri erunt.
Ostendere voluit Spiritus sanctus quia non est mala aequitas, quando
ad illam murmuratur: sed hi ab origine usque ad progeniem patrum patrem
suum habent. Duos genuit Adam, et in uno iniquitas, in uno
justitia: iniquitas in Cain, justitia in Abel. Praevaluisse
videtur iniquitas super justitiam, quia occidit Cain injustus Abel
justum in nocte (Gen. IV, 8). Numquid mane? Sed dominabuntur
eis recti mane. Veniet mane, et videbitur ubi sit Abel, et ubi
Cain. Sic omnes qui secundum Cain, et sic omnes qui secundum Abel
usque in finem saeculi. Introibit usque in progenies patrum suorum:
usque in aeternum non videbit lumen. Quia et hic cum esset, in
tenebris erat, gaudens falsis bonis, et non amans bona vera; et ideo
hinc ad tartarum ibit: a tenebris somniorum excipient eum tenebrae
tormentorum. Ergo usque in aeternum non videbit lumen. Sed quare
hoc? Quod posuit in medio Psalmo, hoc et in fine: Homo cum in
honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insensatis, et
similis factus est illis. Vos autem, fratres, considerate vos
homines factos ad imaginem et similitudinem Dei (Id. I, 26).
Imago Dei intus est, non est in corpore: non est in auribus istis
quas videtis, et oculis, et naribus, et palato, et manibus, et
podibus: sed est facta tamen: ubi est intellectus, ubi est meus, ubi
ratio investigandae veritatis , ubi est fides, ubi est spes vestra,
ubi charitas vestra, ibi habet Deus imaginem suam: vel ibi
intelligitis et videtis quia ista transeunt, quia sic dixit in alio
psalmo, Quanquam in imagine ambulet homo, tamen vane conturbatur:
thesaurizat, et nescit cui congregabit ea (Psal. XXXVIII,
7). Non turbemini, quia qualiacumque sunt ista, transitoria sunt,
si homines ostis in honore positi, et intelligitis. Nam si homines in
honore positi non intelligitis, comparamini jumentis insensatis, et
similes efficimini illis.
|
|