|
1. Multitudinis hujus, nec frequentia fraudanda est, nec infirmitas
oneranda. Silentium petimus et quietem, ut vox nostra post hesternum
laborem possit aliquantis viribus perdurare. Credendum est Charitatem
Vestram non ob aliud hodierno die copiosius convenisse, nisi ut oretis
pro eis quos absentes facit alienus et perversus affectus. Neque enim
loquimur de Paganis, neque de Judaeis, sed de Christianis; neque
de his adhuc catechumenis, sed de multis etiam baptizatis, a quorum
lavacro nihil distatis, et eorum tamen cordi dissimiles estis. Quam
multos enim hodie fratres nostros cogitamus et plangimus ire in
vanitates et insanias mendaces, negligere quo vocati sunt! Qui si
forte in ipso circo aliqua ex causa expavescant, continuo se signant,
et stant illic portantes in fronte, unde abscederent si hoc in corde
portarent. Deprecanda est misericordia Dei, ut donet intellectum ad
ista damnanda, et affectum ad fugienda, et misericordiam ad
ignoscenda. Opportune ergo de poenitentia Psalmus hodie cantatus
est. Loquamur et cum absentibus: erit ad eos vox nostra memoria
vestra. Ne saucios et languidos negligatis, sed ut facilius sanetis,
sani permanere debetis. Corrigite arguendo, consolamini alloquendo,
exemplum praebete bene vivendo, aderit eis qui adfuit et vobis. Non
enim, vobis jam ista pericula praetergressis, fons misericordiae Dei
praecisus est. Qua venistis, venient; qua transistis, transibunt.
Molestum est quidem, et nimium periculosum, imo perniciosum, et pro
certo exitiabile, quod scientes peccant. Aliter enim ad has vanitates
currit qui vocem Christi contemnit, aliter ille qui novit quid
fugiat. Sed nec de talibus desperari debere, iste psalmus ostendit.
2. [vers. 1, 2.] Inscribitur enim titulus ejus, Psalmus ipsi
David, cum venit ad eum Nathan propheta, quando intravit aa
Bersabee. Bersabee erat mulier uxor aliena. Cum dolore quidem
dicimus et tremore, sed tamen Deus noluit taceri quod voluit scribi.
Dicam ergo non quod volo, sed quod cogor; dicam non exhortans ad
imitationem, sed instruens ad timorem. Hujus mulieris uxoris alienae
pulchritudine captus rex et propheta David, ex cujus semine secundum
carnem Dominus venturus erat (Rom. I, 3), adulteravit eam.
Hoc in isto psalmo non legitur, sed in titulo ejus apparet; in libro
autem Regnorum plenius legitur. Utraque Scriptura canonica est,
utrique sine ulla dubitatione a Christianis fides adhibenda est.
Commissum atque conscriptum est. Hujus etiam maritum in bello
occidendum curavit: homicidio auxit adulterium: et post hoc factum
missus est ad eum Nathan propheta, missus a Domino, qui eum argueret
de tanto commisso (II Reg. XI, et XII, 1-14).
3. Quid caveant homines, diximus; quid vero si lapsi fuerint
imitentur, audiamus. Multi enim cadere volunt cum David, et nolunt
surgere cum David. Non ergo cadendi exemplum propositum est, sed si
cecideris, resurgendi. Attende, ne cadas. Non sit delectatio
minorum lapsus majorum, sed sit casus majorum tremor minorum. Ad hoc
propositum est, ad hoc scriptum est, ad hoc in ecclesia saepe lectum
atque cantatum: audiant qui non ceciderunt, ne cadant, audiant qui
ceciderunt, ut surgant. Tanti viri peccatum non tacetur, praedicatur
in ecclesia. Audiunt male audientes , et quaerunt sibi patrocinia
peccandi; attendunt unde defendant quod committere paraverunt, non
unde caveant quod non commiserunt, et dicunt sibi: Si David, cur
non et ego? Inde anima iniquior, quae cum propterea fecerit quia
David fecit, ideo pejus quam David fecit. Dicam hoc ipsum, si
potero, planius. David nullum sibi ita ad exemplum proposuerat, ut
tu: ceciderat lapsu cupiditatis, non patrocinio sanctitatis: tu tibi
tanquam sanctum proponis ut pecces; non imitaris ejus sanctitatem, sed
imitaris ruinam. Hoc amas in David, quod in se odit David :
praeparas te ad peccandum, disponis peccare: librum Dei ut pecces
inspicis; Scripturas Dei ad hoc audis, ut facias quod displicet
Deo: hoc non fecit David; correptus est per Prophetam, non lapsus
est in propheta. Alii vero audientes salubriter, in casu fortis
metiuntur infirmitatem suam; et quod damnat Deus devitare cupientes,
ab aspectu securo abstinent oculos: non eos defigunt in pulchritudine
carnis alienae, nec seipsos faciunt de perversa simplicitate securos,
non dicunt, Bono animo attendi, benigne attendi, de charitate diu
aspexi. Proponunt enim sibi casum David, et ad hoc illum magnum
vident cecidisse, ut parvi nolint videre unde possint cadere.
Reprimunt enim oculos a petulantia, non se facile adjungunt, non
miscent se mulieribus alienis, non levant oculos faciles ad aliena
maeniana, ad aliena solaria. De longe enim vidit David illam, in
qua captus est. Mulier longe, libido prope. Alibi erat quod
videret, in illo unde caderet. Attendenda est ergo haec infirmitas
carnis, recordanda sunt verba Apostoli, Non ergo regnet peccatum in
vestro mortali corpore (Rom. VI, 12). Non dixit, non sit;
sed, non regnet. Inest peccatum, cum delectaris; regnat, si
consenseris. Carnalis delectatio, praesertim usque ad illicita et
aliena progrediens, frenanda est, non relaxanda; imperio domanda,
non in imperio collocanda. Attende securus, si non habes unde
movearis. Sed respondes: Fortiter teneo. Numquid tu fortior quam
David?
4. Admonet etiam tali exemplo, non se quemquam debere extollere in
prosperis rebus. Multi enim res adversas timent, res prosperas non
timent. Periculosior est res prospera animo, quam adversa corpori.
Prius corrumpit prospera, ut inveniat quod frangat adversa. Fratres
mei, adversus felicitatem acrius vigilandum est. Propterea videte
quemadmodum eloquium Dei in nostra felicitate tollat nobis
securitatem: Servite, inquit, Domino in timore, et exsultate ei
cum tremore (Psal. II, 11). In exsultatione, ut gratias
agamus; in tremore, ne cadamus. Hoc peccatum non fecit David, cum
persecutorem Saülem pateretur. Quando David sanctus Saülem
inimicum patiebatur, quando illius persecutionibus agitabatur, quando
per diversa fugiebat ne in manus ejus incideret (I Reg. XXIV,
5, et XXVI, 9), non concupivit alienam, non adulterata uxore
occidit virum. Erat in infirmitate tribulationis suae tanto in Deum
intentior, quanto miserior videbatur. Utile quiddam est tribulatio;
utile medici ferramentum, quam diaboli tentamentum . Factus est
securus devictis hostibus, pressura caruit, tumor excrevit. Valet
ergo hoc exemplum ad id, ut timeamus felicitatem. Tribulationem,
inquit, et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi (Psal.
CXIV, 3, 4).
5. Sed factum est: dixerim haec eis qui non commiserunt, ut
vigilent custodire integritatem suam, et cum attendunt magnum
cecidisse, parvi timeant. Si vero aliquis jam lapsus haec audit, et
aliquid in conscientia mali tenens; verba psalmi hujus advertat:
attendat quidem vulneris magnitudinem, sed non desperet medici
majestatem. Peccatum cum desperatione, certa mors. Nemo ergo
dicat, Si jam aliquid mali feci, jam damnandus sum: Deus malis
talibus non ignoscit, cur non addo peccata peccatis? Fruar hoc
saeculo in voluptate, in lascivia, in cupiditate nefaria: jam perdita
spe reparationis, vel hoc habeam quod video, si non possum habere quod
credo. Iste ergo psalmus, sicut cautos facit eos qui non ceciderunt,
sic desperatos esse non vult qui ceciderunt . Quisquis peccasti, et
dubitas agere poenitentiam pro peccato tuo desperando salutem tuam,
audi David gementem. Ad te Nathan propheta non est missus, ipse
David ad te missus est. Audi eum clamantem, et simul clama; audi
gementem, et congemisce; audi flentem, et lacrymas junge; audi
correctum, et condelectare. Si tibi non potuit intercludi peccatum,
spes veniae non intercludatur. Missus est ad istum virum Nathan
propheta: attende regis humilitatem . Non respuit verba
praecipientis, non dixit, Audes mihi loqui regi? Rex sublimis
Prophetam audivit; plebs ejus humilis Christum audiat.
6. [vers. 3.] Audi ergo haec, et dic cum illo: Miserere mei,
Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Qui magnam misericordiam
deprecatur, magnam miseriam confitetur. Quaerant parvam misericordiam
tuam, qui nesciendo peccaverunt: Miserere, inquit, mei, secundum
magnam misericordiam tuam. Subveni gravi vulneri secundum magnam
medicinam tuam. Grave est quod habeo, sed ad Omnipotentem confugio.
De meo tam lethali vulnere desperarem, nisi tantum medicum reperirem.
Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam: et secundum
multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam. Quod ait,
dele iniquitatem meam, hoc est, miserere mei, Deus. Et quod ait,
secundum multitudinem miserationum tuarum, hoc est, secundum magnam
misericordiam tuam. Quia magna est misericordia, multae sunt
misericordiae; et de magna misericordia tua, multae sunt miserationes
tuae. Attendis contemptores ut corrigas, attendis nescientes ut
doceas, attendis confitentes ut ignoscas. Fecit hoc nesciens?
Quidam fecerat aliqua, et multa mala fecerat; Misericordiam,
inquit, consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate (I
Tim. I, 13). Iste David non posset dicere, Ignorans feci.
Non enim ignorabat quantum mali esset contrectatio conjugis alienae,
et quantum malum esset interfectio mariti nescientis, et nec saltem
irascentis. Consequuntur ergo misericordiam Domini qui ignorantes
fecerunt; et qui scientes, consequuntur non qualemlibet
misericordiam, sed magnam misericordiam.
7. [vers. 4.] Magis magisque lava me ab injustitia mea. Quid
est, Magis magisque lava? Multum inquinatum. Magis magisque lava
peccata scientis, qui abluisti peccata ignorantis. Nec sic
desperandum de misericordia tua. Et a delicto meo munda me. Quo
merito? Medicus est, offer mercedem: Deus est, offer sacrificium.
Quid dabis ut munderis? Vide enim quem invoces; justum invocas:
odit peccata, si justus est; vindicat in peccata, si justus est; non
poteris auferre a Domino Deo justitiam ejus. Implora misericordiam,
sed attende justitiam: misericordia est ut ignoscat peccanti, justitia
est ut puniat peccatum. Quid ergo? Quaeris misericordiam, peccatum
impunitum remanebit? Responderit David, responderint lapsi,
responderint cum David, ut misericordiam mereantur sicut David, et
dicant, Non Domine, non erit impunitum peccatum meum: novi
justitiam ejus, cujus quaero misericordiam: non impunitum erit, sed
ideo nolo ut tu me punias, quia ego peccatum meum punio; ideo peto ut
ignoscas, quia ego agnosco.
8. [vers. 5.] Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et delictum
meum coram me est semper. Non posui post dorsum meum quod feci, non
intueor alios oblitus mei, non affecto stipulam ejicere de oculo
fratris mei, cum sit trabes in oculo meo (Matth. VII, 3):
peccatum meum ante me est, non post me. Fuit enim post me quando ad
me missus est Propheta, et de ove pauperis similitudinem mihi
proposuit. Ait enim Nathan propheta ad David: Erat dives quidam
habens plurimas oves; pauper autem vicinus ejus habebat unam oviculam,
quam in sinu suo et de suo cibo nutriebat: venit hospes diviti; nihil
de grege suo abstulit, oviculam vicini pauperis concupivit, ipsam suo
hospiti occidit: quid dignus est? At ille profert iratus sententiam:
plane tunc rex nesciens ubi captus esset , morte dignum divitem dixit,
et ovem reddendam in quadruplum (II Reg. XII, 2-6).
Severissime atque justissime. Sed peccatum ejus nondum erat coram
eo, post dorsum erat quod fecerat: suam iniquitatem nondum
agnoscebat, et ideo alienae non ignoscebat. Sed Propheta ad hoc
missus, abstulit a dorso peccatum, et ante oculos posuit, ut videret
illam sententiam tam severam in se esse prolatam. Ad secandum et
sanandum vulnus cordis ejus, ferramentum fecit de lingua ejus. Hoc
fecit Dominus Judaeis, quando ad eum adulteram mulierem adduxerunt,
proponentes laqueum tentationis, et in id quod proposuerant
incidentes. In adulterio, inquiunt, haec mulier deprehensa est:
Moyses hujusmodi lapidari jussit; tu de illa quid censes? tanquam
bicipiti muscipula tentantes capere Sapientiam Dei, ut si juberet
occidi, perderet mansuetudinis famam; si autem juberet dimitti,
incurreret, tanquam reprehensor legis, calumniam . Quid ergo
respondit? Non ait, Occidite; non ait, Dimittite: sed ait, Qui
se scit sine peccato esse, primus in illam lapidem jaciat. Justa
lex, quae jubet adulteram occidi: sed haec lex justa ministros habeat
innocentes. Attenditis quam adducitis, attendite et qui estis. Illi
hoc audito, unus post alterum discesserunt. Remansit adultera et
Dominus, remansit vulnerata et medicus, remansit magna miseria et
magna misericordia. Adducentes erubuerunt, nec veniam petiverunt;
adducta confusa est, et sanata. Ait illi Dominus: Mulier, nemo te
condemnavit? Et illa: Nemo, Domine. Et ille: Nec ego te
condemnabo; vade, deinceps jam noli peccare (Joan. VIII,
4-11). Numquid Christus fecit contra legem suam? Neque enim
Pater ejus sine Filio dederat legem. Si coelum et terra et omnia
quae in eis sunt per ipsum facta sunt, lex sine Verbo Dei quomodo
conscripta est? Non ergo Deus contra legem suam, quia nec imperator
contra leges suas facit, quando confessis dat indulgentiam. Moyses
minister Legis, Christus promulgator Legis: Moyses lapidat ut
judex, Christus indulget ut rex. Misertus est ergo ejus Deus
secundum magnam misericordiam suam, sicut hic rogat, sicut hic petit,
sicut exclamat et dolet: quod illi adulteram offerentes facere
noluerunt; vulnera sua ostendente medico cognoverunt, medicinam a
medico non quaesierunt. Ita sunt multi quos peccare non pudet, agere
poenitentiam pudet. O incredibilis insania! De vulnere ipso non
erubescis, de ligatura vulneris erubescis? Nonne nudum foedius et
putidius est? Confuge ergo ad medicum, age poenitentiam, dic:
Iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum ante me est semper.
9. [vers. 6.] Tibi soli peccavi, et malignum coram te feci.
Quid est hoc? Coram hominibus enim non erat adulterata uxor aliena,
et maritus occisus? Nonne omnes noverant quod David fecerat? Quid
est, Tibi soli peccavi, et malignum coram te feci? Quia tu solus
sine peccato. Ille justus punitor, qui non habet quod in illo
puniatur: ille justus reprehensor, qui non habet quod in illo
reprehendatur. Tibi soli, inquit, peccavi, et malignum coram te
feci: ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.
Cui dicat, fratres, cui dicat difficile est advertere. Deo utique
loquitur, et manifestum est quomodo Deus Pater non est judicatus.
Quid est, Tibi soli peccavi, et malignum coram te feci: ut
justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris? Videt
futurum judicem judicandum, judicandum a peccatoribus justum, et in eo
vincentem, quia quod in illo judicaretur non erat. Solus enim in
hominibus verum dicere potuit homo Deus : Si invenistis in me
peccatum, dicite (Joan. VIII, 46). Sed forte erat quod
homines latebat, et non inveniebant illi quod erat quidem, sed
manifestum non erat? Alio loco ait, Ecce venit princeps mundi,
acutus inspector omnium peccatorum: ecce, inquit, venit princeps
mundi hujus, morte affligens peccatores praepositus mortis; invidia
enim diaboli mors intravit in orbem terrarum (Sap. II, 24).
Ecce, inquit, venit princeps mundi hujus (dixit haec proximus
passioni), et in me nihil inveniet, nihil peccati, nihil morte
dignum, nihil damnatione dignum. Et tanquam ei diceretur, Cur ergo
moreris? Sequitur, et dicit: Sed ut sciant omnes quia voluntatem
Patris mei facio, surgite, eamus hinc (Joan. XIV, 30,
31). Patior, inquit, indignus pro dignis, ut eos dignos faciam
vita mea, pro quibus indigne patior mortem illorum. Huic itaque
nullum habenti peccatum dicit in praesentia propheta David: Tibi soli
peccavi, et malignum coram te feci: ut justificeris in sermonibus
tuis, et vincas cum judicaris. Superas enim omnes homines, omnes
judices, et qui se putat justum, coram te injustus est: tu solus
juste judicas, injuste judicatus, qui potestatem habes ponendi animam
tuam, et potestatem habes iterum sumendi eam (Id. X, 18).
Vincis ergo cum judicaris. Omnes homines superas, quia plus es quam
homines, et per te facti sunt homines.
10. [vers. 7.] Tibi soli peccavi, et malignum coram te feci:
ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Ecce
enim in iniquitatibus conceptus sum. Tanquam diceretur, Vincuntur
illi qui fecerunt quod et tu David: non enim hoc parvum malum
parvumque peccatum, adulterium et homicidium: quid illi qui ex quo
nati sunt de ventre matris suae, nihil tale fecerunt? etiam ipsis
imputas aliqua peccata, ut ille omnes vincat cum coeperit judicari?
Suscepit personam generis humani David, et attendit omnium vincula,
propaginem mortis consideravit, originem iniquitatis advertit, et
ait: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum. Numquid David de
adulterio natus erat, de Jesse viro justo et conjuge ipsius (I
Reg. XVI, 18)? Quid est quod se dicit in iniquitate
conceptum, nisi quia trahitur iniquitas ex Adam? Etiam ipsum
vinculum mortis cum ipsa iniquitate concretum est. Nemo nascitur nisi
trahens poenam, trahens meritum poenae. Dicit et in alio loco
propheta: Nemo mundus in conspectu tuo, nec infans cujus est unius
diei vita super terram (Job XIV, 4, sec. LXX)? Novimus
enim et Baptismo Christi solvi peccata, et Baptismum Christi valere
ad remissionem peccatorum. Si infantes omni modo innocentes sunt, cur
matres ad Ecclesiam cum languentibus currunt? Quid illo Baptismo,
quid illa remissione dimittitur? Innocentem magis video flentem quam
irascentem. Quid eluit Baptismus? quid solvit illa gratia?
Solvitur propago peccati. Quia si loqui tibi posset ille infans,
diceret; et si jam intellectum haberet, quem habebat David,
responderet tibi: Quid me attendis infantem? Non quidem vides
facinora mea: sed ego in iniquitate conceptus sum, Et in peccatis
mater mea me in utero aluit. Praeter hoc vinculum concupiscentiae
carnalis natus est Christus sine masculo, ex virgine concipiente de
Spiritu sancto. Non potest iste dici in iniquitate conceptus; non
potest dici, In peccatis mater ejus in utero eum aluit, cui dictum
est: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi
obumbrabit tibi (Luc. I, 35). Non ergo ideo in iniquitate
concipiuntur homines, et in peccatis in utero a matribus aluntur, quia
peccatum est misceri conjugibus; sed quia illud quod fit, utique fit
de carne poenali. Poena enim carnis mors est, et utique inest ipsa
mortalitas. Unde Apostolus non moriturum corpus dixit, sed mortuum:
Corpus quidem mortuum est, inquit, propter peccatum; spiritus autem
vita est propter justitiam (Rom. VIII, 10). Quomodo ergo
sine vinculo peccati nascitur, quod concipitur et seminatur de corpore
mortuo propter peccatum? Opus hoc castum in conjuge non habet culpam,
sed origo peccati trahit secum debitam poenam. Non enim maritus, quia
maritus est, mortalis non est, aut aliunde nisi peccato mortalis est.
Erat enim et Dominus mortalis, sed non de peccato: suscepit poenam
nostram, et ideo solvit culpam nostram. Merito ergo in Adam omnes
moriuntur, in Christo autem omnes vivificabuntur (I Cor. XV,
22). Per unum hominem enim, ait Apostolus, peccatum in hunc
mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines
pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Definita
est sententia: In Adam, inquit, omnes peccaverunt. Solus esse
innocens infans potuit, qui de opere Adam non natus est.
11. [vers. 8.] Ecce enim veritatem dilexisti: incerta et
occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Veritatem dilexisti: id
est, impunita peccata etiam eorum quibus ignoscis, non reliquisti.
Veritatem dilexisti: sic misericordiam praerogasti, ut servares et
veritatem. Ignoscis confitenti, ignoscis, sed seipsum punienti: ita
servatur misericordia et veritas; misericordia, quia homo liberatur;
veritas, quia peccatum punitur. Ecce enim veritatem dilexisti:
incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Quae occulta?
quae incerta? Quia Deus ignoscit et talibus. Nihil tam occultum,
nihil tam incertum. Ad hoc incertum Ninivitae poenitentiam egerunt.
Dixerunt enim, quamvis post minas prophetae, quamvis post illam
vocem, Triduo, et Ninive subvertetur: dixerunt apud se, petendam
esse misericordiam: dixerunt ita apud se disceptantes, Quis novit,
si Deus flectat in melius sententiam suam, et miseretur? Incertum
erat, cum dicitur, Quis novit. De incerto poenitentiam egerunt,
certam misericordiam meruerunt: prostraverunt se in lacrymis, in
jejuniis, in cilicio et in cinere prostraverunt se, gemuerunt,
fleverunt, pepercit Deus (Jon. III, 4-10). Stetit
Ninive, an eversa est Ninive? Aliter quidem videtur hominibus, et
aliter visum est Deo . Ego autem puto impletum fuisse quod propheta
praedixerat. Respice quae fuit Ninive, et vide quia eversa est,
eversa in malo, aedificata in bono: sicut eversus Saulus persecutor,
aedificatus Paulus praedicator (Act. IX, 4). Quis non diceret
civitatem istam, in qua nunc sumus, feliciter eversam, si omnes illi
insani, nugis suis desertis, ad ecclesiam compuncto corde
concurrerent, Dei misericordiam de suis factis praeteritis
invocarent? Nonne diceremus: Ubi est illa Carthago? Quia non est
quod erat, eversa est: sed si est, quod non erat, aedificata est.
Ita dicitur Jeremiae: Ecce dabo tibi eradicare, suffodere,
evertere, disperdere, et rursus aedificare, et plantare (Jerem.
I, 10). Inde est vox illa Domini: Ego percutiam, et ego
sanabo (Deut. XXXII, 39). Percutit putredinem facinoris,
sanat dolorem vulneris. Faciunt medici cum secant, percutiunt et
sanant; armant se ut feriant, ferrum gestant et curare veniunt. Sed
quia peccata magna erant Ninivitarum, dixerunt. Quis novit? Hoc
incertum patefecerat Deus servo suo David. Cum enim dixisset,
stante et arguente se Propheta, Peccavi: statim audivit a
Propheta, id est a Spiritu Dei qui erat in Propheta, Dimissum est
tibi peccatum tuum (II Reg. XII, 13). Incerta et occulta
sapientiae suae manifestavit ei.
12. [vers. 9.] Asperges me, inquit, hyssopo, et mundabor.
Hyssopum herbam novimus humilem, sed medicinalem: saxo haerere
radicibus dicitur. Inde in mysterio mundandi cordis similitudo
assumpta est. Apprehende et tu radicem dilectionis petram tuam: esto
humilis in humili Deo tuo, ut sis excelsus in glorificato Deo tuo:
Aspergeris hyssopo, humilitas Christi te mundabit. Noli herbam
contemnere, vim medicamenti attende. Aliquid etiam dicam quod a
medicis solemus audire, vel experiri in aegrotis. Hyssopum dicunt
purgandis pulmonibus aptum esse. In pulmone solet notari superbia:
illic enim inflatio, illic anhelitus. Dicebatur de Saulo
persecutore, tanquam de Saulo superbo, quod ibat ad vinciendos
Christianos spirans caedem (Act. IX, 1): anhelabat caedes,
anhelabat sanguinem, nondum purgato pulmone. Audi et hic humiliatum,
quia hyssopo purgatum: Asperges me hyssopo, et mundabor; lavabis
me, id est, mundabis me: et super nivem dealbabor. Etsi fuerint,
inquit, peccata vestra sicut phoenicium, tanquam nivem dealbabo
(Isai. I, 18). De talibus sibi exhibet Christus vestem sine
macula et ruga (Ephes. V, 27). Proinde vestis ejus in monte,
quae tanquam nix dealbata effulsit (Matth. XVII, 2),
significavit Ecclesiam omni macula peccati mundatam.
13. [vers. 10.] Sed ubi humilitas ex hyssopo? Audi
sequentia: Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam, et
exultabunt ossa humiliata. Auditui meo, inquit, dabis exsultationem
et laetitiam: gaudebo audiendo te, non loquendo contra te.
Peccasti, quid defendis te? Loqui vis: patere, audi, cede divinis
vocibus, ne perturberis et amplius vulnereris: commissum est, non
defendatur; in confessionem veniat, non in defensionem. Adhibes te
defensorem peccati tui, vinceris: non innocentem patronum adhibuisti,
non est tibi utilis defensio tua. Quis es enim qui te defendas?
Idoneus es tu ad accusandum te. Noli dicere, aut, Nihil feci;
aut, Quid magnum feci; aut, Fecerunt et alii. Si faciendo
peccatum nihil te dicis fecisse, nihil eris, nihil accipies; paratus
est Deus dare indulgentiam, claudis contra te; ille paratus est
dare, noli opponere obicem defensionis, sed aperi sinum confessionis.
Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam. Ipse donet ut dicam
quod sentio. Feliciores sunt qui audiunt, quam qui loquuntur. Qui
enim discit, humilis est: qui autem docet, laborat ut non sit
superbus, ne male placendi affectus irrepat, ne Deo displiceat qui
vult placere hominibus. Magnus tremor est in docente, fratres mei,
magnus tremor est noster in his vocibus nostris. Credite cordi nostro
quod videre non potestis: scit ipse qui mitescat nobis, qui propitius
sit nobis, cum quanto sub illo tremore ad vos loquimur. Cum autem
ipsum aliquid suggerentem et docentem intus audimus, securi sumus,
securi gaudemus: sub magistro enim sumus, illius gloriam quaerimus,
illum docentem laudamus: delectat nos veritas ejus intus, ubi nemo
facit vel audit strepitum: ibi dixit iste esse laetitiam suam et
exsultationem suam. Auditui meo, inquit, dabis exsultationem et
laetitiam. Et ideo quia humilis, audit. Qui audit, qui vere audit
et bene audit, humilis audit: gloria enim in illo est a quo audit quod
audit. Posteaquam dixit, Auditui meo dabis exsultationem et
laetitiam; continuo demonstravit quid faciat auditio, Exsultabunt
ossa humiliata. Humiliata sunt ossa, ossa audientis non habent
fastum, non habent tumorem, quem in se vix vincit qui loquitur. Inde
et ille humilis magnus, quo in natis mulierem nemo major surrexit
(Matth. XI, 11), ille qui ita se humiliavit ut se indignum
diceret solvere corrigiam calceamenti Domini sui (Marc. I, 7),
Joannes ille Baptista, dans gloriam magistro suo et ideo amico suo,
ait; cum Christus putaretur, et ex eo superbire posset, et se
extendere: non enim ipse se dixerat Christum; sed poterat accipere
hominum errorem hoc putantium, ultro istum honorem deferre volentium
(Luc. III, 15): sed respuit falsum honorem ut inveniret veram
gloriam : et vide humilitatem de auditu: ait, Qui habet sponsam,
sponsus est; amicus autem sponsi stat et audit eum. Stantem se fecit
et audientem, non cadentem et loquentem, Stat, inquit, et audit
eum. Audistis auditum; ubi est exsultatio et laetitia? Continuo
sequitur: Stat et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi
(Joan. III, 29). Auditui meo dabis exsultationem et
laetitiam, et exsultabunt ossa humiliata.
14. [vers. 11.] Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes
iniquitates meas dele. Jam enim exsultant ossa humiliata, jam hyssopo
mundatus, humilis factus sum. Averte faciem tuam, non a me, sed a
peccatis meis. Alibi quippe orans dicit: Ne avertas faciem tuam a me
(Psal. XXVI, 9). Qui non vult a se averti faciem Dei, vult
averti faciem Dei a peccatis suis. Peccatum enim unde se Deus non
avertit, advertit: si advertit, animadvertit. Averte faciem tuam a
peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. Satagit de illo grandi
peccato: plus praesumit, omnes deleri vult iniquitates suas;
praesumit de medici manu, de magna illa misericordia quam in principio
Psalmi invocavit: Omnes iniquitates meas dele. Avertit faciem
Deus, et sic delet; avertendo faciem peccata delet, advertendo
scribit. Audisti avertendo delentem, audi advertendo quid facientem.
Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam
eorum (Psal. XXXIII, 17): non delendo peccata eorum. Hic
autem quid rogat? Averte faciem tuam a peccatis meis. Bene rogat.
Ipse enim non avertit faciem a peccatis suis, dicens, Quoniam
peccatum meum ego cognosco. Merito rogas, et bene rogas ut Deus
avertat faciem a peccato tuo, si tu inde non avertis faciem: si vero
tu peccatum tuum in dorso ponis, Deus ibi faciem ponit. Tu peccatum
tuum ante faciem tuam converte, si vis ut inde Deus faciem suam
avertat; et sic securus rogas, et exaudit.
15. [vers. 12.] Cor mundum crea in me, Deus. Crea, non
quasi novum aliquid institue, dicere voluit: sed quia poenitens
orabat, qui commiserat aliquid quod priusquam committeret innocentior
erat, ostendit quemadmodum dixerit, Crea. Et spiritum rectum innova
in visceribus meis. Per factum, inquit, meum inveterata erat atque
curvata rectitudo spiritus mei. Dicit enim ex alio psalmo:
Curvaverunt animam meam (Psal. LVI, 7). Et quando se homo
pronum facit ad terrenas concupiscentias, incurvatur quodammodo; cum
autem erigitur in superna, rectum fit cor ejus, ut bonus illi sit
Deus. Quam bonus enim Deus Israel rectis corde (Psal.
LXXII, 1)! Proinde, fratres, audite. Aliquando Deus cui
ignoscit in futuro saeculo, corripit eum de peccato in isto saeculo.
Nam et ipsi David, cui dictum jam fuerat per Prophetam, Dimissum
est peccatum tuum, evenerunt quaedam quae minatus erat Deus propter
ipsum peccatum. Nam filius ejus Abessalon adversus eum cruentum
bellum gessit, et in multis humiliavit patrem suum (II Reg. XV,
10). Ambulabat ille in dolore, in tribulatione humiliationis
suae, ita subditus Deo, ut omnia justa ei tribuens confiteretur quod
nihil pateretur indigne, habens jam rectum cor cui non displicebat
Deus. Injuriosum quemdam et in os sibi dura maledicta jacientem
patienter audiebat, ex adversa parte unum ex militibus qui erant cum
filio ejus impio. Et cum ille jaceret maledicta in regem, iratus unus
ex comitibus David voluit ire et percutere eum; sed prohibetur a
David. Et quomodo prohibetur? Ut diceret, Deus illum misit, ut
mihi malediceret (Id. XVI, 5, 10). Agnoscens culpam suam,
amplexus est poenam suam, quaerens gloriam non suam; Dominum laudans
in eo quod boni habebat, Dominum laudans in eo quod patiebatur,
benedicens Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore ejus
(Psal. XXXIII, 2). Tales sunt omnes recti corde: non hi
perversi, qui se rectos putant, et perversum Deum; qui quando
aliquid faciunt mali, gaudent; quando aliquid mali patiuntur,
blasphemant; insuper positi in tribulatione et flagello, dicunt de
corde distorto, Deus, quid tibi feci? Vere quia nihil Deo
fecerunt; omnia enim sibi fecerunt. Et spiritum rectum innova in
visceribus meis.
16. [vers. 13.] Ne projicias me a facie tua. Averte faciem
tuam a peccatis meis: et ne projicias me a facie tua. Cujus faciem
timet, ipsius faciem invocat. Ne projicias me a facie tua: et
spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Est enim spiritus sanctus in
confitente. Jam ad donum Spiritus sancti pertinet, quia tibi
displicet quod fecisti. Immundo spiritui peccata placent, sancto
displicent. Quamvis ergo adhuc veniam depreceris, tamen ex alia parte
quia tibi displicet malum quod commisisti, Deo conjungeris: hoc enim
et tibi displicet, quod et illi. Jam duo estis ad expugnandam febrem
tuam, tu et medicus. Quia ergo non potest esse confessio peccati et
punitio peccati in homine a seipso; cum quisque sibi irascitur et sibi
displicet, sine dono Spiritus sancti non est. Nec ait, spiritum
sanctum tuum da mihi, sed, ne auferas a me. Et spiritum sanctum tuum
ne auferas a me.
17. [vers. 14.] Redde mihi exsultationem salutaris tui.
Redde quam habebam, quam peccando amiseram: Redde mihi exsultationem
salutaris tui: utique Christi tui. Quis enim sine illo sanari
potuit? Quia et antequam de Maria nasceretur, in principio erat
Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan.
I, 1): et ita a sanctis Patribus dispensatio susceptae carnis
futura credebatur, sicut a nobis facta creditur. Tempora variata
sunt, non fides. Redde mihi exsultationem salutaris tui: et spiritu
principali confirma me. Nonnulli intellexerunt hic Trinitatem in Deo
ipsum Deum, excepta dispensatione carnis: quoniam scriptum est,
Deus spiritus est (Id. IV, 24). Quod enim non est corpus,
et tamen est, videtur restare ut spiritus sit. Intelligunt ergo hic
nonnulli Trinitatem dictam ; in spiritu recto Filium, in spiritu
sancto Spiritum sanctum, in spiritu principali Patrem. Sive ergo
hoc ita sit, sive spiritum rectum ipsius hominis accipi voluit,
dicens, Spiritum rectum innova in visceribus meis, quem curvavi et
distorsi peccando, ut jam Spiritus sanctus ipse sit spiritus
principalis, quem et auferri a se noluit, et eo se voluit confirmari;
non est haeretica quaelibet sententia.
18. [vers. 15.] Sed videte quid adjungat: Spiritu, inquit,
principali confirma me. In quo confirma? Quia ignovisti mihi, quia
securus sum non mihi imputari quod donasti, ex hoc factus securus,
atque ista gratia confirmatus, non ero ingratus. Quid enim faciam?
Doceam iniquos vias tuas. Doceam iniquos ex iniquo ; id est, qui
fuerim et ego iniquus, jam non iniquus, non a me ablato Spiritu
sancto, et spiritu principali confirmatus, doceam iniquos vias tuas.
Quas vias iniquos docebis? Et impii ad te convertentur. Si peccatum
David impietati deputatur, non de se desperent impii, quia pepercit
Deus impio; sed si ad eum convertantur, si vias ipsius discant: si
autem impietati non deputatur factum David, sed illa proprie impietas
dicitur apostare a Deo, unum Deum non colere, aut nunquam coluisse,
aut quem colebat dimisisse, ad cumulum valet quod ait, Et impii ad te
convertentur. Ita plenus es adipe misericordiae, ut ad te conversis,
non solum quibuslibet peccatoribus, sed etiam impiis non sit
desperandum. Et impii ad te convertentur. Utquid? Ut credentes in
eum qui justificat impium, deputetur fides eorum ad justitiam (Rom.
IV, 5).
19. [vers. 16.] Erue me de sanguinibus Deus, Deus salutis
meae. Expressit latinus interpres verbo minus latino proprietatem
tamen ex graeco. Nam omnes novimus latine non dici sanguines, nec
sanguina; tamen quia ita graecus posuit plurali numero, non sine
causa, nisi quia hoc invenit in prima lingua hebraea, maluit pius
interpres minus latine aliquid dicere, quam minus proprie. Quare ergo
pluraliter dixit: de sanguinibus? In multis sanguinibus, tanquam in
origine carnis peccati, multa peccata intelligi voluit. Ad ipsa
peccata respiciens Apostolus, quae veniunt de corruptione carnis et
sanguinis, ait: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Nam
utique secundum fidem veram ejusdem apostoli, caro ista resurget, et
ipsa merebitur incorruptionem, dicente ipso: Oportet corruptibile hoc
induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem (I
Cor. XV, 50, 53). Quia ergo corruptio ista de peccato est,
ipsius nomine appellantur peccata: quemadmodum dicitur lingua et illud
frustum carnis et membrum quod in ore movetur, cum verba distinguimus,
et lingua quod per linguam fit, sicut dicimus aliam linguam graecam,
aliam latinam: non enim caro diversa est, sed sonus. Quomodo ergo
dicitur lingua, locutio quae fit per linguam: sic dicitur et sanguis,
iniquitas quae fit per sanguinem. Attendens ergo multas iniquitates
suas, et illud superius, Et omnes iniquitates meas dele; et eas
tribuens corruptioni carnis et sanguinis, Libera me, inquit, de
sanguinibus: hoc est, Libera me ab iniquitatibus, munda me ab omni
corruptione. Incorruptionem enim desiderat qui dicit, Libera me de
sanguinibus: quia caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, neque
corruptio incorruptionem. Erue me de sanguinibus Deus, Deus salutis
meae. Ostendit quia cum fuerit salus perfecta in isto corpore,
corruptio in eo non erit, quae intelligitur nomine carnis et
sanguinis: ipsa est enim perfecta sanitas corporis. Nam modo quomodo
sanum est quod labitur, quod indiget, quod habet perpetuam quamdam
aegritudinem famis et sitis? Haec tunc non erunt: quia esca ventri,
et venter escis (Id. VI, 13). Deus autem et hunc et has
evacuabit, Erit forma corporis perfecta ex Deo, absorpta morte in
victoriam (Id. XV, 54), nulla subrepente defectione, nullis
mutata aetatibus, nullo labore lassata ut cibo fulciatur, et aliqua
esca reficiatur. Sed non erimus sine esca et potu: ipse erit cibus
noster Deus et potus noster. Solus ille cibus reficit nec deficit.
Libera me de sanguinibus Deus, Deus salutis meae. Modo enim jam in
ipsa salute sumus. Audi Apostolum: Spe enim salvi facti sumus. Et
vide quia de ipsa salute corporis dicebat: In nobismetipsis, inquit,
ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri.
Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes:
quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus
speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 23,
25). Qui perseveraverit usque in finem, ipsa est illa patientia:
hic salvus erit (Matth. X, 21, et XXIV, 13), ipsa est
salus quam nondum habemus, sed habituri sumus. Nondum est res, sed
certa spes. Et exsultabit lingua mea justitiam tuam.
20. [vers. 17.] Domine, labia mea aperies, et os meum
annuntiabit laudem tuam. Laudem tuam, quia creatus sum; laudem
tuam, quia peccans non derelictus sum; laudem tuam, quia ut
confiterer admonitus sum; laudem tuam, quia ut securus essem mundatus
sum. Labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam.
21. [vers. 18, 19.] Quoniam si voluisses sacrificium,
dedissem utique. In illo tempore erat David, quando sacrificia
victimarum animalium offerebantur Deo, et videbat haec futura
tempora. Nonne in his vocibus nos agnoscimus? Erant illa sacrificia
figurata, praenuntiantia unum salutare sacrificium. Nec nos dimissi
sine sacrificio sumus, quod Deo offeramus. Audi enim quid dicat
curam gerens pro peccato suo, et ignosci sibi volens malum quod fecit:
Si voluisses, inquit, sacrificium, dedissem utique. Holocaustis
non delectaberis. Nihil ergo offeremus? sic veniemus ad Deum? Et
unde illum placabimus? Offer; sane in te habes quod offeras. Noli
extrinsecus thura comparare, sed dic: In me sunt, Deus, vota tua,
quae reddam laudis tibi (Psal. LV, 12). Noli extrinsecus
pecus quod mactes inquirere, habes in te quod occidas. Sacrificium
Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non
spernit. Prorsus spernit taurum, hircum, arietem: jam non est
tempus ut haec offerantur. Oblata sunt cum aliquid indicarent, cum
aliquid promitterent; venientibus rebus promissis, promissiones
ablatae sunt. Cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Nostis
quia excelsus est Deus: si te excelsum feceris, longinquabit a te;
si te humiliaveris, propinquabit ad te.
22. [vers. 20.] Videte quis iste sit: unus videbatur
deprecari David, videte hic imaginem nostram et typum Ecclesiae.
Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion. Huic Sion
benigne fac. Quae est Sion? Civitas sancta. Quae est civitas
sancta? Quae abscondi non potest super montem constituta (Matth.
V, 14). Sion in speculatione quia aliquid spectat quod sperat.
Interpretatur enim Sion Speculatio, et Jerusalem Visio pacis.
Agnoscitis ergo vos in Sion et in Jerusalem, si certi expectatis
spem futuram, et si pacem habetis cum Deo. Et aedificentur muri
Jerusalem. Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, et
aedificentur muri Jerusalem: Non sibi enim tribuat Sion aliqua
merita sua: tu cum illa fac benigne. Aedificentur muri Jerusalem:
munimenta construantur immortalitatis nostrae, in fide, et spe, et
charitate.
23. [vers. 21.] Tunc acceptabis sacrificium justitiae: modo
autem sacrificium pro iniquitate, spiritum contribulatum et cor
humiliatum; tunc sacrificium justitiae laudes solas. Beati enim qui
habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal.
LXXXIII, 5): hoc est enim sacrificium justitiae. Oblationes
et holocaustomata. Quae sunt holocaustomata? Totum igne consumptum.
Quando totum pecus imponebatur arae igne consumendum, holocaustum
dicebatur. Totos nos divinus ignis absumat, et fervor ille totos
arripiat. Quis fervor? Nec est qui se abscondat a calore ejus
(Psal. XVIII, 7). Quis fervor? De quo dicit Apostolus,
Spiritu ferventes (Rom. XII, 11). Non tantum anima nostra
absumatur ab illo divino igne sapientiae, sed et corpus nostrum, ut
mereatur ibi immortalitatem ; sic levetur holocaustum, ut absorbeatur
mors in victoriam (I Cor. XV, 54). Oblationes et
holocaustomata. Tunc imponent super altare tuum vitulos. Unde
vitulos? Quid ibi eliget? Innocentiam novae aetatis, an libera
colla a jugo legis?
24. Psalmus in nomine Christi, etsi forte non ut volumus,
verumtamen ut potuimus, terminatus est. Restat paucis alloqui vos,
fratres, propter multa mala inter quae vivimus. Neque enim viventes
in rebus humanis, migrare possumus a rebus humanis. Cum tolerantia
vivendum est nobis inter malos: quia cum mali essemus, cum tolerantia
vixerunt boni inter nos. Non obliviscentes quid fuerimus, non
desperabimus de his qui nunc sunt quod fuimus. Verumtamen,
charissimi, in tanta morum diversitate et tam detestabili corruptela,
regite domos vestras, regite filios vestros, regite familias vestras
. Quomodo ad nos pertinet in Ecclesia loqui vobis, sic ad vos
pertinet in domibus vestris agere, ut bonam rationem reddatis de his
qui vobis sunt subditi. Amat Deus disciplinam. Perversa autem et
falsa innocentia est, habenas laxare peccatis. Valde inutiliter,
valde perniciose sentit filius patris lenitatem, ut postea Dei sentiat
severitatem: et hoc non solus, sed cum dissoluto patre suo. Quid
enim? Si ipse non peccat, et non facit quod filius ejus, ideo non
debet ab ipsa nequitia filium prohibere? An forte ut videatur filio
ejus quia et pater talia faceret, nisi senuisset? Peccatum quod tibi
non displicet in filio tuo, delectat te; sed aetas deseruit, non
cupiditas. Maxime, fratres mei, filios vestros fideles attendite,
quos fidedixistis ut baptizarentur. Sed forte negligit malus filius
vel monita patris, vel objurgationem, vel severitatem: tu imple
personam tuam; Deus de illo exigit suam.
|
|