|
1. [vers. 1.] Psalmum istum vobiscum tractandum, quantum
Dominus suggerit, suscipimus. Jubet frater ut velimus, et orat ut
possimus. Si quid festinatione forte praetermisero, implebit in vobis
qui et nobis dare dignatur quod dicere potuerimus. Titulus ejus est:
In finem pro Maeleth, intellectus ipsi David. Pro Maeleth, sicut
in hebraeorum interpretationibus nominum invenimus, videtur dicere,
Pro parturiente sive dolente. Quis autem in hoc saeculo parturiat et
doleat agnoscunt fideles, quia inde sunt. Christus hic parturit,
Christus hic dolet; caput est sursum, membra deorsum. Neque enim
non parturiens et dolens diceret: Saule, Saule, quid me persequeris
(Act. IX, 4)? Quo persequente parturiebat, eum conversum
parturire fecit. Namque et ipse postea illuminatus est, et illis quae
persequebatur membris insertus, eadem charitate praegnans dicebat:
Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis
(Gal. IV, 19). Pro membris igitur Christi, pro corpore ejus
quod est Ecclesia (Coloss. I, 24), pro uno ipso homine, id
est pro ipsa unitate cujus caput sursum est, psalmus iste cantatur.
Gemit autem, et parturit, et dolet iste homo. Quare, vel inter
quos, nisi quia accepit et cognovit a capite suo, dicente: Abundabit
iniquitas, et refrigescet charitas multorum? Si autem abundabit
iniquitas, et refrigescet charitas multorum, quis remanebit qui
parturiat? Sequitur: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus
erit (Matth. XXIV, 12, 13). Unde esset magnum
perseverare, nisi inter molestias et tentationes et turbationes et
scandala esset perseverandum? Nemo enim jubetur bona tolerare. Sed
pro isto quia dicitur, et quia pro isto cantatur, videamus quid sit.
Pro isto increpantur hic homines inter quos gemitur, inter quos
doletur, et consolatio dolentis et parturientis in Psalmi fine
depromitur et exprimitur. Qui sunt ergo inter quos parturimus et
gemimus, si in corpore Christi sumus; si sub illo capite vivimus, si
in membris ejus deputamur: qui sunt, audi.
2. Dixit imprudens in corde suo: Non est Deus. Tale genus est
hominum, inter quos dolet et gemit corpus Christi. Si tale hoc
hominum genus est, non multos parturimus: quantum videtur occurrere
cogitationibus nostris, perpauci sunt; et difficile est ut incurramus
in hominem qui dicat in corde suo, Non est Deus (Psal. XIII,
1): tamen sic pauci sunt, ut inter multos timendo hoc dicere, in
corde suo dicant, quia ore dicere non audent. Non ergo multum est
quod jubemur tolerare; vix invenitur: rarum hominum genus est qui
dicant in corde suo, Non est Deus. An vero alio intellectu
discussum invenitur esse in pluribus, quod in paucis et raris et pene
in nullis esse putabamus? Prodeant in medium qui male vivunt,
inspiciamus facta flagitiosorum, facinorosorum sceleratorumque
hominum, quorum magna turba est; qui fovent quotidie peccata sua, qui
factis in consuetudinem versis etiam verecundiam perdiderunt: haec
tanta hominum multitudo est, ut inter eos positum corpus Christi, vix
audeat reprehendere quod non cogitur admittere, et pro magno sibi putet
servari integritatem innocentiae, ne faciat quod culpare jam per
consuetudinem, aut non audeat, aut si ausus fuerit, facilius erumpat
reprehensio et reclamatio eorum qui male vivunt, quam vox libera eorum
qui bene vivunt. Et isti tales sunt, ut dicant in corde suo: Non
est Deus. Tales convinco. Unde convinco? Facta sua Deo placere
arbitrantur. Non ergo ait, Aliqui dicunt; sed, Dixit imprudens in
corde suo: Non est Deus. Qui usque adeo credunt esse Deum, ut
eidem Deo arbitrentur placere quod faciunt. Atqui si intelligas
prudens quia imprudens dixit in corde suo, Non est Deus, si
advertas, si intelligas, si discutias: qui putat Deo placere facta
mala, non eum putat Deum. Si enim Deus est, justus est; si justus
est displicet, ei injustitia, displicet iniquitas. Tu autem cum
putas ei placere iniquitatem, negas Deum. Si enim Deus est cui
displicet iniquitas, tibi autem non videtur Deus cui displicet
iniquitas, non est autem Deus nisi cui displicet iniquitas, cum dicis
in corde tuo, Favet Deus iniquitatibus meis, nihil aliud dicis
quam, Non est Deus.
3. [vers. 2.] Referamus nos et ad illum intellectum qui et de
ipso Christo Domino nostro, de ipso capite nostro occurrit. Ipse
enim cum in forma servi appareret in terra, dixerunt qui eum
crucifixerunt: Non est Deus. Quia Filius Dei erat, utique Deus
erat. Sed illi qui corrupti sunt et abominabiles facti sunt, quid
dixerunt? Non est Deus: occidamus eum, non est Deus. Habes vocem
ipsorum in libro Sapientiae: sed primo illos vide corruptos, ut
possint dicere in corde suo, Non est Deus. Praemisso enim versu,
Dixit imprudens in corde suo, Non est Deus, tanquam causae
quaererentur unde hoc possit dicere imprudens, subjecit: Corrupti
sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus suis. Audi illos
corruptos. Dixerunt enim apud se non recte cogitantes: coepit
corruptio a mala fide, inde itur in turpes mores, inde in acerrimas
iniquitates, gradus isti sunt. Quid enim apud se dixerunt cogitantes
non recte? Exiguum et cum taedio est vita nostra. Ab hac mala fide
sequitur illud quod et Apostolus dixit: Manducemus et bibamus, cras
enim moriemur (I Cor. XV, 32). Ibi autem latius luxuria ipsa
describitur: Coronemus nos rosis, antequam marcescant; ubique
relinquamus signa laetitiae nostrae. Post illam descriptam latius
luxuriam, quid sequitur? Occidamus pauperem justum (Sap. II,
1-20): hoc est ergo dicere, Non est Deus. Lenia videbantur
jam dudum loqui: Coronemus nos rosis, antequam marcescant. Quid
delicatius, quid lenius? Sperares de hac lenitate cruces, gladios?
Noli mirari, lenes sunt et radices spinarum; si quis eas contrectet,
non pungitur: sed quo pungeris inde nascitur. Corrupti ergo isti et
abominabiles facti sunt in iniquitatibus suis. Dixit imprudens in
corde suo: Non est Deus. Si Filius Dei est, descendat de cruce
(Matth. XXVII, 40). Ecce aperte dicere: Non est Deus.
4. Sed quomodo inter illos gemit corpus Christi? Gemuerunt inter
illos Apostoli qui tunc fuerunt, et discipuli Christi: ad nos isti
quid pertinent? quomodo inter hos nos parturimus? Adhuc sunt qui
dicunt: Christus non est Deus. Hoc dicunt Pagani qui remanserunt;
hoc ipsum dicunt ipsi Judaei, qui ad testimonium confusionis suae
ubique diffusi sunt; hoc dicunt et haeretici multi. Namque et Ariani
dixerunt, Non est Deus: Eunomiani dixerunt, Non est Deus. Huc
accedit, fratres, quia et illi de quibus paulo ante dixi, qui male
vivunt, nihil aliud dicunt quam, Non est Deus. Cum enim dicimus
eis Christum venturum judicem ad judicium, quod dicunt Scripturae
quae non fallunt: illi autem magis aurem praebentes serpenti
suggerenti, Non morte morieris (Gen. III, 4), quod dixerat
in paradiso contra veritatem Dei constituentis et dicentis, Morte
morieris (Id. II, 17); ita faciunt mala, ut dicant sibi:
Veniet Christus, et dabit indulgentiam omnibus. Ita ergo mendax est
ille qui dixit quia separabit iniquos ad sinistram, separabit justos ad
dexteram; justis dicet, Venite, benedicti Patris mei, percipite
regnum quod paratum est vobis ab origine mundi; iniquis dicet, Ite in
ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth.
XXV, 34, 41). Quomodo ergo omnibus dabit indulgentiam?
Quomodo neminem damnabit? Ergo mentitur. Hoc est dicere: Non est
Deus. Vide ergo ne forte tu mentiaris. Tu enim homo es, ille
Deus: Deus enim verax, omnis autem homo mendax (Psal. CXV,
11). Sed quid de istis, o corpus Christi? Separa te interim
corde et vita, nec imiteris, nec assuescas, nec annuas, nec
approbes: magis autem et redargue. Quid enim attendis ad istos qui
haec dicunt? Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in
iniquitatibus suis: non est qui faciat bonum.
5. [vers. 3.] Dominus de coelo prospexit super filios hominum,
ut videret si est intelligens aut requirens Deum. Quid est hoc,
Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt isti omnes qui dicunt: Non
est Deus? Et quid? hoc latebat Deum, tales esse factos? aut vero
nobis eorum interior cogitatio aperiretur, nisi ab illo diceretur? Si
ergo noverat, si sciebat, quid est hoc quod dictum est, quod de coelo
prospexit super filios hominum, ut videret si est intelligens aut
requirens Deum? Quaerentis enim verba sunt, non scientis: Deus de
coelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intelligens aut
requirens Deum. Et tanquam inveniret quod quaesivit inspiciendo, et
de coelo prospiciendo, dicit sententiam: Omnes declinaverunt, simul
inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
Duae quaestiones oriuntur aliquantum difficiles. Si enim respicit de
coelo Deus, ut videat si est intelligens aut requirens Deum;
subintrat cogitatio imprudenti, quia non omnia novit Deus. Haec una
quaestio est: quae est altera? Si non est qui faciat bonum, non est
usque ad unum, quis est ille qui parturit inter malos? Illa ergo sic
solvitur quaestio, quia plerumque ita loquitur Scriptura, ut quod
dono Dei creatura facit, Deus facere dicatur: ut, verbi gratia,
cum misereris pauperis, quia dono Dei facis, Deus misereatur: cum
cognoscis qui sis, quia illo allucente facis, si is es qui dicas, Tu
illuminabis lucernam meam, Domine Deus meus, illuminabis tenebras
meas (Psal. XVII, 29); quod eo donante et faciente
cognoveris, ille cognoscit. Nam unde est, Tentat vos Dominus Deus
vester ut sciat si diligatis illum (Deut. XIII, 3)? Quid
est, ut sciat? Ut dono suo scire vos faciat. Sic ergo et hic,
Deus de coelo prospexit super filios hominum, ut videret si est
intelligens aut requirens Deum. Adsit ipse, et donet nobis ut quod
cor nostrum fecit concipere, faciat et parere. Apostolus dicit: Nos
autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo
est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Hoc Spiritu ergo quo
cognoscimus quae a Deo donata sunt nobis, discernimus inter nos et eos
quibus haec donata non sunt, et ex nobis illos cognoscimus. Quia si
nos aliquod bonum habere non potuisse intelligimus, nisi illo donante
et largiente a quo sunt omnia bona; simul videmus nihil tale posse
habere eos quibus haec Deus non donavit. Ista dignoscentia nobis ex
Spiritu Dei est; et eo quo videmus hoc, Deus videt; quia id Deus
facit ut videamus. Hinc enim dictum est et illud, Spiritus enim
omnia scrutatur, etiam altitudinem Dei (I Cor. II, 12,
10): non quia ille scrutatur qui novit omnia, sed quia tibi donatus
est Spiritus, qui et te scrutari facit: et quod dono ipsius tu
facis, ille facere dicitur; quia sine illo tu non faceres. Ergo
Deus facere dicitur, cum tu facis. De dono Spiritus filiorum,
quibus datus est Spiritus Dei, respiciunt super filios hominum, ut
videant si est intelligens aut requirens Deum: sed quia id dono Dei
et Spiritu Dei faciunt, Deus hoc facere dicitur; velut prospicere
et videre. Quare autem de coelo, si hoc homines faciunt? Quia dicit
Apostolus, Nostra autem conversatio in coelis est (Philipp.
III, 20). Unde enim hoc facis ut videas, unde prospicis ut
intelligas? nonne corde? Si corde hoc facis, christiane, vide si
sursum cor habeas. Si sursum cor habes, de coelo in terram
prospicis. Et quia hoc dono Dei facis, Deus de coelo prospicit
super filios hominum. Illa igitur quaestio pro modulo nostro sic
soluta est.
6. [vers. 4.] Quid est quod prospicientes agnoscimus? Quid est
quod prospiciens Deus agnoscit? quid, quia hic donat, agnoscit?
Audi quid: Quia omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non
est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Quae igitur illa alia
quaestio est, nisi quam paulo ante commemoravi? Si non est qui faciat
bonum, non est usque ad unum, nemo restat qui gemat inter malos.
Exspecta, inquit Dominus; noli cito ferre sententiam: donavi
hominibus bene facere, sed ex me, inquit, non ex se; ex se enim mali
sunt: filii hominum sunt, quando male faciunt; quando bene, filii
mei. Hoc enim facit Deus, ex filiis hominum filios Dei: quia ex
Filio Dei fecit filium hominis. Videte quae sit illa participatio:
promissa est nobis participatio divinitatis; mentitur qui promisit, si
non est prior factus particeps mortalitatis. Filius enim Dei
particeps mortalitatis effectus est, ut mortalis homo fiat particeps
divinitatis. Qui tibi promisit communicandum tecum bonum suum, prius
tecum communicavit malum tuum: qui tibi promisit divinitatem, ostendit
in te charitatem. Ergo tolle quod homines filii Dei sunt, remanet
quod filii hominum sunt: Non est qui faciat bonum, non est usque ad
unum.
7. [vers. 5.] Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui
devorant populum meum in cibo panis? Nonne scient? nonne illis
ostendetur? Dic, minare, loquere ex parturiente et dolente.
Populus enim tuus devoratur in cibo panis. Est ergo hic populus Dei
qui devoratur. Certe non est qui faciat bonum, non est usque ad
unum. Respondetur ex illa regula. Sed iste populus qui devoratur,
iste populus qui patitur malos, iste qui gemit et parturit inter
malos, jam ex filiis hominum filii Dei facti sunt: ideo devoratur.
Consilium enim inopis confudistis, quoniam Dominus spes ejus est
(Psal. XIII, 6). Plerumque enim ut devoretur populus Dei,
hoc ipsum in illo contemnitur, quia populus Dei est. Rapiam,
inquit, et exspoliem; si christianus est, quid mihi facturus est?
Loquitur pro illo, qui loquitur pro parturiente, et minatur
devorantibus, dicens, Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem?
Nam et ille qui videbat furem, et concurrebat cum eo, et cum
adulteris portionem suam ponebat, sedens adversus fratrem suum
detrahebat, et adversus filium matris suae ponebat scandalum, dixit in
corde suo: Non est Deus. Ideo hoc illi dicitur, Haec fecisti, et
tacui: suspicatus es iniquitatem, quod ero tui similis: hoc est, non
ero Deus, si ero tibi similis. Sed quid sequitur? Arguam te, et
statuam te ante faciem tuam (Psal. XLIX, 18-21). Sic et
hic, Arguam te, et statuam te ante faciem tuam. Non vis modo nosse
ut tibi displiceas, nosces ut plangas. Non enim non demonstraturus
est Deus iniquis iniquitatem suam. Si non est demonstraturus, qui
erunt qui dicturi sunt: Quid nobis profuit superbia, et divitiarum
jactantia quid contulit nobis (Sap. V, 8)? Tunc ergo scient qui
modo scire nolunt. Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui
devorant populum meum in cibo panis? Quid addidit, in cibo panis?
Tanquam panem manducant populum meum. Caetera enim quae manducamus,
possumus modo illa, modo illa; non semper hoc olus, non semper hanc
carnem, non semper haec poma: semper autem panem. Quid est ergo,
devorant populum meum in cibo panis? Sine intermissione, sine
cessatione devorant, qui devorant populum meum in cibo panis.
8. [vers. 6, 7.] Deum non invocaverunt. Consolatur
gementem, et maxime ex commemoratione , ne imitando malos qui
plerumque prosperantur, delectet fieri malum. Servatur tibi quod tibi
promissum est: spes illorum praesens est, tua futura est; sed illorum
fluxa, tua certa; illorum falsa, tua vera. Illi enim Deum non
invocaverunt. Nonne quotidie tales rogant Deum? Non rogant Deum.
Attendite, si possum hoc dicere adjuvante ipso Deo. Deus gratis se
vult coli, gratis se vult diligi, hoc est caste amari; non propterea
se amari, quia dat aliquid praeter se, sed quia dat se. Qui ergo
invocat Deum ut dives fiat, Deum non invocat; hoc enim invocat quod
ad se vult venire. Quid enim est invocare, nisi vocare in se? In se
ergo vocare, hoc dicitur invocare. Nam cum dicis, Deus da mihi
divitias; non vis ut ipse Deus ad te veniat, sed vis ut divitiae
veniant ad te. Quod vis ut ad te veniat, hoc invocas. Si autem
Deum invocares, ipse ad te veniret, ipse esset divitiae tuae. Nunc
autem vis habere arcam plenam, et inanem conscientiam: Deus non
implet arcam, sed pectus. Quid tibi prosunt exteriores divitiae si te
interior premit egestas? Ergo isti qui propter saecularia commoda,
qui propter terrena bona, qui propter vitam praesentem et terrenam
felicitatem invocant Deum, non invocant Deum.
9. Propterea quid de illis sequitur? Ibi timuerunt timore, ubi non
erat timor. Numquid enim timor est, si quis perdat divitias? Non
est ibi timor, et ibi timetur. Si quis autem perdat sapientiam, vere
timor est; et ibi non timetur. Audi, dignosce, tales intellige:
commendatur nescio cui saccellus; non vult reddere, pro suo computat,
non putat posse repeti, jam pro suo habebit, reddere detrectat.
Videat quid timeat amittere, et quid nolit habere: in dubium veniunt
pecunia et fides; quae pretiosior est, ibi gravius damnum timendum
est. Tu autem ut aurum teneas, fidem perdis: graviore damno
percuteris, et tu de lucro laetatus es: ibi timuisti timore, ubi non
erat timor. Redde pecuniam: parum dico, Redde; perde pecuniam, ne
fidem perdas. Tu reddere pecuniam timuisti, et fidem perdere
voluisti! Martyres non alienam tulerunt; sed etiam suam, fidem ne
amitterent. contempserunt: et parum fuit perdere pecuniam, quando
proscripti sunt; perdiderunt et animam suam, quando passi sunt:
perdiderunt animam, ut in vitam aeternam invenirent eam (Matth. X,
39). Ergo ibi timuerunt ubi timendum est. Illi vero qui Christum
dixerunt, Non est Deus, ibi timuerunt ubi non erat timor. Dixerunt
enim: Si dimiserimus eum, venient Romani, et tollent nobis et locum
et regnum (Joan. XI, 48). O stultitia et imprudentia, dicens
in corde suo: Non est Deus! Timuisti perdere terram, perdidisti
coelum: timuisti ne venirent Romani, et tollerent tibi locum et
regnum; numquid tibi tollerent Deum? Quid ergo restat? Quid, nisi
ut fatearis quia tenere voluisti et tenendo male amisisti? Perdidisti
enim et locum et gentem occidendo Christum. Maluistis enim Christum
occidere, quam locum perdere; et perdidistis locum et gentem et
Christum. Timendo occiderunt Christum: sed quare hoc? Quoniam
Deus dissipavit ossa hominibus placentium. Volentes placere
hominibus, timuerunt perdere locum. Christus autem ipse de quo
dixerunt, Non est Deus, maluit displicere hominibus talibus, quales
illi erant; filiis hominum, non filiis Dei maluit displicere. Inde
dissipata sunt ossa eorum, illius ossa nemo confregit. Confusi sunt,
quoniam Deus sprevit eos. Revera, fratres, quantum ad illos
attinet, magna illis accessit confusio. In quo loco crucifixerunt
Dominum, quem ideo crucifixerunt ne perderent et locum et regnum, non
ibi sunt Judaei. Deus ergo sprevit eos: et tamen spernendo admonuit
illos ut convertantur. Modo cognoscant Christum, et dicant, Deus
est; quem dixerunt Non est Deus. Redeant ad haereditatem paternam,
ad haereditatem Abrahae, Isaac et Jabob; possideant cum ipsis vitam
aeternam, etsi vitam temporalem amiserunt. Quare hoc? Quia ex
filiis hominum facti sunt filii Dei. Nam quamdiu manent et nolunt,
non est qui faciat bonum, non est usque ad unum: confusi sunt,
quoniam Deus sprevit eos. Et tanquam ad ipsos conversus ait, Quis
dabit ex Sion salutare Israel? O stulti! Increpatis, insultatis,
colaphizatis, sputis illinitis, spinis coronatis, in crucem
erigitis: quem? Quis dabit ex Sion salutare Israel? Nonne ipse
quem dixistis, Non est Deus? In avertendo Deus captivitatem populi
sui. Non enim avertit captivitatem populi sui, nisi qui voluit inter
vestras manus esse captivus. Sed qui hoc intelligent? Exsultabit
Jacob, et laetabitur Israel. Vere Jacob et vere Israel, minor
ille cui servivit major (Gen. XXV, 23), ipse exsultabit,
quia ipse cognoscet.
|
|