|
1. [vers. 1.] Quantum nobis valeat sermo Dei ad correctionem
vitae nostrae, et ad speranda praemia ejus poenasque metuendas,
unusquisque in se metiatur ; et conscientiam suam ante oculos ejus sine
dolo ponat, nec sibi blandiatur in tanto periculo; quoniam et ipse
Dominus Deus noster videtis quia nulli blanditur: et si consolatur
nos promittendo bona sua, et confirmando spem nostram; male viventibus
tamen, et contemnentibus verbum suum omnino non parcit. Interroget se
unusquisque cum tempus est, et videat ubi sit, et aut perseveret in
bono, aut mutetur a malo. Sicut enim dicit in hoc psalmo, non
quicumque homo, aut quicumque angelus, sed Deus deorum Dominus
locutus est. Loquendo autem quid egit? Vocavit terram a solis ortu
usque ad occasum. Qui vocavit terram a solis ortu usque ad occasum,
Dominus noster et Salvator est Jesus Christus. Verbum caro
factum, ut inhabitaret in nobis. Dominus ergo noster Jesus Christus
Deus deorum est; quia per ipsum facta sunt omnia, et sine ipso factum
est nihil. Verbum Dei, si Deus est, utique Deus deorum est:
utrum autem sit Deus, Evangelium respondet, In principio erat
Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan.
I, 14, 1). Et si omnia per ipsum facta sunt, sicut
consequenter dicit, et dii si qui facti sunt, per ipsum facti sunt.
Unus enim Deus non factus, et vere Deus ipse solus. Ipse autem
solus Deus, Pater et Filius et Spiritus sanctus, unus Deus.
2. Dii ergo quorum Deus est verus Deus, qui sunt, aut ubi sunt?
Dicit alius psalmus: Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem
deos discernit. Adhuc nescimus ne forte dii aliqui in coelo congregati
sint, et in eorum congregatione, hoc est enim in synagoga, stetit
Deus discernere illos. Videte in eodem psalmo quibus dicat: Ego
dixi, Dii estis, et filii Excelsi omnes: vos autem ut homines
moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis (Psal. LXXXI,
1, 6, 7). Manifestum est ergo, quia homines dixit deos, ex
gratia sua deificatos, non de substantia sua natos. Ille enim
justificat, qui per semetipsum non ex alio justus est; et ille
deificat, qui per seipsum non alterius participatione Deus est. Qui
autem justificat, ipse deificat, quia justificando, filios Dei
facit. Dedit enim eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I,
12). Si filii Dei facti sumus, et dii facti sumus: sed hoc
gratiae est adoptantis, non naturae generantis. Unicus enim Dei
Filius Deus et cum Patre unus Deus, Dominus et Salvator noster
Jesus Christus, in principio Verbum et Verbum apud Deum, Verbum
Deus. Caeteri qui fiunt dii, gratia ipsius fiunt, non de substantia
ejus nascuntur ut hoc sint quod ille, sed ut per beneficium perveniant
ad eum, et sint cohaeredes Christi. Tanta enim charitas est in illo
haerede, ut voluerit habere cohaeredes. Quis hoc avarus homo velit,
habere cohaeredes? Sed et qui in venitur velle, dividet cum eis
haereditatem, minus habens ipse dividens quam si solus possideret:
haereditas autem in qua cohaeredes Christi sumus, non minuitur copia
possessorum, nec fit angustior numerositate cohaeredum; sed tanta est
multis quanta paucis, tanta singulis quanta omnibus. Videte, inquit
apostolus, qualem dilectionem nobis dedit Deus, ut filii Dei vocemur
et simus. Et in alio loco: Dilectissimi, filii Dei sumus, et
nondum apparuit quid erimus. Ergo sumus in spe, nondum in re.
Scimus autem, inquit, quoniam cum apparuerit, similes ei erimus,
quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 1, 2).
Unicus similis nascendo, nos similes videndo . Non enim ita similes
ut ille, qui hoc est quod ille a quo genitus est: nos enim similes,
non aequales: ille quia aequalis, ideo similis. Audivimus qui sint
dii facti justificati, quia filii Dei dicuntur; et dii qui non sunt
dii, quibus ille Deus deorum terribilis est. Dicit enim alius
psalmus: Terribilis est super omnes deos. Et quasi quaereres, Quos
deos? Quoniam omnes dii gentium daemonia (Psal. XCV, 4,
5). Diis gentium, daemoniis terribilis; diis a se factis, filiis
amabilis. Proinde confitentes majestatem Dei utrosque invenio, et
daemonia confessa sunt Christum, et fideles confessi sunt Christum.
Tu es Christus Filius Dei vivi, dixit Petrus (Matth. XVI,
16). Scimus qui sis: tu es Filius Dei, dixerunt daemones
(Marc. V, 7). Parem audio confessionem, sed non parem invenio
dilectionem; imo vero hic dilectionem, ibi timorem. Quibus ergo
amabilis, filii sunt; quibus terribilis, filii non sunt: quibus
amabilis, deos illos fecit; quibus terribilis, non esse deos
convincit. Hi enim dii fiunt, illi dii putantur: hos deos facit
veritas, illos error existimat.
5. Deus ergo deorum Dominus locutus est. Locutus est multis
modis. Per Angelos ipse locutus est, per Prophetas ipse locutus
est, per os proprium ipse locutus est, per Apostolos suos ipse
locutus est, per fideles suos ipse loquitur, per humilitatem nostram,
cum aliquid verum dicimus, ipse loquitur. Videte itaque, loquendo
multipliciter, multis modis, per multa vasa, per multa organa, ipse
tamen sonat ubique, tangendo, modificando, inspirando: videte quid
egerit. Locutus est enim, et vocavit terram. Quam terram? An
forte Africam? propter eos qui dicunt, Ecclesia Christi pars
Donati est, Solam quidem Africam non vocavit, sed et Africam non
separavit. Qui enim vocavit terram a solis ortu usque ad oceasum,
nullas relinquens partes quas non vocarit, in sua vocatione Africam
invenit. Gaudeat ergo in unitate, non superbiat in divisione. Bene
dicimus quia vox Dei deorum et in Africam venit, non in Africa
remansit. Vocavit enim terram a solis ortu usque ad occasum, Non est
ubi lateant insidiae haereticorum, non habent in qua se umbra
falsitatis abscondant: nec enim est qui se abscondat a calore ejus
(Psal. XVIII, 7). Qui terram vocavit, et totam terram
vocavit: qui terram vocavit, tantam vocavit quantam fabricavit. Quid
mihi exsurgunt pseudo-christi et pseudoprophetae? quid est quod me
verbis captiosis illaqueare moliuntur, dicentes, Ecce hic est
Christus, ecce illic est (Matth. XXIV, 23)? Non audio
ostendentes partes: Deus deorum totum mihi ostendit: qui vocavit
terram a solis ortu usque ad occasum, totum redemit; partes autem
calumniantes condemnavit.
4. [vers. 2.] Sed audierimus, a solis ortu usque ad occasum
vocatam terram: unde coepit vocare qui vocavit? Et hoc audite: Ex
Sion species decoris ejus. Certe concordat Psalmus Evangelio
dicenti: Per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem. Audi, Per
omnes gentes: Vocavit terram a solis ortu usque ad occasum. Audi,
Incipientibus ab Jerusalem: Ex Sion species decoris ejus. Ergo.
Vocavit terram a solis ortu usque ad occasum, concordat verbis Domini
dicentis: Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia
die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem
peccatorum per omnes gentes (Luc. XXIV, 46, 47). Omnes
enim gentes sunt a solis ortu usque ad occasum. Quod vero Ex Sion
species decoris ejus, quod inde coepit decus Evangelii ejus, quod
inde annuntiari coepit speciosus forma prae filiis hominum (Psal.
XLIV, 3), concordat verbis Domini dicentis, Incipientibus ab
Jerusalem. Concinunt nova veteribus, vetera novis: dicunt ad
invicem seraphim duo, Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus
Sabaoth (Isai. VI, 3). Et consonant duo Testamenta, et unam
vocem habent duo Testamenta: audiatur vox concinentium
Testamentorum, non calumniantium exhaeredatorum. Fecit ergo ista
Deus deorum, Vocavit terram a solis ortu usque ad occasum, ex Sion
procedente specie sua. Ibi enim erant discipuli, qui acceperunt
Spiritum sanctum quinquagesimo post resurrectionem ejus die missum de
coelo (Act. II, 4). Inde Evangelium, inde praedicatio, inde
impletus orbis terrarum, et hoc in gratia fidei.
5. Nam cum ipse Dominus venisset, quia passurus venit, occultus
venit: et cum esset fortis in se, infirmus in carne apparuit.
Oportebat enim eum videri, ut non intelligeretur; contemni, ut
occideretur. Erat gloriae species in divinitate; sed haec latebat in
carne. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent
(I Cor. II, 8). Sic ergo inter Judaeos, inter inimicos
ambulavit occultus, mira faciens, mala patiens, donec suspenderetur
in ligno; videntesque pendentem Judaei magis magisque contemnerent,
et ante crucem caput agitantes, dicerent: Si Filius Dei est,
descendat de cruce (Matth. XXVII, 38, 39). Occultus
ergo erat Deus deorum, et voces edebat magis ex compassione nostra,
quam ex majestate sua. Unde enim illae voces, nisi ex nobis
assumptae, Deus, Deus meus, utquid me dereliquisti (Psal.
XXI, 2, et Matth. XXVII, 46). Quando autem Pater
Filium dereliquit, aut Filius Patrem? Nonne unus Deus, Filius
et Pater? nonne verissimum, Ego et Pater unum sumus (Joan. X,
30)? Unde ergo, Deus, Deus meus, utquid me dereliquisti, nisi
quia in carne infirmitatis agnoscebatur vox peccatoris? Qui enim
suscepit similitudinem carnis peccati (Rom. VIII, 3), cur non
susciperet similitudinem vocis peccati? Occultus ergo Deus deorum et
cum inter homines ambulavit, et cum esurivit et sitivit, et cum
fatigatus sedit, et cum lassato corpore dormivit, et cum apprehensus,
et cum flagellatus, et cum ante judicem positus, et cum superbienti
respondit, Non haberes in me potestatem, nisi data fuisset desuper
(Joan. XIX, 11): et quod ductus ad victimam, coram tondente
se non aperuit os suum (Isai. LIII, 7), et quod crucifixus,
et quod sepultus, semper occultus Deus deorum. Quid postea quam
resurrexit? Mirati discipuli et primo non crediderunt, donec
tangerent atque palparent (Luc. XXIV). Sed caro resurrexerat,
quia caro mortua erat: divinitas quae mori non poterat, adhuc etiam in
carne resurgentis latebat. Videri forma potuit, teneri membra,
palpari cicatrices: Verbum per quod facta sunt omnia, quis videt?
quis tenet? quis palpat? Et tamen Verbum caro factum est, et
habitavit in nobis (Joan. I, 14). Et qui tenebat hominem
Thomas, intelligebat ut poterat Deum. Palpatis enim cicatricibus,
exclamavit: Dominus meus et Deus meus (Joan. XX, 28).
Ostendebat tamen Dominus eam formam, eamque carnem quam in cruce
viderant, quae in sepultura posita fuerat. Fecit cum eis quadraginta
dies. Impiis Judaeis non se demonstravit: illis demonstravit se,
qui in eum crediderant antequam crucifegeretur; ut quos crucifixus
dimiserat titubantes, resurgens faceret fortes. Deinde quadragesimo
die commendans Ecclesiam suam, id est vocatam terram a solis ortu
usque ad occasum, ne haberent excusationem qui volunt in schismate
deperire, ascendit in coelum, dicens eis, Eritis mihi testes in
Jerusalem (unde species decoris ejus), et in totam Judaeam et
Samariam, et usque in totam terram. His enim dictis, nubes suscepit
eum. Intuebantur illi quem noverant: noverant tamen in humilitate,
nondum in claritate. Et cum ab eis iret in coelum, admoniti sunt voce
angelica dicente: Quid statis, viri Galilaei? Hic Jesus quem
videtis ire, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum.
Ascendit ergo: regressi illi laetantes, manserunt in civitate,
secundum ejus praeceptum, donec implerentur Spiritu sancto (Act.
I, 3-12). Quid autem dictum erat Thomae palpanti? Quia
vidisti, credidisti; beati qui non vident, et credunt (Joan.
XX, 29). Praedicti sumus. Terra illa vocata a solis ortu usque
ad occasum non videt, et credit. Occultus ergo Deus deorum, et eis
inter quos ambulavit, et eis a quibus crucifixus est, et eis ad quorum
oculos resurrexit, et nobis qui credimus in coelo sedentem, quem non
vidimus in terra ambulantem. Sed etsi videremus, nonne hoc videremus
quod Judaei viderunt et crucifixerunt? Plus est quod non videntes
Christum credimus Deum, quam quod illi videntes nonnisi hominem
putaverunt. Illi denique male putando mortificaverunt, nos bene
credendo vivificamur.
6. [vers. 3.] Quid ergo, fratres? Ille Deus deorum, et tunc
occultus, et modo occultus, numquid semper occultus? Non plane:
audi sequentia: Deus manifestus veniet. Qui venit occultus, veniet
manifestus: venit occultus judicandus, veniet manifestus judicaturus;
venit occultus ut ante judicem staret, veniet manifestus ut etiam de
judicibus judicet: Veniet manifestus et non silebit. Quid enim?
modo silet? Et unde sunt quae dicimus? unde ista praecepta? unde
ista monita? unde ista tuba terroris? Non silet, et silet: non
silet a monendo, silet a vindicando; non silet a praecepto, silet a
judicio. Patitur enim peccatores quotidie mala facientes, Deum non
curantes, non in conscientia sua, non in coelo, non in terra: non
eum latent haec omnia, et universaliter omnes admonet, et quando
aliquos flagellat in terra, admonitio est, nondum damnatio. Silet
ergo a judicio, occultus in coelo est, adhuc interpellat pro nobis:
patiens est super peccatores, non exercens iram, sed exspectans
poenitentiam. Dicit alio loco: Tacui, numquid semper tacebo
(Isai. XLII, 14)? Quando ergo non tacebit, Deus
manifestus veniet. Quis Deus? Deus noster. Et ipse Deus, qui
Deus noster: non enim Deus est, qui non est noster Deus. Dii enim
Gentium daemonia: Deus Christianorum, verus Deus. Ipse veniet,
sed manifestus, non adhuc illudendus, non adhuc exalapandus et
flagellandus; veniet, sed manifestus, non adhuc calamo in capite
percutiendus, non adhuc crucifigendus, occidendus, sepeliendus: quia
haec omnia occultus Deus pati voluit. Veniet manifestus, et non
silebit.
7. Quia vero ad judicium veniet, sequentia docent. Ignis ante eum
praeibit (Psal. XCVI, 3). Timemus? Mutemur, et non
timebimus. Ignem palea timeat: auro quid facit? Est autem nunc in
potestate quid facias, ne illud quod et te nolente venturum est, non
correctus experiaris. Si enim possemus facere, fratres, ut dies
judicii non veniret, puto quia nec sic erat male vivendum. Si non
veniret ignis die judicii, et sola peccatoribus immineret separatio a
facie Dei, in qualibet essent affluentia deliciarum, non videntes a
quo creati sunt, et separati ab illa dulcedine ineffabilis vultus
ejus, in qualibet aeternitate et impunitate peccati, plangere se
deberent. Sed quid loquar, aut quibus loquar? Haec amantibus poena
est, non contemnentibus. Qui dulcedinem sapientiae et veritatis
utcumque sentire coeperunt, noverunt quod dico, quanta poena sit
tantummodo a facie Dei separari: qui autem illam dulcedinem non
gustaverunt, si nondum desiderant Dei faciem, timeant vel ignem;
supplicia terreant quem praemia non invitant. Vile tibi est quod Deus
pollicetur, contremisce quod minatur. Veniet dulcedo praesentiae;
non mutaris, non excitaris, non suspiras, non desideras: amplexaris
peccata tua et delicias carnis tuae, stipulam ad te congeris, veniet
ignis. Ignis in conspectu ejus ardebit. Non erit iste ignis sicut
focus tuus; quo tamen si manum mittere cogaris, facies quidquid
voluerit qui hoc minatur. Si tibi dicat, Scribe contra caput patris
tui, scribe contra capita filiorum tuorum; nam si non feceris, manum
tuam mitto in focum tuum: facies ne ardeat manus tua, ne ardeat ad
tempus membrum tuum, non semper in dolore futurum. Minatur ergo
inimicus tam leve malum, et facis malum: minatur Deus aeternum
malum, et non facis bonum! Ad malum faciendum nec minae te compellere
deberent: a bono faciendo nec minae te deterrere deberent. Minis
autem Dei, minis aeterni ignis prohiberis a malo, invitaris ad
bonum. Unde piget, nisi quia non credis? Excutiat ergo unusquisque
cor suum, et videat quid ibi fides teneat . Si credimus futurum
judicium, fratres, bene vivamus. Tempus misericordiae nunc est,
tempus judicii tunc erit. Nemo dicet. Revoca me ad priores annos.
Poenitebit et tunc, sed frustra poenitebit: modo poeniteat, cum
fructus est poenitendi; modo adhibeatur ad radices arboris cophinus
stercoris, cordis luctus et lacrymarum, ne veniat et eradicet (Luc.
XIII, 8). Cum enim eradicaverit, jam ignis exspectatur. Modo
etsi fracti sunt rami, possunt rursus inseri: tunc omnis arbor quae
non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur (Matth.
III, 10, Ignis in conspectu ejus ardebit.
8. Et in circuitu ejus tempestas valida. Valida tempestas,
ventilatura tam magnam aream. Hac tempestate erit illa ventilatio,
qua separabitur a sanctis omne immundum, a fidelibus omnis simulatio,
a piis et trementibus verbum Dei omnis contemptor et superbus. Modo
enim mixtura quaedam jacet a solis ortu usque ad occasum. Videamus
ergo quomodo faciet qui venturus est, tempestate illa quid facturus,
quae erit in circuitu ejus tempestas valida. Procul dubio ista
tempestas quamdam separationem factura est. Ista est illa separatio,
quam non exspectaverunt qui antequam ad littus venirent, retia
disruperunt (Luc. V, 6). In illa vero separatione fit quaedam
malorum et bonorum distinctio. Alii sunt enim sequentes nunc
Christum, expeditis humeris sine sarcina curarum saecularium, qui non
frustra audierunt, Si vis esse perfectus, vade, vende omnia quae
habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni,
sequere me: qualibus dicitur, Sedebitis super duodecim sedes,
judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 21, 28).
Alii ergo erunt judicantes cum Domino: alii vero judicandi, sed ad
dexteram ponendi. Nam quia erunt quidam judicantes cum Domino,
habemus apertissimum testimonium quod modo commemoravi: Sedebitis
super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel.
9. Sed dicit aliquis: duodecim illic Apostoli consedebunt, non
amplius. Ubi ergo erit apostolus Paulus? Numquid inde separatus
erit? Absit ut hoc dicamus, absit ut hoc vel tacite cogitemus. Quid
si ergo in loco Judae ipse residebit? Sed manifestavit Scriptura
divina, quis in Judae loco sit ordinatus: Matthias enim est expresse
nominatus in Actibus Apostolorum, ut de illo dubitare non possemus
(Act. I, 26). Cadente ergo Juda, impletus est numerus
duodenarius. Cum ergo ille numerus duodenarius occupaverit duodecim
sedes, non judicabit Paulus apostolus? An forte stans judicabit?
Non ita est: non faciet hoc ille justitiae retributor: non omnino
stans judicabit qui plus omnibus illis laboravit (I Cor. XV,
10). Certe vel iste unus apostolus Paulus cogit nos diligentius
cogitare et perscrutari, quare dictae sint duodecim sedes. Invenimus
enim et alios numeros in Scripturis multitudinem significantes.
Quinque virgines admittuntur, quinque excluduntur (Matth. XXV,
10, 12). Ubilibet intellige virgines: sive in castitate atque
integritate cordis, ubi debet virgo esse tota Ecclesia, cui dicitur,
Desponsavi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo (II
Cor. XI, 2); sive in his feminis quae etiam integritatem carnis
dicatam habent Deo: numquid in tot millibus solae quinque sunt? Sed
in quinario numero intelligitur continentia quinque sensuum carnis.
Etenim multis venit corruptio per oculos, multis per aurem, multis
per illicitum olfactum, multis per nefarium gustum, multis per
adulterinum amplexum: ab his omnibus quinque januis corruptionis
quicumque se continent, et sic continent ut in sua conscientia gloriam
habeant, non laudem ab hominibus exspectent, quinque sunt virgines
sapientes, habentes oleum secum. Quid est, oleum habentes secum?
Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor.
I, 12). Rursus ille qui apud inferos torquebatur: Habeo,
inquit, quinque fratres (Luc. XVI, 28). Ibi intelligitur
populus Judaeorum sub lege positus: quia Moyses legislator quinque
libros conscripsit. Item Dominus post resurrectionem jubet mitti
retia in dexteram partem, levantur pisces centum quinquaginta tres.
Et cum tam magni essent, ait evangelista, retia non sunt disrupta
(Joan. XXI, 6, 11). Etenim ante passionem jussit mitti
retia, non dicens in dexteram partem neque in sinistram: quia si in
dexteram diceret, solos bonos significaret; si in sinistram, solos
malos: ubi autem tacetur dextera et sinistra, mixti capiuntur boni et
mali. Capti sunt autem tunc, sicut Evangelii veritas attestatur,
tam multi ut retia rumperentur (Luc. V, 6). Significabat enim
illa captura hoc tempus: retia rupta significabant conscissiones et
conscissuras haereticorum et schismaticorum. Quod autem post
resurrectionem suam Dominus fecit, post resurrectionem nostram nobis
futurum significavit, in illo numero regni coelorum, ubi nullus erit
malus. Propterea retia quae in dexteram partem missa sunt, dexteros
expresserunt, remotis sinistris. Numquid tamen in illis dextris
centum quinquaginta tres soli justi erunt? Millia millium Scriptura
significat (Dan. VII, 10). Legite Apocalypsim: duodecies
duodena millia fortasse, sicut ibi intelligitur, ex solo populo
Judaeorum futura sunt (Apoc. VII, 4). Attendite martyrum
numerositatem: sola in proximo quae dicitur Massa candida , plus
habet quam centum quinquaginta tres martyres. Postremo septem illa
millia de quibus respondetur Eliae, Reliqui mihi septem millia
virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal (III Reg. XIX,
18), longe istum piscium numerum superant. Centum ergo
quinquaginta tres pisces non tantum numerum sanctorum significat; sed
universum sanctorum et justorum numerum certa causa tanto numero
significat Scriptura, ut omnes intelligantur in illis centum
quinquaginta tribus pertinentes ad resurrectionem vitae aeternae.
Etenim Lex habet decem praecepta: Spiritus autem gratiae, per quam
solam Lex impletur, septiformis legitur (Isai. XI, 2, 3).
Discutiendus est ergo numerus, quid sibi velint decem et septem:
decem in praeceptis, septem in gratia Spiritus sancti; per quam
gratiam implentur praecepta. Decem ergo et septem tenent omnes
pertinentes ad resurrectionem, ad dextram, ad regnum coelorum, ad
vitam aeternam; id est Legem implentes per gratiam Spiritus, non
quasi per opus suum aut per meritum suum. Decem autem et septem, si
numeres ab uno usque ad decem et septem, addendo numeros omnes
gradatim, ut ad unum addas duo, addas tria, addas quatuor, ut fiant
decem, addendo quinque ut fiant quindecim, addendo sex ut fiant
viginti unum, addendo septem ut fiant viginti octo, addendo octo ut
fiant triginta sex, addendo novem ut fiant quadraginta quinque,
addendo decem ut fiant quinquaginta quinque, addendo undecim ut fiant
sexaginta sex, addendo duodecim ut fiant septuaginta octo, addendo
tredecim ut fiant nonaginta unum, addendo quatuordecim ut fiant centum
quinque, addendo quindecim ut fiant centum viginti, addendo sexdecim
ut fiant centum triginta sex, addendo decem et septem, efficiuntur
centum quinquaginta tria: invenies ingentem numerum omnium sanctorum
pertinere ad hunc numerum piscium paucorum. Quomodo ergo in quinque
virginibus innumerabiles virgines, quomodo in quinque fratribus illius
qui torquebatur apud inferos millia populi Judaeorum, quomodo in
numero centum quinquaginta trium piscium millia millium sanctorum: sic
in duodecim sedibus non duodecim homines, sed magnus est numerus
perfectorum.
10. Sed video quid consequenter requiratur a nobis: Quomodo de
quinque virginibus reddita est ratio, quare ad quinque multae
pertineant, et quare ad quinque illos multi Judaei, et quare ad
centum quinquaginta tres multi perfecti, ostende quare et quomodo ad
duodecim sedes, non duodecim homines, sed multi pertineant. Quid
sibi volunt duodecim sedes, quae significant omnes undique qui tam
perfecti esse potuerint, quam perfectis dictum est: Sedebitis super
duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel? Et quare omnes
undique ad duodenarium numerum pertinent? Quia ipsum undique quod
dicimus, de toto mundo dicimus: orbis autem terrarum quatuor
designatis partibus continetur, oriente, occidente, meridiano, et
aquilone: ab his omnibus partibus vocati in Trinitate, et perfecti
fide et praecepto Trinitatis, quoniam ter quaterni duodecim fiunt,
agnoscitis quare ad totum orbem pertineant sancti, qui sedebunt super
duodecim sedes judicaturi duodecim tribus Israel; quia et duodecim
tribus Israel, totius Israel duodecim tribus sunt. Sicut enim
judicaturi ex toto mundo, sic et judicandi ex toto mundo. Apostolus
de se Paulus cum argueret fideles laicos, quia judicia sua non ad
Ecclesiam deferebant, sed ad publicum pertrahebant eos cum quibus
habebant negotia, ait: Nescitis quia Angelos judicabimus (I Cor.
VI, 3)? Videte quemadmodum judicem se fecit; non solum se, sed
et omnes qui recte judicant in Ecclesia.
11. Cum ergo manifestum sit, multos cum Domino judicaturos, alios
vero, non tamen ex aequo, sed pro meritis judicandos; cum omnibus
Angelis suis veniet, quando ante eum congregabuntur omnes gentes
(Matth. XXV, 31, 32), et inter omnes Angelos deputandi
erunt illi, qui tam perfecti fuerint ut sedentes super duodecim sedes
judicent duodecim tribus Israel. Etenim homines dicti sunt angeli:
Apostolus de se dicit, Sicut angelum Dei suscepistis me (Gal.
IV, 14). De Joanne Baptista dicitur: Ecce mitto angelum meum
ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te (Malach.
III, 1, et Matth. XI, 10). Ergo cum omnibus Angelis
veniens, simul secum habebit et sanctos. Aperte enim dicit et
Isaias: Veniet ad judicium cum senioribus populi (Isai. III,
14). Isti ergo seniores populi, isti jam Angeli nominati, ista
millia multorum perfectorum de toto orbe venientium, coelum vocantur.
Illa vero, terra, sed fructuosa. Quae terra fructuosa? In dextra
ponenda, cui dicetur, Esurivi, et dedistis mihi manducare: vere
terra fructuosa, cui gaudet Apostolus, quando ei miserunt ad
necessitates ejus: Non quia quaero datum, inquit, sed requiro
fructum. Et gratias agit dicens: Quia tandem aliquando repullulastis
pro me sapere (Philipp. IV, 17, 10). Repullulastis ut
arboribus dicit, quae sterilitato quadam exaruerant. Veniens itaque
Dominus ad judicium, ut jam Psalmum, fratres, audiamus, quid
facturus est? Advocabit coelum sursum: coelum, omnes sanctos
perfectos judicaturos; advocabit eos sursum, sessores secum
judicaturos duodecim tribus Israel. Quomodo enim Advocabit coelum
sursum, cum semper sursum sit coelum? Sed quos hic coelum dicit,
eosdem coelos alibi appellat. Quos coelos? Qui enarrant gloriam
Dei: Coeli enim enarrant gloriam Dei: de quibus dicitur, In omnem
terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum
(Psal. XVIII, 2, 5). Videte enim discernentem Dominum in
judicio: Advocabit coelum sursum, et terram discernere populum suum.
A quibus, nisi a malis? De quibus hic postea non fit mentio, jam
tanquam dijudicatis ad poenam. Istos bonos vide, et distingue.
Advocabit coelum sursum, et terram discernere populum suum. Vocat et
terram, non tamen concernendam, sed discernendam. Primo enim
concretos vocavit , quando locutus est Deus deorum, et vocavit terram
a solis ortu usque ad occasum; nondum discreverat: servi illi missi
erant invitare ad nuptias, qui congregaverant bonos et malos (Matth.
XXII, 10). Cum vero Deus deorum manifestus veniet, et non
silebit, sic advocabit coelum sursum, ut judicet cum illo. Quod enim
coelum, ipsi coeli; sicut quae terra, ipsae terrae; sicut quae
Ecclesia, ipsae Ecclesiae. Advocabit coelum sursum, et terram
discernere populum suum. Jam cum coelo terram discernit, id est,
coelum cum illo terram discernit. Quomodo discernit terram? Ut alios
ponat ad dextram, alios ad sinistram. Terrae autem discretae quid
dicit? Venite benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis
paratum est ab origine mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi
manducare, et caetera. Illi autem: Quando te vidimus, inquiunt,
esurientem? Et ille: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi
fecistis (Id. XXV, 34-40). Coelum terrae ostendit minimos
suos jam sursum vocatos, et ab humilitate exaltatos: Cum uni ex
minimis meis fecistis, mihi fecistis. Advocabit ergo coelum sursum,
et terram discernere populum suum.
12. [vers. 5.] Congregate illi justos ejus. Vox divina et
prophetica, videns futura tanquam praesentia, exhortatur Angelos
congregantes. Mittet enim Angelos suos, et congregabuntur ante eum
omnes gentes (Matth. XXV, 32). Congregate illi justos ejus.
Quos justos, nisi viventes ex fide, facientes opera misericordiae?
Etenim opera illa, justitiae opera sunt. Habes Evangelium: Cavete
justitiam vestram facere coram hominibus, ut videamini ab eis. Et
quasi quaereretur, Quam justitiam? Cum ergo facis eleemosynam,
inquit (Id. VI, 1, 2). Ergo eleemosynas opera justitiae esse
significavit. Ipsos congregate justos ejus: eos congregate qui
compassi sunt inopi, qui intellexerunt super egenum et pauperem:
congregate illos, conservet eos Dominus, et vivificet eos (Psal.
XL, 2, 3). Congregate illi justos ejus: qui disponunt
testamentum ejus super sacrificia: id est, qui cogitant de promissis
ejus super illa quae operantur. Ipsa enim sunt sacrificia, Deo
dicente, Misericordiam volo plus quam sacrificium (Osee VI, 6,
et Matth. IX, 13). Qui disponunt testamentum ejus super
sacrificia.
13. [vers. 6.] Et annuntiabunt coeli justitiam ejus. Vere
hanc justitiam Dei coeli nobis annuntiaverunt, Evangelistae
praedixerunt. Per illos audivimus futuros quosdam ad dextram, quibus
dicit paterfamilias, Venite, benedicti Patris mei, percipite.
Quid percipite? Regnum. Pro qua re? Esurivi, et dedistis mihi
manducare. Quid tam vile, quid tam terrenum, quam frangere panem
esurienti? Tanti valet regnum coelorum. Frange esurienti panem
tuum, et egenum sine tecto induc in domum tuam; si videris nudum,
vesti (Isai. LVIII, 7). Sed non habes facultatem frangendi
panem, non habes domum quo inducas, non habes vestem qua cooperias:
da calicem aquae frigidae (Matth. X, 42), mitte duo minuta in
gazophylacium (Marc. XII, 42). Tantum emit vidua duobus
minutis, quantum emit Petrus relinquens retia (Matth. IV,
20), quantum emit Zacchaeus dando dimidium patrimonium (Luc.
XIX, 8). Tanti valet, quantum habueris. Annuntiabunt coeli
justitiam ejus. quoniam Deus judex est. Vere judex, non concernens
, sed discernens. Novit enim Dominus qui sunt ejus (II Tim.
II, 19). Etsi grana latent in palea, agricolae nota sunt.
Nemo timeat esse granum etiam inter paleam; non falluntur oculi
ventilatoris nostri. Noli timere, ne illa tempestas quae erit in
circuitu ejus, concernat te cum palea. Certe valida erit tempestas;
nullum tamen granum tollet a parte tritici ad paleam: quia non quilibet
rusticus cum tridente, sed Deus Trinitas judex est. Et annuntiabunt
coeli justitiam ejus: quoniam Deus judex est. Eant coeli,
annuntient coeli, in omnem terram exeat sonus eorum, et in fines orbis
terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5): et dicat illud corpus,
De finibus terrae ad te clamavi, cum angeretur cor meum (Psal.
LX, 3). Modo enim concretum gemit, discretum gaudebit. Clamet
ergo, et dicat: Ne comperdas cum impiis animam meam, et cum viris
sanguinum vitam meam (Psal. XXV, 9). Non comperdit, quia
Deus judex est. Clamet illi, et dicat, Judica me, Domine, et
discerne causam meam de gente non sancta (Psal. XLII, 1):
dicat, faciet ille: congregabuntur ei justi ejus. Vocavit terram,
ut discernat populum suum.
14. [vers. 7.] Audi, populus meus, et loquor tibi. Ille qui
veniet et non silebit, videte quia et modo, si auditis, non silet:
Audi, populus meus, et loquar tibi. Nam si non audis, non loquar
tibi. Audi et loquar tibi. Nam si non audis, etsi loquar, non
tibi. Quando ergo tibi loquar? Si audis. Quando audis? Si
populus meus es. Audi enim, populus meus: non audis, si populus
alienus. Audi, populus meus, et loquar tibi; Israel, et
testificabor tibi. Israel, audi; populus meus, audi. Israel nomen
electionis est: Non vocaberis, ait, Jacob, sed vocaberis Israel
(Gen. XXXII, 28). Ergo audi sicut Israel, sicut videns
Deum; etsi nondum specie, sed jam fide. Hoc enim interpretatur
Israel, Videns Deum. Qui habet aures audiendi, audiat (Matth.
XI, 15); et qui habet oculos videndi, videat. Audi, Israel,
et testificabor tibi. Quod sursum dixit, populus meus; hoc in
consequenti, Israel: et quod dixit sursum, loquar tibi; hoc in
consequenti, testificabor tibi. Quid loquetur Dominus Deus noster
populo suo? Israeli suo quid testificabitur? Audiamus: Deus,
Deus tuus ego sum. Deus ego sum, et Deus tuus sum. Quomodo Deus
ego sum? Sicut Moysi dictum est, Ego sum qui sum (Exod. III,
14). Quomodo Deus tuus sum? Ego sum Deus Abraham, et Deus
Isaac, et Deus Jacob. Sum Deus, et tuus sum Deus: et si tuus
non sim Deus, sum Deus. Bono meo sum Deus, malo tuo non sum Deus
tuus. Etenim Deus tuus, ei proprie dicitur quem familiarius habet
Deus, tanquam in mancipio suo, tanquam in peculio suo. Deus, Deus
tuus sum ego. Quid vis amplius? Praemium quaeris a Deo, ut aliquid
tibi det Deus, ut quod tibi dederit tuum sit? Ecce ipse Deus qui
dabit, tuus est. Quid eo ditius ? Dona quaerebas, ipsum donatorem
habes. Deus, Deus tuus ego sum.
15. [vers. 8.] Quid quaerit ab homine, videamus. Deus
noster, imperator et rex noster, quod vectigal nobis indicit; quoniam
voluit esse rex noster, et voluit nos esse provinciam suam? Audiamus
indictiones ejus. Non trepidet pauper sub indictione Dei: quod sibi
Deus dari indicit, ipse prius donat qui indicit: vos tantum devoti
estote. Non exigit Deus quod non dedit, et omnibus dedit quod
exigit. Quid enim exigit? Audiamus jam: Non super sacrificia tua
arguam te. Non tibi dicam: Quare non mihi pinguem taurum mactasti?
quare non de grege tuo optimum hircum elegisti? quare aries ille
ambulat in ovibus tuis, et in ara mea non ponitur? Non dicam:
Inspice agros tuos et chortem tuam, et parietes tuos, quaerendo quid
mihi des. Non super sacrificia tua arguam te. Quid ergo? Non
acceptas sacrificia mea? Holocausta autem tua in conspectu meo sunt
semper. Holocausta quaedam, de quibus in alio psalmo dicitur, Si
voluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis:
et rursus convertit se, Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor
contritum et humiliatum Deus non spernit. Quae sunt ergo holocausta
quae non spernit? Quae holocausta quae in conspectu ejus sunt semper?
Benigne, inquit, fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, et
aedificentur muri Jerusalem: tunc acceptabis sacrificium justitiae
oblationes et holocausta (Psal. L, 18-21). Dicit quaedam
holocausta Deum acceptaturum. Quid est autem holocaustum? Totum
igne absumptum: KAYSIS incensio est, OLON totum est:
holocaustum autem est totum igne absumptum. Est quidam ignis
flagrantissimae charitatis: animus inflammetur charitate, arripiat
eadem charitas membra in usum suum, non ea permittat militare
cupiditati, ut totus exardescat igne amoris divini qui vult offerre
Deo holocaustum. Talia holocausta tua in conspectu meo sunt semper.
16. [vers. 9.] Adhuc iste Israel forte non intelligit quae
holocausta ejus in conspectu suo habeat semper, et adhuc de bobus, de
ovibus, de hircis cogitat: non cogitet; Non accipiam de domo tua
vitulos. Holocausta nominavi; jam animo et cogitatione ad terrenos
greges currebas, inde pingue mihi aliquid eligebas: Non accipiam de
domo tua vitulos. Praenuntiat Testamentum novum, ubi omnia illa
sacrificia vetera cessaverunt. Erant enim tunc praenuntiantia futurum
quoddam sacrificium, cujus sanguine mundaremur. Non accipiam de domo
tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos.
17. [vers. 10.] Quoniam meae sunt omnes bestiae silvae. Quid
a te quaeram quod ego condidi? Magisne est hoc tuum cui possidere
dedi, quam meum qui feci? Quoniam meae sunt omnes bestiae silvae.
Sed forte ait ille Israel, Bestiae Dei sunt, illae bestiae ferae
quas non includo in chorte mea, quas non alligo ad praesepe meum:
caeterum bos ille et ovis et hircus, mea sunt haec. Pecora in
montibus et boves. Mea sunt illa quae non possides, mea sunt ista
quae possides. Si enim servus meus es tu, totum peculium tuum meum
est. Neque enim est peculium Domini quod sibi servus comparavit, et
non erit peculium Domini quod ipse Dominus servo creavit. Ergo meae
sunt bestiae silvae quas tu non cepisti; mea sunt et pecora in montibus
quae sunt tua, et boves qui sunt ad praesepe tuum: omnia mea sunt,
quia ego creavi ea.
18. [vers. 11.] Cognovi omnia volatilia coeli. Quomodo
cognovit? Appendit, numeravit. Quis nostrum novit omnia volatilia
coeli? Sed etsi alicui Deus det notitiam omnium volatilium coeli,
non sic ipse novit, ut dat nosse homini. Alia est notitia Dei, alia
hominis: sicut alia possessio Dei, alia hominis; id est, aliud est
possidere Dei, aliud possidere hominis. Non enim tu quod possides,
totum habes in potestate, aut quamdiu vivat bos tuus in tua potestate
est, aut ut non pereat, aut non pascatur. Apud quem summa potestas
est, summa et secreta cognitio est. Tribuamus hoc Deo, laudantes
Deum. Non audeamus dicere: Quomodo novit Deus? Ne forte hoc a
me, fratres exspectetis ut explicem vobis quomodo cognoscat Deus; hoc
solum dico: non sic cognoscit ut homo, non sic cognoscit ut angelus;
et quomodo cognoscit, dicere non audeo, quoniam et scire non possum.
Unum tamen scio, quia et antequam essent omnia volatilia coeli,
noverat Deus quod fuerat creaturus. Quae est illa notitia? O homo,
videre coepisti volatilia, postea quam plasmatus es, postea quam
sensum videndi accepisti. Haec volatilia de aqua nata sunt ad verbum
Dei, dicentis: Producant aquae volatilia (Gen. I, 20). Ubi
noverat Deus quae imperabat ut aqua proferret? Jam certe noverat quod
crearat, et antequam crearet noverat. Tanta est ergo notitia Dei,
ut apud ipsum essent quodam ineffabili modo antequam creata essent: et
a te exspectat ut accipiat quod antequam crearet habebat? Cognovi
omnia volatilia coeli, quae tu mihi non potes dare. Quae tu mihi
mactaturus es, ego cognovi omnia: non quia feci cognovi, sed ut
facerem. Et species agri mecum est. Pulchritudo agri, ubertas
omnium in terra gignentium, mecum est, inquit. Quomodo cum illo?
Utrum et antequam fierent? Cum illo enim erant omnia futura, et cum
illo sunt omnia praeterita: futura ita, ut non ei detrahantur omnia
praeterita. Cum illo sunt omnia cognitione quadam ineffabilis
Sapientiae Dei in Verbo constituta, et ipsum Verbum omnia. An
aliquo modo cum illo est agri species, quia ipse ubique est, et ipse
dixit: Coelum et terram ego impleo (Jerem. XXIII, 24)?
Quid cum illo non est, de quo dicitur: Si ascendero in coelum, tu
illic es, et si descendero in infernum, ades (Psal.
CXXXVIII, 8)? Cum illo est totum: sed non sic cum illo
est, ut aliquam ex his quae creavit contagionem, aut eorum indigentiam
patiatur. Nam tecum est forte columna juxta quam stas, et cum
fatigatus fueris, incumbis in eam. Indiges eo quod tecum est, non
indiget Deus agro qui cum illo est. Cum illo ager, cum illo species
terrae, cum illo species coeli, cum illo omnia volatilia, quia ipse
ubique. Et quare apud ipsum omnia? Quia et antequam essent omnia,
aut crearentur, ei nota erant omnia.
19. [vers. 12.] Quis explicat, quis exponit illud quod ei
dicitur in alio psalmo, Quoniam bonorum meorum non eges (Psal.
XV, 2)? Non se egere a nobis aliquo necessario dixit. Si
esuriero, non dicam tibi. Non esuriet, neque sitiet, neque
laborabit, neque obdormiet qui custodit Israel (Psal. CXX,
4). Sed ecce secundum carnalitatem tuam loquor: quia tu cum non
manducaveris, famem patieris, forte putas et Deum esurire ut
manducet. Etsi esurierit, non tibi dicit: omnia ante illum sunt,
unde vult tellit quod illi necessarium est. Dicta sunt haec ad
convincendum parvulum sensum, non quia professus est Deus esuriem
suam. Quanquam propter nos Deus ille deorum et esurire dignatus est.
Venit esurire et saginare, venit sitire et potum dare, venit vestiri
mortalitate et vestire immortalitate, venit pauper divites facturus.
Etenim non perdidit divitias suas assumendo paupertatem nostram, quia
in illo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi
(Coloss. II, 3). Si esuriero, non dicam tibi, Meus est enim
orbis terrae et plenitudo ejus. Noli ergo laborare quid mihi des,
sine labore habeo quod volo.
20. [vers. 13.] Quid ergo de gregibus tuis adhuc cogitas?
Numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo?
Audistis quid a nobis non quaerat, qui nescio quid nobis vult
indicere. Si de talibus cogitabatis, jam auferte cogitationes vestras
a talibus rebus: nihil tale Deo offerre cogitetis. Si habes taurum
pinguem, occide pauperibus: manducent ipsi carnes taurorum, etsi non
bibent sanguinem hircorum. Quod cum feceris, imputabit tibi ille qui
dixit, Si esuriero, non dicam tibi; et dicet tibi, Esurivi, et
dedisti mihi manducare (Matth. XXV, 35). Numquid manducabo
carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo?
21. [vers. 14.] Dic ergo, Domine Deus noster, quid indicis
populo tuo, Israeli tuo? Immola Deo sacrificium laudis. Dicamus
illi et nos: In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudis tibi
(Psal. LV, 12). Expaveram ne aliquid indiceres quod esset
extra me, quod computabam in chorte mea, et a fure jam forte ablatum
erat. Quid mihi indicis? Immola Deo sacrificium laudis. Ad me
redeam, ubi inveniam quod immolem: ad me redeam, in me inveniam
laudis immolationem: sit ara tua, conscientia mea . Immola Deo
sacrificium laudis. Securi sumus, non imus in Arabiam thus
quaerere, non sarcinas avari negotiatoris excutimus: sacrificium
laudis quaerit a nobie Deus. Habebat hoc sacrificium laudis
Zacchaeus in patrimonio suo, habebat vidua in saccello suo, habebat
nescio quis pauper hospes in dolio suo; alius nec in patrimonio, nec
in saccello, nec in dolio aliquid habebat, totum habebat in animo
suo: salus domui Zacchaei (Luc. XIX, 8); et plus misit haec
vidua quam divites illi (Marc. XII, 42); iste calicem aquae
frigidae porrigens (Matth. X, 42), non perdet mercedem suam;
sed et pax in terra hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14).
Immola Deo sacrificium laudis. O sacrificium gratuitum, gratia
datum! Non quidem hoc emi quod offerrem, sed tu donasti: nam nec hoc
haberem. Immola Deo sacrificium laudis. Et haec immolatio
sacrificii laudis, gratias agere illi a quo habes quidquid boni habes,
et cujus misericordia tibi dimittitur quidquid tuum mali habes. Immola
Deo sacrificium laudis: et redde Altissimo preces tuas. Hoc odore
Dominus delectatur. Redde Altissimo preces tuas.
22. [vers. 15.] Et invoca me in die tribulationis tuae: et
eximam te, et glorificabis me. Non enim praesumere debes de viribus
tuis, omnia auxilia tua mendacia sunt. Me invoca in die
tribulationis: eruam te, et glorificabis me. Ad hoc enim permisi
diem tribulationis tibi fieri: quia forte si non tribulareris, non
invocares me; cum tribularis autem, invocas me; cum invocas me,
eximam te; cum eximam te, glorificabis me, ut jam non discedas a me.
Obtorpuerat quidam et friguerat a fervore orationis, et dixit:
Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi (Psal.
CXIV, 3, 4). Invenit tribulationem tanquam aliquid utile;
putruerat tabe peccatorum suorum, jam sine sensu remanserat, invenit
tribulationem tanquam ustionem et sectionem. Inveni, inquit,
tribulationem et dolorem, et nomen Domini invocavi. Et quidem,
fratres, sunt tribulationes omnibus notae. Ecce istae quae abundant
in genere humano: alius damno affectus plangit, alius orbitate
percussus luget; alius patria exsulatus moeret, et redire cupit,
intolerabilem peregrinationem deputans; alteri vinea grandinata est,
attendit ad labores suos, et consumptam omnem operam incassum. Quando
homo potest non contristari? Inimicum patitur ex amico. Quae major
miseria in genere humano? Plangunt haec omnes, et dolent, et
tribulationes sunt istae: et in his omnibus invocant Dominum, et
recte faciunt. Invocent Deum, potens est vel docere tolerandum, vel
sanare toleratum. Novit ille non sinere tentari nos supra quam
possumus ferre (I Cor. X, 13). Invocemus Deum etiam in istis
tribulationibus: sed hae tribulationes inveniunt nos, sicut in alio
psalmo scriptum est, Adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos
nimis (Psal. XLV, 2): est quaedam quam nos debemus invenire.
Inveniant nos istae tribulationes: est quaedam tribulatio quam nos
debemus quaerere, et invenire. Quae est ista? Ea ipsa in hoc mundo
felicitas, affluentia rerum temporalium: non quidem ipsa tribulatio
est; solatia sunt nostrae tribulationis. Cujus tribulationis?
Nostrae peregrinationis. Hoc enim ipsum quod cum Deo nondum sumus,
hoc ipsum quod inter tentationes molestiasque versamur, quod sine
timore esse non possumus, tribulatio est: non enim est illa securitas
quae nobis promissa est. Hanc tribulationem peregrinationis suae qui
non invenerit, ad patriam redire non cogitat. Tribulatio illa est,
fratres. Certe modo facimus bona opera, quando porrigimus panem
esurienti, donum peregrino, et caetera: tribulatio est et haec.
Invenimus enim miseros super quos misericordiam facimus; et miserorum
miseria facit nos compatientes. Quanto melius ibi jam esses, ubi non
invenis esurientem quem pascas, ubi non invenis peregrinum quem
suscipias, non nudum quem vestias, non aegrum quem visites, non
litigantem quem concordes? Omnia enim ibi summa sunt, vera sunt,
sancta sunt, aeterna sunt. Panis noster ibi justitia est, potus
noster ibi sapientia est, vestis nostra ibi immortalitas est, domus
nostra aeterna in coelis, firmitas nostra immortalitas. Numquid
aegritudo subrepit? numquid lassitudo ad somnum trahit? Nulla mors,
nulla lis: ibi pax, quies, gaudium, justitia. Nullus intrat
inimicus, nullus labitur amicus. Quae ibi quies! Si cogitemus, et
attendamus ubi simus, et ubi nos futuros esse promisit qui mentiri
nescit, ex ipsa ejus promissione invenimus in qua sumus tribulatione.
Hanc tribulationem nemo invenit, nisi qui quaesierit. Sanus es,
vide si miser es: nam facile est ut qui aegrotat, sentiat se miserum:
quando sanus es, vide si miser es; quia cum Deo nondum es.
Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi. Immola
ergo Deo sacrificium laudis. Lauda promittentem, lauda vocantem,
lauda exhortantem, lauda adjuvantem: et intellige in qua tribulatione
positus es. Invoca, erueris, glorificabis , permanebis.
23. [vers. 16.] Videte autem quod sequitur, fratres mei.
Jam enim nescio quis, quia dixerat illi Deus, Immola Deo
sacrificium laudis, et hoc quodammodo vectigal indixerat, meditabatur
sibi, et dicebat: Surgam quotidie, pergam ad Ecclesiam, dicam unum
hymnum matutinum, alium vespertinum, tertium aut quartum in domo mea;
quotidie sacrifico sacrificium laudis, et immolo Deo meo. Bene facis
quidem, si hoc facis: sed vide ne jam securus sis, quia jam hoc
facis, et forte lingua tua Deum benedicat, et vita tua Deo
maledicat. O popule meus, dicit tibi Deus deorum Dominus qui
locutus est, vocans terram a solis ortu usque ad occasum, quamvis
adhuc inter zizania constitutus sis, immola sacrificium laudis Deo
tuo, et redde illi preces tuas: sed vide ne vivas male, et cantes
bene. Quare hoc? Peccatori enim dicit Deus: Utquid tu enarras
justitias meas, et assumis Testamentum meum per os tuum? Videtis,
fratres, cum quo tremore ista dicamus. Assumimus Testamentum Dei
per os nostrum, et praedicamus vobis eruditionem et justitias Dei.
Et quid dicit peccatori Deus? Utquid tu? Prohibet ergo
praedicatores peccatores? Et ubi est illud: Quae dicunt facite,
quae autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 3)? Ubi
est illud: Sive veritate sive occasione Christus annuntietur
(Philipp. I, 18)? Sed haec dicta sunt, ne timeant qui audiunt
a quocumque audiant: non ut securi sint qui dicunt bona, et faciunt
mala. Modo ergo, fratres, vos securi estis: si bona auditis, Deum
auditis , per quemlibet audiatis. Sed noluit Deus sine correptione
dimittere illos qui dicunt; ne hoc solo quod dicunt, securi sibi
obdormiscant in mala vita, et dicant sibi: Neque enim perdet nos
Deus, per quorum os voluit tanta bona dici populo suo. Imo vero audi
quod dicis, quicumque dicis; et qui vis te audiri, prior te audi; et
dic quod dicit in alio psalmo quidam: Audiam quid loquatur in me
Dominus Deus, quoniam loquetur pacem populo suo (Psal.
LXXXIV, 9). Qualis ergo ego, qui non audio quod in me
loquitur, et volo ut alii audiant quod per me loquitur? Audiam
prior, audiam, maximeque audiam quod loquitur in me Dominus Deus,
quoniam loquetur pacem populo suo. Audiam, et castigem corpus meum,
et servituti subjiciam, ne forte aliis praedicans, ipse reprobus
inveniar (I Cor. IX, 27). Utquid tu enarras justitias meas?
Utquid tibi quod tibi non prodest? Admonet illum ut audiat: non ut
deponat praedicationem, sed ut assumat obedientiam. Tu vero utquid
assumis Testamentum meum per os tuum?
24. [vers. 17.] Tu vero odisti eruditionem. Odisti
disciplinam. Quando parco, cantas et laudas; quando castigo,
murmuras: quasi quando parco, sim Deus tuus; et quando castigo, non
sim Deus tuus. Ego quos amo, arguo et castigo (Apoc. III,
19). Tu vero odisti eruditionem: et projecisti sermones meos post
te. Quae dicuntur per te, projicis post te. Et projecisti sermones
meos post te: ubi non videantur a te, sed onerent te. Et projecisti
sermones meos post te.
25. [vers. 18.] Si videbas furem, concurrebas ei, et cum
adulteris portionem tuam ponebas. Ne forte diceres: Non feci
furtum, non feci adulterium. Quid, si placuit tibi qui fecit?
Nonne ipso placito concurristi? nonne portionem tuam cum illo qui
fecit, laudando posuisti? Hoc est enim, fratres, concurrere cum
furo, et ponere cum adultero portionem tuam: quia etsi non facis, et
laudas quod fit, astipulator es facti; quoniam laudatur peccator in
desideriis animae suae, et qui iniqua gerit, benedicitur (Psal.
IX, 3). Non facis mala, laudas mala facientes. Hoc enim parvum
malum est? Cum adulteris portionem tuam ponebas.
26. [vers. 19.] Os tuum abundavit malitia, et lingua tua
amplexa est dolositatem. Malevolentiam et dolositatem, fratres,
quorumdam hominum dicit, qui per adulationem, quamvis sciant mala esse
quae audiunt, ne offendant eos a quibus audiunt, non solum non
reprehendendo, sed tacendo consentiunt. Parum est, quia non dicunt,
Male fecisti; sed dicunt, Et bene fecisti: et norunt malum esse;
sed abundat os eorum malitia, et lingua eorum amplexatur dolositatem.
Dolositas est fraus quaedam in verbis, aliud promendi, aliud
sentiendi. Non ait, Lingua tua admisit dolositatem, aut,
perpetravit dolositatem; sed ut ostenderet tibi quamdam delectationem
in ipso malo facto, amplexa est, dixit. Parum est quia facis; et
delectaris: laudas in promptu, irrides apud te. Praecipitas hominem
incaute vitia sua proferentem, et an sint vitia nescientem: tu qui
scis vitium esse, non dicis , Quo irruis? Si illum videres ambulare
incautum in tenebris ubi tu puteum esse scires, et taceres, qualis
esses? nonne inimicus deputareris animae ejus? Et tamen si in puteum
caderet, non anima, sed corpore moreretur. Praecipitat se in vitia
sua, praedicat apud te mala facta sua; tu nosti mala esse, et
laudas, et irrides apud te. O si convertatur aliquando ad Deum ille
quem irrides, et quem corripere noluisti, et dicat: Confundantur qui
dicunt mihi, Euge, euge (Psal. XXXIX, 16). Et lingua
tua amplexa est dolositatem.
27. [vers. 20.] Sedens adversus fratrem tuum detrahebas. Et
ipsum sedens ad hoc pertinet quod superius dixit, amplexa est. Qui
enim stans aut transiens facit, non cum voluptate facit: qui vero ad
hoc sedet, quantum otium quaerit ut faciat! Sedens adversus fratrem
tuum detrahebas: ipsam detractionem malam diligenter faciebas, sedendo
faciebas; volebas ibi occupari, amplexabaris malum tuum, osculabaris
dolum tuum. Sedens adversus fratrem tuum detrahebas: et adversus
filium matris tuae ponebas scandalum. Quis est filius matris? nonne
frater? Hoc ergo repetere voluit, quod superius dixerat, fratrem
tuum. An aliquam distinctionem nobis intelligendam insinuavit?
Plane, fratres, puto esse distinguendum. Frater adversus fratrem
detrahit, verbi gratia, ut puta quasi firmus et alicujus jam momenti
doctor et doctus, detrahit fratri suo, forte bene docenti et bene
ambulanti: est autem alius infirmus; adversus illum ponit scandalum
huic detrahendo. Etenim cum detrahitur bonis ab his qui videntur
alicujus momenti esse et docti esse, in scandalum cadunt infirmi qui
adhuc nesciunt judicare. Ideo infirmus ille filius matris dictus est,
nondum patris, adhuc lacte indigens et uberibus adhaerens. Portatur
adhuc sinu matris Ecclesiae, non valet accedere ad solidum cibum
mensae patris sui, sed de ubere matris victum trahit, ignarus
judicandi, quoniam adhuc animalis atque carnalis est. Spiritualis
enim omnia dijudicat; animalis autem homo non percipit ea quae sunt
Spiritus Dei, quoniam stultitia est illi (I Cor. II, 15,
14). Talibus dicit Apostolus: Non potui loqui vobis quasi
spiritualibus, sed quasi carnalibus: tanquam parvulis in Christo lac
vobis potum dedi, non escam; neque enim poteratis, sed nec adhuc
quidem potestis (Id. III, 1, 2). Mater vobis fui: quomodo
dicitur alio loco, Factus sum parvulus in medio vestrum, tanquam
nutrix fovens filios suos (I Thess. II, 7). Non nutrix
nutriens filios alienos, sed nutrix fovens filios suos. Sunt enim
matres quae cum pepererint, dant nutricibus: illae quae pepererunt,
non fovent filios suos, quia nutriendos dederunt; illae autem quae
fovent, non suos fovent, sed alienos: iste vero ipse pepererat, ipse
fovebat, nulli nutrici quem pepererat committebat; dixerat enim,
Quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Gal.
IV, 19). Fovebat ergo, et lactabat. Erant autem quidam quasi
docti et spirituales qui Paulo detraherent. Epistolae quidem,
aiunt, graves et fortes sunt, praesentia autem corporis infirma, et
sermo contemptibilis (II Cor. X, 10): dicit ipse in Epistola
sua quosdam detractores suos ista dixisse. Sedebant, et adversus
fratrem suum detrahebant, et adversus lactandum illum filium matris
suae ponebant scandalum. Merito fecerunt ipsi matri ut iterum
parturiret. Et adversus filium matris tuae ponebas scandalum.
28. [vers. 21.] Haec fecisti, et tacui. Ideo veniet
Dominus Deus noster, et non silebit. Modo, Haec fecisti, et
tacui. Quid est, tacui? A vindicta supersedi, severitatem meam
distuli, patientiam tibi prolongavi, poenitentiam tuam diu
exspectavi. Haec fecisti, et tacui. Ego autem cum ad hoc
exspectarem ut te poeniteret, secundum Apostolum dicentem, Tu autem
secundum duritiam cordis tui, et cor impoenitens, thesaurizas tibi
iram in die irae et revelationis justi judicii Dei (Rom. II,
5). Suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis. Parum est
quia mala facta tua placent tibi, placere putas et mihi. Deum quia
non pateris ultorem, vis tenere participem, et tanquam corruptum
judicem praedae socium vis habere. Suspicatus es iniquitatem, quod
ero tibi similis: dum non vis tu mihi esse similis. Estote enim,
inquit, perfecti, sicut et Pater vester qui in coelis est, qui facit
solem suum oriri super bonos et malos (Matth. V, 48, 45).
Hunc tu imitari noluisti, qui donat bona et malis; ut sedens detrahas
et bonis. Suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis. Arguam
te. Quando Deus manifestus veniet, Deus noster, et non silebit,
Arguam te. Et quid tibi faciam arguendo te? quid tibi faciam? Modo
te non vides; facio ut videas te. Quia si videres te, et displiceres
tibi, placeres mihi: quia vero non te videns placuisti tibi,
displicebis et mihi et tibi; mihi cum judicaberis; tibi, cum
ardebis. Quid enim tibi faciam, inquit? Constituam te ante faciem
tuam. Quid enim vis latere teipsum? In dorso tuo tibi es, non te
vides: facio ut te videas; quod post dorsum posuisti, ante faciem
ponam; videbis foeditatem tuam, non ut corrigas, sed ut erubescas.
Jam quia dicit ista, fratres, desperandus est ille cui dicitur?
Nonne illa civitas de qua dictum est, Triduum, et Ninive
evertetur, intra triduum idonea fuit converti, orare, plangere, de
poena imminenti misericordiam promereri (Jonae III, 4-10)?
Audiant ergo qui tales sunt, dum licet audire et tacentem. Veniet
enim, et non silebit, et arguet, quando correctioni locus nullus
erit. Statuam te, inquit, ante faciem tuam. Modo ergo tu fac,
quisquis talis es, quod tibi minatur facere Deus. Tolle te a tergo
tuo, ubi te videre non vis, dissimulans a factis tuis, et constitue
te ante te. Ascende tribunal mentis tuae, esto tibi judex, torqueat
te timor, erumpat a te confessio, et dic Deo tuo: Quoniam
iniquitatem meam ego cognosco, et delictum meum ante me est semper
(Psal. L, 5). Quod erat post te, fiat ante te: ne tu ipse
postea a Deo judice fias ante te, et non sit quo fugias a te.
29. [vers. 22.] Intelligite autem haec qui obliviscimini
Deum. Videte quia clamat, et non tacet, non parcit. Oblitus eras
Dominum, non cogitabas de vita tua mala. Intellige quia oblitus es
Dominum. Nequando rapiat sicut leo, et non sit qui eruat. Quid
est, sicut leo? Sicut fortis, sicut potens, sicut ille cui nemo
resistere potest. Ad hoc retulit, ut diceret leo. Ponitur enim in
laude, ponitur et in vituperatione. Dictus est leo diabolus:
Adversarius vester, ait, tanquam leo rugiens circumit quaerens quem
devoret (I Petr. V, 8). Numquid quia ille leo dictus est
propter immanem saevitiam, Christus non dicitur leo propter ingentem
fortitudinem? Et ubi est illud, Vicit leo de tribu Juda (Apoc.
V, 5)? Intendat paululum Charitas Vestra adhuc modicum quod
restat: obsecro vos ut excutiatis fatigationem; aderit ille qui vobis
usque ad hanc horam vires dedit. Paulo ante dixerat, tanquam indicens
nobis, ut audistis, vectigal quoddam laudis suae: Immola Deo
sacrificium laudis, et redde Altissimo preces tuas. Postea autem:
Peccatori autem dixit Deus, Utquid tu enarras justitias meas, et
assumis Testamentum meum per os tuum? Tanquam diceret ei, Nihil
tibi prodest quod laudas: ego indixi laudis sacrificium illis qui bene
vivunt; eis enim prodest quod laudant: tu autem si laudas, nihil tibi
prodest; utquid me laudas? Non est speciosa laus in ore peccatoris
(Eccli. XV, 9). Postea concludit quasi ad utrumque, et
arguens malos qui obliviscuntur Deum ait: Intelligite haec qui
obliviscimini Deum, nequando rapiat sicut leo, et non sit qui cruat.
30. [vers. 23.] Sacrificium laudis glorificabit me. Quomodo
sacrificium laudis glorificabit me? Certe nihil prodest malis
sacrificium laudis, quia assumunt Testamentum tuum per os suum, et
faciunt damnanda quae displicent oculis tuis. Prorsus, inquit, et
illis hoc dico, Sacrificium laudis glorificabit me. Jam putabas tibi
laudem non prodesse: lauda, proderit tibi. Si enim male vivis et
bona dicis, nondum laudas: sed rursus si cum coeperis bene vivere,
meritis tuis tribuas quod bene vivis, nondum laudas. Nolo te esse
latronem insultantem cruci Domini (Luc. XXIII, 39): sed
nec te illum volo esse in templo jactantem merita sua, et occultantem
vulnera sua (Id. XVIII, 11) Si fueris iniquus et
perseverans in illa iniquitate, non dico tibi, Non proderit laus;
sed, Non me laudas, laudem istam esse non deputo: rursus si fueris
quasi justus (nam nemo justus nisi humilis et pius). et de justitia
tua inflatus incesseris, et alios in tua comparatione contempseris, et
superextuleris te tanquam glorians de meritis tuis, non me laudas.
Nec ille me laudat qui male vivit; nec ille me laudat qui quasi de suo
bene vivit. Sed numquid ille Pharisaeus, quasi de suo talis erat,
cum diceret, Gratias tibi ago, quia non sum sicut caeteri homines?
Gratias Deo agebat ex eo quod bonum in se habebat. Quamvis ergo
aliquid bonum in te sit, quamvis jam intelligas non ex te esse quod
bonum est, sed a Deo te accepisse; tamen in eo ipso, si te extuleris
super alium non habentem, invidus teneris, nondum laudator meus eris.
Primo ergo corrigere a via pessima, incipe vivere bene: intellige
quia non corrigeris nisi dono Dei; a Domino enim gressus hominis
diriguntur (Psal. XXXVI, 23). Hoc cum intellexeris, fave
et aliis, ut sint quod et tu es: quia hoc eras et tu, quod illi
sunt. Fave quantum potes, et noli desperare; non enim usque ad te
dives est Deus. Non ergo laudat, qui male vivendo offendit
Dominum; non laudat, qui cum jam coeperit bene vivere, de suo putat
esse quod bene vivit, non acceptum a Deo: nec ille laudat, qui cum
sciat se quod bene vivit accepisse a Deo, tamen usque ad se vult esse
divitem Deum. Ille itaque qui dicebat, Gratias tibi ago, Deus,
quod non sum sicut caeteri homines, injusti, raptores, adulteri,
sicut et Publicanus iste; nonne ibi habebat unde diceret: Dona et
Publicano huic quod mihi donasti, supple et mihi quae nondum dedisti?
Sed jam quasi saturatus ructabat: non dicebat, Ego autem egenus et
pauper (Psal. LXIX, 6); quod dicebat Publicanus ille,
Domine, propitius esto mihi peccatori. Ideo descendit justificatus
Publicanus, magis quam ille Pharisaeus (Luc. XVIII,
11-14). Ergo audite qui bene vivitis, audite qui male vivitis:
Sacrificium laudis glorificabit me. Nemo mihi offert hoc sacrificium
laudis, et malus est. Non dico, Non hoc mihi offerat malus; sed,
Nemo mihi hoc offert malus. Qui enim laudat, bonus est: quia si
laudat, etiam bene vivit; quia si laudat, non solum lingua laudat,
sed et vita cum lingua consentit.
31. Sacrificium laudis glorificabit me: et ibi via est, qua
ostendam illi salutare Dei. In sacrificio laudis via est, qua illi
ostendam salutare Dei. Quod est salutare Dei? Christus Jesus.
Et quomodo in sacrificio laudis nobis ostenditur Christus Quia
Christus cum gratia venit ad nos. Haec dicit Apostolus: Vivo autem
jam non ego, vivit vero in me Christus: quod autem in carne vivo, in
fide vivo Filii Dei, qui me dilexit et tradidit semetipsum pro me
(Gal. II, 20). Agnoscant ergo peccatores, quia non opus
esset medicus, si sani essent (Matth. IX, 12). Etenim
Christus pro impiis mortuus est (Rom. V, 6). Cum ergo
agnoscunt impietates suas, et primo imitantur Publicanum illum
dicentem, Domine, propitius esto mihi peccatori: ostendunt vulnera,
implorant medicum; et quia non se laudant, sed reprehendunt se, ut
qui gloriatur, non in se, sed in Domino glorietur (I Cor. I,
31), agnoscunt causam adventus Christi, quia ideo venit ut
peccatores salvos faceret: Quia Jesus Christus venit, inquit, in
hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum (I Tim.
I, 15). Proinde illos Judaeos, de opere suo gloriantes, sic
arguit idem Apostolus, ut eos diceret ad gratiam non pertinere, qui
meritis et operibus suis mercedem deberi arbitrabantur (Gal. V,
4). Qui ergo ad gratiam se scit pertinere, quod est Christus, et
quod est Christi, novit quia indiget gratia. Si gratia vocatur,
gratis datur; si gratis datur, nulla merita tua praecesserunt ut
detur. Nam si praecesserunt merita tua, merces non imputatur secundum
gratiam, sed secundum debitum (Rom. IV, 4). Si ergo dicis
praecessisse merita tua, te vis laudari, non Deum: ideo non agnoscis
Christum, qui venit cum gratia Dei. Converte ergo te ad merita
tua, vide illa mala fuisse, ut non tibi deberetur nisi supplicium,
non praemium. Et cum videris quid tibi per meritum debeatur, agnoscis
quid per gratiam donetur; et sacrificio laudis glorificas Deum. Ibi
est enim via, in qua noveris Christum salutare Dei.
|
|