|
1. Psalmus brevis est, de quo loquendum suscepimus Charitati
Vestrae: sed titulum habet aliquantulum negotiosum. Patienter ergo
sustinete nos, donec illum enodemus, ut possumus, quantum adjuverit
Dominus. Neque enim passim praetereunda sunt haec; quandoquidem
placuit fratribus, non tantum aure et corde, sed et stylo excipienda
quae dicimus: ut non auditorem tantum, sed et lectorem etiam cogitare
debeamus. Nata est quidem occasio psalmo huic ex re quadam gesta,
quam vobis etiam fecimus recitari de libro Regnorum. Saül enim rex
non ad permanendum electus a Domino, sed secundum populi cor durum et
malum datus ad eorum correptionem, non ad utilitatem (I Reg.
VIII, 7), secundum illam sententiam sanctarum Scripturarum,
quae ait de Deo, Qui regnare facit hominem hypocritam, propter
perversitatem populi (Job XXXIV, 30): cum ergo talis esset
Saül, persequebatur David (I Reg. XVIII-XXIV), in
quo Deus praefigurabat regnum salutis aeternae, et quem Deus elegerat
permansurum in semine suo; quandoquidem futurus erat rex noster, rex
saeculorum cum quo regnaturi sumus in aeternum, ex semine ipsius David
secundum carnem (Rom. I, 3). Cum ergo David Deus elegisset,
et praeelegisset, et praedestinasset ad regnum, noluit et ipsum David
ante regnum tenere, quam primo a persequentibus liberaret; ut etiam in
hoc ipso figuraret nos, id est corpus ejus, cujus corporis caput
Christus (Coloss. I, 18). Porro enim si ipsum caput nostrum
sine primo peracto labore in terra, in coelo regnare noluit, neque
levare sursum corpus quod deorsum accepit, nisi per tribulationis
viam; quid audent membra sperare, capite suo magis se posse esse
felicia? Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis
domesticos ejus (Matth. X, 25)? Non ergo speremus molliorem
viam: qua praecessit eamus, qua duxit sequamur. Si enim a vestigio
ejus aberravimus, perimus. In hoc ergo David quid praefigurabatur,
videtis: ergo et in Saül quid praefigurabatur, videtis: regnum
malum in Saül, regnum bonum in David: mors in Saül, et vita in
David. Etenim nos non persequitur nisi mors, de qua in fine
triumphabimus, dicentes: Ubi est, mors, contentio tua? ubi est,
mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 55)? Quid est quod dico,
non nos persequitur nisi mors? Quia nisi mortales essemus, non esset
quod nobis faceret inimicus. Numquid enim Angelis quidquam facit?
Ergo etiam ipsa mors, a qua maxime habemus persecutionem, cujus
finitur in fine contentio cum resurrexerimus a mortuis, sicut finita
est in capite nostro, sic finietur et in nobis, si justi fuerimus
inventi. Nam mortuus ille mortis interfector fuit, et magis in illo
mors mortua est, quam ipse in morte.
2. Denique etiam nomen ipsum si attendamus, non est sine mysterio.
Nam Saül interpretatur Petitio, hoc est appetitio. Quid enim
dubitare debemus nos nobis fecisse mortem istam? A peccato enim
hominis nata est mors. Merito ergo ipse sibi homo appetivit mortem,
et ideo petitio nomen est mortis. Nam sicut scriptum est, Deus
mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum. Creavit enim
Deus ut essent omnia, et sanabiles fecit nationes orbis terrarum. Et
unde mors tanquam quaereres: Impii autem manibus, inquit, et verbis
accersierunt illam, et aestimantes illam amicam defluxerunt (Sap.
I, 13, 14, 16). Ergo appetendo illam defluxerunt, et in
mortem irruerunt, aestimantes illam sibi esse amicam: quomodo
aestimavit populus amicum, et petivit regem inimicum. Extorsit enim
populus a Domino habere regem, et datus est Saül, tanquam dati
essent illi in manus suas, qui manibus et verbis accersierunt mortem,
et figurata est in ipso Saüle ipsa mors. Ideo psalmus ille septimus
decimus sic habet titulum: In die qua liberavit eum Dominus de manu
omnium inimicorum ejus, et de manu Saül. Dixit primo, omnes
inimicos ejus; et postea, de manu Saül: quia novissima inimica
destruetur mors (I Cor. XV, 26). Quid est, Et de manu
Saül? Quoniam exemit nos ab inferis et de manu mortis liberavit
nos.
3. Cum ergo Saül persequeretur virum sanctum David, confugit
David ubi tutum putavit: transiens per sacerdotem quemdam
Achimelech, accepit ab eo panes. Ubi figuravit etiam personam, non
tantum regis, sed et sacerdotis: quia manducavit panes propositionis,
quos, sicut dicit Dominus in Evangelio, non licebat manducare nisi
solis sacerdotibus (Matth. XII, 4). Postea coepit eum
quaerere Saül, et iratus est suis quod nemo eum sibi vellet prodere.
Hoc modo lectum est in libro Regnorum. Erat autem ibi Doech
quidam, quando venerat ille ad Achimelech sacerdotem, princeps
pastorum Saül, Idumaeus. Qui cum adesset quando Saül irascebatur
suis, quod nullus illi vellet prodere David, prodidit ubi eum
vidisset. Misit continuo Saül, exhibuit sacerdotem et omnes ejus,
et jussit occidi. Nemo ausus est hominum regis Saül, nec jubente
rege, mittere manum in sacerdotes Domini: sed ille qui prodiderat,
sicut Judas, qui a proposito suo non recessit, et usque in finem
perseveravit de illa radice fructus ferre, (quales, nisi quales fert
arbor mala?) occidit Doech iste manu sua, jubente rege, sacerdotem
et omnes ejus: deinde debellata est civitas etiam sacerdotum (I
Reg. XXI et XXII). Invenimus ergo Doech istum inimicum regi
David et sacerdoti Achimelech. Unus homo est Doech, sed genus
hominum est Doech: sicut David et corpus ipsum regis et sacerdotis,
tanquam unus homo et duae personae, sed tamen unum genus hominum.
Proinde in isto tempore, et in isto saeculo videamus haec duo genera,
ut pertineat ad utilitatem nostram, vel quod cantamus, vel quod
cantari audimus. Modo videamus Doech, modo videamus corpus regis et
sacerdotis, modo videamus corpus hominum adversus regem et sacerdotem.
4. Primo nomina ipsa attendite quam mystica sint. Doech
interpretatur Motus: Idumaeus interpretatur Terrenus. Jam videte
quale genus hominum significet Doech iste motus: non ergo perseverans
in aeternum, sed emigrandus. Terrenus: quid exspectatis de homine
terreno aliquos fructus? Coelestis homo erit in aeternum. Est ergo
regnum terrenum, ut breviter dicam et cito insinuem, hodie in isto
saeculo, ubi est et regnum coeleste. Peregrinos habet cives suos
utrumque regnum, regnum terrenum et regnum coeleste, regnum
eradicandum et regnum in aeternum plantandum. Modo in hoc saeculo
cives utriusque regni permixti sunt: corpus regni terreni, et corpus
regni coelestis commixtum est. Regnum coeleste gemit inter cives regni
terreni, et aliquando (nam et hoc tacendum non est) quodammodo regnum
terrenum angariat cives regni coelorum, et regnum coeleste angariat
cives regni terreni. Utrumque vobis de Scriptura Dei
demonstrabimus. Daniel et tres pueri in Babylonia praepositi sunt
negotiis regis (Dan. II, 49): Joseph in Aegypto secundus a
rege positus est administrare rempublicam (Gen. XLI, 40), de
qua republica erat populus ille Dei liberandus: in ipsa republica
angariam quodammodo faciebat Joseph, sicut illi tres pueri, sicut
Daniel. Manifestum est ergo quod usurparat sibi ad opera sua, id est
ad opera regni sui, non ad facta sua mala, regnum terrenum cives regni
coelorum. Quid et regnum coelorum, quomodo usurpat in hoc saeculo ad
tempus cives regni terreni? Nonne de his Apostolus dicit, quod non
caste Evangelium annuntiabant, sed terrena desiderantes regnum
coelorum praedicabant; sua quaerebant, et Christum annuntiabant? Et
ut noveritis quod et ipsi ad opus regni coelorum, tanquam mercenarii
assumpti sunt, Apostolus gaudens de illis dicit: Sunt qui per
invidiam et contentionem Christum annuntiant non caste, existimantes
tribulationem se suscitare vinculis meis. Quid enim dum omni modo sive
per occasionem sive per veritatem Christus annuntietur? Et in hoc
gaudeo, sed et gaudebo (Philipp. I, 17 et 18). De talibus
etiam Christus annuntiat, dicens: Pharisaei et Scribae super
cathedram Moysi sederunt. Quae dicunt, facite; quae autem faciunt,
facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII,
2, 3). Quae dicunt, pertinent ad David; quae autem faciunt,
pertinent ad Doech. Per illos me audite, illos imitari nolite.
Ista duo genera hominum sunt hodie in terra. De his duobus generibus
hominum cantat psalmus iste.
5. [vers. 1, 2.] Habet autem Psalmi titulus: In finem
intellectus David, cum venit Doech Idumaeus, et nuntiavit Saül:
Venit David in domum Abimelech : cum legamus eum venisse in domum
Achimelech. Et fortasse quod non absurde sentimus propter
similitudinem nominis, et unius syllabae differentiam, vel potius
unius litterae, variati sunt tituli. In codicibus tamen Psalmorum
cum inspiceremus, magis Abimelech quam Achimelech invenimus. Et
quoniam in alio loco habes evidentissimum psalmum, non dissimilitudinem
nominis, sed prorsus diversum nomen insinuantem; quandoquidem David
ante regem Achis, non ante regem Abimelech immutavit faciem suam, et
dimisit eum, et abiit: titulus autem Psalmi sic scriptus est,
Quando immutavit vultum suum coram Abimelech (Psal. XXXIII,
1): ipsa magis mutatio nominis in mysterium facit intentos, ne
tanquam res historiae persequaris, et sacrata vela contemnas.
Discussum nomen in psalmo illo, quod est Abimelech, invenitur
interpretatum, Patris mei regnum. Quomodo autem patris sui regnum
dimisit David, et abiit, nisi quomodo Christus regnum Judaeorum
dimisit, et ad Gentes transivit? Hinc fortassis etiam propheticus
spiritus adscribens titulum psalmo huic, voluit ut non diceret
Achimelech, sed Abimelech, quia quando venit David ad patris sui
regnum, tunc est proditus; hoc est quando venit Dominus noster Jesus
Christus ad regnum Judaeorum institutum a Patre suo, de quo dicit,
Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus
et justitiam (Matth. XXI, 43), tunc est proditus morti, quam
significat Saül. Non est autem occisus , sicut nec Isaac, cum et
ipse passionem Domini figuraret; nec tamen sine sanguine figura
transacta est, vel ibi illius arietis (Gen. XXII, 12), vel
hic Achimelech sacerdotis. Neque enim occidi oportuit eos, quos tunc
resurgere non oportebat: sed eorum vitam a mortis periculo, verumtamen
effuso sanguine, liberans Jesus resurrectionem potius significabat,
quae hoc modo in illis figurabatur, quia vero Domino servabatur.
Plura hinc dici possent, si illarum rerum gestarum in hoc sermone
suscepissemus tractanda mysteria.
6. Nunc jam audiamus ista duo genera hominum, quandoquidem de titulo
isto, etsi operosius et fortasse loquacius, tamen ut Dominus
concessit, exitum est. Duo genera hominum attendite: unum
laborantium, alterum eorum inter quos laboratur; unum de terra,
alterum de coelo cogitantium; unum in profundum cor mittentium,
alterum cor Angelis conjungentium; unum sperantium de terrenis quibus
pollet hic mundus, alterum praesumentium de coelestibus quae promisit
non mendax Deus . Sed mixta sunt ista genera hominum. Invenimus
modo civem Jerusalem, civem regni coelorum administrare aliquid in
terra; ut puta, purpuram gerit , magistratus est, aedilis est,
proconsul est, imperator est, rempublicam gerit terrenam: sed cor
sursum habet, si christianus est, si fidelis est, si pius est, si
contemnens in quibus est, et sperat in quo nondum est. De quo genere
fuit illa sancta mulier Esther, quae cum esset uxor regis, ventum est
ad periculum deprecandi pro civibus suis; et cum oraret coram Deo,
ubi mentiri non posset, in oratione sua dixit, ita sibi fuisse illa
ornamenta regalia sicut pannum menstruatae (Esth. XIV, 16).
Non ergo desperemus de civibus regni coelorum, quando eos videmus
aliqua gerere Babyloniae negotia, aliquid terrenum in republica
terrena: nec rursus continuo gratulemur omnibus hominibus quos videmus
agere negotia coelestia; quia et filii pestilentia sedent aliquando in
cathedra Moysi, de quibus dicitur, Quae dicunt facite; quae autem
faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt. Illi in
terrenis rebus levant cor in coelum, isti in coelestibus verbis trahunt
cor in terra. Veniet autem tempus ventilabri, quando utrumque
diligentissime discernatur, ne granum aliquod transeat in acervum
paleae comburendum, ne una stipula transeat ad massam in horreo
recondendam (Matth. III, 12). Quamdiu ergo nunc permixtum
est, audiamus hinc vocem nostram, id est civium regni coelorum (hoc
enim affectare debemus, tolerare hic malos, quam tolerari a bonis);
et conjungamus nos huic voci, et aure, et lingua, et corde, et
opere. Quod si fecerimus, nos hic loquimur in his quae audimus.
Dicatur ergo primo de corpore malo regni terreni.
7. [vers. 3.] Quid gloriatur in malitia qui potens est?
Attendite, fratres mei, gloriam malignitatis, gloriam hominum
malorum. Quae est gloria? Quid gloriatur in malitia qui potens est?
id est, qui in malitia potens est, quid gloriatur? Opus est potentem
esse, sed in bonitate, non in malitia. Aliquid magnum est gloriari
in malitia? Aedificare domum paucorum est, destruere quivis ignarus
potest. Seminare frumenta, excolere segetem, exspectare donec
maturescat, et in ejus fructu in quo laboravit gaudere, paucorum est:
una scintilla omnem segetem incendere quivis potest. Suscipere
infantem, natum nutrire, educare, ad juvenilem aetatem perducere,
magnum officium est: occidere illum uno puncto temporis quivis potest.
Ergo ea quae ad destructionem fiunt, facillime fiunt. Qui
gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31): qui
gloriatur, in bonitate glorietur. Gloriaris, quia potens es in
malo. Quid facturus es, o potens, quid facturus es, multum te
jactans? Occisurus es hominem: hoc et scorpius, hoc et una febris,
hoc et fungus malus. Hucne redacta est omnis potentia tua, ut malo
fungo coaequetur? Hoc ergo faciunt boni cives Jerusalem, qui non in
malitia, sed in bonitate gloriantur: primo ut non in se, sed in
Domino glorientur; deinde ut ea quae ad aedificationem faciunt,
studiose faciant, et talia faciant quae valeant ad permanendum; quae
autem faciunt ad destructionem, faciant propter disciplinam
proficientium, non propter oppressionem innocentium. Huic ergo
potentiae comparatum corpus illud terrenum, quare non audiat ex his
verbis, Quid gloriatur in malitìa qui potens est?
8. [vers. 4.] In iniquitate tota die injustitiam cogitavit
lingua tua. In iniquitate tota die, id est toto tempore, sine
lassitudine, sine intervallo, sine pausatione. Et quando non facis,
cogitas; ut quando aliquid mali abest a manibus, a corde non absit:
aut facis malum, aut dum non potes facere, dicis malum, hoc est,
maledicis: aut quando nec hoc potes, vis et cogitas malum. Tota die
ergo, id est sine intermissione. Exspectamus huic homini poenam.
Parva sibi poena est? Minaris ei: tu eum ei minaris, quo cum vis
mittere in malum? Dimitte illum in se. Ut multum saevias,
subjecturus es bestiis: in seipsum pejor est bestiis. Bestia enim
lacerare corpus ejus potest: ipse cor suum sanum relinquere non
potest. Interius in se ipse saevit, et tu exterius plagas inquiris?
Imo ora Deum pro illo, ut liberetur a se. Verumtamen in hoc
psalmo, fratres mei, non oratio est pro malis, aut contra malos, sed
prophetia quid sit eventurum malis. Non itaque putetis ex malevolentia
Psalmum aliquid dicere: dicitur enim in spiritu prophetiae.
9. Quid ergo sequitur? Tota potentia tua, et tota cogitatio
iniquitatis tota die, et meditatio malignitatis in lingua tua sine
intermissione, quid egit? quid fecit? Sicut novacula acuta fecisti
dolum. Ecce quid faciunt sanctis mali; capillos radunt. Quid est
quod dixi? Si sint tales cives Jerusalem qui audiant vocem Domini
sui, regis sui dicentis, Nolite timere eos qui corpus occidunt,
animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28); qui audiant
vocem, quae modo ex Evangelio recitata est, Quid prodest homini si
totum mundum lucretur, se autem ipsum detrimentum faciat (Id.
XVI, 26), contemnunt omnia praesentia bona, insuper et ipsam
vitam. Et quid factura est novacula Doech homini meditanti in hac
terra regnum coelorum; et futuro in regno coelorum, habenti secum
Deum, et permansuro cum Deo? quid est factura illa novacula?
Capillos rasura, calvum factura est. Et hoc ad Christum pertinet,
qui in loco Calvariae crucifixus est. Facit et filium Core, quod
interpretatur Calvitium. Nam isti capilli superflua rerum temporalium
significant. Qui quidem capilli non superflue facti sunt a Deo in
corpore hominum, sed ad aliquod ornamentum: tamen quia sine sensu
praeciduntur, illi qui haerent corde in Domino, sic habent ista
terrena tanquam capillos. Sed aliquando et aliquid boni de capillis
operandum est, quando frangis panem esurienti, egenum sine lecto
inducis in domum tuam, si videris nudum, vestis (Isai. LVIII,
7): postremo etiam ipsi martyres imitantes Dominum, sanguinem pro
Ecclesia fundentes, audientes vocem illam, Sicut Christus animam
suam pro nobis posuit, sic et nos debemus pro fratribus animas ponere
(I Joan. III, 16), quodammodo de capillis suis bene nobis
fecerunt, id est de his rebus quas potest amputare vel radere illa
novacula. Quia ergo et de ipsis capillis boni aliquid fieri potest
significavit et illa mulier peccatrix, quae cum flevisset super pedes
Domini, capillis suis tersit, quos lacrymis rigavit (Luc. VII,
38). Quid significans? Quia cum misertus fueris alicujus, debes
et subvenire, si potes. Cum enim misereris, tanquam lacrymas
fundis: cum subvenis, capillis tergis. Et si hoc cuicumque, quanto
magis pedibus Domini? Qui sunt pedes Domini? Evangelistae sancti,
de quibus dictum est, Quam speciosi sunt pedes eorum qui annuntiant
pacem, qui annuntiant bona (Isai. LII, 7, et Rom. X,
15)! Ergo acuat sicut novaculam linguam suam Doech; acuat dolum
quantum potest: ablaturus est superflua temporalia; numquid necessaria
sempiterna?
10. [vers. 5.] Dilexisti malitiam super benignitatem. Ante te
erat benignitas, ipsam diligeres. Non enim aliquid eras erogaturus,
aut quod diligeres de longinqua navigatione allaturus eras. Benignitas
ante te, iniquitas ante te: compara, et elige. Sed forte habes
oculum quo videas malignitatem, et non habes oculum quo videas
benignitatem. Vae iniquo cordi! Quod pejus est, avertit se ne
videat quod videre potest. Quid enim de talibus alio loco dictum est?
Noluit intelligere ut bene ageret. Non enim dictum est, non potuit;
sed noluit, inquit, intelligere ut bene ageret, clausit oculos a luce
praesenti. Et quid sequitur? Iniquitatem meditatus est in cubili suo
(Psal. XXXV, 4, 5), hoc est in interiore secreto cordis
sui. Tale quid objicitur huic Doech Idumaeo, maligno corpori,
mortui terreno, non permanenti, non coelesti. Dilexisti malitiam
super benignitatem. Nam vis nosse quam videat malus utrumque, et
illud potius eligat, hinc se avertat? Quare clamat quando inique
aliquid patitur? Quare tunc exaggerat quantum potest iniquitatem, et
laudat benignitatem, reprehendens eum qui in illo operatus est
malignitatem super benignitatem? Sit ergo regula sibi ad vivendum: de
seipso judicabitur. Porro si faciat quod scriptum est, Diliges
proximum tuum tanquam teipsum (Matth. XXII, 39); et, Quae
vultis ut faciant vobis homines bona, haec et vos facite illis (Id.
VII, 12); apud se habet unde noverit, quia quod in se non vult
fieri, non debet facere alteri (Tob. IV, 16). Dilexisti
malitiam super benignitatem. Inique, inordinate, perverse vis levare
aquam super oleum; demergetur aqua, oleum supereminebit. Ponere vis
sub tenebris lucem; fugabuntur tenebrae, lux manebit. Super coelum
terram vis collocare; pondere suo cadet terra in locum suum. Tu ergo
mergeris diligendo malitiam super benignitatem. Nam nunquam
benignitatem malitia superabit. Dilexisti malitiam super
benignitatem: iniquitatem magis quam loqui aequitatem. Ante te est
aequitas, ante te est iniquitas: unam linguam habes, quo vis eam
vertis; quare ergo potius ad iniquitatem, et non ad aequitatem?
Cibos amaritudinis non das ventri tuo, et cibos iniquitatis das
linguae tuae malignae? Sicut eligis quo vescaris, sic elige quod
loquaris. Praeponis ergo iniquitatem aequitati, et praeponis malitiam
benignitati: tu quidem praeponis, sed supra esse quid potest nisi
benignitas et aequitas? Sed tu imponendo te quodammodo super ea quae
necesse est ut deorsum eant, non illa facies esse supra bona, sed tu
cum eis mergeris in mala.
11. [vers. 6.] Propter hoc sequitur in Psalmo, Dilexisti
omnia verba submersionis. Eripe ergo te, si potes, a submersione.
Naufragium fugis, et plumbum amplecteris! Si non vis mergi, tabulam
apprehende, ligno portare, crux te perducat. Nunc vero quia Doech
es Idumaeus, motus et terrenus, quid facis? Dilexisti omnia verba
submersionis, linguam dolosam. Haec praecessit, verba submersionis
secuta sunt linguam dolosam . Quid est lingua dolosa? Ministra
fallaciae est lingua dolosa, aliud in corde gestantium, aliud ore
promentium. Sed in his subversio, in his submersio.
12. [vers. 7.] Propterea Deus destruet te in finem: etsi nunc
videris virere tanquam fenum in agro ante aestum solis. Omnis enim
caro fenum, et claritas hominis ut flos feni: fenum aruit, et flos
decidit; verbum autem Domini manet in aeternum (Isai. XL, 6,
8). Ecce quo te teneas, ad quod manet in aeternum. Nam ad fenum
et ad florem feni si te tenueris, quoniam fenum arescet, et flos
decidet, destruet te Deus in finem: etsi non modo, certe in finem
destruet, quando illud ventilabrum venerit, et acervus paleae a massa
separatus fuerit. Nonne massa in horrea, et palea in ignem (Matth.
III, et XIII, 40)? Nonne totus iste Doech ad sinistram
stabit, quando dicturus est Dominus, Ite in ignem aeternum qui
paratus est diabolo et angelis ejus (Id. XXV, 41)? Destruet
ergo te Deus in finem: evellet te, et emigrabit te de tabernaculo
tuo. Modo ergo Doech iste Idumaeus est in tabernaculo: sed servus
non manet in domo in aeternum (Joan. VIII, 35). Operatur et
iste aliquid boni, etsi non factis suis, saltem verbis Dei, ut in
Ecclesia quando sua quaerit (Philipp. II, 21), saltem quae
Christi sunt dicat. Sed emigrabit te de tabernaculo tuo. Amen dico
vobis, perceperunt mercedem suam (Matth. VI, 2). Et radicem
tuam de terra viventium. Ergo in terra viventium nos debemus habere
radicem. Radix nostra ibi sit. In occulto est radix: fructus videri
possunt, radix videri non potest. Radix nostra charitas nostra,
fructus nostri opera nostra: opus est ut opera tua de charitate
procedant, tunc est radix tua in terra viventium. Inde eradicabitur
iste Doech, nec omnino poterit ibi permanere, quia nec altius ibi
fixit radicem: sed quomodo illa semina in petra, etsi radicem
ejiciant, tamen quia humorem non habent, sole orto continuo arescunt
(Id. XIII, 5). At vero illi qui altius figunt radicem, quid
audiunt ab Apostolo? Flecto genua mea pro vobis ad Patrem Domini
nostri Jesu Christi, ut sitis in charitate radicati et fundati. Et
quia ibi jam radix, Ut possitis, inquit, comprehendere quae sit
altitudo, latitudo, longitudo et profundum; scire etiam
supereminentem scientiam charitatis Christi, ut impleamini in omnem
plenitudinem Dei (Ephes. III, 14, 16-19). Talibus
fructibus digna est tanta radix, tam simplex, tam germinans, in
germina tam alte fundata . At vero hujus radix eradicatur de terra
viventium.
13. [vers. 8.] Et videbunt justi, et timebunt, et super eum
ridebunt. Quando timebunt? quando ridebunt? Intelligamus ergo et
discernamus duo ista tempora satis utiliter timendi et ridendi.
Quamdiu enim sumus in hoc saeculo, nondum est ridendum, ne postea
ploremus. Legimus quid servetur in finem huic Doech; legimus, et
quia intelligimus et credimus, videmus, sed timemus. Hoc ergo dictum
est, Videbunt justi, et timebunt. Quamdiu videmus quid eventurum
sit in finem malis, quare timemus? Quia dixit Apostolus, In timore
et tremore vestram ipsorum operamini salutem (Philipp. II,
12): quia dictum est in psalmo, Servite Domino in timore, et
exsultate ei cum tremore (Psal. II, 11). Quare, cum timore?
Quapropter qui se putat stare, videat ne cadat (I Cor. X,
12). Quare, cum tremore? Quia dicit alibi: Fratres, si
praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales
estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis, intendens teipsum ne
et tu tenteris (Gal. VI, 1). Ergo justi qui sunt modo, qui
vivunt ex fide, sic vident istum Doech quid illi eventurum sit, ut
tamen timeant et sibi: quid enim sunt hodie, sciunt; quid cras futuri
sint, nesciunt. Modo ergo videbunt justi, et timebunt. Quando
autem ridebunt? Quando transierit iniquitas, quando transvolaverit,
sicut jam ex magna parte transvolavit tempus incertum, quando fugatae
fuerint tenebrae hujus saeculi, in quibus modo non ambulamus nisi ad
lucernam Scripturarum, et ideo timemus tanquam in nocte. Ambulamus
enim ad prophetiam, de qua dicit apostolus Petrus: Habemus certiorem
prophetiticum sermonem, cui bene facitis intendentes, sicut lucernae
lucenti in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in
cordibus vestris (II Petr. I, 19). Quamdiu ergo ad lucernam
ambulamus, necesse est ut cum timore vivamus. Cum autem venerit dies
noster, id est manifestatio Christi, de qua idem dicit Apostolus,
Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso
in gloria (Coloss. III, 4); tunc justi ridebunt istum Doech.
Non est enim jam subveniendi locus: non quomodo nunc, quando vides
hominem injuste viventem, vis cum illo laborare ut corrigas; quia qui
injustus est, conversus poterit justus esse, quomodo et justus aversus
potest injustus esse. Itaque nec de te praesumas, nec de illo
desperes; et da operam quantum potes, si benignus es, si non diligis
malitiam super benignitatem, ut ambulantem hominem in via mala et
errantem corrigas ad viam bonam. Tunc vero cum venerit judicii
tempus, correctionis locus non erit, sed tantum damnationis: et erit
ibi poenitentia, sed infructuosa, quia sera. Vis ut sit frutuosa?
Non sit sera: hodie te corrige. Reus es, ille judex est: corrige
reatum, et gaudebis ad judicem. Hodie enim hortatur te, ne judicet
te; et qui judex tuus futurus est, ipse est hodie advocatus tuus.
Tunc ergo, fratres, restat ridendi tempus. Nam ipsam irrisionem
iniquorum quae futura est justis, significavit liber ille Sapientiae.
In suis enim, in quorum animas transfert se sapientia , factura est
quod dixit: Increpabam, et non exaudiebatis; loquebar, et meis
sermonibus non intendebatis; et ego vestrae perditioni superridebo
(Prov. I, 24-26). Hoc fiet tunc a justis in istum Doech.
Modo autem videamus et timeamus, ne hoc simus quod in eum dicimus: et
si hoc eramus, hoc esse desinamus, ut modo timentes, postea
rideamus.
14. [vers. 9.] Quid autem tunc dicent qui ridebunt? Et super
eum ridebunt, et dicent: Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem
suum. Videte corpus terrenum. Quantum habebis, tantus eris.
Proverbium avarorum, rapacium, innocentes opprimentium, res alienas
invadentium, commendata negantium. Quale hoc proverbium? Quantum
habebis, tantus eris; id est, quantum habueris pecuniae, quantum
acquisieris, tanto plus poteris. Ecce homo qui non posuit Deum
adjutorem suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum. Non
dicat pauper forte malus: Ego non sum de hoc corpore. Audivit enim
Prophetam dicentem, Speravit in multitudine divitiarum suarum:
continuo si pauper est, attendit pannos suos, respexit juxta se forte
divitem in populo Dei orantius vestitum, et ait in corde suo, De
isto dicit, numquid de me? Noli inde te excipere, noli separare,
nisi videris et timueris, ut postea rideas. Nam quid tibi prodest,
si eges facultate et ardes cupiditate? Quando Dominus noster Jesus
Christus abeunti a se illi diviti contristato dixerat, Vade, vende
omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo: et
veni, sequere me, et magnam desperationem divitibus praenuntiarat, ut
diceret facilius posse camelum transire per foramen acus, quam divitem
intrare in regnum coelorum; nonne continuo discipuli contristati sunt,
dicentes apud seipsos: Quisnam poterit salvari (Matth. XIX,
21, 24, 25)? Ergo quando dicebant, Quisnam poterit
salvari? divites paucos attendebant; latebat eos tanta pauperum
multitudo? Non sibi poterant dicere: Si difficile est, imo
impossibile ut intrent divites in regnum coelorum, sicut impossibile
est ut intret camelus per foramen acus, omnes pauperes intrent in
regnum coelorum, divites soli excludantur? Quot sunt enim divites?
At vero pauperum millia innumerabilia. Non enim tunicas inspecturi
sumus in regno coelorum; sed vestis cujusque fulgor justitiae
deputabitur: erunt ergo pauperes aequales Angelis Dei; induti stolis
immortalitatis, fulgebunt, sicut sol in regno Patris sui (Id.
XIII, 43): quid nobis est de divitibus paucis sollicitos esse
aut laborare? Non hoc senserunt Apostoli: sed cum Dominus hoc
dixisset, Facilius est camelum transire per foramen acus, quam
divitem intrare in regnum coelorum: illi apud se direntes, Quisnam
poterit salvari? quid attenderunt? Non facultates, sed cupiditates.
Viderunt enim etiam ipsos pauperes, etsi non habentes pecuniam, tamen
habere avaritiam. Et ut noveritis non pecuniam in divite, sed
avaritiam condemnari, advertite quod dico: respicis illum divitem
stantem juxta te; et forte in illo est pecunia et non est avaritia, in
te non est pecunia et est avaritia. Pauper ulcerosus, aerumnosus,
linctus a canibus, non habens opem, non habens escam, non habens
forte ipsam vestem, ablatus est ab Angelis in sinum Abrahae (Luc.
XVI, 22). Eia tu pauper gaudes modo, numquidnam tibi et ulcera
optanda sunt? Nonne patrimonium tuum sanitas est? Non est in hoc
Lazaro meritum paupertatis, sed pietatis. Nam vides qui sublatus
est, non vides quo sublatus est. Quis est sublatus ab Angelis?
Pauper, aerumnosus, ulcerosus. Quo sublatus est? In sinum
Abrahae. Lege Scripturas, et invenies divitem Abraham (Gen.
XIII, 2). Ut noveris, quia non divitiae culpantur : habebat
Abraham multum auri, argenti, pecorum, familiae; dives erat, et in
ejus sinum Lazarus pauper sublatus est. In sinum divitis pauper: an
potius ambo Deo divites, ambo a cupiditate pauperes?
15. Quid ergo in hoc Doech culpat Scriptura? Non dixit, Ecce
homo qui fuit dives; sed, Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem
suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum. Non quia habuit
divitias, sed quia in ipsis speravit, et in Deo non speravit, ideo
damnatur, ideo punitur, ideo movetur de tabernaculo, tanquam motus
ille terrenus, sicut pulvis quem projicit ventus a facie terrae
(Psal. I, 4); ideo exstirpatur radix ejus de terra viventium.
Numquid huic similes sunt divites, de quibus Paulus apostolus
loquitur: Praecipe divitibus hujus mundi, non superbe sapere, sicut
Doech; neque sperare in incerto divitiarum, sicut ipse speravit in
multitudine divitiarum suarum; sed in Deo vivo, non quomodo iste qui
non posuit Deum adjutorem suum? Denique illis quid praecepit?
Divites sint in operibus bonis; facile tribuant, communicent (I
Tim. VI, 17, 18). Et quid, si facile tribuerint, si
communicaverint non habenti? Intrabunt per foramen acus? Intrabunt
plane: nam et pro illis jam ipse camelus intravit. Ipse enim prior
intravit, quem sicut camelum nemo sarcina passionis oneraret, nisi se
ipse in terram deponeret. Quia et ipse hoc dixit, Quod hominibus
impossibile est, Deo facile est (Matth. XIX, 26). Damnetur
ergo iste Doech, timeant de illo modo justi, rideant super eum postea
justi. Merito enim damnatur, qui non posuit Deum adjutorem suum,
sicut tu: qui forte habes pecuniam; sed de Deo praesumis, non de
pecunia. Et speravit in multitudine divitiarum suarum: similis factus
est illis qui cum dicerent, Beatus populus cui haec sunt, id est ista
terrena, retulit continuo iste qui insultat huic Doech, Beatus
populus cujus est Dominus Deus ipsius. Nam illa in quibus dixerunt
beatum populum, enumerat Psalmus. Locuti sunt enim tanquam filii
alieni, tanquam iste Doech Idumaeus, id est terrenus: Os eorum
locutum est vanitatem; dextera eorum, dextera iniquitatis. Quorum
filii ipsorum sicut novellae constabilitae in juventute sua: filiae
eorum compositae, et ornatae sicut similitudo templi: cellaria eorum
plena, eructantia ex hoc in hoc: oves eorum fecundae, multiplicantes
in exitibus suis; boves eorum crassi: non est ruina sepis, nec
exitus, neque clamor in plateis eorum (Psal. CXLIII,
11-15). Quasi magnam felicitatem videntur habere pacis
terrenae. Sed ille qui terrenus est, etiam motus est, id est tanquam
pulvis quem projicit ventus a facie terrae. Denique quid in illis
reprehenditur? Non quia ista habuerint; nam et boni habent ista: sed
quid? Hoc intendite; ne passim divites reprehendatis, et rursus ne
de paupertate et de egestate praesumatis. Si enim non est praesumendum
de divitiis, quanto magis non est praesumendum de paupertate, sed de
Deo vivo? In quo ergo isti notantur? Quia beatum dixerunt populum
cui haec sunt. Ideo filii alieni, ideo os eorum locutum est
vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Tu autem quid?
Beatus populus cujus est Dominus Deus ipsius.
16. [vers. 10.] Ergo isto damnato qui speravit in multitudine
divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua: quid enim vanius eo
qui putat plus valere nummum quam Deum? Ergo isto damnato qui dixit
beatum populum cui haec sunt: tu qui dicis, Beatus populos cujus est
Dominus Deus ipsius, quid de te sentis? quid tibi speras? Ego
autem, jam modo corpus illud audi; Ego autem sicut oliva fructifera
in domo Dei. Non unus homo loquitur, sed oliva illa fructifera,
unde amputati sunt superbi rami, et insertus humilis oleaster (Rom.
XI, 17). Sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in
misericordia Dei. Ille quid? In multitudine divitiarum suarum:
ideo radix ejus evelletur de terra viventium. Ego autem quia sicut
oliva fructifera in domo Dei, cujus radix nutritur, non eradicatur,
speravi in misericordia Dei. Sed forte modo? Nam et hinc errant
homines aliquando. Deum quidem colunt, et non sunt jam similes isti
Doech: sed quamvis de Deo praesumant, ad temporalia tamen; ut
dicant sibi, Colo Deum meum, qui me facturus est divitem in terra,
qui mihi filios daturus est, qui mihi uxorem daturus est. Talia
quidem non dat nisi Deus, sed non vult se propter talia diligi Deus.
Ideo enim saepe ista dat et malis, ut aliud ab illo discant quaerere
boni. Quomodo ergo tu dicis, Speravi in misericordia Dei? Forte
ad temporalia adipiscenda? Imo in aeternum, et in saeculum saeculi.
Quod dixit in aeternum, repetere voluit adjiciendo in saeculum
saeculi, ut confirmaret ibi repetendo, quam fundatus esset in
dilectione regni coelorum, et in spe aeternae felicitatis.
17. [vers. 11.] Confitebor tibi in saeculum quoniam fecisti.
Quid fecisti? Doech damnasti, David coronasti. Confitebor tibi in
saeculum quoniam fecisti. Magna confessio, quoniam fecisti. Quid
fecisti, nisi haec ipsa quae supra dicta sunt, ut tanquam oliva
fructifera in domo Dei, sperarem in misericordia Dei, in aeternum,
et in saeculum saeculi? Tu fecisti: impius justificare se non
potest. Sed quis est qui justificat? Credenti, inquit, in eum qui
justificat impium (Id. IV, 5). Quid enim habes quod non
accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis
(I Cor. IV, 7), quasi ex te habeas? Absit ut ego sic
glorier, ait iste qui oppositus est contra Doech, qui tolerat Doech
in terra, donec emigret ille de tabernaculo, et eradicetur de terra
viventium. Non glorior quasi non acceperim, sed in Deo glorior. Et
confitebor tibi quoniam fecisti, id est, quia tu fecisti, non ex
meritis meis, sed ex misericordia tua. Ego enim quid feci? Si
recolas, prius fui blasphemus et persecutor et injuriosus. Tu autem
quid fecisti? Sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci
(I Tim. I, 13). Confitebor tibi in saeculum quoniam fecisti.
18. Et exspectabo nomen tuum, quia jucundum es. Amarum est
saeculum, sed nomen tuum jucundum. Et si dulcia quaedam sunt in
saeculo, sed cum amaritudine digeruntur. Praeponitur nomen tuum, non
solum magnitudine, sed etiam jucunditate . Narraverunt etenim mihi
injusti delectationes suas, sed non sicut lex tua, Domine (Psal.
CXVIII, 85). Neque enim si nihil dulce esset martyribus,
tantas tribulationum amaritudines aequo animo sustinerent. Amaritudo
eorum a quovis sentiebatur, dulcedinem eorum non facile quisquam
gustare poterat. Nomen ergo Dei jucundum est amantibus Deum super
omnes jucunditates. Exspectabo nomen tuum, quia jucundum est. Et
cui probas quia jucundum est? Da mihi palatum cui jucundum est.
Lauda mel quantum potes, exaggera dulcedinem ejus quibus valueris
verbis: homo nesciens quid sit mel, nisi gustaverit, quid dicas
nescit. Ideo magis ad experimentum te invitans psalmus, quid ait?
Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus (Psal.
XXXIII, 9). Gustare non vis, et dicis, Jucundum est?
Quid jucundum est? Si gustasti, in fructu tuo inveniatur, non in
solis vocibus, tanquam tantummodo in foliis, ne maledicto Domini
arescere tanquam illa ficulnea merearis (Matth. XXI, 19).
Gustate, inquit, et videte quoniam suavis est Dominus. Gustate,
et videte: tunc videbitis, si gustaveritis. Homini autem non
gustanti, unde probas? Laudando jucunditatem nominis Dei,
quantacumque dixeris, verba sunt: aliud est gustus. Verba laudis
ejus audiunt et impii: non autem gustant quam jucundum est, nisi
sancti. Proinde iste sentiens dulcedinem nominis Dei, et volens
explicare, et volens ostendere, nec inveniens quibus: etenim sanctis
non opus est ut ostendat, quia et ipsi gustant et norunt; impii autem
sentire non possunt quod gustare nolunt: quid ergo facit de jucunditate
nominis Dei? Tulit se continuo a turbis impiorum: Et exspectabo,
inquit, nomen tuum, quia jucundum est in conspectu sanctorum tuorum.
Jucundum est nomen tuum, sed non in conspectu impiorum: ego quam
dulce sit scio, sed his qui gustarunt.
|
|